The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS AD STEPHANUM S.R.E.
CARDINALEM WYSZYŃSKI,
GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM ARCHIEPISCOPUM,
QUINQUE CONDENTEM LUSTRA
A SUSCEPTA ORDINATIONE
EPISCOPALI

 

Attentius ad te mens convertitur Nostra, cum in eo sit ut vicesimum quintum expleas annum, ex quo, a sede Lublinensi translatus, Ecclesiam Gnesnensem et Varsaviensem, quae in tua persona coniunguntur, regendam suscepisti.

Apertum sane est, quanta cum diligentia pastorali, quanto cum studio te devovendi, quanto cum zelo apostolico creditum tibi munus, inter res secundas et adversas, sis exsecutus. Quodsi meritorum verus aestimator et remunerator est unus Deus, tamen virtutis et operae tuae laudes etiam hominum egregiam existimationem ac reverentiam tibi conciliaverunt.

Peculiari modo libet memorare te salubri consilio annisum esse, ut oves tibi commissas doctrinae pabulo nutrires, cuius quidem rei maximum momentum ad servandam fovendamque vitam christianam non est quin videat, secundum illud Apostoli: «fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi» (Rom. 10, 17). Nec praeterire volumus te, inter alias officii pastoralis sollicitudines, assiduas curas impendisse viris et mulieribus Deo consecratis; cum enim mundus, his praesertim temporibus, id tantum, quod est germanum seu authenticum, soleat probare, religiosis omni ope curandum est, ut hac indole genuina conversatio ipsorum refulgeat et sic Ecclesiae sanctitatem, quae est argumentum omnium firmissimum, commonstrent.

Persuasum igitur tibi habens testificationem catholicae veritatis imprimis fieri vivendo, contendisti, ut mores gregis cum fide congruerent; sic enim officium conscientiae cuiusque impletur et Regnum Dei amplificatur quemadmodum Concilium Vaticanum Secundum monuit: «sciant omnes, primum ac potissimum suum debitum pro fidei diffusione esse, vitam christianam profunde vivere» (Ad Gentes divinitus, 36).

Verum etiam aliarum Ecclesiarum sollicitum te exhibuisti, ut sacrum Pastorem decet (Cfr. Christus Dominus, 6); quocirca factum est, ut religiosi eventus, quos in Polonia fieri contingebat, saepe ad te ut fautorem adiutoremque referrentur.

Nec facere possumus quin cum laude agnoscamus te sincero animo et inconcussa fidelitate haesisse et haerere huic Apostolicae Sedi et Petri Successori, qui «est unitatis tum episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum» (Lumen Gentium, 23).

Huic multiplici navitati pastorali ipsi Fratres in Episcopatu patriae tuae veluti cumulum attulerunt, aliudque umeris tuis onus imposuerunt, cum te Praesidem coetus Episcoporum Poloniae esse voluissent, eoque sollertiae tuae ac moderandi facultatis fiduciam comprobassent.

Cum haec omnia mente consideramus, plures sane causas esse arbitramur, cur una cum sacrorum Antistitibus, sacerdotibus et populo, tibi concredito, ex animo tibi gratulemur hoc episcopalis officii abs te impleti spatium.

Denique Deum, pastorum praesidium et paemium, enixis precibus rogamus, ut te adhuc diu sospitet, vires mentis et corporis necessarias tibi suppeditet, consilia tua secundet teque in ministerio obeundo suavi solacio iucundet. Quae vota Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, amantissime in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

top