The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD ANDREAM POISSON
ORDINIS CARTUSIENSIS MINISTRUM GENERALEM,
OB UNIVERSAE RELIGIOSAE COMMUNITATIS
COETUM HABENDUM
 

OPTIMAM PARTEM

 

Optimam partem elegisse (Cfr. Luc. 10, 41) merito dicuntur, qui, abstracti a fluxis saeculi rebus, Deo, cui sunt penitus consecrati, in solitudine corporis et mentis deserviunt. Cum igitur impedimentis, quibus in turba animus a divinarum veritatum contemplatione retardatur, se exuant, facilius id exsequuntur, quod monachi proprium esse Sanctus Theodorus Studita praeclare affirmavit: «Monachus enim est, qui in unum contuetur Deum, unius Dei cupidus est, uni est addictus Deo, unum colere satagit Deum, pacem habet ipse cum Deo, et aliis pacis auctor exsistit» (Parva catechesis, ed. E. Auvray, Park 1891, pp. 141-142). Est profecto vitae forma singularis, qua civium patriae caelestis conversatio hic in terris quodam modo anticipatur. Ad eos ergo, qui hac solitaria professione commendantur, haec verba potissimum referri posse videntur, quae Sanctus Augustinus universae de continentibus dixit: «Quanto vos meliores, qui quod erunt homines post resurrectionem, hoc vos incipitis esse ante mortem» (Sermo 132, 3; PL 38, 736).

Verumtamen eremi incolae non alieni a corpore Ecclesiae et societate hominum sunt putandi. Quemadmodum enim Concilium Vaticanum Secundum aperte asseruit, «vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertinet» (Cfr. Ad gentes divinitus, 18; cfr. etiam Venite seorsum, AAS 61, 1969, pp. 689 ss.); et, qui illam sectantur, «populum Dei . . . exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant» (Perfectae caritatis, 7).

Hanc segregem vitam cum Deoque coniunctam Ordo Cartusiensis quasi hereditatem a conditoribus acceptam per hominum aetates integram imminutamque raro exemplo servavit; quod quidem ei non parvae laudi vertit et commendationi. Totius autem Ecclesiae interest, ut is pergat vigere, scilicet ut eius sodales, Deo honorem debitum tribuere volentes, eius adorationi omnes vires perpetuo impendant. Quo cultu sincero et indiviso idem Ordo non solum Christifidelibus certas easque magnas affert utilitates, sed cunctis etiam hominibus non modica praebet auxilia, quippe qui viam vitae exquirant gratiaque indigeant divina. Contemplatio enim et diuturna oratio munera primaria existimentur oportet, quae mundo prosint universo (Cfr. Conc. Vat. II, Perfectae caritatis, 9; Ad gentes divinitus, 40).

Haec autem intentio, quae, quantum humana sinit condicio, proxime et continenter fertur in Deum, eosdem monachos peculiarem in modum cum Beata Maria Virgine consociat, quam matrem singularem Cartusiensium solent appellare.

Iuvat igitur Nos paternum dilectionis affectum et egregiam existimationem Nostram isti Familiae religiosae testari. Quae, ut ad Nos est allatum, mox speciale Capitulum Generale celebrabit, quod, in ipsis horum temporum adiunctis, non levis erit momenti, siquidem de recognoscendis Ordinis legibus agitur. Impellimur ergo, ut per has Litteras nonnulla proferamus, quae Ecclesia a Cartusiensibus monachis exspectat et quae ad opus, in quod praedictum Capitulum incumbet, recte dirigendum utilia esse censemus.

Ordo vester, ut notum est, monachos choro astrictos et fratres conversos vel donatos complectitur; alteri cum alteris fraterna necessitudine, mutua reverentia, communi proposito Deo serviendi eique adhaerendi coniunguntur. In legibus igitur vestris, quibus manus admovetis, dilucide enuntietur oportet eiusdem veluti patrimonii spiritualis omnes esse participes, cum vocatio monastica et a sacerdotibus et a conversis vel donatis plene possit ad effectum deduci.

