Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD BERNARDUM S.R.E. CARDINALEM ALFRINK,
ARCHIEPISCOPUM OLIM ULTRAIECTENSEM,
QUINQUE POST LUSTRA
EX QUO ORDINATUS EST EPISCOPUS

 

Mox, quemadmodum accepimus, vicesimum quintum celebrabis annum expletum, ex quo sacrorum Antistes es electus; qui dies anniversarius opportunitatem tibi praebebit Deo gratis agendi pro spiritualibus muneribus, quae Ipse per hoc temporis spatium tibi est largitus. Sine dubio etiam magnitudinem et intimam significationem officii episcopalis sueto acrius perpendes. Est enim amplissimum, quippe quod ad aedificandam et constabiliendam Ecclesiam tributum sit iis, quos Dominus vocavisset. Etenim «Episcopus, plenitudine sacramenti Ordinis insignitus, est "oeconomus gratiae supremi sacerdotii", praesertim in Eucharistia, quam ipse offert vel offerri curat, et qua continuo vivit et crescit Ecclesia» (Lumen Gentium, 26; cfr. Unitatis Redintegratio, 2).

Nos ergo, hunc natalem Episcopatus tui tecum recolentes, laetamur sane, quod tibi datur huius ipsius iubilaei gaudio perfrui, gratulabundum tibi pandimus animum Nostrum, fraternam caritatem significamus.

Qua oblata occasione mens Nostra etiam ad universos Praesules, sacerdotes, religiosos et Christifideles Neerlandienses convertitur, quibus amorem, quo eos in Deo prosequimur, libenter testamur. Nos denique «Dominum et episcopum episcoporum» (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 32, 8: Sermones post Maurinos reperti, Romae 1930, p. 570) enixe rogamus, ut te egregiis donis propitiationis suae locupletet, suavi solacio iucundet atque diu sospitet. Adsit tibi etiam beatissima Virgo Maria, quae est certissimum praesidium eorum, qui in ecclesiastico ordine sunt constituti.

Quae vota confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, necnon Venerabili Fratri Nostro Ioanni Cardinali Willebrands, tuo in sede Ultraiectensi successori, Episcopis, clero, fidelibus et cunctis, qui sollemnibus ob iubilaeum tuum indictis intererunt, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis die XIV mensis Maii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana