The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS SCRIPTO DATUS
ALBINO MENSA, VERCELLENSI EPISCOPO,
CUM SEXTUM DECIMUM EXACTUM SAECULUM,
A PIO OBITU SANCTI EUSEBII
 ECCLESIAE VERCELLENSIS
CONDITORIS, CELEBRERETUR

 

 

Magnificus eventus historia, teste temporis, manifeste proditur. Post Concilium Nicaenum cum longam per annorum seriem quasi expers et inops Ecclesia impietate Ariana vexaretur, Dei consilio, qui quidem Ecclesiam suam procellis quasi sinit, submergi non sinit, mire ac necopinato provisum est, ut in conspectum ferme una simul darentur pontifices et sacerdotes sanctimonia et doctrina perquam eximii, utque eorum ope in praeceps labentia restaurarentur, ac diu nubilosum caelum victrice evangelicae veritatis luce undique splendesceret. Hi probe fuerunt veri amici Iesu, qui habitant coram ipso, viri portentosi (Cfr. Zach. 3, 8), posteris numquam satis dignis celebrandi laudibus. Huius lectissimae cohortis fuerunt, praeter alias, Liberius Romanus Pontifex, Hilarius Pictaviensis, Dionysius et Ambrosius Mediolanenses, Lucifer Calaritanus, Eusebius Vercellensis.

Vercellae, urbs haud procul a radicibus Alpium sita, in fecunda planitie Dorae Balteae undis irrigata, militaribus et civilis gloriae titulis inclita, monumentis et annalibus christianae religionis apprime nobilis, suum habent praecipuum ab Eusebio, primo suo Episcopo, honorem. Cum hoc anno sedecim decurrant impleta saecula ab eius decessu de terrestri vita ad caelestis praemii palmam, ductu et auspicio tuo, Venerabilis Frater, celebritates constitutae sunt, ad quas frequentandas non modo istius Archidioecesis cuiuslibet ordinis fideles, sed totam Pedemontanam regionem ac finitimas et longinquas oras, ubi Eusebii nomen inclaruit, invitasti.

Aeque laudamus, valde miramur, satis superque probamus hanc aemuli studii certationem, qua a te apte et varie dispositi sunt coetus ad recolenda insignia decora et merita sanctissimi Antistitis. Quia autem singillatim nota habemus, quae huius rei causa hactenus istic acta sunt et reliqua ad rem deducenda, in magna spe sumus, ut ex huiusmodi inceptis opima fructus messis edatur sive prope, sive procul, quam maxime ad arcenda discrimina, in quibus nunc temporis recta et pura Nicaena fides versatur. Hanc autem praesensionem capimus, cum a compluribus animadvertatur haud dissimilibus praesentem aetatem cingi periculis atque iis, quibus Eusebius vester, crystallina et adamantina indole praeditus, se obiecit.

Hanc ob rem liceat Nobis presse et strictim eius annales et res gestas considerare, quod quidem recognoscere et laetabile erit et providae imitationis stimulos impinget.

Eusebius natione Sardus, terra sua et cognatione relicta, cum Romam venisset, Romanae Ecclesiae primum lector, indeque profectus, Vercellis Episcopus est creatus. Anno CCCLIV, quo potissimum Ariana haeresis saeviebat, Liberius Papa litteras ad eum dedit, ut cum legatis Sedis Apostolicae fidei patrocinium apud Constantium Imperatorem susciperet. Quem Aquis Sextiis in Gallia frustra adivit; in Concilio autem Mediolani coram eodem Imperatore habito, erecta fortitudo et magnanima firmitas Eusebii ilico apparuit; nam Nicaeni dogmatis strenuissimus assertor, noluit Athanasium Alexandrinum damnare et Nicaenam fidem eiurare. Ingentes proinde principis exarserunt irae et minae, quas Eusebii pectus non pavit. Exsilio mulctatus, Scyptopolim, in Cappadociam ac illinc postea in Aegyptum deportatus est.

Anno CCCLXII , postquam a Iuliano edictum latum est de episcoporum exsulum restitutione, extorris Episcopus Alexandriam, rogante Athanasio, se contulit, ubi synodo interfuit. Illinc in domum exspectantem se revertit, ac Vercellarum dulces oras repetiit, quas exsultante cum laetitia in recta fide firmiter esse fundatas invenit, atque inde in eiusdem fidei amplissimis reportandis triumphis summopere nisus est.

Magna inde rerum facta est commutatio: nam «tunc ad reditum Eusebii (scilicet Vercellensis) lugubres vestes Italia mutavit» (S. HIERONYMUS, Dial. adcersus Luciferanos, PL XXIII, 181).

At vero alia quoque, qua erat is amplitudine consilii et animi, aggressus est. Cum Orientalium instituta et mores diligenter exquisivisset, edidit In Psalmos Commentarios Eusebii Caesariensis, a se de Graeco in Latinum translatos, nunc deperditos, et De Trinitate libros. Cedro liniendum hoc opus iure merito censetur, propterea quod admirationem legentium movet altitudo sensuum, patentium more nobilium fluviorum, qui alveo profundo et quieto labentes procurrunt in mare, atque abunde ibi redolet suave et grave eloquium.