Monachi, qui chori obligatione tenentur, in Ordine Cartusiensi paene ab eius exordiis sacerdotes sunt vel religiosi, qui ad sacros ordines suscipiendos se componunt. Sunt autem hodie, qui opinentur minus convenire, ut coenobitae aut eremitae, qui numquam sacrum ministerium sint obituri, sacerdotio augeantur. Quae quidem sententia, ut iam alias diximus (Cfr. AAS 58, 1966, p. 1181), certo caret ac firmo fundamento. Multi enim Sancti plurimique religiosi propterea vitae monasticae, etiam eremiticae, professionem cum sacerdotio copulaverunt, quod aptam convenientiam inter utramque consecrationem, id est presbyteri et monachi propriam, perspectam habebant. Re quidem vera solitudo, ubi Deo tantum vacatur, absoluta bonorum huius saeculi spoliatio, suae voluntatis abnegatio, quibus ii exercentur, qui monasterii moenibus se incluserunt, sacerdotis animum ad eucharisticum sacrificium, quod est «totius vitae christianae fons et culmen» (Conc. Vat. II, Lumen gentium, 11), pie ardenterque immolandum prorsus singulariter praeparant. Praeterea, cum ad sacerdotium plena illa sui ipsius donatio accedit, qua Deo religiosus se devovet, hic peculiari modo Christo configuratur, qui simul sacerdos est et hostia.

Concilium Vaticanum Secundum, ubi de presbyteris eorumque officiis dedita opera tractavit, merito statuit curam populi Dei eiusmodi contineri muneribus. Haec vero cura a vobismet ipsis geritur sacrificio eucharistico celebrando, quod cotidie agere consuevistis. Quam quidem celebrationem in oratoriis eremiticis vestris plerumque fieri contingit, in pio videlicet recessu, ubi monachi animus, in rebus supernis defixus, Spiritum amoris et luminis uberius haurit. Vocatio igitur Cartusiensis, dummodo ei fideliter inhaereatur, efficit, ut intentio universalis, quae in eucharistico inest sacrificio, fiat intentio uniuscuiusque monachi sacris operantis. Hanc vero plenitudinem eucharisticae caritatis ipsum Concilium Vaticanum significantibus verbis declaravit : «In mysterio Sacrificii Eucharistici, in quo munus suum praecipuum sacerdotes adimplent, opus nostrae redemptionis continuo exercetur, et ideo enixe commendatur eius oblatio cotidiana, quae quidem etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae» (Presbyterorum Ordinis, 13).

Capitulum Generale vestrum sine dubio contendet, ut spiritus conditorum vestrorum sancte servetur et opera illa, quam, spiritualibus moti consiliis, per saeculorum decursum Statutis Ordinis impendistis, alacris perseveret. Hac mente ductis quidam loci Constitutionum ita vobis videntur esse exprimendi, ut planiores evadant et legentes scribendi genere magis directo attingant. Aeque aestimantibus de habitu mentis et corporis, qui ex progressione quadam nunc obtinet, auferenda vobis sunt nonnulla, quae iam obsoleverunt. Simul vero consuetudines quasdam antiquas apte in usum revocatis, si ex mutatione, quam illae postmodum habuerunt, earum efficacitas est deminuta aut vera earundem significatio offuscata. Quae praecipue ad sacram liturgiam, ut apud vos colitur, spectant. Normis igitur Apostolicae Sedis, ad rem pertinentibus, obsecuti, ritui Missae studetis veterem reddere simplicitatem, et, quod ad cyclum liturgicum, qui dicitur, attinet, pariter illam restituere rationem, ex qua plus tribuatur ordinario de tempore; atque id agitis, ut lectionarium vestrum ditescat.

Est cur, consulta Apostolicae Sedis observanter accipere parati, arbitremini eam vobis etiam hac in re benevolam se esse praebituram. Non enim eam latet monachis solitariis liturgia opus esse ipsorum vitae generi accommodata, in qua scilicet pars cultus interior et consideratio mysterii, quam fides vivida alat, praeponderent. Eremitae liturgicas populi celebrationes potius mentis communione participant, quae etiam actuosam quandam secum fert consortionem, licet pars exterior et aspectabilis sit minus manifesta. Vocatio igitur vestra liturgiam peculiarem paulatim formavit, quam, utpote vitae contemplativae et solitariae vestrae consentaneam, tueri nitimini. Ecclesia autem quendam, ut aiunt, pluralismum in iis, quae ad sensus religiosi declarationem cultusque divini ostensionem spectant, non improbat, cum diversae rationes Deum quaerendi excolendique id suadeant. Favet ergo sanis traditionibus monasticis, quae, diligenter servatae, ad fidem et spiritualem alacritatem augendam, unde originem duxerunt, non modicum conferant.

Haec habuimus, quae amanti animo ad te et ad universum Ordinem Cartusiensem, Nobis carissimum, instante speciali Capitulo Generali, scriberemus. Patrem autem luminum enixe rogamus, ut iis, qui eidem conventui intererunt, propitius adsit, hic ad profectum istius religiosae Familiae plurimum valeat eiusque decreta cum observantiae pacisque studio excipiantur. Haec vota Apostolica Benedictio confirmet, quam tibi, dilecte fili, cunctisque sodalibus, tuae moderationi commissis, volentes impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Aprilis, anno MCMLXXI. Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI

 

top