 |
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
SANCTITAS
CLARIOR
PROCESSUS DE CAUSIS BEATIFICATIONIS
ET CANONIZATIONIS APTIUS ORDINANTUR
PAULUS PP. VI
Sanctitas clarior in dies altiorque est mysterii Ecclesiae declaratio et
significatio, donec haec, plenam in caelis compaginem assecuta, in summa
caritatis beatitudine adorabit Deum et Agnum qui occisus est (CONC. OECUM.
VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia
Lumen gentium, n. 51: AAS 57, 1965, p.
58).
Ipse autem benignissimus Deus, qui est omnis sanctitatis et fons et corona et
gloria, in Ecclesia semper nova instaurat exempla virtutum, atque in vita eorum
qui, humanitatis nostrae consortes, ad imaginem tamen Christi perfectius
transformantur . . . praesentiam vultumque suum hominibus vivide manifestat
(Ibid., n. 50, p. 56) praeclarumque in iis signum praebet Regni sui, ut
ad illud adipiscendum, magna imposita nube testium (Cf Heb 12, 1),
nos potenter alliciat.
Nihil ergo mirum, si Concilium Vaticanum II, de mysterio agens Ecclesiae,
praestantissimam hanc sanctitatis notam, cui ceterae arcte conectuntur, in
pleniore luce collocavit, cunctosque christifideles cuiusvis condicionis vel
ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem etiam atque
etiam advocavit (Cf CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen
gentium, nn. 40-42: AAS 57 (1965), pp. 44-47) quae quidem ad sanctitatem
invitatio peculiarissima habetur tamquam proprietas ipsius conciliaris
magisterii eiusque veluti ultimus finis.
Dum vero sanctitatem omnium fidelium pro viribus Ecclesia fovere studet, iisdem
vera sanctitatis exempla ante oculos proponere numquam intermittit, martyres
scilicet aliosque viros et mulieres heroicarum, quas appellant, virtutum laude
insignes, quorum ut et conversatione exemplum, et communione consortium, et
intercessione subsidium (Ex Praefatione, quibusdam dioecesibus
concessa) assequantur magnopere enititur.
Ut vero praeclara huiusmodi sanctitatis exempla probe dignoscantur, atque sua
sincera luce plene resplendeant, canonicae pervestigationes necessariae sunt,
summo quidem studio ac sedulitate, prouti rei gravitas postulat, peragendae,
quas Decessores Nostri, in primis f. r. Benedictus XIV, sapientissimis, pro
suorum temporum ratione, communierunt legibus, in Codicem Iuris Canonici postes
receptis. Sed mutatis moribus vitaeque adiunctis, congruum et consentaneum visum
est inquisitionis, quam diximus, viam ac rationem recognoscere, atque ad nostri
huius temporis necessitates accommodare, ut, suprema Summa Pontificas cum
Episcoporum auctoritate efficaciter consociata, planius et expeditius fiat iter
ad causas beatificationis et canonizationis Servorum Dei instruendas.
6 Quapropter, rebus diligentissime perpensis, motu proprio et auctoritate Nostra
Apostolica, haec quae sequuntur statuimus atque decernimus.
I.
DE EPISCORORUM
CUM SUMMO PONTIFICE CONSOCIATA ACTIONE
IN PROCESSIBUS INSTRUENDIS
1. In iure, hucusque vigenti, duplicas ordinis Processus quoad Beatificationem
Servorum Dei servabantur: alii enim erant Ordinarii, ab Episcopis
scilicet seu locorum Ordinariis iure proprio, ex demandata in canonibus
auctoritate, instructi (cc. 1999, § 3; 2038, § 1 et 2, 1.3.); alii Apostolici
(cc. 2087-2097), auctoritate nempe a Sancta Sede delegata et sub ipsius
moderamene instructi (cc. 2088-2100). In posterum vero, in Causas procedentibus
per viam ordinariam non cultus, unicus instituetur Processus cognitionalis seu
ad colligendas probationes, qui in duplici auctοritate consistet: in ordinaria
nempe demandata, proprio iure exercita atque in pluribus aucta; et in delegata ab Apostolica Sede, quae priori addetur eamque confirmabit atque
extollet.
2. Episcopis dioecesanis vel Hierarchis aliisque ipsis in iure aequiperatis,
intra fines suae iurisdictionis (cc. 1999, § 3; 2038, § 2, 1.3., 2039), sive ex
officio, sive ad instantiam singulorum fidelium vel legitimorum fidelium coetuum
(c. 2003, §§ 1-2) eorumdemve procuratorum (c. 2004), ius competiti inquirendi,
atque, servatis praescriptis Iuris communis et peculiaribus Normas, a Sacra
Rituum Congregatione ad hoc edendis, Causam aperiendi seu introducendi.
