The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

AD PASCENDUM
NONNULLAE NORMAE
AD SACRUM DIACONATUS ORDINEM
SPECTANTES STATUUNTUR

PAULUS PP. VI

 

Ad pascendum populum Dei eumque magis magisque augendum a Christo Domino varia in Ecclesia ministeria instituta sunt, totius Corporis bono conducibilia (Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 18: AAS 57 (1965), pp. 21-22).

Iam inde ab ipsa Apostolorum aetate eminet inter illa ministeria et conspicuus apparet Diaconatus, qui in Ecclesia magno semper in honore habitus est. Quod quidem expressis verbis testatur S. Paulus Apostolus sive in epistula ad Philippenses, ubi non modo Episcopis sed etiam Diaconis salutem nuntiat (Cf Phil 1, 1), sive in litteris ad Timotheum datis, quibus Diaconorum illustrat dotes et virtutes pernecessarias, ut ii proprio ministerio digni comprobentur (Cf 1 Tim 3, 8-13).

Prisci deinde Ecclesiae scriptores, dum praedicant Diaconorum dignitatem, non omittunt, quominus animi ornamenta ac virtutes simul extollant, quae ad idem exsequendum ministerium postulantur, scilicet erga Christum fidelitatem, morum integritatem, Episcopo obtemperationem.

S. Ignatius Antiochenns Diaconi officium nihil aliud esse asseverat quam ministerium Iesu Christi, qui ante saecula apud Patrem erat et in fine apparuit (Ad Magnesios, IV, 1: Patres Apostolici, ed. F. X. FUNK, 1, Tubingae, 1901, p. 235), atque haec animadvertit: Oportet autem et Diaconos, qui sunt ministri mysteriorum Iesu Christi, omni modo omnibus placere. Non enim ciborum et potuum Diaconi sunt, sed ecclesiae Dei ministri (Ad Trallianos, II, 3: Patres Apostolici, ed. F. X. FUNK, I, Tubingae, 1901, p. 245).

S. Polycarpus Smyrnaeus Diaconos adhortatur, ut sint continentes in omnibus, misericordes, seduli, incedentes iuxta veritatem Domini, qui omnium minister factus est (Epist. ad Philippenses, V, 2: Patres Apostolici, ed F. X. FUNK, I, Tubingae, 1901, pp. 301-303). Auctor vero operis, quod Didascalia Apostolorum inscribitur, verba Christi commemorans: Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister (Μt 20, 26-27), fraternim hanc adhortationem Diaconis adhibet: Ita ergo et vos Diaconos oportet facere, ut, si necessitas vos exegerit et animam pro fratre ponere per ministerium vestrum, ponatis . . . Si ergo Dominus coeli et terrae nobis serviit, et omnia passus est, propter nos et sustinuit, quomodo non magis nos oportet hoc facere pro fratribus, quia imitatores eius sumus et locum Christi sortiti? (Didascalia Apostolorum, III, 13, 2-4: Didascalia et Constitutiones Apostolorum, ed. F. X. FUNK, I, Paderbornae, 1906, p. 214)

Praeterea priorum saeculorum auctores, dum ministerii Diaconorum momentum animis inculcant, copiose etiam explicant multiplicia et gravia munera iis concredita, atque aperte declarant, quantum auctoritatis apud christianas communitates consecuti sint et quantopere ad apostolatum contulerint. Definitur Diaconus ut Episcopi auris et os et cor et anima (Didascalia Apostolorum, II, 44, 4; ed. F. X. FUNK, I, Paderbornae, 1906, p. 138). Episcopo Diaconus praesto est, ut omni deserviat populo Dei curamque gerat infirmorum atque inopum (Cf Traditio Apostolica, 39 et 34: La Tradition Apostolique de Saint Hippolyte. Essai de reconstitution par B. BOTTE, Münster, 1963, pp. 87 et 81); recte igitur ac merito eum appellant amatorem orphanorum, amatorem colentium pietatem, amatorem viduarum, ferventem spiritu, amatorem bonarum rerum (Testamentum D. N. Iesu Christi, I, 38; ed. et latine redd. I. E. RAHMANI, Moguntiae 1899, p. 93). Officium insuper ei mandatur, ut aegris domi decumbentibus sacram Eucharistiam deferat (Cf S. IUSTINI Apologia I, 65, 5 et 67, 5: S. IUSTINI Apologiae duae; ed. G. RAUASCHEN, Bonnae, 1911², pp. 107 et 111), baptismum conferat (Cf TERTULLIANUS, De Baptismo, XVII, 1: Corpus Christianorum, I, Tertulliani Opera, pars I, Turnholti, 1954, p. 291), verbo Dei praedicando det operam ad voluntatem nutumqne Episcopi.

