The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

HOMILIA AD PATRES CONCILIARES HABITA
A SUMMO PONTEFICE,
MISSAE CONCELEBRATIONE PERAGENTE,
IN ULTIMA OECUMENICAE SYNODI
PUBLICA SESSIONE,
IN QUA
DECLARATIO DE LIBERTATE RELIGIOSA,
DECRETA DE ACTIVITATE MISSIONALI ECCLESIAE
ET DE PRESBYTERORUM MINISTERIO ET VITA,
CONSTITUTIO PASTORALI DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMPORIS
APPROBATA ET PROMULGATA SUNT

 

Venerabiles Fratres,

Hodie Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum concludimus, illudque maxime adhuc firmum validumque concludimus. Quod et hic conspectus vester frequentissimus demonstrat, et ordinata huius Consessus compago testatur, et legitimus Concilii laborum exitus confirmat, et mentium voluntatumque conspiratio veluti proclamat. Quodsi quaestiones non paucae, inter Concilii celebrationem positae, adhuc exspectant donec congruenter dissolvantur, id profecto significat Concilium labores suos, non in virium suarum defatigatione concludere, sed in ea potius vivacitate, quam universalis haec Synodus excitavit, quaeque, post dimissum Concilium, Deo iuvante, ad easdem quaestiones dissolvendas se totam convertet. Concilium hoc nostrum posteris eiusmodi Ecclesiae imaginem tradet, qualem haec aula repraesentat, sacris videlicet referta Pastoribus, qui eandem fidem profitentur, eandemque caritatem spirant; qui societate precationum, disciplinae, alacritatis inter se coniuncti sunt, qui - quod mirum sane est - unum hoc expetunt omnes, ut, non secus atque Christus, Magister et Dominus noster, se pro vita Ecclesiae et mundi salute devoveant. At Concilium posteris non tantum imaginem Ecclesiae tradit, sed etiam patrimonium eius doctrinae eiusque praeceptorum, hoc est depositum a Christo ipsi commissum; hoc gentes per saeculorum decursum semper meditatae sunt, in suum quasi sucum et sanguinem verterunt, moribusque suis quodammodo expresserunt; hoc nunc, pluribus partibus illustratum, in sua integritate statutum atque ordinatum est. Hoc, cum vivum sit ob divinam veritatis et gratiae virtutem, ex qua constat, idcirco, idoneum est putandum quod hominem quemlibet vivificet, qui pie illud accipiat, eoque vitam suam alat.

Quid re vera hoc Concilium fuerit, quidve ipsum effecerit, nostrae huius extremae meditationis argumentum esset. Sed nimium id attentionis et temporis postularet; neque hac suprema sollemnique hora audemus res tanti ponderis brevi comprehendere. Malumus propterea gravia haec temporis momenta eiusmodi cogitationi tribuere, quae simul nostros animos ad humilitatem inclinet, simul ad summa optata nostra extollat. A nobismetipsis nempe quaerere malumus: quodnam fuerit religiosum nostri Concilii momentum: quo vocabulo significare mens est nostras cum Deo necessitudines, quae profecto declarant quare Ecclesia exsistat, quid credat, quid speret, quid amet, quid sit, quid faciat.

Possumusne fateri nos laudem Deo comparavisse, eius cognitionem et amorem quaesivisse, in contentione eum contemplandi profecisse, in sollicitudine eum celebrandi, in arte eum hominibus nuntiandi, qui ad nos tamquam ad Pastores viarumque Dei Magistros respiciunt?

