 |
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
SACRUM DIACONATUS
GENERALES NORMAE DE DIACONATU
PERMANENTI
IN ECCLESIA LATINA RESTITUENDO FERUNTUR
PAULUS PP. VI
Sacrum diaconatus ordinem iam inde a prisca Apostolorum aetate catholica
Ecclesia magno in honore habuit, quemadmodum ipse Gentium Doctor testatur, qui
diaconos una cum episcopis nominatim salvere iubet (Cf Phil 1,1) atque
Timotheum docet, quaenam virtutes animique dotes ab iisdem sint expetendae, ut
suo digni ministerio aestimentur (Cf l Tim 3,8-13).
Porro Oecumenicum Concilium Vaticanum II, perantiquum huiusmodi morem servans,
honorificam diaconatus mentionem in Constitutione, a verbis
Lumen Gentium
incipienti, fecit ibique, cum de episcopis et presbyteris egisset, tertium
quoque sacri ordinis gradum celebravit, eius dignitatem illustrando atque
officia percensendo. Verum hinc probe intellegens haec munera, ad vitam
Ecclesiae summopere necessaria, in disciplina Ecclesiae latinae hodie vigenti in
pluribus regionibus adimpleri difficulter posse, hinc tantae rei commodius
consulere exoptans, sapienter decrevit, ut diaconatus in futurum tamquam
proprius ac permanens gradus hierarchiae restitui posset (Cf n. 29: AAS 57
(1965), p. 36).
Quamvis enim nonnulla diaconorum munera laicis viris, in terris praesertim
missionali opere excolendis, revera committi soleant, eos tamen iuvat ... qui
ministerio vere diaconali fungantur ... per impositionem manuum inde ab
Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi ut ministerium suum
per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant (CONC. VAT. II,
Decr.
Ad Gentes, n. 16: AAS 58 (1966) p. 967). Qua profecto ratione
optimo quasi in lumine collocabitur propria huiusce Ordinis natura, qui non
tamquam merus ad sacerdotium gradus est existimandus, sed indelebili suo
charactere ac praecipua sua gratia insignis ita locupletatur, ut qui ad ipsum
vocentur, ii mysteriis Christi et Ecclesiae stabiliter inservire possint (Cf
CONC. VAT. II, Const. dogm.
Lumen Gentium, n. 41: AAS 57 (1965) p. 46).
Cum autem diaconatus permanentis instauratio in universa latina Ecclesia non sit
ex necessitate efficienda, siquidem ad competentes ... territoriales
Episcoporum coetus, approbante ipso Summo Pontifice, spectat decernere, utrum et
ubinam pro cura animarum huiusmodi diaconos institui opportunum sit (Ibid.,
n 29: AAS 57 (1965) p. 36), arbitramur idcirco non solum oportere, sed etiam
necesse esse, ut certae ac definitae hac de re normae edantur ad eam, quae nunc
obtinet, disciplinam novis Concilii Oecumenici praeceptis accommodandam et ad
aequas condiciones praefiniendas, quibus non solum diaconatus ministerium
opportunius ordinetur, sed etiam candidatorum institutio variis horum vitae
generibus et communibus officiis et sacrae dignitati aptius respondeat.
Principio igitur quae in Codice Iuris Canonici de diaconorum iuribus et
officiis, sive omnium clericorum communibus, sive eorundem propriis, statuuntur,
ea omnia, nisi aliter cautum fuerit, confirmamus et in eos etiam valere
edicimus, qui stabiliter in diaconatu sunt mansuri. Pro quibus praeterea haec
alia, quae sequuntur, statuimus.
I
1. Est officium legitimorum episcopalium Coetuum seu Conferentiarum, Summo
Pontifice assentiente, deliberare, utrum et ubinam diaconatus, tamquam proprius
ac permanens Hierarchiae gradus, in fidelium bonum sit instituendus, necne.
