The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA 
EXC.MO STANISLAO LOKUANG,
ARCHIEPISCOPO TAIPEHENSI,
OB EUCHARISTICUM CONVENTUM
E TOTA FORMOSA INSULA TAIPEHAE CELEBRANDUM

NUNTIUS SANE

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

Nuntius sane iucundissimus allatus est Nobis, nempe Taipehae, in urbe nobilissima, sub exitum vertentis huius anni, Eucharisticum Conventum e tota Formosa insula celebratum iri. Ad quem apparandum cum iam diu studiosa impendatur diligentia, aemula certatione in id annitentibus clero populoque sub ductu et auspicio sacrorum Antistitum, laeta affulget spes fore, ut huiusmodi sollemnia Eucharistica magnopere ad Dei gloriam conferant et Ecclesiae utilitates afferant nec paucas nec leves.

Tam pia et salutifera celebratio in honorem augusti Sacramenti Eucharistiae Nos vehementer movet, ut aliquo modo per has Litteras eiusdem partem capiamus, hoc quidem consilio, ut in coetu fidelium, altare Domini circumstantium, etiam Vicarii Christi vox exsonet, quae vos in fide sancta et susceptis propositis confirmet.

Minime Nos fugit magnum huius celebrationis momentum, in qua agnoscere placet testimonium luculentissimum non modo catholicae fidei florescentis in hac insula, quam habemus carissimam et ad christianae vitae incrementa alacriter progredi videmus, sed sollertis etiam sollicitudinis sacrorum Pastorum, qui, Eucharisticum cultum promoventes, praeclarum in modum in christianam illam incumbunt renovationem, quae a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo initium ductumque suscepit; siquidem «ex Eucharistia, ut e fonte, gratia in nos derivatur et maxima cum efficacia obtinetur illa in Christo hominum sanctificatio et Dei glorificatio, ad quam, ut ad finem, omnia alia Ecclesiae opera contendunt» (Sacrosanctum Concilium, 10).

In hoc autem mirabile Sanctissimae Eucharistiae mysterium mentem intendentes, fideles vestrae curae concrediti habent profecto, cur magis magisque perpendant inaestimabilem huiusmodi caelestium gratiarum thesaurum, ac propterea ad altitudinem divini consilii circa genus humanum et ad infinitae caritatis plenitudinem admirandam salutariter incitentur.

Deus, enim, qui ob inenarrabilem caritatem suam homines secum iungere voluit vitaeque divinae participes reddere, nihil fructuosius, excelsius nihil invenire potuit Eucharistiae Sacramento, quo non solum actio Christi animas salubriter attingit, sed sanctitatis Auctor recipitur; quo non modo gratiae donum praebetur, sed ipse fons gratiae communicatur, ad enutriendam perficiendamque vitam divinam, sive in singulis christifidelibus sive in mystico Corpore Christi universo.

Non solum autem SS.ma Eucharistia Sacramentum est, et quidem omnium praestantissimum, sed etiam verum et perfectum sacrificium, in quo «idem ille Christus, continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit» (Conc. Trid., Sess. XXII, 2). Certa fide credimus id evenire per geminam consecrationem panis et vini, qua fit conversio totius substantiae panis in substantiam corporis Christi et totius substantiae vini in sanguinem eius (Cfr. ibid., Sess. XIII, 4). Ex quo consequitur, ut post mirabilem illam et singularem conversionem, non amplius panis et vinum, sed horum tantum species habeantur, sitque totus Christus cum natura sua divina et humana sub utraque specie «vere, realiter et substantialiter» praesens, donec utraque perdurat (Cfr. ibid. 8), panis scilicet vitae, qui de caelo descendit, sub eucharisticis velamentis dignus prorsus divini cultus reverentia et adorationis obsequio.

Meminisse quoque iuvabit caelesti hoc munere unitatem inter christifideles mirandum in modum effici, secundum illud S. Pauli: «unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus» (1 Cor. 10, 17). Quo fit, ut SS.ma Eucharistia valde conferat ad instaurandam fraternam illam sinceramque inter homines necessitudinem, quam aetate nostra homines bona voluntate praediti expetunt, cuius vero praecipui effectores christifideles esse debent, utpote quibus datum sit divino hoc pabulo vesci.

Hoc igitur caritatis mysterium, hunc fontem praecipuum gratiae et pacis, hoc salutis ineffabile pignus incensis animis recolatis velimus. Piena et decora sit laus vestra in augustum altaris Sacramentum eademque late resonet per istas immensas extremi Orientis oras, ubi innumerae hominum multitudines adhuc sunt Evangelii luminis expertes. Incensissimis Nostris in optatis est, ut per istum Conventum catholica fides, quae inter vos tam laeta cepit incrementa, eucharistica magis magisque exardescente pietate, novam lucem istic effundat hominesque vehementius trahat ad Christum.

Interea, dum mentem cogitationemque ad urbem Taipeham amanter convertimus, Christum Dominum «panem vivum et vitalem» supplicibus rogamus precibus, ut piis vestris benignus afflet inceptis, atque lumen et robur suum large diffundat.

Quae ut feliciter eveniant, tibi, Venerabilis Frater, Apostolicam Benedictionem ex animo impertimus, quam pertinere etiam volumus ad ceteros sacrorum Antistites, ad civiles potestates, ad sacerdotes et fideles universos, qui celebrando Conventui intererunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Decembris, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 

top