Ita re vera esse, Nos sincere opinamur, hanc etiam ob causam, quod ex hoc primo ac praecipuo consilio secutum est propositum illud, in quo tota veluti ratio celebrandi Concilii sita fuit. Adhuc resonant in hac Petriana Basilica verba, quae in auspicali huius Concilii allocutione prolata fuerunt a Decessore Nostro fel. rec. Ioanne XXIII, quem iure optimo auctorem huius Oecumenicae Synodi agnoscere possumus. Tunc ille Pontifex ita locutus est: «Quod Concilii Oecumenici maxime interest hoc est, ut sacrum doctrinae christianae depositum efficaciore ratione custodiatur atque proponatur . . . Verum sane est, Christum Dominum hanc pronuntiasse sententiam: - «Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius» - Quae vox primum declarat, quo potissimum vires et cogitationes nostras dirigi oporteat» (Discorsi, 1962, p. 583).

Atque proposito illi eventus reapse respondit. Quod eventum ut pro rei veritate aestimemus, probe recolendum est, qua aetate illud contigerit. Scilicet aetate contigit, qua, ut apud omnes constat, homines ad huius mundi dominatum potius quam ad Dei regnum sunt conversi; aetate dicimus, qua Dei oblivio in consuetudinem venit, quasi eam suadeant ipsi progredientium scientiarum processus; aetate qua actus praecipuus personae humanae, de seipsa de suaque libertate clariorem conscientiam adeptae, eo contendit ut plenam libertatem sibi vindicet, nulli legi obnoxiam, quae rerum naturalium ordinem transcendat; aetate, qua laicismi placita videntur ex hodiernis doctrinarum incrementis iure proficisci, eademque quasi norma sapientissima habentur, secundum quam humana societas sit ordinanda; aetate praeterea, qua humana ratio, eo venit, ut ea exprimat, quae perabsurda sint omnemque spem auferant; aetate denique, qua maximae ethnicarum gentium religiones perturbationibus atque mutationibus obnoxiae sunt, quas antea numquam sunt expertae. Hac igitur aetate nostrum Concilium celebratum est ad Dei laudem, in nomine Christi, afflante Spiritu Sancto, qui omnia scrutatur, quique etiamnunc Ecclesiam intus animat, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (cfr. 1 Cor. 2, 10-12), scilicet efficiens, ut Ecclesia hominis vitam ac mundum penitus omnique ex parte cognoscat. Ope huius Concilii, doctrina theocentrica ac theologica, uti aiunt, de humana natura ac de mundo ad se hominum mentes convertit, quasi eos provocans, qui illam a nostrae aetatis ratione alienam atque extraneam putent; atque talia sibi arrogat, quae mundus primum quidem absurda iudicet, sed postea, ut fore confidimus, humana, sapientia ac salutaria ultro agnoscet: scilicet Deum esse. Utique Deus est; reapse exsistit; vivit; persona est; est providus, infinita bonitate praeditus, et quidem bonus non solum in se, sed maximopere etiam erga nos; est noster Creator, nostra veritas, nostra felicitas; adeo ut homo, cum mentem et cor suum in Deo defigere nititur, contemplationi vacando, actum animi sui eliciat, qui omnium nobilissimus ac perfectissimus est habendus; actum dicimus, a quo nostris etiam temporibus innumeri humanae navitatis campi suae dignitatis gradum sumere possunt ac debent.