Itaque Diaconatus in Ecclesia mirabiliter effloruit simulque insigne praebuit testimonium amoris erga Christum ac fratres in caritatis operibus exsequendis (Cf Didascalia Apostοlorum, II, 31, 2: ed. F. X. FUNK, I, Paderbornae, 1906, p. 112; cf Testamentum D. N. Iesu Christi, I, 31: ed. et latine redd. I. E. RAHMANI, Moguntiae, 1899, p. 75), in ritibus sacris celebrandis (Cf Didascalia Apostolorum, II, 57, 6; 58, 1: ed. F. X. FUNK, I, Paderbornae, 1906, pp. 162 et 166) atque in pastoralibus perfungendis muneribus (Cf S. CYPRIANS Epistolae XV et XVI: ed. G. HARTEL, Vindobonae, 1871, pp. 513520; cf S. AUGUSTINUS, De catechizandis rudibus, I, cap. I, 1: PL 40, 309-310).

Diaconali autem officio exercendo, qui presbyteri futuri erant, illud sui experimentum ac Taborum merita praebebant atque eam praeparationem acquirebant, quae ad sacerdotalem honorem ac pastorale officium consequendum expetebantur.

Progredientibus vero aetatibus disciplina ad hunc spectans ordinem sacrum immutata est. Firmius quidem factum est vetitum ordinationes per saltum conferendi, at paulatim decrevit eorum numerus, qui per omnem vitam mallent diaconi permanere quam altius ascendere. Ita factum est, ut in Ecclesia Latina paene evanuerit Diaconatus permanens. Vix commemorare attinet ea, quae Tridentinum Concilium decrevit, cum sibi proposuisset ordines sacros secundum propriam eorum naturam redintegrare ut munia pristina in Ecclesia (Sessio XXIII, capp. I-IV: MANSI, XXXIII, col. 138-140); multo tamen serius mens maturuit, ut hic magni momenti ordo sacer etiam tamquam gradus vere permanens restitueretur. Rem celeriter attigit etiam Decessor Noster fel. rec. Pius XII (Allocutio ad eos qui interfuerunt Conventui alteri catholicorum ex universo orbe pro Laicorum Apostolatu Romae habita, die 5 Octobris anno 1957: AAS 49 (1957), p. 925). Concilium denique Vaticanum II optatis et precibus auffragatum est, ut Diaconatus permanens, ubi id animarum bono conduceret, instauraretur veluti medius ordo inter superiores ecclesiasticae hierarchiae gradus et reliquum populum Dei, quasi interpres necessitatum ac votorum christianarum communitatum, instimulator famulatus seu diaconiae Ecclesiae apud locales christianas communitates, signum vel sacramentum ipsius Christi Domini, qui non venit ministrari, sed ministrare (Cf Mt 20, 28).

Quapropter tertia in Concilii sessione, mense Octobri anno MCMLXIV habita, ratum habuerunt Patres principium renovationis Diaconatus, atque insequenti mense Novembri promulgata est Constitutio Dogmatica Lumen Gentium, cuius articulo 29 praecipua lineamenti illius status propria describuntur: In gradu inferiori hierarchiae sistunt Diaconi, quibus «nοn ad sacerdotium, sed ad ministerium» manus imponuntur. Gratia etenim sacramentali roborati, in Diaconia liturgiae, verbi et caritatis Populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt (AAS 57 (1965), p. 36).

De stabilitate vero in diaconali gradu, eadem Constitutio haec declarat: Cum vero haec [Diaconorum] munera, ad vitam Ecclesiae summopere necessaria, in disciplina Ecclesiae latinae hodie vigenti in pluribus regionibus adimpleri difficulter possint, Diaconatus in futurum tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae restitui poterit (Ibidem.).

