 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD ANICETUM FERNÁNDEZ
ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM PRAEPOSITUM GENERALEM
OB CELEBRANDA SOLLEMNIA,
OCTAVO VOLVENTE SAECULO,
EX QUO DOMINICUS DE GUZMÁN,
RELIGIOSAE ILLIUS FAMILIAE CONDITOR,
ORTUS EST
CUM IN EO EST
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem,
Cum in eo est, ut Fratres Praedicatores octavum laetantes celebrent saeculum
revolutum a S. Dominici ortu, verba Nos iuvat iterare, quibus Gregorius IX,
Decessor Noster, significavit, quid de illo, xx fere annis ab eius morte
exactis, sentiret: «Novi virum totius apostolicae regulae sectatorem, quem et in
caelis non est ambiguum ipsorum gloriae copulatum» (IORDAN. DE SAXONIA,
Libell. de initiis Ordinis; Mon. Ord. Fr. Praed., 16, p. 85, n. 125).
Hac profecto sententia vita patris auctorisque Vestri atque forma et notio
Ordinis ab eo conditi paucis comprehenduntur. Nonne hinc etiam lumen quoddam
provide effunditur, haec ipsa tempora nostra collustrans. Sæculo enim XIII,
quemadmodum et nunc accidit, maxime fervebat motus quidam cogitationis
florebantque studia doctrinae necnon sociali contentione homines æstuabant.
Multus sermo fiebat de novo rerum ordine instaurando, qui reapse effectus est,
singularibus quibusdam mutationibus in humanam consortionem inductis. S.
Dominicus, qua erat mente perspicaci, probe intellexit in novo illo, qui
nasciturus esset, ordine, fore ut fortuna christianae religionis magnam partem
mentis agitatione contineretur. Praecelsa quoque apostolica ratio vivendi animum
perculit eius, ex qua scilicet homines essent evangelizandi verbo Dei
annuntiando et huius ipsius testimonium dandum vitae instituto, quod ad exemplum
duodecim, Apostolorum proxime conformaretur. Per novem igitur annos in oppidis
Fano Iovis et Prulio beatissimus parens vester hoc consilium in animo volvit, id
est veluti germen, quod vos estis, paravit, precationes faciendo, voluntariis se
affligendo castigationibus, disputationes periculi plenas cum haereticis
habendo, gaudium et dolorem experiendo peregrinationum, quas indefesse suscepit.
Affirmari autem licet Ordinem vestrum ab eo in lucem et conspectum prolatum esse
iam ex integro constitutum ac quidem spatio sex annorum, ardore mentis eius
insignium; siquidem sex anni, qui mortem eius antecedebant, eidem satis fuerunt,
ut primos sibi sociaret sodales ad ineundum hoc vitae institutum, quod sine
maioris momenti immutationibus iam tot saecula transegit.
Admiramur sane
hunc sacerdotem elati acutique ingenii, qui traditiones inter se diversas
ratione prorsus singulari composuit in unumque redegit : contemplationem et
actionem, vitam canonicam et sacram praedicationem itinerantium more peragendam,
atque ab initio familiam religiosam, quam affettaverat, tali compage disposuit,
ut non minus agilis esset quam firma. Magis etiam permovemur misericordia, usque
ad anxietatem intolerabilem ducta, qua ille afficiebatur propter miseriam eorum,
quorum intellectus carebat veritate. Nonne ad hanc miserationem totum opus eius
referebatur? Hic nunc cum maxime fons sit oportet, unde apostolatus vester
promanet, haec anima, quae vitam vegetet vestram. Gemina ergo fidelitas ab
unaquaque Provincia vestra et a singulis religiosis, qui eas efficiunt,
postulatur: hinc erga formam vitae apostolicam exsequendam in «missione
canonica», ab Ecclesia vobis impertita, illinc erga formam vitae apostolicam
servandam in communione fraterna, cuius rationes et spiritus per Constitutiones
vestras definiuntur. Vos estis «evangelizationi verbi Dei totaliter
deputati»: quibus verbis usus Honorius III, Decessor Noster, primos Fratres
Praedicatores anno MCCXXI Ecclesiae praelatis commendavit (Mon. Ord.
Fr. Praed., 16, p. 193). Rectissime ergo asseveratur opera vestra, quocumque
modo exhibeantur, fidei inservire debere. Communitates vestrae, per orbem
terrarum diffusae, in hoc consonent, quod viri in iis sint congregati, qui ex
fide vivunt, de fide recogitant, praedicant fidem. Graves autem
difficultates, quibus credentes hodie premuntur quod attinet sive ad verba,
quibus fides exprimitur, sive ad id ipsum, quod illa continetur, deposcunt,
quemadmodum probe nostis, opus fidem modo certissimo tradendi. Id ergo agite, ut
sollertia vere pastorali in id incumbatis, ad aliorum attendentes animos
perturbatos, ad aliorum impatientiam, semper vero contendentes, ut fides
formetur, provehatur, in profundum agat radices. Memores igitur primigeniae
inspirationis et ipsius nominis, quo ornamini, munus implete praedicatorum, quod
nunc etiam magis quam praeteritis temporibus a vobis efflagitatur.