Dixerit aliquis Concilium minus versatum esse in pertractandis veritatibus divinis quam - idque praecipue - in consideranda Ecclesia, eius natura, eius compage eius oecumenico munere, eius opera apostolica et missionali. Haec enim pervetus societas religiosa, hoc est, Ecclesia studuit de se ipsa cogitare, quo melius se cognosceret, melius se definiret atque ex his mentem ac praecepta sua componeret. Hoc est verum. Sed haec sui ipsius recognitio non finis fuit, quem solum sibi proponeret, non fuit ostensio solius terreni cultus ingenii. Ecclesia enim, se ad se ipsam revocans, in intimas conscientiae suae latebras penetravit, non ut se oblectaret in eruditis pervestigationibus, quibus in psychologiam religiosam vel historiam rerum suarum inquireret, aut ut dedita opera iterum iura sua obtineret vel leges suas describeret, sed ut, in se ipsa vivens atque, per Spiritum Sanctum, efficax verbum Christi melius intellegeret, utque altius scrutaretur mysterium, id est consilium ac praesentiam Dei circa se et intra se, et ut ignem fidei in se magis magisque aleret, quae est vis arcana, qua firmitas eius et sapientia innititur, ignemque amoris, quo impellitur ad laudes Dei sine intermissione canendas, siquidem; ut ait S. Augustinus, cantare amantis est (Serm. 336; P.L. 38, 1472). Hoc ipsum ac quidem praecipuum propositum religiosum clare patefit e documentis Concilii, imprimis ex iis, quae agunt de divina Revelatione, de Liturgia, de Ecclesia, de Sacerdotibus, de Religiosis, de Laicis; quibus ostenditur quam limpida, egelida, dives sit spiritualis vena, quae, ob vivum Dei viventis contactum, ex Ecclesiae sinu erumpit et per hanc in aridas glebas huius terrae nostrae effunditur.

Sed non licet quiddam praetermittere, quod summi momenti est, cum religiosam vim huius Concilii pervestigamus: hoc enim ei potissimum fuit, ut mundum huius aetatis nostrae scrutaretur. Numquam fortasse Ecclesia sicut huius Synodi tempore in eam necessitatem se sensit adductam, ut societatem hominum, qui circa sunt, cognosceret, quasi adiret, recte aestimaret, in eam se inferret, ei serviret et Evangelii nuntium traderet, atque ut eam veluti appeteret, quodammodo prosequens eam, quae velociter et continenter mutatur. Hic habitus mentis, ortus ex eo quod Ecclesia superiore aetate, praeterito ac maxime hoc saeculo, abfuit et disiuncta est a profano ingenii cultu, hic habitus mentis, quem munus Ecclesiae salvificum ac primarium nullo non tempore ingerit, in Concilio efficaciter et continenter obtinuit. Quam ob rem quibusdam ea suspicio est iniecta, ut putarent in hominibus et actis Synodi plus aequo ac nimis indulgenter praeponderasse illam rationem, quae ex «relativismi» doctrina inhaeret mundo externo, rebus, quae fugaci cursu geruntur, novis modis, qui in humano cultu invalescunt, necessitatibus, quae oriuntur, cogitatis aliorum; idque cum detrimento fidelitatis, quae a maioribus acceptae doctrinae debetur et cum damno religiosae mentis ac voluntatis, quas Concilii proprias esse oportet. Non equidem arbitramur ei tribuendam esse talem perniciem, si eius vera et recondita consilia et germani actus spectantur.

Animadvertere potius cupimus, Concilii nostri religionem in primis fuisse caritatem; quam ob praecipuam declaratam voluntatem, Concilium a nemine notari poterit quasi irreligiosum fuerit, vel a sacro Evangelio defecerit, si meminerimus ipsum Christum nos docere, fore ut «in hoc cognoscant omnes, quia discipuli eius sumus, si dilectionem habuerimus ad invicem» (cfr. Io. 13, 35); si pariter sinamus haec Apostolorum verba intus in animis nostris resonare: «Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Iac. 1, 27); et haec alia: Qui . . . non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?» (1 Io. 4, 20).