2. In petenda ab Apostolica Sede approbatione exponendae sunt tum causae, quae
novam huiusmodi disciplinam aliqua in regione constituendam suadeant, tum rerum
condiciones, quae veram boni eventus spem afferant; itemque describendus erit
eiusdem disciplinae modus, utrum videlicet agatur de diaconatu conferendo
iuvenibus idoneis, pro quibus ... lex caelibatus firma remanere debet; an viris
maturioris aetatis, etiam in matrimonio viventibus, an utrique candidatorum
generi.
3. Approbatione ab Apostolica Sede impetrata, uniuscuiusque
Ordinarii est in sua sacra dicione candidatos probare et ordinare, nisi agatur
de casibus eadem facultate exceptis. In relatione de statu suae dioecesis
conscribenda, Ordinarii de hac etiam instaurata disciplina commemorent.
II
4. Ex Ecclesiae instituto, ipso Oecumenico Concilio comprobante, ii, qui ad
diaconatum iuvenes vocantur, lege caelibatus servandi astringuntur.
5.
Diaconatus permanens ante quintum et vicesimum expletum annum ne conferatur;
grandior tamen aetas ab Episcoporum Conferentiis requiri poterit.
6.
Iuvenes, ad munus diaconale instituendi, in peculiare recipiantur Collegium, ubi
probentur, ad vitam vere evangelicam vivendam informentur, ad propria et sua
officia utiliter exsequenda instruantur.
7. Ad huiusmodi Collegium
condendum, Episcopi eiusdem regionis, vel, si usus fuerit, plurium quoque
regionum eiusdemve nationis, pro variis locorum adiunctis suam consocient
operam. Eidem autem moderando praepositos peridoneos eligant, legesque tum de
morum disciplina, tum de studiorum ratione accuratissime faciant, servatis, quae
sequuntur, normis.
8. In diaconatus tirocinium ii tantum iuvenes
ascribantur, qui naturalem animi inclinationem ad sacrae Hierarchiae et
christianae communitatis ministerium ostenderint, quique sat bonam doctrinae
copiam, pro suae gentis suique loci consuetudine, sibi comparaverint.
9.
Proprium diaconatus tirocinium per tres saltem annos producatur; disciplinarum
autem series ira digeratur, ut candidati ad varia diaconatus munera scite
salutariterque obeunda ordinatim et gradatim adducantur. Tota praeterea
studiorum ratio ira poterit componi, ut extremo anno praecipua tradatur
institutio pro diversis muneribus, quae diaconi potissimum exsequentur.
10.
Huc insuper addantur usus atque exercitationes edocendi pueros aliosque fideles
christianae religionis elementa, cantum sacrum evulgandi et moderandi, divinos
Scripturae libros in fidelium coetibus perlegendi, populum alloquendi et
adhortandi, Sacramenta, quae ad diaconos spectant, ministrandi, aegrotos
invisendi, eaque in universum implendi ministeria, quae ipsis committi possunt.
III
11. Grandioris aetatis viri, sive caelibes sive etiam matrimonio coniuncti, ad
diaconatum vocari possunt; hi vero ne admittantur, nisi constet non solum de
uxoris consensu, sed de eiusdem etiam christiana morum probitate illisque
dotibus, quae viri ministerium nec impediant nec dedecorent.
12. Grandior,
de qua agitur, aetas attingitur quinto et tricesimo anno expleto; et tamen ita
est intellegenda, ut nemo ad diaconatum vocari possit, quin diuturno vitae vere
christianae exemplo, integris moribus et ingenio ad ministrandum proclivi, cleri
fideliumque existimationem sibi conciliaverit.
13. Cum de viris matrimonio
iunctis agitur, cavendum est, ut ii tantum ad diaconatum provehantur, qui,
plures iam annos in matrimonio viventes, se domui suae bene praeesse
ostenderint, quippe quibus et uxor et filii sint vitam vere christianam agentes
et integra fama praestantes (Cf 1 Tim 3,10-12).
14. Optandum est, ut
tales etiam diaconi haud mediocri sint ornati doctrina, de qua nn. 8, 9, 10
supra diximus, vel illa saltem polleant scientia, quae episcopalis Conferentiae
iudicio iisdem necessaria erit ad propria et sua munera implenda. Quam ob rem in
peculiare Collegium aliquamdiu admittantur, ubi ea omnia addiscant, quae ad
munus diaconale digne exsequendum opus erunt.