Quodsi nonnullae aliae lucubrationes Eusebio attributae certae non sunt, ipsius tamen sat probabili argumento esse videtur Codex quattuor Evangeliorum, qui in tabulario templi principis Vercellensis servatur, documentum quidem raro magnoque pretio, propterea quod inter Latinas translationes hieronymianam Vulgatam editionem antegressas excellit.

Neque hisce, licet amplis finibus, circumscripta fuit Eusebii navitas. Praeter alia Primus in Occidentis partibus monasticam vitam clericali adiecit, ecclesiasticam disciplinam monasterii continentiam fecundo foedere nectens. Verumtamen etiam extra suae urbis moenia vividam facem evangelicae suae eloquentiae protulit, Pedemontanae regionis factus Apostolus. Quo in munere, dignitate et urbanitate morum spectabilis, ad conciliandas sibi amicitias multum valebat. Nam is

«Blandus et adfatu facilis sanctusque sereno
In vultu exponens animum, patienter aequo
Virtutum specimen dives sub paupere mundo» (Epitaphium Eusebii, Corpus Christianorum, IX, 125).

Fidei doctrina, quam Deus revelavit, tamquam inenarrabilis pretii depositum Christi Sponsae fideliter custodiendum traditum, id generis est, ut nihil ei addi, nihil ei demi possit. Quare sacra dogmata eodem sensu eademque sententia sunt retinenda, quamvis et queat et liceat per aetatum decursum in Spiritu Sancto altiore intelligentiae lumine et acumine in ea penetrare atque eorum praecepta congruenti et acceptiore habitu mutabilibus necessitatibus mutabilium aevorum aptare. At sunt nunc temporis — pro dolor haud parvo numero ii sunt — qui abnormi loquacitate garriendo catholicae fidei immaculato splendori nebulas offundant.

Quod prorsus de iis gerendum? Condemnandi an monendi? Auctoritate, ut oportet et decet, compescendi sunt, ne noceant; monendi sunt, ut sileant neve praepostere doceant, cum potius cum reverentia et metu addiscere deberent. Attamen ad arcendam malorum colluviem potissimum oportet magisterium invigilet Episcoporum, et in iis, magistris et ductoribus populi Dei, sanctimonia vitae aliquo modo docenda praenuntiet et ratam habeat. Hac de re saluberrima a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo sancita sunt: «Episcopi orando pro populo et laborando, de plenitudine sanctitatis Christi firmiter et abundanter effundunt. Per ministerium verbi virtutem Dei credentibus in salutem communicant et per sacramenta, quorum regularem et fructuosam distributionem auctoritate sua ordinant, fideles sanctificant. Eis denique quibus praesunt exemplo conversationis suae proficere debent» (Lumen gentium, 26).

Talis fuit sincerae arthodoxae fidei plenitudo, pro qua Eusebius vester ludibria, vincula, carceres expertus est una cum compluribus aliis simul cum eo et ob id ipsum egentibus, angustiatis, adflictis, quibus dignus non erat mundus (Cfr. Hebr. XI, 36-38).

Adspiciant igitur quotquot Eusebii Vercellensis, sacerdotum gemmae, secularia sollemnia concelebrant, eius illibatam Nicaenam fidem, quae est sanctorum Conciliorum et Romanorum Pontificum et Nostra quoque, et quasi in perlucido speculo oculos conicientes, videant, utrum professio sua ipsorum cum ea conveniens sit, an difformis; ideoque cum fidei certitudinem et efficaciam contuiti fuerunt, sobrie et iuste et pie vivant in hoc saeculo (Cfr. Tit. 2, 12), superedificentur ut lapides vivi (Cfr. 1 Petr. 2, 5), lapides scilicet portantes et portati in angulari lapide, qui Christus est, positi, crescentes in catholicum templum gloriae et honoris sanctissimae et augustae Trinitatis, et de gradu in gradu ascensiones disponant in cordibus suis (Cfr. Ps. 81, 6) ad assequenda promissa auctoris fidei et consummatoris Iesu, in dextera Dei sedentis (Cfr. Hebr. 12, 2), compotes et heredes regni sine fine beati.

Haec sincere et ex animo effundimus vota tibi, Venerabilis Frater, clero et populo Vercellensis Ecclesiae et universis istic in honorem S. Eusebii, perpetui Vestri praesidii et decoris, congregatis, auspice patrocinio Beatissimae Virginis Mariae, quam vobiscum Matrem Ecclesiae, Reginam pacis, catholicae fidei illuminatricem salutamus.

Apostolica autem Benedictio, quam peramanter impertimus, huiusmodi salutariter precantia verba Nostra confirmet.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI

 

top