The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA
SIGHARDO KLEINER,
 ABBATI GENERALI SACRI ORDINIS CISTERCIENSIS
 ET IGNATIO GILLET
 ABBATI GENERALI ORDINIS CISTERCIENSIUM REFORMATORUM SEU STRICTIORIS OBSERVANTIAE,
OCTAVO PLENO SAECULO ABEUNTE
EX QUO SANCTO BERNARDO SANCTORUM
CAELITUM HONORES SUNT DECRETI

RADIANS LUMEN

 

Radians lumen, quod Familiarum vestrarum Cisterciensium ac totius Ecclesiae gloria merito praedicatur, Sanctus Bernardus, animis nunc praesentius obversatur, siquidem octavum plenum saeculum abit, ex quo ab Alexandro III, Decessore Nostro, Sanctorum Caelitum sunt illi honores decreti. Cuius supremi Pastoris sententia, quae in Litteris, die XVIII mensis Ianuarii, anno MCLXXIV Anagniae ad Galliae Praesules circa hunc eventum datis, continetur: «fructum vero quem (Sanctus Bernardus) in domo Domini et verbo operatus est et exemplo, nullus fere terminus sanctae Christianitatis ignorat» (PL 185, 622), etiam posterioribus temporibus vim suam prorsus obtinebat. Iuvat profecto memorare Pium VIII anno MDCCCXXX eidem tribuisse nomen ac dignitatem Ecclesiae Doctoris, Pium XI in Epistula ad Summos Moderatores institutorum religiosorum missa — qua de recta educatione eiusmodi Familiarum alumnorum agebat — asseruisse noviciis esse ad perlegendum considerandumque utilissima Sancti Bernardi ac quorundam aliorum spiritualium magistrorum scripta (AAS 16, 1924, p. 142), denique Rum XII, cum octavum exisset saeculum a piissimo eiusdem abbatis Claravallensis obitu, Litteras Encyclicas, a verbis «Doctor Mellifluus» incipientes, edidisse, quibus eximii huius viri vitam et opus fuse illustraret (AAS 45, 1953, pp. 369 ss.).

Itaque expedire Nobis videtur quaedam attingere, quae, Sancti Bernardi intuentes personam mirabilem uberemque audientes doctrinam, profutura esse arbitramur praesertim filiis eius aliisque hac ipsa aetate, qua germana conversatio religiosa, non levibus interdum difficultatibus et periculis obnoxia, strenue est servanda, tuenda, provehenda.

Ille enim imprimis imaginem praebet hominis Deo penitus consecrati, qui, mente res saeculares supergrediente, Domino piane adhaereat fratribusque ex animo deserviat. Cuiusmodi vitae aiuthenticae et sincerae testimonium idque solum nunc solet agnosci atque probari.

Quapropter Sancti Bernardi discipuli impelli se sentiant, ut hac ipsa indole praeditos se mundo exhibeant et sic sanctitatem Ecclesiae manifestent. Meminerint semper verba Concilii Vaticani Secundi, quibus eorum ratio vivendi egregie describitur et confirmatur: «Monachorum praecipuum officium est divinae Maiestati humile simul ac nobile servitium praestare, sive in umbratili vita integre se divino cultui dedicent sive aliqua apostolanls ve1 christianae caritatis opera legitime assumpserint» (Perfectae Caritatis, 9).

Servitium vero illud quod Deo praebeatur, oportet, est imprimis oratio, cuius Sanctus Bernardus fuit assiduus cultor et magister sapientissimus. Haec summi est momenti temporibus nostris, quibus omnia fere permiscentur, strepitu personavit, res externae seu sensibus subiectae valdissime expetuntur. Utriusque ergo Cisterciensis Familiae sodales, huius Caelitis moti exemplo, sciant ipsi doceantque homines spiritualem solitudinem quaerere et impensas Deo preces adhibere. Nec solum de publica Ecclesiae orationr agitur, ad quam diligens quidem studium est conferendum, hortante eodem abbate Claravallensi: «vos moneo, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus» (Sermo in Cant. 47, 8: PL 183, 1011), sed etiam de illa precandi ratione, quae fit in abscondito (Cfr. Matth. 6, 6), secundum hanc sententiam, quae a nonnullis Sancta Bernardo ascribitur: «Ubicumque ergo fueris, intra temetipsum ora. Si longe fueris ab oratorio, noli quaerere locum, quoniam tu ipse locus es» (Meditationes piissimae de cognitione humanae conditionis, 6, 17: PL 184, 496).

