The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD ROLLANDUM HUOT,
CONGREGATIONIS PRESBYTERORUM A SS.MO SACRAMENTO MODERATOREM GENERALEM,
CUM PROXIME ROMAE DE EUCHARISTICO CULTO COGENDUS ESSET COETUS

 
SALUBERRIMUM SACRAMENTUM EUCHARISTIAE

 

Saluberrimum Sacramentum Eucharistiae, quod est veluti centrum vitae Ecclesiae, utpote quo auctor ipse gratiae vere, realiter et substantialiter contineatur, credentium mentes ita possidet, ut, non longa disquisitione sed quadam rei perspicientia adducti, intellegant eidem cultum adorationis esse tribuendum. Qua quidem latriae exercitatione efficitur, ut virtus religionis explicetur et incrementis augeatur, qua animus fidelis Creatorem suum, qui naturam prorsus trascendit, eiusque dominatum agnoscit, et locum, qui sibi ipsi convenit, submisse studet obtinere. Immo haec adoratio etiam corpore manifestatur, quod quasi «hostia vivens, sancta, Deo placens» (cfr. Rom. 12, 1) offertur; «quia», ut ait Sanctus Thomas Aquinas, «in omnibus actibus latriae, id quod est exterius refertur ad id quod est interius, sicut ad principalius, ideo ipsa exterior adoratio fit propter interiorem; ut videlicet per Signa humilitatis, quae corporaliter exhibemus, excitetur noster affectus ad subiciendum se Deo» (II-IIae, qu. 84, a. 2).

Qui ergo, ut. religiosa Congregatio, cui tu, dilecte Filii, moderaris, et aliae similes Sodalitates, adorationi Christi Domini in divino Sacramento praesenti pro munere insistunt, fidem catholicam praeclare confirmant contra eos, qui Deum placitis suis vel vitae moribus negant vel, licet eam servare videantur, parvi pendunt et minuunt.

Quo satius autem res perspiciatur, animadvertatur oportet, adorationem non secernendam esse a toto illo sacramento seu mysterio salutis, «quod est Christus . . . spes gloriae» (Col. 1, 27); scilicet Eucharistia, non quod ad praesentiam realem tantum attinet, est consideranda, sed «tota sua amplitudine tam in ipsa celebratione Missae quam in cultu sacrarum Specierum, quae post Missam ad extensionem gratiae Sacrificii asservantur» (Instructio de cultu Mysterii Eucaristici, 2-g; A.A.S. 59, 1967, p. 593). Quam ob rem adoratores propterea cultum eucharisticum etiam extra Sacrificium persequuntur, ut fructus ex eo orientes abundantius percipiant idque efficacius valeant participare. Ut autem hae vires supernae in vitam cotidianam copiosius infundantur, necessaria etiam est virtutum exercitatio: iamvero, cum Christum in augusto Sacramento delitescentem piis obsequiis colimus, incrementa accipimus virtutum theologalium, fidei, spei et caritaris, quae animum rectius componunt, ut possit «qua par est devotione, memoriale Domini celebrare et panem illum nobis a Patre datum frequenter suscipere» (ibid. 50; A.A.S. mem., p. 567).

Accedit quod haec adoratio, qua, ut dictum est, gratia Sacrificii eucharistici continuatur, totam Ecclesiae communitatem salutariter attingit. Preces enim, quae ei, qui set «Emmanuel» in altari propositus, adhibentur, sunt revera «catholicae», quatenus universam Ecclesiam universumque mundum respiciunt. Quod etiam historia docet; nam supplicationes augusti Sacramenti ad quadraginta horas in Urbis templis per vices anno MDXCII, a Clemente PP. VIII, Decessore Nostro, ideo sunt ratae et promotae, ut diffìcillimis temporibus caeleste auxilium humanae familiae impetraretur (cfr. Bull. Rom. V, 1; Romae 1751, p. 412). Itaque huiusmodi adoratione non imprimis singulorum pietatis studio satisfit, sed animus permovetur ad «amorem “ socialem ” excolendum, quo privato bono commune anteponimus, causam communitatis, paroeciae, Ecclesiae suscipimus caritatemque extendimus in totum mundum, quia ubique membra Christi esse novimus» (Litt. Enc. Mystesium Fidei; A.A.S. 57 [1965] p. 772).

Instituta igitur et Sodalitates, quibus e peculiari lege, ab Ecclesia probata, munus est commissum Eucharistiae Sacramento adorationis cultum exhibendi, noverint se praeclarissimum officium, ac quidem eiusdem Ecclesiae nomine, exsequi. Vita religiosorum sodalium, dummodo eiusmodi vocationi pie, fideliter, constanter respondeant, non minus quam eorum, qui uni contemplationi sunt dediti aut in apostolicis operibus versantur, «tamquam signum apparet, quod Ecclesiae membra efficaciter attrahere potest et debet . . . supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti potentiam . . . cunctis hominibus ostendit» (Const. Lumen Gentium, 44).

Non est ergo cur sodales, qui praestantissimum hoc latriae munus obeunt, aetate nostra animis deficiant, quasi, ut quidam dictitant, agatur de quadam «obsoleta devotione» et quasi illi tempus terant, cum alia opera magis urgeant. Persuasum enim sibi habeant Ecclesiae, ut antea ita et nunc, omnino opus esse iis qui divinum Sacramentum «adorent in spiritu et veritate» (cfr. Io. 4, 23); atque, quemadmodum par est, diligentiae plenas curas adhibeant, ut ad amussim serventur instituta et praecepta, quae hac super re dedimus sive in Encyclicis Litteris Mystesium Fidei nuncupatis, sive in Instructione De cultu mysterii Eucharistici.

Fore igitur speramus, ut in proximo Romano conventu eorum, qui ad cultum Mysterii eucharistici peculiare studium conferunt, egregium adorationis munus, nova quasi luce explendescente, recte aestimetur, opportuna suscipiantur consilia, vires spirituales excitentur. Ecclesiae vitae quam maxime conducibiles.

Haec ominati, tibi, dilecte Fili, religiosae familiae, cui praees, cunctis denique, qui conventui illi intererunt, Benedictionem Apostolicam, superni roboris et solacii auspicem Nostraeque benevolentiae et caritatis testem, libenti animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Ianuarii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI

 

top