Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
SILVIO S.R.E. CARDINALI ODDI

 MISSO EXTRAORDINARIO ELECTO
UT EUCHARISTICI COETUS,
SALTI IN FINIBUS ARGENTINAE HABENDI,
CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT

SALTUM, URBS


Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Saltum, urbs in finibus Argentinae nobilis et antiqua, civium quidem industria florens, clarior tamen ob sanctam Eucharistiae religionem, a die sexto ad tertium decimum Octobris, hoc anno, lucidos dies aget et fidei plenissimos: confluent enim in civitatem illam quantum praevideri potest, confertissimae cum Episcopis turbae et multitudines, ut ibi VII Eucharisticum totius nationis conventum peragant, adeo ut ea Isaiae Prophetae verba ultro mentem iucundissime subeant: «Surge, illuminare, Ierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent ... et dilatabitur cor tuum» (Is. 60, 1-6).

Quibus sollemnitatibus volentibus Nobis aliquo modo interesse, cum pertineant ad communem Ecclesiae causam et utilitatem, bene fieri visum est, si Te, Venerabilis Frater Noster, loco Nostri mitteremus, iure rati posse Te, ob teneram Tuam erga mysterium tam augustum pietatem, personam Nostram pro dignitate sustinere.

Quare Te Missum Extraordinarium constituimus per hasque Litteras renuntiamus Congressus illius, de quo diximus, Saltensis nempe in Argentina, facta potestate sacris conventibus nomine atque auctoritate Nostra praesidendi, aeque ac liturgicis celebrationibus atque coeptis omnibus quae tempus suadeat.

Quibus tamen actis, non sane putamus officia Nostra omnia ad missionem tuam quod attinet, confecisse; Teque animo, pietate, obsequio in Christum, Redemptorem Nostrum, sequemur, atque potissimum prece, ut ex ea populorum congressione gloria inde manet amplissima Deo, et bona praeclaro illi populo maxima atque diuturna.

Revera exhibet Eucharistia Dei Verbum incarnatum, quod gloriam suam Unigeniti splendoremque Filii, aurorae similis, velis tenuat, id est speciebus, quas amor suggessit; itemque Sanctum Dei Spiritum, cuius virtute infirma panis et vini elementa in Christi corpus et sanguinem transeunt. Quare iure merito ei, qui ad hoc mirabile sacramentum accedit, eadem fieri verba videntur, quae Moysi: «Solve calceamenta de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est» (Ex. 3, 5).

Quoniamque tantarum rerum substantia non humanis attingitur aut oculis aut sensibus, Eucharistiae Sacramentum natura sua fidem poscit egregiam, iuxta Missae verba (Cfr. Ordin. Miss. post consecrationem); adeo ut eum qui ad prodigiorum Deum accedat, oporteat potissimum et quam maxime credere (Cfr. Luc. 8, 50; Hebr. 11, 6): credere nempe ut Christus iussit, adorandus Dei Filius (Cfr. Io. 6, 29); ut catholica Ecclesia semper docuit (Cfr. 1 Cor. 11, 13; ib. 10, 16) et docet (Cfr. Ad Gentes, 9; Gaudium et Spes, 38); ut Patres Ecclesiae sancti tradiderunt (Cfr. Ex. Grat. IUST. Apol. I, 66: PG 6, 428; HIL. De Trinit., 8, 13: PL 10, 246; AUG. Serm. 272: PL 38, 1246; THOM. AQUIN. Seq. in festo Corporis Christi, cet.). Quid autem est credendum? «Eucharistiam esse carnem Domini Nostri Iesu Christi, eandem nempe quae in Cruce pro nobis immolata est, quamque Pater exsuscitavit» (IGNAT. MART. Ad Smirnens. 7, 1).

Praeter autem fidem, Eucharistiae mysterium amorem expostulat. Hortare ergo, Venerabilis Frater Noster, populum illum nobilem ad caritatem: tum videlicet erga Deum, quem in sacramento colit, tum erga proximum. Atque primum Deum ament, seu primum illud quod est a se, et rerum omnium principium sine fine, aeternum totius ordinis atque indeclinabilis iustitiae fundamentum, et bonum summum et beatitudinem mortalium ultimam. Deinde proximum, id est homines, sive prope sint sive longe degant, sive placeant sive displiceant, sive divites, sive pauperes, sive luce divina nitentes, sive iacentes in errore et umbra mortis; homines, dicimus, ut vita cotidiana exhibet. Stat enim beati Ioannis vox: «Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?» (Io. 1, 4, 20).

Deus tandem, quem in Eucharistia adoramus, cum sit in omni genere perfectissimus, id etiam exigit, ut pura mente et propensissima voluntate accedamus: eo videlicet animo, ut sit unicuique religio summi Numinis verbo adhaerescere; ut simus a nobis, rebus, vitiis, illecebris nudi et ad omnia virtutis gratia parati. Hoc modo scilicet sive tutius iter ad aeterna patebit, sive terrestrium bonorum sitis et cupiditas eximetur, sive facilior evadet veteris hominis renovatio eiusque ad Evangelicam sapientiam conformatio et exoptata non solum cum Deo, verum etiam cum se ipsis, cum Ecclesia, cum fratribus reconciliatio, et in egentes denique caritas, suarum semper prodiga opum, in afflictos, quibus sane orbis terrarum abundat.

Atque ita divinum Eucharistiae Sacramentum per fidei atque caritatis usum, quem acuit, et rectae mentis conscientiam, quam poscit, fit etiam aptissima ad Anni huius Sancti sollemnitatem celebrandam praeparatio et ornatio: scilicet ad illam interioris hominis restaurationem et redintegrationem, quam Ecclesia sancta per hunc annum salutis persequitur, una simul cum reconciliatione, qua homo cum homine et familia cum familia, et natio cum natione arctioribus usque fraterni amoris vinculis coniungantur. Opportune igitur ad Argentinae nationis sacris Pastoribus susceptum est consilium, ut per hos dies de iis quaereretur copiosius, quae sancta mater Ecclesia in hunc sacrum Annum tractanda facienda proposuit, quasi metam, fidelibus.

Hoc animo atque spe, Venerabilis Frater Noster, ad populum Argentinum Te mittimus carissimum Nobis. Tu autem salvere iubebis tum Venerabiles Fratres Episcopos atque sacerdotes et Religiosos, tum populum, gratias agens de industria, sollertia, laboribus quos fidei causa inierunt ; simulque bona, fausta, felicia omnia ominare cum diuturna atque optatissima pace, tuta tranquillitate. Portare potissimum ut Deo eiusque Ecclesiae fidem servent. Singulari autem studio civilibus potestatibus bene precamur cuiuscumque ordinis, praesertim vero perillustri Reipublicae Argentinae Praesidi, id a Deo, rerum gubernatore, expetentes, ut quam felicissime impositum sibi munus tueantur.

Tibi denique cunctisque quos modo enumeravimus, iis praesertim quos mala tristia premunt aut sors invida urget, Benedictionem Apostolicam impertimus, divinae benevolentiae signum, in adversisque robur.

Ceterum, «Regi saeculorum, immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen» (1 Tim. 1, 17).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Septembris, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana