 |
CONCISTORO SEGRETO PER L’ANNUNZIO DI 27
NUOVI CARDINALI DI SANTA ROMANA CHIESA
DISCORSO DI PAOLO VI
Lunedì, 22 febbraio 1965
Venerabiles Fratres.
Exploratum sane perspectumque habetis, quam ob rem vos in hunc conventum,
Consistorium secretum appellatum, advocaverimus: ut nimirum vos publice, hoc est
forma iure praefinita, certiores faceremus de septem supra viginti dignissimis
ecclesiasticis viris in sacrum Collegium vestrum cooptandis.
Quorum virorum nomina, a Nobis mox legenda, cum pariter vobis iam nota sint,
non dubitamus quin teneatis etiam quibus proprietatibus conspicui sint hi
praestantissimi homines, quos perlibenter amplissimo coetui Vestro aggregaturi
sumus. In primis iidem habent hoc proprium, ut ex universis pene gentibus
proveniant. Qua indita nota, vel in infrequenti ordine Vestro, non modo
infinitatem locorum et populorum varietatem significari voluimus, ad quos sancta
Ecclesia catholica nunc porrigatur, verum etiam apostolicam alacritatem, qua
incitetur, omnes gentes materno amplexu comprehendendi. Hi enim novensiles
Cardinales, ex variis ac remotissimis terris delecti, quasi legatos apud Nos
agunt quattuor continentium et viginti nationum, quarum quibusdam nunc primum is
honor defertur, ut civem suum in clarissimum Collegium vestrum relatum videant.
Animum advertite, Venerabiles Fratres, ad accurate digestum hominum indicem, qui
Collegae Vestri futuri sunt. Uti inde patet, primum ex antiquis et colendis
Orientis Ecclesiis quidam eorum Patriarcharum asciscuntur, qui eas illustrant et
nostra dignas efficiunt fraterna peculiarique observantia; iidemque, ratione
habita et suae auctoritatis et canonicae suae condicionis, in Collegium vestrum
alleguntur, in hunc dicimus Senatum Nostrum, cuius quantum sit pondus in
universae Ecclesiae regimine vos profecto non fugit. In gravissimum deinde
ordinem vestrum Praesules hodie cooptantur, quorum praecipua nota communisque
laus est pro catholica fide coram hominibus tormenta passos esse (cfr.
Sap. 3, 4), atque, manifesta innocentia sua fultos, quam potentes quidam
iniusta castigatione multarunt, Iesu Christi nomen aperte esse testatos. Tum ad
Romanae purpurae decus, Vetere ex more, evehitur frequens praeclaraque corona
Antistitum, sedibus episcopalibus permagni momenti praepositorum: eo sane
consilio, ut sacri huius Collegii pastoralis proprietas clariorem in lucem in
debitumque honorem proferatur. Post, ordini Vestro viri inscribuntur, qui in
variis huius Romanae Curiae officiis, diuturnam, sollertem, fidelem Apostolicae
Sedi navaverunt operam. Ad extremum nonnulli egregii viri asciscuntur, qui sive
in doctrinae theologicae studium incumbentes, sive animos popularis multitudinis
apostolica excolentes alacritate, sive de rebus divinis ad populum contionantes,
alii alio modo catholicae Ecclesiae servierunt utilitatibus, atque adeo de re
christiana celebranda bene meruerunt, eas certe secuti rationes et vias, quas
praesens mundi cursus postere videtur.
In hac re illud est insuper perspiciendum, hisce viris Vestro coetui
ascriptis, sacrum Cardinalium Collegium ad eum perductum esse membrorum numerum,
ad quem antea numquam pervenerat. Publico iam sermone causas exposuimus, quibus
adducti, traditum a maioribus de hac re morem praeteriverimus. Scilicet
explicavimus huiusmodi Purpuratorum Patrum numerum nemini nimium videri posse,
modo animadverteret proximis hisce temporibus clarius patuisse Cardinalium
coetum habere illud proprium, ut et universae Ecclesiae vicariam personam apud
Nos quasi quodammodo sustineat, et in rerum ecclesiasticarum regimine graviora
obeat munera. Item nuntiavimus fieri posse, ut praesens Cardinalium numerus
aliud capturus sit exiguum incrementum. Opinamur enim tantum abesse, ut haec
accessio sacri Collegii Vestri honorem extenuet, ut illius dignitatem potius
amplificare putanda sit.