15. Quodsi forte id fieri
nequit, candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam
agat, eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate testimonium afferre
valeat. Semper autem ac sedulo cavendum est, ut tantummodo idonei peritique viri
in sacrum ordinem ascribantur.
16. Post ordinem receptum diaconi, grandiore
etiam aetate promoti, ex tradita Ecclesiae disciplina ad ineundum matrimonium
inhabiles sunt.
17. Caveatur, ne diaconi artem vel professionem exerceant,
quae Ordinarii loci iudicio eos dedeceat, vel fructuosam sacri muneris
functionem impediat.
IV
18. Quilibet diaconus, qui in aliqua religione non sit professus, alicui
dioecesi sit rite ascriptus oportet.
19. Quae normae de congruenti
sacerdotum sustentatione accuranda deque socialibus, ut aiunt, cautionibus in
eorum commodum spondendis vigent, eae in favorem quoque stabilium diaconorum
servandae sunt, habita etiam ratione familiae diaconorum in matrimonio
viventium, atque articulo n. 21 harum Litterarum perspecto.
20. Episcopalis
Conferentiae erit de honesta sustentatione diaconi eiusque familiae, si
matrimonio est iunctus, certas edere normas, pro diversis locorum temporumque
adiunctis.
21. Diaconi, qui civilem professionem exercent, ex perceptis inde
fructibus sibi suaeque familiae necessitatibus, quantum possunt, consulere
debent.
V
22. Secundum memoratam Concilii Vaticani II Constitutionem, diaconi est,
quatenus loci Ordinarius haec ipsa expedienda commiserit:
1) Inter actiones
liturgicas episcopo et presbytero adesse in omnibus, quae rituales varii ordinis
libri eidem attribuunt;
2) baptismum sollemni ritu administrare atque
omissas caeremonias super baptizatum sive infantem, sive adultum supplere;
3) Eucharistiam asservare, sibi ceterisque distribuere, eam in viaticum
morientibus afferre, atque eucharisticam benedictionem, quam dicunt, cum sacra
pyxide populo impertire;
4) ubi sacerdos deest, Ecclesiae nomine matrimoniis
celebrandis assistere et benedicere ex delegatione episcopi vel parochi, ceteris
servatis, quae in C. I. C. iubentur (Cf cann. 1095 § 2; et 1096) atque firmo
manente can. 1098, ubi quae de sacerdote dicuntur, ea de diacono etiam sunt
intellegenda;
5) sacramentalia ministrare, funeris ac sepulturae ritibus
praeesse;
6) divinos Scripturae libros fidelibus legere, populumque edocere
et adhortari;
7) religiosi cultus officiis et supplicationibus praesidere,
ubi sacerdos non adest;
8) verbi Dei celebrationes moderari, ubi praesertim
sacerdos deest;
9) caritatis et administrationis officiis atque socialis
subsidii operibus, Hierarchiae nomine, perfungi;
10) parochi et episcopi
nomine, dissitas christianorum communitates legitime regere;
11) apostolica
laicorum opera fovere et adiuvare.
23. Quae omnia munera in perfecta cum
episcopo eiusque presbyterio communione exsequenda sunt, videlicet sub
auctoritate episcopi et presbyteri, qui eo loci fidelium curae praesunt.
24.
In Consiliis Pastoralibus diaconi, ut fieri potest, suam partem habeant.
VI
25. Diaconi, utpote qui Christi et Ecclesiae mysteriis inserviant, a quovis
pravitatis vitio se abstineant Deoque semper placere studeant, ad omne opus
bonum pro hominum salute parati (Cf 2 Tim 2,21). Ob receptum
ergo ordinem, longe aliis excellant oportet in vitae liturgicae actione, in
studio precandi, in divino ministerio, in oboedientia, in caritate, in
castitate.
