![]() |
![]() |
|
LITTERAE APOSTOLICAE
IUSTITIAM ET PACEM PAULUS PP. VI
IUSTITIAM ET PACEM promovere omnesque partes socialis hominum convictus lumine ac fermento evangelico imbuere Ecclesia, quasi munus sibi a Domino mandatum exsequens, semper est annisa. Concilium autem Oecumenicum Vaticanum II, rationem ducens spei et facultatis variae, aetatis nostrae propriae, necnon aerumnarum et peculiarium difficultatum, huiusmodi officium in novo lumine posuit (Cfr. Gaudium et Spes, 90). Ut autem eiusdem universalis Synodi optato satisfieret, Commissio Litteris Apostolicis «Catholicam Christi Ecclesiam» die VI mensis Ianuarii anno MCMLXVII motu proprio per Nos datis, est instituta legibusque ordinata. Quod quidem factum est experimenti gratia atque ad quinquennium «nam munerum exercitatio rerumque usus opportunas immutationes suadere poterunt» (AAS 59 (1967) 28). Quod munus in alterum lustrum est a Nobis prorogatum. Re quidem vera fatendum est Commissionem per hos decem annos sedulo studuisse
doctrinae et praeceptionibus Constitutionis pastoralis a verbis «Gaudium et Spes» incipientis aliorumque documentorum ecclesiasticorum easque ad effectum
deduxisse. Sic igitur factum est, ut vox Ecclesiae quasi nuntia verae iustitiae
et pacis in hominum convictus salubriter exsonaret. Dum ergo praedictae Commissionis proposita et compagem certa ratione statuimus, magnum momentum iustitiae pacisque ab Ecclesia fovendae ac tuendae iterum aperte edicere volumus. Quocirca eiusdem Commissionis sodales studiose oportet quasi auscultando cognoscant, quid quoad res sibi tractandas fieri contingat, quid homines, pro variis temporum rerumque adiunctis, circa easdem appetant; quaestiones perpendant affulgente sibi luce Evangelii et Magisterii Ecclesiae; quasi fructum huiusmodi considerationum in medium proferentes, Populum Dei illuminent et excitent, ut magis conscius fiat officiorum vitae vere christianae, ad haec quod attinet. Haec vero sunt eiusdem Commissionis egregia proposita et principia practica: eius videlicet est studia exercere actioni inservientia,quae ipsa ad navitatem pastoralem evangelizationis referantur; praesto esse Ecclesiae membris et institutis ea mente, ut haec a Commissione accepta consilia et impulsus in operositatem, qua se teneri noverint quaeque vim testimonii christiani habeat, valeant transferre; sic agere, ut ad progressionem ac renovationem homines accendantur, qua in re fidelitas erga supremam Ecclesiae auctoritatem sit primaria mentium directio et pignus efficacitatis; bisce denique omnibus operam dare respectu habito oecumenismi. Neque obliviscendum est continuam velocemque mutationem necessitudinum inter
homines et gentes efficere, ut novae semper quaestiones vel facies quaestionum
oriantur, quod spectat ad iustitiam, pacem, populorum progressionem et hominum
iura. Quapropter Commissio, ut par sit huiusmodi rerum humanarum naturae,
implicatae simul et mutabili, congruenti indiget ordinatione. I. Pontificia Commissio a Iustitia et Pace est Apostolicae Sedis ministerium, cuius est expendere altiusque pervestigare, quoad doctrinam atque rem pastoralem et apostolicam, quaestiones ad iustitiam et pacem pertinentes, eo consilio, ut Populum Dei excitet, ut hic illas quaestiones plane intellegat et conscius reddatur muneris sui et officii circa iustitiam, populorum progressionem, promotionem humanam, pacem, hominum iura. Eius est exquirere, quibus modis, proprie vereque christianis, conferri possit ad illas quaestiones solvendas, et membra Populi Dei permovere ad christianum testimonium perhibendum et ad actionem, bisce rebus consentaneam, suscipiendam. II. Ut haec efficere valeat, Commissio oportet:
III. Pontificia Commissio a Iustitia et Pace constat a Patribus Cardinalibus, Episcopis, clericis et laicis a Summo Pontifice ad quinquennium nominatis; ei moderatur Cardinalis Praeses, cui auxilium praebent Secretarius et Subsecretarius. Consultores clerici et laici, qui in doctrina et actione socialibus Ecclesiae vere sint versati, item a Summo Pontifice ad quinquennium nominantur. IV. Membra Conventui Generali intersunt, qui semel in anno agitur, nisi peculiaria adiuncta aliter suadeant, ut cognitione rerum, in quibus sint praecipue periti, suaque experientia pastorali conferant ad magna illa veluti lineamenta operis efficienda, quod Commissioni est propositum. Consultores scripto de argumentis, quorum scientia excellant, crebro interrogentur, aut advocentur, ut minoribus coetibus studii causa congregatis socientur. Congressus Commissionis rite cogitur, prout necessitas operis faciendi id postulat. V. Normae, quae Constitutione Apostolica «Regimini Ecclesiae Universae» et
Ordine servando in Dicasteriis Sanctae Sedis continentur, Pontificiae
Commissioni a Iustitia et Pace applicantur, nisi aliter statuatur. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Decembris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
|
|