Hanc vero precationis faciendae scientiam custodit et firmat silentium monasticum, cuius ex tradito instituto Cisterciensi vos oportet esse magistros. Iterum audite patrem vestrum: «Onerosa alicui videtur silentii disciplina: sed propheta magis robur quam onus esse considerans, ait, in silentio et in spe erit fortitudo vestra (Is. 30, 15). In silentio, inquit, et spe, quia bonum est praestolari Dominum in silentio (Cfr. Threni 3, 26).

Enervat quippe animam praesentium consolatio, roborat exspectatio futurorum» (Epist. 385, 3: PL 182, 589).

Est etiam animadvertendum praeclarissimum hunc virum, praeter humilitatem, quae in tota eius conversatione effulsit, simplicitatis et paupertatis singulare specimen dedisse. Quae quidem virtutes eiusmodi sunt, ut homines huius aetatis iis salubriter percellantur. Magnanimiter ergo erit annitendum, ut Christus, qui propter nos egenus factus est (Cfr. 2 Cor. 8, 9), in monachis, sectatoribus suis, a mundo conspici possit.

Huc etiam opus seu labor pertinet, cui idem prudens ac sollers coenobialis familiae rector plurimum tribuit quemque rei quoque sociali iussit inservire, ut ex his eius patefit verbis: «de labore manuum vestrarum Christus alitur et vestitur» (Sermo in Ps. XC, 3, 4: PL 183, 192).

Non triste autem est veri nominis servitium dominicum, non deprimit animum, sed fons exsistit perennis laetitiae. «Nimirum advertere potes in omnibus fere religiosis congregationibus viros repletos consolatione, superabundantes gaudio, iucundos semper et hilares, ferventes spiritu» (S. BERN. Sermo in Ascens. Dom., 5, 7: PL 183, 318). Ipsa etiam vita communis, quae in caritate fraterna innitur, communis est gaudii scaturigo.

Monet ergo Sanctus Bernardus filios suos omnesque Christifideles, ut «iucunda devotione» Deo serviant mutuique auxilii sint «hilares datores». Quod quidem non levis ponderis esse videtur, cum homines saepe tot sollicitudinibus macerentur, tot premantur angustiis.

Haec omnia fecundum reddent etiam apostolatum vestrum, qui, licet exteriore actione apud non paucos ex vobis minus manifesto appareat, tamen spiritualibus subsidiis, quae vobis praesto sunt, potest esse efficacissimus. Plenitudo enim vitae spiritualis redundet oportet in bonum animarum, quae vobis sunt creditae, vel universe in utilitatem dominici gregis. Itaque haec verba istius Doctoris sunt vobis sedulo attendenda: «si sapis, concham te exhibebis, et non canalem. Hic siquidem paene simul et recipit, et refundit; illa vero donec impleatur expectat, et sic quod superabundat sine suo damno communicat» (Sermo in Cant. 18, 3: PL 183, 860).

Fuit, ut nostis, Sanctus Bernardus « vir Ecclesiae », seu «amicus Sponsae», pro qua vires suas omnes impendit, solitudinem et silentium sedis monasticae suae deserere saepe coactus, ut ei, perturbata illa aetate adesset; sed et copiosam de Ecclesia doctrinam exposuit.

Hanc igitur hereditatem, vobis ab eo relictam, diligenter consideretis velimus et nova quasi voluntate acti arripiatis.

Ad ascensum spiritualem, quem paucis verbis perstrinximus, efficiendum etiam germana pietas erga Beatam Mariam Virginem, cuius Sanctus iste fuit singularis et ardens laudator, vos magnopere adiuvabit. Ea enim, quam «Catholica Ecclesia, a Spiritu Sancta edocta, filialis pietatis affectu tamquam matrem amantissimam prosequitur» (Lumen Gentium, 53), peculiari titulo est «mater Cistercii».

Probe igitur fore confidimus, ut sollemnia, quae huius anniversariae memoriae causa agentur, sodales Cistercienses, quos habemus carissimos, adducant, ut, horum temporum adiunctorum et necessitatum prudenter habita ratione, alacriore in dies studio ad illum continenter redeant spiritum, quo Sanctus Bernardus ducebatur, hac in re etiam hortamentis Concilii Vaticani Secundi animose obtemperantes (Cfr. Perfectae Caritatis, 2).

Quae dum mentem Nostram pulsant, vobis, dilecti filii, et sodalibus utriusque vestrum spirituali curae ac moderationi commissis, necnon sanctimonialibus Cisterciensibus, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae et solacii pignus Nostraeque benevolentiae signum, libenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Ianuarii, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

top