The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
 MOTU PROPRIO DATAE*

SACRAM LITURGIAM
DECERNITUR UT PRAESCRIPTA
QUAEDAM CONSTITUTIONIS DE SACRA LITURGIA
A CONCILIO OECUMENICO VATICANO II
PROBATAE VIGERE INCIPIANT.

PAULUS PP. VI

 

Sacram liturgiam diligenter servari, excoli et, pro necessitate, instaurari quantae curae semper fuerit Summis Pontificibus Decessoribus Nostris, Nobismetipsis, et sacris Ecclesiae Pastoribus, tum plurima acta in lucem edita confirmant, quae nemo cognita non habet, tum vero Constitutio de hac re agens, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in sollemni sessione, die IV Decembris superioris anni MDCCCCLXIII habita, summa assensione approbavit, et Nos promulgari iussimus.
Quod profecto ex eo consequitur, quod in terrena Liturgia caelestent illam praegustando participamus, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quant peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum minister et tabernaculi veri; cum omni militia caelestis exercitus hymnum gloriati Domino canimus; memoriam sanctorum venerantes partem aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, donec ipse apparebit vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria (Constit. de sacra Liturgia, n. 8).
Quo fit ut christifidelium animi, ita Deum colentes, omnis sanctitatis principium et rationem, ad hanc adipiscendam alliciantur ac veluti impellantur, evadantque, in terrestri hac peregrinatione, almae Sionis aemuli (Ex hymno ad Laudes, in.festo Dedicationis Ecclesiae).

Has ob causas facile quivis intellegit, in hac rerum provincia, nihil Nos habere antiquius, quam ut sive christifideles, sive praecipue sacerdotes, primum se penitus studio dent Constitutionis, de qua dicimus, deinde animos sucs iam nunc componant ad praecepta eiusdem integra fide facienda, cum vigere ea incipient. Quam ob causam, cum ex ipsa rei natura, quae ad cognitionem et vulgationem legum liturgicarum pertinent, statim vigere necesse sit, plane plurimum dioecesium Praesules hortamur ut, sacris administris, dispensatoribus mysteriorum Dei (Cf 1 Cor 4,1), adiuvantibus, in eo elaborare ne morentur, ut sibi concrediti fideles, pro sua quisque aetate, vitae condicione, ingenfque cultu, simul sacrae liturgiae vira virtutemque intimam mente concipiant, simul animo et corpore Ecclesiae ritus religiosissime participent (Cf Constit. art. 19).
Quemadmodum inter omnes constat, plurimae Constitutionis praeceptiones nequeunt intra breve temporis spatium ad effectum adduci; utpote cum aratea sint ritus quidam recognoscendi et novi liturgici libri apparandi. Quod opus ut ea qua par est sapientia et prudentia peragatur, peculiarem condimus Commissionem, quam appellant, cuius praecipuae erunt partes, ut ipsius Constitutionis de sacra liturgia praecepta sancte perficienda curet.
Attamen, quoniam de Constitutionis normis certae quaedam hinc iam peragi sane possunt, has re vera ut sine cunctatione praestentur volumus, ne diutius christifidelium animi iis gratiae fructibus careant, qui inde exspectantur.
Quapropter auctoritate Nostra apostolica atque motu proprio praecipimus atque decernimus, ut a proxima Dominica prima Quadragesimae, hoc est a die XVI mensis Februarii, hoc anno MDCCCCLXIV, cessante scilicet statuta legis vacatione, ea quae sequuntur vigere incipiant.

I

 Quod ad ea spectat, quae de liturgica institutione in sacris Seminariis, in Sodalitatum religiosarum scholis, et in theologicis, quas vocant, Facultatibus tradenda articulis 15, 16, et 17 praescribuntur, ita ibidem studioruin rationes ut iam nunc comparentur volumus, ut a proximo anno scholari ea ordinate et diligenter praestentur.

II

Decernimus pariter ut, ex praescriptis art. 45 et 46, in singulis dioecesibus Consilium habeatur, cui sit mandatum, ut, Episcopo moderante, res liturgica magis magisque pernoscatur et provehatur. Qua super re opportune aliquando fiet, ut plures dioeceses commune habeant Consilium. Praeterea in quavis dioecesi, quantum fieri potest, duo alia habeantur Consilia: alterum Musicae sacrae, alterum Arti sacrae accurandae. Quae tria Consilia in singula dioecesi non raro congruet, ut in unum coalescant.