Restitutio autem haec permanentis Diaconatus postulabat, ut Concilii mandata altius pervestigarentur atque ut mature deliberaretur de iuridica condicione Diaconi, tam caelibis quam matrimonio iuncti. Simul vero necesse erat, ut ea, quae ad Diaconatum eorum, qui Sacerdotes futuri sunt, spectant, ad hodiernas condiciones aptarentur, ut revera Diaconatus exercitium eam praeberet probationem vitae, maturitatis atque ad sacerdotale ministerium aptitudinis, quam vetus disciplina a candidatis ad Presbyteratum postulabat.

Quam ob rem Apostolicas Litteras, motu proprio datas, a verbis incipientes Sacrum Diaconatus Ordinem, die XVIII mensis Iunii anno MCMLXVII edidimus, quibus congruentes normae canonicae de Diaconatu permanenti statutae sunt (AAS 59 (1967), pp. 697-704). Die autem XVII Iunii anno sequenti, per Constitutionem Apostolicam Pontificalis Romani Recognitio (AAS 60 (1968), pp. 369-373), novum nitum sanximus conferendorum ordinum sacrorum Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus, materia ac forma ipsius ordinationis simul definitis.

Nunc autem, dum, ulterius procedentes, hoc ipso die Apostolicas Litteras, a verbis Ministeria quaedam incipientes, promulgamus, expedire arbitramur certas edere normas circa Diaconatum; itemque volumus, ut candidati ad Diaconatum noscant, quae ministeria ipsi exercere debeant ante sacram ordinationem, necnon quo tempore et qua ratione onera caelibatus et precationis liturgicae sibi assumenda sint.

Cum vero ingressus in staturo clericalem ad Diaconatum differatur, non amplius habetur ritus primae tonsurae, quo laicus fiebat clericus. Attamen novus ritus inducitur, quo is, qui ad Diaconatum vel Presbyteratum adspirat, publice manifestat suam voluntatem se Deo et Ecclesiae offerendi, ut sacrum ordinem exerceat; Ecclesia vero, hanc oblationem accipiens, eum eligit et vocat, ut ad sacrum ordinem recipiendnu se praeparet, et hac ratione inter candidatos ad Diaconatum et Presbyteratum rite cooptetur.

Peculiari autem ratione convenit, ut ministeria Lectoris et Acolythi committantur iis, qui ut candidati ad ordinem sacrum specialiter se Deo et Ecclesiae devovere cupiunt. Ecclesiae enim, quippe quae non desinat, ex mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi panem vitae sumere acque fdelibus porrigere (Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, n. 21: AAS 58 (1966), p. 827), valde opportunum existimat, ut sacrorum ordinum candidati tum studio tum exercitio, quod gradatim fiat, ministerii Verbi et Altaris, duplicem hunc sacerdotales muneris aspectum familiari consuetudine perspiciant atque meditentur. Ex quo fit, ut veritas ministerii maxima eniteat efficacitate. Candidati, enim, ad sacros ordines accedant, suae vocations plane conscii, spiritu ferventes, Domino servientes . . . orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes (Rom 12, 11-13).

Omnibus igitur mature perpensis, peritorum voto exquisito atque Conferentiis Episcopalibus consultas earumque sententiis attentis, necnon collatis consiliis cum Venerabilibus Fratribus Nostris membres Sacrarum Congregationum, ad quas pertinet, Apostolica auctoritate Nostra decernimus ea, quae sequuntur, derogando — si et quatenus opus sit — praescriptis Codicis Iuris Canonici hucusque vigentis, eademque hisce Litteris promulgamus.

I.

a) Ritus inducitur admissionis inter candidatos ad Diaconatum et Presbyteratum. Ad quam admissionem rite habendam requiritur libera adspirantis petitio, propria manu exarata ac subscripta, necnon competentis Superioris ecclesiastici acceptio scripto data, vi cuius Ecclesiae electio efficitur.

Professi in religionibus clericalibus, ad Presbyteratum contendentes, hoc ritu non tenentur.

b) Superior competens pro hac acceptione est Ordinarius (Episcopus et, in clericalibus institutes perfections, Superior Maior). Acceptari possunt ii, qui signa verge vocationis praebeant, atque, bonis moribus ornati et, a mentis corporisque defectibus immunes, vitam suam Ecclesiae servitio dicare velint ad Dei gloriam animarumque bonum. Oportet, ut, qui ad Diaconatum transeuntem adspirant, vigesimum saltem aetatis annum expleverint et studiorum theologicorum curriculum coeperint.

c) Vi acceptionis candidatos vocationem suam peculiari modo curare altiusque excolere debet; atque ius acquirit ad necessaria subsidia spiritualia, quibus vocationem suam colere atque Dei vοluntati, nulla condicione apposita, obtemperare possit.