3. Antequam vero Eρiscopus vel Hierarcha, sive ex officio sive ad instantiam,
Causam aperiat seu introducat (n. 2), Sancta Sedes consulenda est, validis
idoneisque suppeditatis argumentis, quibus Causa ipsa legitimo solidoque
fundamento innixa cognoscatur.
Postea Sancta Sedes, omnibus perpensis, decernet utrum nihil obsit Causae
aperiendae seu introducendae.
II.
DE CURSU PROCESSUS
4. Venia Sanctae Sedis habita, Episcopus aut Hierarcha, lato Decreto, Causam
valet aperire vel, si id in Domino expedire existimaverit, in opportunius tempus
eam differre, aut etiam eadem supersedere. Quidquid tamen statuerit, de consilio
a se suscepto Sanctam Sedem certiorem facere ne omittat.
5. Processus complectitur inquisitionem: 1) super Servi Dei scriptis; 2) super
eiusdem vita et virtutibus, vel martyrio, necnon super non cultu.
6. Processu absoluto, eiusdem Acta ad Sacram Rituum Congregationem mittantur.
7. Sacra Rituum Congregatio, Actis Processus diligenti examine cognitis, si quae
addenda vel complenda videantur, vel ea ab Episcopo aut Hierarcha requirat, vel
ex officio ipsa compleat (cf Const.
Regimini Ecclesiae universae, n. 62, § 2, 1).
8. Quoad asserta miracula ad Beatificationem et Canonizationem iure requisita,
Episcopus vel Hierarcha, antequam de iisdem inquirat, brevem et accuratam facti
relationem mittat ad Sacram Rituum Congregationem, ut ab ea opportunam
instructionem obtineat.
Inquisitio de assertis miraculis ab inquisitione de virtutibus vel de martyrio
separatim fiat.
III.
DE TRIBUNALIBUS
AD PROCESSUM INSTRUENDUM
9. Episcopus vel Hierarcha, ad normam Iuris competens, omnia potest agere quae
ad instruendum Processum necessaria snnt. Ab eodem, vel ipsius nomine,
pertractanda sunt quae ad Causam aperiendam, seu introducendam pertinent, Sede
Apostolica annuente (cfr. nn. 2, 3).
10.
§ 1. Ad Processus aptius instruendos, Episcoporum Conferentia alicuius
Nationis vel Regionis facultate fruitur, vi harum Litterarum Apostolicarum,
erigendi Tribunalia territorialia specialia ad hoc constituta pro territoriis
suae iurisdictioni subiectis; quae tamen Sedis Apostolicae recognitione indigent.
§ 2. Haec Tribunalis territorialia sunt Provincialia, vel Interprovincialia, vel
Nationalia, prouti erecta fuerint pro aliqua tantum Provincia ecclesiastica, vel
pro pluribus Provinciis ecclesiasticis alicuius regionis, vel pro toto
territorio ecclesiastico alicuius Nations.
§ 3. Constitutio Tribunalis territoriales est obligatoria, si dioeceses
territorii, de quo agitur, careant Officialibus ad proprium Tribunal dioecesanum
apte constituendum.
11. Episcoporum Conferentiae erit: 1) Tribunalia territorialia erigere,
assignata unicuique Tribunali opportuna circumscriptione; 2) Sedem Tribunalis
territorialis determinare; 3) Uniuscuiusque Tribunalis praesidem eligere, ad
quinquennium.
12. Coetus Episcoporum Provinciae aut Regionis, de quibus agitur, erit: 1)
Erectionem Tribunalis territoriales Episcoporum Conferentiae proponere; 2)
Praesidis nomen eidem Conferentiae praesentare; 3) Ceteros Officiales Tribunalis
territorialis, ad quinquennium, eligere.
13. Tribunal territoriale legitime constitutum potestatem iudicialem obtinet in
toto territorio sebi assignato, quoad omnes instruendos Processus, quos
Episcopi, de quibus supra, eidem commiserint.
14. Licet cuilibet Episcopo dioecesano territorii, quod commemoravimus,
instructionem omnium Processuum Causarum Beatificationis Servorum Dei et
Canonizationis Beatorum suae dioecesis Tribunali territoriali, si libet,
committere, tunc etiam cum in sua Curia Tribunal rite constituere potest.
15. Integrum tamen manet Episcopi ius, etiam Tribunali territoriali legitime
constituto, eosdem Processus in propria Curia instruendi, dummodo proprium
Tribunal idoneis Officialibus, etiam extra dioecesim quaesitis, constituere
valeat.
Quae vero a Nobis hisce Litteris, motu proprio datis, statuts sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione
dignis, non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX menses Martii, in festo S. Ioseph, B.
Mariae Virginis Sponsi, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
* AAS 61 (1969), pp. 149-153
|