Verum enimvero Ecclesia, in Concilio collecta, suam considerationem summopere intendit - praeterquam in semetipsam, atque in necessitudinem, quam cum Deo coniungitur - in hominem etiam, in hominem, sicuti reapse hoc tempore se conspiciendum praebet: hominem, dicimus, qui vivit; hominem, qui sibimetipsi uni provehendo deditus est; hominem, qui non modo sese dignum existimat, ad quem unum, veluti ad quoddam centrum, omne studium conferatur, sed etiam affirmare non veretur, se esse cuiusvis rei principium atque rationem. Totus homo phaenomenicus - ut recentioris aetatis verbo utamur - suis innumeris animi habitibus indutus, quibus in conspectum venit, se Concilii Patribus obiecit, qui et ipsi homines, immo omnes Pastores atque fratres sunt, intenta cura atque amanti caritate praediti: homo, qui suas luctuosas fortunas animose conqueritur; homo, qui et praeterito et nostro hoc tempore alios infra se positos existimat, ideoque semper fluxus atque fucatus, sui cupidus et ferox est; homo sibi displicens, qui risus edit et lacrimas fundit; homo ad omnia versatilis, ad quaslibet partes agendas facilis; homo in unam scientiae pervestigationem acriter intentus; homo, qui uti talis cogitat, amat, in laboribus desudat, semper ad aliquid animum advertit, sicut ille filius accrescens (Gen. 49, 22); homo, qui sacra quadam cum religione est considerandus, ob suae infantiae innocentiam, ob suae inopiae arcanum, ob pietatem, quam suae aegritudines movent; homo hinc sui ipsius tantum studiosus, hinc societati favens; homo simul laudator temporis acti, simul posterum tempus praestolans, illudque felicius quam praeteritum somnians; homo ex altera parte criminibus obnoxius, ex altera Sanctis moribus ornatus; et deinde deinceps. Humanitatis illud laicum atque profanum studium, immani qua est magnitudine, tandem aliquando prodit, idemque ad certamen, ut ita dicamus, Concilium lacessivit. Religio, id est cultus Dei, qui homo fieri voluit, atque religio - talis enim est aestimanda - id est cultus hominis, qui fieri vult Deus, inter se congressae sunt. Quid tamen accidit? Certamen, proelium, anathema? Id sane haberi potuerat, sed plane non accidit. Vetus illa de bono Samaritano narratio excmplum fuit atque norma, ad quam Concilii nostri spiritualis ratio directa est. Etenim, immensus quidam erga homines amor Concilium penitus pervasit. Perspectae et iterum consideratae hominum necessitates, quae eo molestiores fiunt, quo magis huius terrae filius crescit, totum nostrae huius Synodi studium detinuerunt. Hanc saltem laudem Concilio tribuite, vos, nostra hac aetate cultores humanitatis, qui veritates rerum naturam transcendentes renuitis, iidemque novum nostrum humanitatis studium agnoscite: nam nos etiam, immo nos prae ceteris, hominis sumus cultores.

Quid enim amplissimus hic Consessus in humana natura perspexit, quidve, lumen Deitatis consecutus, cognoscere studuit? Os eius, duas quod semper facies praefert, penitus perspicere voluit, hominis scilicet infirmitate mitemque dignitatem, tum eius summum malum quo veluti morbo insanabili neque dubio ipse laborat, tum eius quod manet bonum, arcana quidem venustate singularique praestantia distinctum. Verum id est aperte fatendum, nostrum hoc Concilium, cum suum fecerit de homine iudicium, magis in serena hac eius fronte quam in tristi contuenda esse versatum; in quo quidem res omnes in optimam sane partem scienter esse interpretatum. Multum enim studii atque admirationis in nostrae aetatis homines Concilium contulit. Errores profecto sunt reiecti, quemadmodum caritas ipsa perinde atque veritas postulabant, sed homines, salvo semper observantiae et amoris praecepto, tantum de errore sunt admoniti. Ita nimirum factum est, ut pro morborum cognitione, quae animos frangeret, salutaria in medium proferrentur remedia plena solacii; ut Concilium, non infaustis usum ominibus, sed nuntiis spei ac fiduciae verbis, huiusce memoriae homines alloqueretur. Nam quae iis sunt bona, ea non solum debito cultu, sed multo etiam honore affecit, omniaque eius coepta confirmavit atque studia, ad integritatem quandam redacta, vehementer probavit.

