The Holy See
back up
Search
riga

 MESSAGGIO DI PAOLO VI
AI CAPITOLARI DI ORDINI
E CONGREGAZIONI RELIGIOSE

Sabato, 23 maggio 1964 

   

Dilectissimi filii,

Magno gaudio affetti neque modificam spem concipientes, vos contuemur, qui coetus delecti iique auctoritate graves estis venerabilium et illustrium Familiarum Religiosarum; vobisque Nos iuvat salutem dicere plurimam, atque egregiam, quam de vobis habemus, opinionem gratumque animum Nostrum significare.

Convenistis Romam ad celebrandum Capitulum Generale uniuscuiusque Instituti vestri; quae quidem res, licet in primis Ordinem vel Congregationem vestram tangat, tamen etiam in vitam Ecclesiae redundat, quae a florenti condicione vitae religiosae magnam repetit partem vigoris sui, studii apostolici, ardoris sanctitatis adipiscendae.

Praeterea Nos adiistis, non solum ut obsequia Christi Vicario qua filii addictissimi et amantissimi praeberetis, sed etiam ut Benedictionem Apostolicam impetraretis, quae vobis ipsis, Institutis vestris et praesertim negotiis in Capitulis vestris tractandis prodesset, e quibus, quemadmodum probe confidimus, salutares percipientur fructus, ita ut vita religiosa impensius et alacrius ducatur.

Quamvis singulos hos coetus vestros libentissime seiunctim coram admisissemus, et ad unumqdemque pro peculiari indole et necessitate verba fecissemus, tamen praeoptavimus omnes simul excipere, quo maius pondus huic colloquio communi tribueremus, eo vel magis quod, hac opportuna oblata occasione, Nobis visum est quaedam exponere, quae ad omnes pertinent religiosos, quotquot sunt per orbem terrarum.

* * *

 Imprimis vos animadvertere volumus Institutorum religiosorum momentum maximum et eorum munus plane necessarium esse Ecclesiae hisce temporibus. Est quidem fatendum doctrinam de universali ad sanctitatem vocatione fidelium cuiusvis ordinis et condicionis multum in praesenti, ac merito quidem, commendari; quae eo innititur, quod primaria ratione ii baptismi Deo consecrantur. Praeterea horum temporum necessitates postulant, ut ardor vitae christianae in ipso mundo ferveat et animos accendat, scilicet «consecrationem, mundi» requirunt, cuius rei officium praesertim ad laicos pertinet. Haec omnia e providentis Dei consilio contingunt, estque cur de tam salutaribus inceptis gaudeamus.

Cavendum tamen est, ne ea de causa germana notio vitae religiosae, ut semper in Ecclesia viguit, obscuretur, atque iuvenes, cum de deligendo vivendi genere cogitant, aliquo modo praepediantur, propterea quod peculiare munus et momentum immutabile status religiosi in Ecclesia non amplius distincte et dilucide perspiciunt.

Visum est igitur Nobis inaestimabile pondus vitae religiosae eiusque munus necessarium in mentem revocare; hic enim status, qui e votorum evangelicorum professione indolem propriam accipit, est, secundum exemplum ac doctrinam Iesu Christi, perfecta vivendi ratio, quippe quae eo spectet, ut caritas augescat et ad absolutionem perducatur; aliis autem vitae generibus fines, utilitates, officia temporalia, quamquam per se legitima, sunt proposita.

Altera ex parte nunc cum maxime Ecclesiae opus est testimonium publicum et sociale, quod vita religiosa impertitur. Nam quo impensius officium laicorum expetitur vitam christianam in ipso mundo agendi et propagandi, eo magis postulatur, ut exempla praefulgeant eorum, qui mundo re vera renuntiant, atque adeo aperte demonstretur «Regnum Christi non esse de hoc mundo» (cfr. Io. 18, 36).

Ita fit, ut professio votorum evangelicorum adiungatur consecrationi, quae propria est baptismatis, et hanc, quasi quaedam consecratio peculiaris, compleat, eo quod Christifidelis se Deo penitus committit ac devovet, totam vitam suam efficiens eius unius famulatum.

Haec omnia cum alia re conectuntur, de qua paterno et sollicito animo vos monemus: scilicet oportet plurimi faciatis vota religiosa eorumque usui et exercitationi magnum momentum tribuatis. Nullo enim alio modo ducere potestis vitam congruentem et consentaneam statui, quem elegistis et in quo sic vobis est versandum, ut efficaciter adiuvet progressionem ad caritatem perfectam, et fideles inde accipiant testimonium vitae christianae ad eamque inflammentur.

Quamquam hominum condiciones temporibus proxime praeteritis non leviter sunt immutatae atque adeo religiosorum vivendi ratio ad eas necessario est accommodanda, tamen et, quae ex ipsa natura consiliorum evangelicorum consequuntur, vim suam omnino retinent nec ullo pacto queunt imminui.

Summopere igitur in vitae actione religiosam oboedientiam excolite.