Quae horum virorum eligendorum causae adeo sunr perspicuae, ut supervacuum
Nostro iudicio sit, de iis in secreto hoc Nostro Concilio verba facere. Ex
contrario satius esse existimamus hic nonnulla vobis patefacere, quae interiorem
quandam expositionem requirere videntur. Vobis videlicet, Venerabiles Fratres,
aperiendum censemus, qua mente, quibusve consiliis moti novos Cardinales
creaverimus. Primum nempe eo spectavimus, ut Cardinalium Collegii praestantiam
et efficientiam non tantum servaremus, sed etiam augeremus; utpote cum,
potiusquam in illud honores et praecipua quaedam iura conferre, mens esset ab eo
novas curas et officia poscere.
Etenim quoniam summum Ecclesiae regimen maiora in dies obicit onera et
implicationes (licet prospiciatur fore ut Episcopis cuiuslibet facultatis
tribuatur usus, quae a rationibus non dissideat ordinationis et congruentiae,
quas unius formae vitam Ecclesiae moderari necesse est) fit propterea, ut si in
Romana Curia versemini, vel socia vestrum opera vel animorum consensione cotidie
magis egeamus; si vero extra Romam vitam degatis, in pastorale officium sint
vobis cogitationes viresque omnes impendendae. Atque huiusmodi persuasio tam
penitus in animo insedit Nostro, ut in gravibus apostolici Nostri muneris
sollicitudinibus a vobis levamentum petendum iudicemus; siquidem pro certo habemus;
Nos in ea spe haudquaquam deceptum iri, unumquemque vestrum erga Nos et fratris
et amici animum gesturum esse; atque idcirco vos posse et velie simul Nostras
participare acerbitates, simul infirmitatem Nostram fulcire. Quod dum Nobiscum
consideramus et contemplamur, animus Noster se summo beneficio affectum sentit;
ita videlicet ut hoc insignium ecclesiasticorum virorum Consilium, in Ecclesiae
veluti principe domicilio et circa Summi Pontificis solium collocatum,
existimari possit quasi robur ac sedes quaedam caritatis.
Non solum ut huius caritatis beneficio frueremur hodiernum Consistorium
indiximus, sed alia quoque ratione ad id faciendum permoti sumus: ut nempe
Nostrum erga Ecclesiam amorem palam ostenderemus. Quod consilium inivimus
augendi numerum et laudem Patrum Cardinalium qui Solium Pontificium circumstent,
id fortasse causa erit cur profani homines Nos gloriae Nostrae studiosos
autument. At Nos contra non dubitamus quin christifideles omnes in acta re
potius agnoscere velint propositum significandi Nostrum amorem, Nostram
existimationem Nostramque observantiam erga varia membra, quibus aspectabile
Ecclesiae corpus coalescit.
Revera cum Venerabiles Fratres huic Sacro Collegio adiunximus, perplacuit
Nobis debito prosequi honore Sedes ipsas Patriarchales atque Episcopales,
traditos mores, instituta, opera ac spiritualis vitae formas, quae ipsi veluti
in se relata exprimebant. Potius quam ab ipsis reverentiam erga Nos quaerere,
quae iam certe nota erat Nobis, cupivimus eos ad Nostri Apostolici officii
dignitatem proprus admovere. Voluimus non magis externae compaginis huius
Sanctae Romanae Ecclesiae splendorem, quam ipsius interiorem communionem
adaugere. Optavimus non ut fallax quaedam eius potentia, sed ut spiritualis eius
virtus incrementum caperet. In sua luce ponere voluimus, non quam procul
distarent eminentiores Ecclesiae Praesules a populo Dei ac vel etiam a profana
hominum societate, in qua versarentur, sed potius quam proximi, quam addicti,
quam seduli erga alios iidem esse deberent. Noluimus denique ullo modo occultis
quibusdam Nostris commodis servire, sed potius caritatem Nostram apertius
patefacere.
