The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA
CHRISTIFIDELIBUS ECCLESIAE
QUAE EST IN MORAVIA

UTRAMQUE ECCLESIAM PARTICULAREM

 

Utramque ecclesiam particularem, quae Moraviae finibus continetur, Olomucensem dicimus et Brunensem, vos per hunc annum maiore cum animorum intentione sine dubio intuemini, quod duorum saeculorum spatium celebratur ex quo, providentia Pii VI, Decessoris Nostri, prior ad dignitatem archidioecesis fuit evecta, altera, huic suffraganea, tunc ipsum condita. Recto quidem consilio statutum est, ut ea de causa hoc sacrum veluti tempus celebraretur.

Quo vertente vobis datur, ut etiam ad fontem respiciatis, unde nova illa ordinatio regiminis ecclesiastici in regione vestra manavit, id est ad Apostolicam Sedem. Quod quidem efficiet, ut firma cum ea coniunctio, sicut praeteritis temporibus ita et his, quibus vitam degimus, apud vos fulgeat. Considerentur ergo haec significantia verba Concilii Oecumenici Vaticani II: «Ut vero Episcopatus ipse unus et indivisus esset, (Christus) beatum Petrum ceteris Apostolis praeposuit in ipsoque instituit perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum» (Lumen Gentium, 18).

Praeterea rerum gestarum, quae supra dictae sunt, recordatio in animis vestris etiam impensiorem excitabit amorem erga propriam Ecclesiam particularem, cuius momentum eadem universalis Synodus Vaticana in clariore lumine posuit, in ea autem «vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia» (Christus Dominus, 11). Est ergo omnibus viribus conitendum, ut eiusmodi portio gregis dominici alacri et actuosa vita spirituali sacerdotum, religiosorum, fidelium polleat; quod si fit, ad totum corpus Christi mysticum id salubriter redundat.

Cum Moraviam nominamus, cogitatio statim pervolat ad praeclaros apostolos eiusdem regionis, Sanctos Cyrillum et Methodium; hic praesertim, qua Legatus Pontificius et Archiepiscopus Pannoniensis et Magnae Moraviae, de gente vestra est optime meritus, quod sacram Hierarchiam ac disciplinam ecclesiasticam apte constituit et firmavit. Qui nihil antiquius habuit quam ut arcto vinculo cum Sede Apostolica iugiter coniungeretur, et, studio accensus Regni Dei dilatandi, praeter Moravos alios etiam Slavos in fide solidaret et erudiret. Hi ergo gloriosi fidei praecones, per quos maiores Vestri spiritualibus divitiis atque etiam cultus humani incrementis sunt tantopere locupletati, per eundem hunc annum ante oculos vestros observentur vosque adducant, ut praecelsam hereditatem, quam vobis reliquerunt, fideliter servetis, impigre provehatis ad communem fructum gentis vestrae.

Haec insuper memoria ecclesiasticae temperationis apud vos institutae opportunitatem Nobis praebet paternam caritatem, qua vos complectimur, testandi: diletti filii, gaudia vestra et labores Vestri etiam Nostra sunt. Persuasum sit vobis Nos assidue anniti, ut necessitatibus Ecclesiae in Moravia meliore quo possimus modo consulamus.

Deum denique enixe deprecantes, ut ex religiosa hac recordatione exoptati fructus ubertim proveniant, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae, solacii, roboris auspicem, peramanter vobis impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Augusti, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top