Ea est et manere debet holocaustum, uti appellant, propriae voluntatis, quod Deo offertur. Quod sacrificium sui eo fit, quod submisse legitimis Moderatoribus paretur, quamvis auctoritas exercenda sit intra fines caritatis et cum respectu personae humanae, et licet haec nostra aetas religiosos vocet ad plura gravioraque munera obeunda et ad incepta alacrius et expeditius suscipienda.

Ne desieritis studium paupertatis inculcare; de qua hodie multus est sermo in Ecclesia. Religiosi enim exemplo verae paupertatis evangelicae omnibus debent praelucere. Quapropter paupertatem, qua se sponte astrinxerunt, ament oportet; neque satis est, circa usum bonorum, e Superiorum arbitrio pendere, sed religiosi ipsi contenti sint rebus necessariis, quibus vitae rationibus consulitur, et fugiant commoditates et lautitias, quibus vita religiosa enervatur. Sed praeter paupertatem, quae singulorum propria esse debet, non licet neglegere paupertatem, qua familia ipsa seu totum corpus sodalium eniteat oportet. Itaque Instituta religiosa in aedificiis suis et quibusvis operibus cultum et ornatum nimis exquisitum, et quidquid luxum redolet, devitent atque rationem habeant condicionis socialis hominum qui circa habitant. Abstineant quoque a nimio studio quaestus faciendi, immo subsidiis temporalibus, quae divina Providentia iis est largita, veris necessitatibus fratrum indigentium subveniant, sive hi sunt conterranei sive aliis in orbis terrarum partibus degunt.

Singulari vero diligentia religiosi servent, quasi pretiosam gemmam, castitatem.

Notum est omnibus vitae condicionibus, quae nunc obtinent, difficilem reddi exercitationem castitatis perfectae non solum eo quod pravi mores pervagantur, sed etiam ob doctrinas falsas, naturam plus nimio extollentes, quae animis exitiale virus infundunt. Haec tamen causam praebeant, ut fidem magis magisque excitemus, qua credimus verbis Christi praedicantis pretium supernaturale castitatis, quae propter Regnum caelorum exquiritur, et qua minime dubitamus, quin ope divinae gratiae hoc candidum lilium servari possit intaminatum. Quod ut feliciter contingat, acriore cum studio exerceatur oportet christiana mortificatio et diligentiore cura sensus custodiantur. Itaque nullus omnino locus detur, ne specie quidem cuiusdam desiderii cognoscendi scitu utilia vel amplificandi cultus humani, libris vel ephemeridibus atque spectaculis inhonestis vel indecoris; excepta fortasse studiorum probata necessitate, quae a religiosis moderatoribus explorata sit. Nemo umquam aeque aestimare poterit efficaciam sacri ministerii in mundo tot obnoxio turpitudinibus, dummodo is, qui id obit, luce fulgeat castimoniae Deo consecratae eiusdemque virtute roboretur.

Haec hactenus. Nunc autem Nobis in animo est aliquid etiam breviter attingere, quod ad ipsam Institutorum religiosorum structuram et ordinationem spectet. Hac enim in re Capitulorum Generalium labores potissimum versantur.

Patet rectam religiosae vitae rationem disciplina, certis legibus, condicionibus ad eas observandas idoneis omnino indigere. Quare Generalium Capitulorum praecipuum munus esto, religiosae familiae normas a Legifero Patre suo statutas, labente tempore, sartas tectas servare. Vobis igitur curandum est ut firmissimum opponatur repagulum iis omnibus agendi rationibus, quae disciplinae robur pedetemptim enervent, scilicet moribus religiosae vitae infestis, exemptionibus non necessariis, privilegiis minus probandis. Item cavere prorsus debetis a qualibet disciplinae remissione, quam non vera necessitas, sed mentis arrogantia, vel oboedientiae fastidium vel saeculi amor suadeant. Quod attinet autem ad nova ineunda incepta et opera, ab iis abstinete, quae praecipuo Instituti Vestri muneri, vel menti Conditoris non omnino respondeant. Religiosa enim Instituta tamdiu vigent et florent, quamdiu in eorum disciplina et operibus, et in sodalium moribus ac vita, integer Conditoris animus perstat ac spirat.

Deinde religiosae Sodalitates, utpote corporis viventis similitudinem referentes, assidua incrementa capere iure merito exoptant. Hoc autem Instituti incrementum in diligentiore regularum vestrarum observantia ponendum est, potius quam in sodalium numero aut in novis conditis legibus. Immo legum multiplicitas non semper religiosae vitae profectum comitem habet; saepe enim fit ut quo plures normae condantur, eo minus ad illas animus intendatur. Quare Generalia Capitula leges ferendi iure, quo gaudent, modice et quidem prudenti iudicio semper utantur .

