The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD ALOISIUM CARLI
SIGNINUM EPISCOPUM,
TERTIO ET DECIMO EXPLETO SAECULO
AB EXCESSU SANCTI VITALIANI PONTIFICI MAXIMI

SIGNIA, URBS

 

Signia, urbs vetustate monumentisque illustris, eo etiam non paulum commendatur, quod patria fuit S. Vitaliani, qui ab anno DCLVII ad annum DCLXXII ut Beati Petri in apostolico munere successor Ecclesiam rexit. Quoniam igitur ab eius obitu XIII saeculum expletur, hanc memoriam celebrare decrevisti, non solum ut eiusdem Pastoris velut imago ob oculos poneretur, sed etiam ut eiusmodi recordatio ad religionis studium excitandum fovendumque valeret.

Profecto difficilibus temporibus ille supremum ministerium gubernandae Ecclesiae obiit; est tamen animadvertendum prudentia ac benevolentia eum effecisse, ut inter Apostolicam Sedem atque imperatorem necnon patriarcham Constantinopolitanum mutua Consensio restitueretur. Benignitas et mansuetudo eiusdem Pontificis Maximi tunc etiam effulsit, cum is quaestionem inter Paulum, archiepiscopum Cretensem, et Ioannem, episcopum Lappensem, obortam composuit.

Sed ea est summa laus S. Vitaliani, quod rei catholicae in Anglia provehendae recteque ordinandae consuluit. Hoc praesertim eo fecit, quod Theodorum, monachum, Cantuariensem episcopum consecravit. Quam ob rem Philippus Michael Ellis, Praesul Signinus, qui saeculo XVIII vixit, non dubitavit eum «coapostolum Angliae» una cum S. Gregorio Magno appellare (Cur. sign. ms. vol. I, f. 136-V).

Itaque Sanctus hic Pontifex Maximus, quamvis aetate longe remota et caliginosa degerit, tamen clerum et fideles natalis soli sui, qui nunc sunt, in hac sacra celebritate quasi praesens confirmare videtur imprimis ad fidelitatem erga Magisterium ecclesiasticum. Huic ergo libenter inhaereant, memores «Ecclesiam, cum a Conditore suo mandatum accepisset nuntiandi Evangelium omnibus gentibus, ad huiusmodi munus rite implendum constitutam esse fidissimam veritatis magistram et charismate indefectibilis veritatis pollere» (Alloc. ad eos, qui Conventui de Theologia Concilii Vat. II interfuerunt, 1 Oct. 1966: AAS 58, 1966, pp. 890-891).

Navitatem quoque apostolicam S. Vitalianus exemplo suo suadere videtur; ad quam, ut Concilium Vaticanum II aperte affirmavit, «omnes ab ipso Domino per baptismum et confirmationem deputantur» (Lumen Gentium, 32). Accendantur ergo animi ad amplificandum Regnum Dei in terra, memores etiam horum verborum S. Augustini: «Non potestis ostendere quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei» (S. AUG. Serm. 296, 10, 11; PL 38, 1338).

Hunc omnium bonorum Largitorem deprecantes, ut statuta sollemnia exspectatos fructus spirituales afferant, Venerabili Fratri Nostro Perieli Cardinali Felici; qui illis praesidebit, tibimet ipsi, qui Signinam obtines sedem, sacerdotibus, religiosis cunctisque fidelibus, curae tuae commissis, Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum pignus, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 

top