The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD
IACOBUM DARCY S. R. E. CARD. FREEMAN
ARCHIEPISCOPUM SYDNEYENSEM,
SAECULO EXACTO AB OBITU
PRIMI AUSTRALIANAE CATHOLICAE
HIERARCHIAE EPISCOPI


EPISCOPALI PATERNITATE

 

«Episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere» (S. AUGUSTINI Ep. 253: PL 33, 1069) et officium est excelsum et praeclara laus sacri Pastoris. Quibus verbis comprehendi videtur vita et navitas Ioannis Bedae Polding, qui Primus fuit Episcopus Australiae. Cum ergo ab eius obitu centum anni mox sint abituri, huius viri memoriam, te praeeunte, non solum Sydneyensium communitas, verum etiam ceterarum istius continentis dioecesium Praesules, sacerdotes, fideles gratis animis celebrabunt.

Nos vero, memores religiosae alacritatis catholici populi Australiani, quam praesentes cognovimus, communis huius recordationis libenter participes sumus.

Qua quidem revocamur ad initia compaginis Ecclesiae nostrae in amplissima illa regione; de qua optime meritus est Ioannes Beda Polding, qui natus in Britannia factusque ibi sodalis Ordinis Sancti Benedicti, pacem monasterii reliquit, ut missionali labore Regnum Dei dilataret. Quod opus aggressus est, postquam, anno MDCCCXXXIV, creatus est Vicarius Apostolicus Novae Hollandiae, ut tum temporis appellabatur, — addita insula, cui nunc Tasmaniae nomen — et ordinatus Episcopus titulo Hierocaesariensis. Eo annitente, sacra Hierarchia in Australia est instituta, quo evenit, ut ipse Primus Archiepiscopus Sydneyensis nominaretur. Cuius in archidioecesis urbe principe, postquam, «in itineribus saepe . . . in labore et aerumna» (2 Cor. 11, 26), munus suum studiose, fortiter, fidenter implevit, anno MDCCCLXXVII humanis rebus ereptus est, servi boni praemia accepturus. Quae in illius adventu quasi tenue fuerat germen, Ecclesia catholica Australiae ipsius in morte visa est in arborem excrevisse.

Huius igitur Pastoris memoria animos, ut probe confidimus, incitabit, ut naturam Ecclesiae diligenter considerent, quam Christus «ut universale sacramentum salutis constituit» (Lumen Gentium, 48), ut officium Episcoporum sedulo perpendant, qui «loco Dei praesident gregi» (Cfr. Ibid.), ut impenso amore in Ecclesiam localem ferantur, eamque conversatione vere christiana et operositate apostolica novis incrementis studeant augere. Hoc profecto modo memoriam eiusdem sacrorum Antistitis, qui, licet mortuus, ad eos adhuc loquitur, digne et salubriter recolent.

Denique, Deum rogantes, ut ex huiusmodi celebratione fructus spirituales ubertim proveniant, tibi, Venerabilis Frater Noster, ceteris Australiae Praesulibus, sacerdotibus, religiosis et fidelibus universis Benedictionem Apostolicam amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Ianuarii, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top