Nunc autem illa S. Pauli Apostoli verba in ore Nostro sponte nascuntur:
Crescamus in Illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus
compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum
operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in
aedificationem sui in caritate (Eph. 4, 15-16). Etenim haec spes
Nobis affulget, fore ut profecto caritatem Ecclesiae inflammare valeamus. Ad id
animum impellit Nostrum duplex eaque gravis Ecclesiae necessitas, cum Concilium
Oecumenicum Vaticanum II ad felicem exitum adducendi, tum fidem, auctoritatem,
mores catholicae Ecclesiae efficaciter tuendi. Quae quidem tuitio id a Nobis
postulare videtur, ut, novis urgentibus periculis, acrius vigilemus et opportuna
remedia praebeamus. At de his quaestionibus, sane perdifficilibus, hodie
vobiscum non esse agendum putamus; de iisdem satis sit mentionem dumtaxat
fecisse.
Quare, post imploratum praesidium et lumen Spiritus Sancti, qui Ecclesiae
supernus, fortis et suavis est dux, tempus iam est procedendi ad nomina novorum
Patrum Cardinalium enuntianda.
Hi autem sunt:
MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melchitarum; PAULUS
PETRUS MEOUCHI, Phiarcha Antiochenus Maronitarum; STEPHANUS I
SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum; IOSEPHUS SLIPYJ,
Archiepiscopus Leopolitanus Ucrainorum; LAURENTIUS JAEGER,
Archiepiscopus Paderbornensis; THOMAS B. COORAY, Archiepiscopus
Columbensis in Ceylonia; IOSEPHUS BERAN, Archiepiscopus Pragensis;
MAURITIUS ROY, Archiepiscopus Quebecensis; IOSEPHUS MARIA MARTIN,
Archiepiscopus Rothomagensis; AUDOËNUS
MCCANN, Archiepiscopus Civitatis Capitis; LEO STEPHANUS DUVAL,
Archiepiscopus Algeriemis; ERMENEGILDUS FLORIT, Archiepiscopus
Florentinus; FRANCISCUS SEPER, Archiepiscopus Zagabriensis;
IOANNES CARMELUS HEENAN, Archiepiscopus Vestmonasteriensis; IOANNES
VILLOT, Archiepiscopus Lugdunensis, PAULUS ZOUNGRANA,
Archiepiscopus Uagaduguensis; LAURENTIUS IOSEPHUS SHEHAN,
Archiepiscopus Baltimorensis; HENRICUS DANTE, Archiepiscopus titulo
Carpasiensis; CAESAR ZERBA, Archiepiscopus titulo Colossensis;
AGNELLUS ROSSI, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia; IOANNES COLOMBO,
Archiepiscopus Mediolanensis; VILLELMUS CONWAY, Archiepiscopus
Armachanus; FRIDERICUS CALLORI DI VIGNALE, Archiepiscopus titulo
Maiucensis; IOSEPHUS CARDIJN, Archiepiscopus titulo Tusuritanus;
CAROLUS JOURNET, Archiepiscopus titulo Furnitanus minor; IULIUS
BEVILACQUA, Archiepiscopus titulo Gaudiabensis; ANGELUS HERRERA Y
ORIA, Episcopus Malacitanus.
Quid vobis videtur?
Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra renuntiamus S. R. E. Cardinales:
Ex ordine Episcoporum:
MAXIMUM IV SAIGH, PAULUM PETRUM MEOUCHI, STEPHANUM I SIDAROUSS.
Ex ordine Presbyterorum:
IOSEPHUM SLIPYJ, LAURENTIUM JAEGER, THOMAM B. COORAY, IOSEPHUM
BERAN, MAURITIUM ROY, IOSEPHUM MARIA MARTIN, AUDOËNUM MCCANN,
LEONEM STEPHANUM DUVAL, ERMENEGILDUM FLORIT, FRANCISCUM SEPER,
IOANNEM CARMELUM HEENAN, IOANNEM VILLOT, PAULUM ZOUNGRANA,
LAURENTIUM IOSEPHUM SHEHAN, HENRICUM DANTE, CAESAREM ZERBA, AGNELLUM
ROSSI; IOANNEM COLOMBO, VILLELMUM CONWAY, ANGELUM HERRERA Y ORIA.
Ex ordine Diaconorum: FRIDERICUM CALLORI DI VIGNALE, IOSEPHUM CARDIJN,
CAROLUM JOURNET, IULIUM BEVILACQUA.
Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
|