The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

SEPTINGENTOS REVOLUTOS*

AD REV.MUM PATREM D. PIUM FEDERICI, CONGREGATIONIS SILVESTRINAE
O. S. B. ABBATEM GENERALEM, SEPTIMO EXEUNTE SAECULO A PIO SANCTI ILLIUS CONGREGATIONIS CONDITORIS OBITU.

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Septingentos revolutos annos, postquam Sanctus Silvester Guzzolini, Legifer Pater vester, aetate gravis praedivesque meritis, e terrestri exsilio ad caelestem migravit coronam, cum laeti perceperimus istam religiosam Familiam propediem celebraturam esse, abstinere non possumus, quominus ad te, dilecte Fili, ad omnesque Congregationis Sodales, qui eius nomine et hereditate gloriantur, verba Nostra oblectamenti et hortationis plena dirigamus, ut saecularia huiusmodi sollemnia fiant laetiora, eorumque recordatio altius in pectoribus vestris, immo multorum qui sanctum Caelitem singulari pietatis obsequio colunt, infigatur.

Oblectamur in primis, quod tanti viri memoria hac data occasione pleniore in luce collocatur, cuius vitae ratio et veluti summa eo potissimum spectavit, ut, omnibus terrenis commodis posthabitis, perfecte «abscondita cum Christo in Deo» esset (1). Ex quo enim ipse, iam sacerdos factus patre acerrime repugnante, communem hominis condicionem in foedo propinqui cuiusdam exanimato corpore contuitus est, totus ad caelestium rerum contemplationem exsurrexit, seseque in natalis Piceni soli montes abdidit, ut uni Deo adhaereret et Christum cruci affixum imitaretur. Eius tamen exemplum tantum abfuit ut inane sterileque fieret, ut, contra, mirificam vim et efficacitatem assequeretur, secundum illud evangelicum effatum: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert» (2). Nam iuvenes bene multi, eius vestigiis insistere cupientes, religiosam institutionem ceperunt, quam ipse ad S. Benedicti sapientem illam Regulam condidit atque excitavit, vivacem veluti surculum e vetusto caudice nascentem. Ac non modo illius regionis incolae illum adierunt, ut in terenda salutis via confirmarentur, sed ultra etiam patrios fines eius sanctitatis fama radiante luce est propalata, ita ut sanctus ille vir mirum in modum Dei nomen et gloriam amplificaret animorumque profectui consuleret.

Haec virtutum documenta, nostra hac aetate nimio plus ad externa bona proclivi, christifidelium mentes ad illud sanctitatis appetendae officium incitare possunt, quod ipsis in sacro Baptismo iniunctum est. Omnes enim Ecclesiae filii, quemadmodum ab Oecumenico Concilio Vaticano II provide inculcatum est, «cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocantur, qua sanctitate, in societate quoque terrena, humanior vivendi modus promovetur. Ad quam perfectionem adipiscendam fideles vires secundum mensuram donationis Christi acceptas adhibeant, ut... gloriae Dei et servitio proximi toto animo se devoveant» (3). 

At isti potissimum religiosae Familiae, quae Legiferi Patris thesaurum indemnem ad hunc diem servavit, proximae celebritates erunt quam maxime utiles atque profuturae. Quam ob rem te, dilecte Fili, simulque universos Silvestrinos Monacos hortamur, ut, sancti Conditoris studiose repetentes memoriam, eius gressibus fidelius usque insistatis. Vestra etiam cotidiana vita abscondita sit cum Christo in Deo, ut divini scholam servitii (4) cum animorum cura atque sollicitudine coniungatis; quo magis aeternis vacaveritis rebus, eo uberiores fructus apostolica vestra industria edere perget, atque ad omnes huius temporis hominum necessitates magis magisque accommodata aptaque fiet, cum vestrum praesertim sit, sicut sapienter monet S. Benedictus, «nihil amori Christi praeponere» (5), eius sanctissimae adhaerere voluntati, et Salvatoris nostri Dei, omnium virtutum archetypi, spiritu et mores in imitationem traducere.

Haec ominati, preces Sancto Silvestro admovemus enixas, ut electae a se conditae gregis Dei portioni superna deproperet auxilia, laeta incrementa conferat , sanctitatis proposita indat usque finniora. Quorum auspicium ac singularis benevolentiae Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, universis Sodalibus tuis, cunctisque operibus, quae caritati excolendae, provehendis Missionibus et adulescentibus christiana institutione educandis ubique terrarum foventis, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIV mensis Novembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 12, pp. 1122-1124

(1) Cf. Col. 3, 3.

(2) Io. 12, 24-25.

(3) Cf. Const. dogm. de Ecclesla Lumen gentium, n. 40: A.. A. S. 57, 1965, p. 45.

(4) Cf. Reg. S. Benedicti, Prol.

(5) Ib. cap. IV.

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top