26. Episcopalis Conferentiae erit efficaciores normas statuere ad
spiritualem vitam alendam diaconorum, tam in caelibatu quam in matrimonio
viventium. Curent tamen locorum Ordinarii, ut omnes diaconi:
1) assidue
legendo attenteque secum meditando Dei verbo vacent;
2) frequenter, vel
etiam cotidie, quantum fieri potest, Missae sacrificio actuosi intersint, SS.
Eucharistiae sacramento reficiantur idemque pietatis causa invisant;
3)
frequenter Paenitentiae sacramento sui animi maculas abluant, quod ut digne
recipiant cotidianam conscientiae suae censuram gerant;
4) Deiparam Virginem
Mariam impenso pietatis cultu venerentur ac diligant.
27. Maxime decet
stabiles diaconos aliquam saltem divini Officii partem ab episcopali Conferentia
definiendam, cotidie recitare.
28. Diaconi dioecesani saltem tertio quoque
anno in pia aliqua religiosave domo, ab Ordinario designata, sacris
exercitationibus vacare debent.
29. Doctrinarum, praesertim sacrarum, studia
diaconi ne intermittant; divinos Scripturae libros assidue legant;
ecclesiasticis disciplinis ita se dedant, ut catholicam doctrinam recte ceteris
explanare possint, utque in dies magis idonei fiant ad fidelium animos
erudiendos et roborandos. Ad id assequendum, diaconi in conventus statis
temporibus habendos advocentur, ubi quaestiones de vita et sacro ministerio
agantur.
30. Diaconi, ob peculiares commissi sibi ministerii rationes,
reverentiam et oboedientiam episcopo profiteri tenentur; episcopi vero hos
plebis Dei administros magni faciant in Domino, eosque paterna caritate
prosequantur. Si quis autem diaconus extra propriam dioecesim iusta de causa
aliquamdiu commoratur, vigilantiae et auctoritati loci Ordinarii in iis, quae ad
diaconalis status officia ac munera pertinent, libenter obsecundet (IUS
ORIENTALE, De Personis, can. 87: AAS 49 (1957) p. 462).
31. Quod ad
vestis habitum spectat, loci consuetudo servanda erit secundum normas, ab
episcopali Conferentia praestitutas.
VII
32. Diaconatum permanentem constituere apud religiosos ius proprium Sanctae
Sedis est, ad quam unice pertinet Capitulorum Generalium hac de re vota
expendere atque probare.
33. Diaconi religiosi ministerium diaconale obeant
sub episcopi suorumque antistitum auctoritate, secundum normas, quae in
sacerdotes religiosos valent; tenentur quoque legibus, quibus eiusdem religionis
sodales astringuntur.
34. Diaconus religiosus, sive stabiliter, sive ad
certum tempus commorans in regione, quae diaconatu permanenti caret, munera
diaconalia ne exerceat, nisi loci Ordinarii assensu.
35. Quae nn. 32-34 de
religiosis dicuntur, eadem de sodalibus ceterorum institutorum, evangelica
consilia profitentium, sunt pariter intellegenda.
VIII
36. Quod denique attinet ad ritum servandum in sacro diaconatus Ordine
conferendo, et ad Ordines, qui ipsi diaconatui praeponuntur, disciplina adhuc
obtinens servetur, donec a Sancta Sede recognoscatur.
Ad extremum, post hasce traditas hormas, illud sponte ex animo Nostro veluti
profluit votum, ut diaconi, arduo suo munere in nostrae huius aetatis adiunctis
perfungentes, praeclara, quae illis ad imitandunm proponimus, sequantur exempla
S. Stephani protomartyris, qui, ut ait S. Irenaeus, primus in diaconium ab
Apostolis electus est (Adv. Haereses, IV, 15, 1; PG 7, 1013), et S.
Laurentii Romani, qui non solum ministerio sacramentorum, sed etiam
dispensatione ecclesiasticae substantiae praeeminebat (S. LEO MAGNUS, Serm. 85, PL 54, 436).
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Iunii, in festo S. Ephraem
Syri, Diaconi, anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
* AAS 59 (1967), pp. 697-704
|