The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA 
AD STEPHANUM S.R.E.
CARDINALEM WYSZYŃSKI,
 GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM ARCHIEPISCOPUM,
QUINQUIES CENTENARIA REDEUNTE MEMORIA
AB ORTU NICOLAI COPERNICI

«CAELI ENARRANT»

 

«Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum» (Ps. 18, 2): haec profecto sacri Psaltae verba ad astronomicam referri possunt disciplinam, cuius cultoribus, dum universum pervestigant, datur immensitatem et celsitatem mentis divinae, quam res conditae testantur, singulariter ac veluti proprius intueri et admirari.

Inter quos locum obtinet eximium Nicolaus Copernicus, Ecclesiae catholicae filius, copia et magnitudine scientiae praecellens, cuius honori, cum ante quinque saecula in urbe Toruno, intra fines Culmensis dioecesis, sit natus, pluribus locis merito sollemnia hoc anno celebrabuntur. Is enim, nonnullarum quidem disciplinarum, ut doctrinae iuris, medicinae, geographiae peritus, eo summo praeconio dignus evasit, quod, quemadmodum notum est, suo cogitatu mundi universi rationem seu systema detexit, quod heliocentricum vocant. Hoc, postea a Ioanne Keplero, Galilaeo Galilei et Isaac Newton perfectum et certius comprobatum. fundamentum est notionis nostrae de cosmo.

Quodsi ille ut rutilans lumen in doctorum re publica et alias affertur, Nobis idem etiam ut vir ecclesiasticus obversatur, quippe qui fidem cum scientia fecundo et mirabili nexu coniunxerit.

Vetus ac trita est quaestio, utrum hae, id est fides ac scientia, inter se seiunctae sint aut seiungendae, aut sibimet adversentur, an altera alteri congruat et adiutricem operam possit praebere. Aperte ac dilucide edicere oportet nullam esse inter veritatem, quae fide accipiatur, et veritatem, quae ratione cognoscatur, repugnantiam obiectivam et insanabilem. Dissensiones ac discrepantiae, si quae forsitan inter utramque oriantur, infirmitati sunt tribuendae, qua humana iudicia facile tenentur. Quin immo doctrinae studia suapte natura capacia sunt ad fidem et revelationem divinam confirmandam.

Ecclesia reveretur, honorat, admiratur progressiones, quas in variis disciplinis fieri contingit, atque asseverare non dubitat provinciam, in qua altior inquisitio versetur, suis legibus et proprio ordine esse instructam et quadam veluti autonomia uti, quatenus id Creatoris voluntati respondeat.

Haec omnia sollemniter Concilium Oecumenicum Vaticanum Secudum affirmavit, quod in hanc est sententiam locutum: «inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur, qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt» (Gaudium et Spes, 36).

Si alacritas ac diligentia Nicolai Copernici in rerum naturae inquisitione consideratur, extollenda est etiam utilitas, quam ipse attulit et ii afferunt, qui recondita studia colunt. Hi saepe diuturno labore se frangunt, quod condicio esse solet novi profectus, et sic benefactores humanae societatis efficiuntur.

Inest autem in eiusmodi arduo opere non levis felicitas, siquidem cognitio veri gaudium parit. Quod perfectum erit et mentis vires plene satiabit, cum umbrae cadent ac lux divina, non amplius subobscure ut hic in terra, sed clarissime splendebit. Id sensit Sanctus Augustinus, cum diceret: «Beata quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te, qui veritas es, Deus» (Conf. X, 23: PL 32, 794). Haec fulgida meta nobiles conatus et labores eorum illuminet, qui arcana naturae, exemplo Nicolai Copernici, scrutantur vel universe doctrinae studiis sunt dediti.

Itaque haec saecularis memoria hunc virum egregium, qui siderum motus ingenii acumine intellexit, quas ipsum sidus micantissimum revehit, quod homines, eruditione ornati, contueantur, unde rationem itineris, saepe praepediti, expetant fidenter.

Haec dum animum pulsant Nostrum, tibi, Venerabilis Frater Noster, et cunctis, qui ubivis eiusdem viri laudes sincere celebrabunt, Benedictionem Apostolicam, superni luminis, roboris, solacii pignus, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Ianuarii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 

top