Denique maximi momenti opus, in quo Capitula Generalia curas praecipuas ponere debent, hoc est, ut Instituti sui leges ad mutatas temporum condiciones assidue accommodent. Id tamen ita est procurandum, ut propria Instituti natura et disciplina indemnis servetur. Religiosa enim quaelibet Familia suum peculiare munus habet, eidemque omnino necesse est ut fidelis permaneat; hinc vitae ubertas Instituti sita est, atque hic etiam caelestium gratiarum copia numquam defutura. Nulla ergo disciplinae renovatio inducenda est, quae cum Ordinis vel Congregationis natura non congruat, aut a mente Conditoris quoquo modo discedat. Quae quidem disciplinae renovatio hoc etiam postulat, ut a competenti auctoritate tantummodo procedat. Quare donec haec disciplinae accommodatio ad perfectum exitum adducta est, religiosi sodales ne quid novi proprio marte inducant, neu disciplinae habenas laxent vel censuris indulgeant, sed ita se gerant, ut fidelitate et oboedientia sua hoc renovationis opus potius iuvent et expeditius efficiant. Quod si contigerit, regularum vestrarum littera quidem immutabitur, non autem spiritus, qui integer perstabit.

In huiusmodi autem vestrorum Institutorum renovatione procuranda, vobis semper cura habenda est, ut spirituali sodalium vestrorum vitae praecipuae semper partes tribuantur. Quare apud vos et apud religiosos omnes, quorum munus est sacri apostolatus operibus vacare, omnino nolumus, falsa illa quicquam valeat opinio, operibus externis primas dandas esse curas, intimae vero perfectionis studio secundas, quasi id aetatis huius ingenio et Ecclesiae necessitatibus postuletur.

Alacris operositas et spiritualis vitae cura, nedum altera alteri noceat, artissimam requirunt coniunctionem, ita ut ambo pari gradu et gressu semper procedant. Ferventibus igitur operibus, congruenter ferveat precandi studium, intemeratae conscientiae nitor, rerum adversarum patientia, actuosa et pervigil caritas in animorum salutem impendenda. Quibus virtutibus neglectis, non solum robur et fructus deerunt apostolici laboris, sed etiam sensim animus defervescet, nec diu satis cavere poterit a periculis, quae in ipsa sacri ministerii perfunctione latent.

Ad apostolatum autem quod attinet, qui religiosorum sodalium curae concreditus est, haec addere velimus. Instituta religiosa ad hodiernas rerum condiciones et adiuncta apostolicum munus ipsorum proprium sedulo conformare debent. Sodales iuniores praesertim ad id recte instituendi atque educandi sunt; ita tamen, ut apostolicum studium, quo incensi esse debent, non intra fines sui Ordinis circumscribatur, sed pateat ad ingentes spirituales necessitates horum temporum. Neque in isto omnia. Sed iidem ad illam etiam exquisitam munerum suorum conscientiam excolantur, vi cuius ipsi loquendo operandoque semper se exhibeant veros Dei ministros, integritate doctrinae praestantes et vitae innocentia commendatos. Qua in re religiosi sodales ne sibi ipsis relinquantur, sed ipsorum opera vigilantiae moderatorum semper obnoxia esse debet, praesertim si de navitate agitur, quae in civili societate magnum habere solet momentum.

Magnopere etiam nobis cordi est, ut religiosorum sodalium navitas cum Sacrae Hierarchiae normis concordi ratione procedat. Religiosorum enim Ordinum exemptio nullo modo constitutioni, divinitus Ecclesiae datae, repugnat, vi cuius quilibet sacerdos, praesertim in sacri ministerii perfunctione, sacrae Hierarchiae parere debet. Religiosi enim sodales semper et ubique Romani Pontificis potestati, utpote supremo suo Moderatori, in primis subiciuntur (Can. 499 § 1). Instituta religiosa igitur praesto sunt Romano Pontifici in iis operibus, quae ad bonum Ecclesiae universae pertinent. Quod autem attinet ad sacri apostolatus exercitium in variis dioecesibus, religiosi sodales subsunt etiam Episcoporum iurisdictioni, quibus auxilium praebere tenentur, salva semper apostolatus natura ipsorum propria et vitae religiosae necessitatibus. Ex quo patet, quantopere conferat ad Ecclesiae bonum socia atque adiutrix religiosorum opera dioecesano clero praestita, cum vires unitae fortiores validioresque evadant.

* * *

Habetis iam, dilectissimi filii, ea breviter commemorata, quae Nobis ad religiosae vitae incrementum hodie magnopere conferre videntur. Quae omnia vobis testentur, quanta sollicitudine religiosae vitae rationes consideremus atque aestimemus, quantamque spem in adiutrice opera vestra collocemus. Iter, quod terendum vobis monstravimus, arduum sane est et laboris plenum. Sed animum ad spem erigite, quia non nostra, sed Iesu Christi causa agitur. Christus fortitudo nostra est, fiducia nostra, robur nostrum; ipse semper nobiscum erit. Quare fidei integritate, vitae sanctitudine, impensissimoque virtutum omnium studio bonum Christi odorem quam latissime diffundere pergite. Nos interea, dum vobis de obsequio gratias persolvimus, vota facimus a Deoque supplicibus petimus precibus, ut, deprecante suavissima Deipara Virgine Maria, materna religiosarum virtutum altrice, Instituta vestra ampliora cotidie incrementa capiant, afferantque uberiores usque salutares fructus.

Quorum quidem fructuum conciliatrix esto Apostolica Benedictio, quam vobis singulis, dilecti filii, universisque vestris sodalibus effusa caritate impertimus.  

           

top