II.

Candidati ad Diaconatum, sive permanentem sive transeuntem, et ad Presbyteratum ministeria Lectoris et Acolythi debent recipere, nisi ea iam receperint, et per congruum tempus exercere, quo melius disponantur ad futura munera Verbi et Altaris.

Dispensado a recipiendis ministeriis pro iisdem candidatas Sanctae Sedi reservatur.

III.

Ritus liturgici, quibus fit admissio inter candidatos ad Diaconatum et Presbyteratum ac ministeria supra memorata demandantur, peragi debent ab Ordinario (Episcopo et, in clericalibus institutis perfectionis, Superiore Maiore) adspirantis.

IV.

Interstitia a S. Sede vel a Conferentiis Episcopalibus statuta, serventur inter collationem — per curriculum theologicum habendam ministeriorum Lectoratus et Acolythatus, necnon inter collationem Acolythatus et Diaconatus.

V.

Candidati ad Diaconatum, ante ordinationem, Ordinario (Episcopo et, in clericalibns institutis perfectionis, Superiori Maiori) tradant declarationem propria manu exaratam et subscriptam, qua testificentur se sponte ac libere sacrum ordinem suscepturοs esse.

VI.

Consecratio propria caelibatus, propter Regnum caelorum servati, huiusque obligatio pro candidatas ad Sacerdotium et pro candidatas non uxoratis ad Diaconatum reapse conectuntur cum Diaconatu. Publica ipsius sacri caelibatus assumptio coram Deo et Ecclesia etiam a religiosas celebranda est speciali ritu, qui ordinationem diaconalem praecedat. Caelibatus hoc modo assumptus impedimentum dirimens est ad nuptias ineundas.

Diaconi quoque uxorati, amissa uxore, ex tradita Ecclesiae disciplina ad novum matrimonium ineundum inhabiles sunt (Cf PAULUS VI, Litt. Apost. motu proprio datae Sacrum Diaconatus Ordinem, n. 16: AAS 59 (1967), p. 701).

VII.

a) Diaconi ad Presbyteratum vocati ne ordinentur nasi prius expleverint studiorum curriculum, Apostolicae Sedai praescriptionibus definitum.

b) Quod spectat ad theologicorum studiorum cursum, ordinationi Diaconarum permanentium praeponendum, Episcoporum Conferentiae, attentis locorum adiunctis, congruas normas tradant easque Sacrae Congregationi pro Institutione Catholica apprοbationi subiciant.

VIII.

Ad normam, nn. 29-30 Institutions generalis de Liturgia Horarum:

a) Diaconi ad Presbyteratum vocati ex ipsa sacra ordinatione obstringuntur obligatione Liturgiam Horarum celebrandi;

b) maxime decet stabiles Diaconos aliquam saltem partem Liturgiae Horarum, ab Episcopali Conferentia definiendam, cotidie recitare.

IX.

Ingressus in statum clericalem et incardinatio alicui dioecesi ipsa ordinatione Diaconali habentur.

X.

Ritus admissionis inter candidatos ad Diaconatum et Presbyteratum necnon consecrationis propriae sacri caelibatus a competenti Romanae Curiae Dicasterio proxime iuris publici fiet.

NORMA TRANSITORIA

Candidati ad sacramentum Ordinis, qui ante promulgationem harum Litterarum Primam Tonsuram iam receperunt, omnia officia, iura et privilegia clericorum propria retinent; qui vero ad ordinem Subdiaconatus sunt promoti, susceptis obligationibus sive circa caelibatum sive circa Liturgiam Horarum tenentur; at publicam sacri caelibatus assumptionem coram Deo et Ecclesia, novo speciali ritu, qui ordinationem Diaconalem praecedit, iterum celebrare debent.

Quaecumque vero a Nobis per has Litteras, motu proprio datas, decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis nihil obstantibus. Statuimus autem, ut ea vigere incipiant a die I mensis Ianuarii, anno MCMLXXIII.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis B. Mariae Virginis, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI 

 

* AAS 64 (1977), nn. 534-540

                               

top