The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

IN DOMINICIANA REPUBLICA*

AD E.MUM P. D. RADULFUM TIT. S. BERNARDI AD THERMAS
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM SILVA HENRÍQUEZ, ARCHIEPISCOPUM SANCTI IACOBI IN CHILE, QUEM LEGATUM ELIGIT, UT CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT GEMINI MARIOLOGICI ET MARIALIS EX OMNIBUS NATIONIBUS CONVENTUS IN DOMINICIANA REPUBLICA COGENDI.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— In Dominiciana Republica proximo mense Martio optimo faustoque celebrabitur auspicio geminus Mariologicus et Marialis ex omnibus nationibus Conventus, postquam in Oecumenico Concilio Vaticano secundo dogmatica Constitutio De Ecclesia promulgata est, cui caput, Deiparam Virginem spectans, veluti rutilans corona superpositum est.

Singulari prorsus iustaque de causa videtur primo id genus Conventui Americae Australis delecta sedes esse insula, ubi primum in nova continenti terra templum ecclesiae cathedralis exaedificatum est, ubi caelitum hominumque Regina adhuc pio devotoque honoratur cultu, potissimum sub invocatione Altagracia, id est divinae maternitatis. Haec nimirum dignitas et gloria Deiparae inter creaturas nullam habet aliam sibi parem, atque summus ei est titulus, quippe cum divinae maternitatis fundamento cetera Mariae privilegia et praerogativae innitantur: «Ex hoc, ait S. Bonaventura, quod Virgo Maria effecta est Dei Mater, est effecta Mater omnium creaturarum» (1), mater populorum, mater sacrorum pastorum et fidelium, mater Ecclesiae.

Cum ubique terrarum ad eius honorem aedes sacrae, sacella, Basilicae exstructae sunt, tum quam maxime America Latina praestat pietate erga Beatissimam Virginem, iam a remota aetate, cum primum evangelica luce collustrata est. Enimvero una ex navibus actuariis, quibus Christophorus Columbus, transmeato oceano, eius oras petivit, «Santa Maria» vocata est; missionales autem, qui altera manu Sacratissimam Crucem, altera iconem Deiparae gestabant, dulcisonum Mariae nomen montes, aequora, valles resonare iubebant atque operam dederunt sollertem, ut exaedificatis quam plurimis marialibus sanctuariis et templis passim loca honore et patrocinio praecelsae Virginis consecrarentur.

Iure merito ob id S. Cyrilli Alexandrini ei accommodari hic potest sententia: «Per quam unigenitus Dei Filius iis qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, lux resplenduit» (2). 

Argumenta in utraque Congressione pertractanda, scilicet alterum quod ad doctrinam pertinet «Maria in Sacris Scripturis», alterum populari natura praeditum «Maternitas spiritualis Mariae», itemque eximia inceptio, quae spectat, ut tecto carentibus vicus sub nomine Sanctae Mariae Virginis exstruatur, ideo peropportuna sunt, sive ut colloquio inter exegetas et theologos catholicos et fratres a Petri Sede seiunctos copia praebeatur, ad unionis vias parandas, sive ut apud fideles sincerus purusque cultus Mariae Deiparae Virginis confoveatur, ut nempe ii vere filii sint Mariae, huius imitando virtutes, fraternae caritatis exhibendo exempla, configurando sensum, sermones, mores ad Archetypum christianae vitae, ad Iesum Christum, Mediatorem Dei hominumque et auctorem humanae salutis.

Nos, qui semper impenso paterno sensu, studii et admirationis pleno, Americae Latinae gentes prosecuti sumus, apud quas marialis cultus catholicae fidei scutum et praesidium exstitit, ut quadam participatione Nostra XI Mariali ex omnibus nationibus Conventui, qui Mariologicum Conventum continuo subsequetur, pro gravitate eventus maior nitor accedat, te, Dilecte Fili Noster, Cardinalem Legatum eligimus, renuntiamus, constituimus, qui eius celebritatibus et coetibus Nostram gerens Personam praesideas.

Tu vero, qui gloriaris te sodalem esse religiosi Instituti apprime Mariam nomine Auxiliatricis christiani populi colentis, tu, qui in tuo episcopali insigni Mariae iconem inserere voluisti — hoc pro certo habemus — honorificum tibi concreditum munus ita persolves, ut Nobis plane satis facias, tibi bene merendi causam et dulce solacium invenias omnibus autem illis celebritatibus interfuturis spiritualem profectum compares uberrimum.

Quasi effectus os Nostrum, universis, qui pii peregrini eo confluxerint, praesertim autem Americae Latinae et Dominicianae Reipublicae fidelibus pio pectore ac diserto ore Nostra vota hortatusque significes, quae ex Constitutione dogmatica Oecumenici Concilii Vaticani secundi sententiae Nostrae consona promimus et proferimus: «praxes et exercitia erga Eam (Beatissimam Virginem) saeculorum decursu a Magisterio commendata magni faciant» (n. 67), inter quae nominatim recensenda putamus Mariale Rosarium et Carmeli Scapularis religiosum usum. Hoc ipsum Scapulare etiam fortia pectora heroum Americae Latinae exornare consueverat, forma scilicet pietatis, quae «sua ipsius simplicitate, omnium ingenio accommodata, inter Christi fideles cum salutarium fructuum incremento quam latissime pervulgata est» (3). Qua in re, cum christianus populus docetur, hoc continenter et asseveranter mentibus inculcandum est, ut, dum Mater honoratur, Filius, propter quem omnia (4), et in quo aeterno Patri complacuit omnem plenitudinem inhabitare (5), rite noscatur, ametur, glorificetur, Eiusque mandata serventur (6); seduloque item monendum est, hanc in Deiparam pietatem «neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genitricis excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum imitationem excitamur» (7).

Haec loquere et hortare, multum praestans studii et sollicitudinis, ut Sancta Maria Deipara Virgo, Mater Ecclesiae, Mater gratiae et misericordiae, Mater spei et sanctae laetitiae, per quam veluti regalis via e compendium accedimus ad Iesum et ad eius fontes salutis, in sacris sollemnibus, quibus nomine Nostro praesidebis, cum plenitudine fidei et devoto mentis obsequio honoretur.

Praeterea potissimum admovebis et accendes vota praecesque, ut cum Maria et per Mariam optata populorum fraternitas porro excolatur utque omnes, qui christiano nomine decorantur, se filios Mariae dignoscentes, in diligenda Ecclesia Matre unitatis studia et vincula conectant.

Haec imo e pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, sollertissimo Archiepiscopo Sancti Dominici, sacrorum Antistitibus, magistratibus, sacerdotibus, christifidelibus qui ad Marialem Conventum ex omnibus nationibus in urbem Sancti Dominici una convenient, Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum pignus, peramanter largimur; quin etiam facultatem tibi facimus semel ibidem Apostolicam Benedictionem, postquam sacris pontificali ritu operatus eris, cum adnexa Indulgentia plenaria, adstantibus impertiendi.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Februarii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 376-379

(1) III Sent., d. 9 art. 1 q. 3; ed. Quaracchi, III, 205a.

(2) Hom. div., IV; PG 77, 991.

(3) Pius XII, Ep. Neminem profecto latet, 11 februarii 1950; A. A. S. XLII, 390.

(4) Cfr. Col. 1, 15-16.

(5) Ibid. 1, 19.

(6) In Constitutione De Ecclesia, loc. mem.

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top