III

Item a die, quem supra statuimus, iussum vigere volumus homiliae diebus dominicis et festis de praecepto in Missis habendae, ad normam art. 52.

IV

Eam art. 71 partem vim suam statim obtinere statuimus, ex qua Sacramentum Confirmationis, pro opportunitate, intra Missam, post lectionem Evangelii et homiliam, conferri potest.

V

Quod ad art. 78 attinet, Matrimonii Sacramentum de more intra Missam celebretur, post lectunt Evangelium et habitam homi1iam. Quodsi Matrimonium sine Missa celebretur, quoad totus huius Sacramenti ritus instauratus trit, haec serventur: initio sacrae huius caerimoniae, post brevem habitam admonitionem (Cf. Constit. art. 35, 3), legantur lingua vernacula Epistula et Evangelium e Missa pro Sponsis deprompta; ac deinde ea benedictio Sponsis semper impertiatur, quae in Rituali Romano legitur tit. VIII, cap. III.

VI

Quamvis divini Officii ordo nondum sit, iuxta art. 89, recognitus et instauratus, tamen iam nupc iis qui chori obligatione non astringuntur facultatem facimus, ut, cessante legis vacatione, Horam Primam omittere possint, et ex ceteris Horis minoribus illam eligere, quae dici momento magis congruat. Quod dum concedimus, plane concedimus fore ut sacrorum administri adeo de sui animi pietate nihil remittant, ut, si sacerdotalis offιcii sui munera unius Dei amore diligenter obierint, putandi sint mente cum eo coniuncti totum diem traducere.

VII

Quod ad idem Offιcium divinum pertinet, in casibus singularibus et de iusta causa, Ordinarii possunt subditos suos obligatione Officii recitandi ex toto vel ex parte solvere, aut bane cum alia commutare (Cf Constit. art. 97).

VIII

De eadem divini Officii recitatione declaramus, cuiusvis Instituti Sodales, religiosam perfectionem profιtentes, qui, propter suas leges, vel aliquas divini Officii partes, vel parvum aliquod Officium, instar divini Officii compositum riteque approbatum, recitent, cos publice cum Ecclesia precari putandos esse (Cf Constit. art. 98).

IX

Quoniam vero ex Constit. art. 101, iis, qui divinum Officium recitare obstringuntur, aliter aliis facultas fit, pro latina, usurpandi linguam vernaculam, opportunum ducimus significare, varias huiusmodi populares interpretationes, a competente auctoritate ecclesiastica territoriali conficiendas et approbandas esse, ad normam art. 36, 3 et 4; acta vero huius auctoritatis, ad normam eiusdem art. 36, 3, ab Apostolica Sede esse rite probanda seu confirmanda. Quod ut semper nervetur praescribimus, quoties liturgicus quidam textus latinus a legitima, quam diximus, auctoritate in linguam vernaculam convertetur.

X

Quandoquidem ex hac Constitutione (art. 22, 2) moderatio rei liturgicae, intra statutos limites, penes est etiam competentes varii generis territoriales Episcoporum coetus legitime constitutos, hos interim nationales, ut aiunt, esse debere decernimus. In his vero coetibus nationalibus, praeter Episcopos residentiales, ex iure ii intersunt et suffragium ferunt, de quibus in Can. 292 C.I.C.; sed ad eosdem etiam Episcopi Coadiutores et Auxiliares vocari possunt. In quibus coetibus, ad legitima ferenda decreta, duae ex tribus suffragiorum secretorum partes requiruntur.

XI

Ad extremum, id ut animadvertatur volumus, praeter ea quae Nostris hisce Litteris Apostolicis in re liturgica vel immutavimus, vel ante statutum tempus effici mandavimus, sacrae liturgiae moderationem penes Ecclesiae dumtaxat auctoritatem esse: hoc est, penes Apostolicam hanc Sedem, et, ad normam iuris, penes Episcopum, atque idcirco nemini omnino alii, ne sacerdoti quidem, licere quidquam in re liturgica vel addere, vel demere, vel mutare (Cf Constit. art. 22, 1, et 22, 3).

Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Ianuarii, in festo Conversionis S. Pauli Apostoli, anno MDCCCCLXIV, Pontificatus Nostri I.

PAULUS PP. VI 

 

* AAS 56 (1964), pp. 139-144

 

top