Verumtamen neutiquam nullaque causa interposita vobis licet oves oblivisci,
«quae nondum sunt ex hoc ovili». S. Dominicus hac ipsa re sollicitabatur et
angebatur. In Litteris, quas ob Capitulum Generalem Bogotam convocatum ad te
dedimus, memoravimus . . . . «vos ab nntus cum Ecclesia universali peculiari
modo fuisse coniunctos» (31 Ian., a. 1965); quin immo noveritis ad illos
potissimum vos mitti, qui a religione longissime absint; quod vestris quoque
Constitutionibus sanxistis. Quocirca Ordo dominicanus sine dubio in se ipsum
peccaret, si ab hoc officio missionali defletteret: hinc non sunt dissocianda
altiora studia, praesertim circa rem philosophicam ac theologicam, quae ex
Ordinis Vestri instituto vos decet diligentissime exercere, in rectis principiis
et orthodoxa fide ut in fondamento innixos. Ad hoc quod attinet, principem et
magistrum sequimini S. Thomam Aquinatem, cuius doctrina etiamnum est patrimonium
totius Ecclesiae et hominum, qui nunc sunt, mentes salubriter utiliterque potest
attingere. Inconcussa igitur cum Constantia perstate in religiosi convictus
proposito, quod «donum divinum» a Domino Ecclesiae datum in Constitutione a
verbis Lumen gentium incipient (Lumen gentium, 43), appellatur
—
providum enim munus est illi exsequendum — et peculiariter in illa definita
forma, quae est vita dominicana, cum vocatione vobis in Ecclesia propria tam
arcte coniuncta. Hac enim aetate, qua in rebus theologicis inquirendis ac
veritatibus fidei tradendis respectus habeatur oportet novorum elocutionis
modorum atque occurrendum est gravissimis discriminibus, in quae tota hominum
societas adducitur, animus fortis in cogitationibus suis explicandis atque
studium apostolicum, necesse est firmiter excitentur, roborentur, recognoscantur
vita communi quae principiis, a conditore Vestro enuntiatis, prorsus inhaereat.
Speciali vero ratione renovatio Ordinis Vestri, quae in Decreto Perfectae caritatis accommodatio appellatur (Perfectae caritatis, 2), et ad
quam perficiendam memoria octavi saeculi expleti ex quo S. Dominicus natus est,
vos singulariter provocat, insigniri debet sollicitudine mirabilia eius exempla
magis magisque sequendi: scilicet agendi, ut impensa vita liturgica manifesto
apud vos appareat Eucharistico Sacrificio vel Officio divino digne celebrando ac
studio veritatis revelatae assidue exercendo, quod ad sapidam contemplationem
perducat; ut Apostolicae Sedi fideliter deserviatis, vivo eius Magisterio
eiusque praeceptionibus et normis adhaerescendo; ut denique salutem animarum
ardenter procuretis, vosmet ipso penitus devovendo.
Novimus sane familiam
parentis huius Vestri, praeter Fratres clericos et Fratres cooperatores,
complecti sanctimoniales, sorores religiosas, sodales institutorum saecularium
et consociationum, quas fraternitates appellant, sacerdotum vel laicorum. E
quorum numero S. Catharinam Senensem die quarta mensis Octobris, qui proxime
recurret, singulari nomine Doctoris Ecclesiae honestabimus, «ut luceat lux eius
coram hominibus» (Cfr. Matth. 5, 16). Ad hos omnes, qui, pro cuiusque
condictione et statu, vestigia S. Dominici persequi sibi proponunt, hasce
Litteras volumus pertinere. In his vero saecularibus sollemnibus unumquemque
vestrum peculiari modo Deiparae Virgini committimus. Propter amantem enim
pietatem suam dominicani religiosi et religiosae, per hominum aetates, effecti
sunt filii et filiae Beatae Mariae Virginis a Rosario. Nos igitur Matris Christi
deprecationem imploramus, ut gemina illa fidelitas, de qua exposuimus, conferat
ad Regnum Dei in terris instaurandum. Verba autem usurpantes B. Iordani de
Saxonia S. Dominici in Ordinis regendi munere successoris, Iesum Christum,
Dominum Nostrum, laudamus, quod talem vobis patrem elegit, virum Evangelio
nobilem et misericordem, cuius vos «institutio regularis informet et exemplum
fulgidae sanctitatis inflammet» (Litt. Encyc. a. 1233; Archivum Fr. Praed.,
22, 182-5). Haec dum animum pulsant Nostrum, cunctis Fratribus Praedicatoribus,
imprimis tibi, Magistro Generali, et magnae familiae dominicanae Benedictionem
Apostolicam, pignus caelestis auxilii ad apostolatum spiritualium fructuum usque
feraciorem obeundum, volentes impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Maii, anno MCMLXX,
Pontificatus Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
|