Videatis igitur - ut aliquot supponamus exempla - quomodo innumeri, qui hodie passim usurpentur, sermones ita in sacrum sint inducti ordinem rituum, ut humana ad Deum verba rursumque divina ad homines verba redderent; quomodo hominis, uti hominis, ea sit comprobata naturalis ad plurima assequenda iura proclivitas atque etiam sors illa, quae ipsius exsuperet, naturam; quomodo ea, quae summis ipse votis concupiscat, ut vivat nempe et sua dignitate et honesta libertate et doctrinae copia et renovato rerum socialium statu et iustitia et pace perfruatur, haec omnia dicimus quasi emendata ad uberiorem sint incitata profectum; quomodo universi demum homines ad Evangelii lumen in se recipiendum, voce quae pastores deceat sacrosque operarios, sint votati. Nimis breviter nunc Nos de plurimis iisque amplissimis quaestionibus loquimur, ad germanam hominis prosperitatem attinentibus, de quibus in Concilio actum est; nec Concilio propositum fuit omnes hodiernae vitae urgentiores quaestiones dissolvere; quarum nonnullae ad diligentiores investigationes reiciuntur, quas Ecclesia in posterum instituet; plures aliae vero nimis presse ac generatim pertractatae sunt, ac propterea subtiliores explicationes variasque effectiones admittunt.

Nunc vero animadvertere iuvat, Ecclesiam per suum magisterium, quamvis nullum doctrinae caput sententiis dogmaticis extraordinariis definire voluerit, nihilominus circa plurimas quaestiones cum auctoritate doctrinam proposuisse suam, ad cuius normam homines hodie tenentur conscientiam suam suamque agendi rationem conformare. Ecclesia pratetera, ut ita dicamus, cum nostrorum temporum hominibus colloquium iniit; semperque auctoritatem virtutemque suam retinens, ipsam tamen loquendi rationem adhibuit facilem et amicam, quae caritatis pastoralis propria est. Voluit enim ab hominibus audiri atque intellegi. Quapropter, non ad solam hominis intellegentiam verba sua convertit, sed dicendi genere usa est, quod hodie communiter usurpatur in serendis colloquiis, quae quidem ex vitae usu, quo nituntur, et ex sinceris humanitatis sensibus, quibus afficiuntur, maiorem vim capiunt ad alliciendum et ad persuadendum. Ecclesia scilicet collocuta est cum nostrae aetatis hominibus, uti sunt.

Aliud est etiam, quod consideratione dignum putamus: huiusmodi divitem doctrinae copiam eo unite spectare, ut homini serviat, in omnibus cius vitae adiunctis, in omni eius infirmitate, et in omni eius necessitate. Ecclesia quodammodo se professa est humani generis ancillam, et quidem eo tempore, quo ipsius magisterium ipsiusque pastorale regimen, ob sollemnes Concilii Oecumenici celebrationes, clariore lumine validioreque robore praedita se praestiterunt: immo vero ministerii exercendi propositum reapse praecipuum obtinuit locum.

Quae omnia de Concilio diximus, quaeque dicere insuper possimus ad humanum ipsius momentum quod attinet, numquid inter Concilium celebrandum, Ecclesiae mentem deflexerunt ad hodiernae mentis culturam, quae tota in homine consistit? Dicendum est, Ecclesiam non a recto itinere decessisse, sed hoc in illam partem direxisse. At qui probe perpendant hoc praecipuum studium, quo Concilium bona humana et temporalia consideravit, facere iidem non poterunt, quin agnoscant huiusmodi studium pastorali illi sollicitudini tribuendum esse, quam Concilium tamquam propriam laborum suorum notam sequi voluit; itemque agnoscere debebunt, hoc idem studium numquam a vero religionis studio disiungi, sive ob caritatem, qua penitus afficitur (et ubi est caritas ibi Deus est!), sive ob arctam conexionem, a Concilio semper confirmatam et provectam, quae humana ac temporalia bona cum bonis vere spiritualibus, religiosis et aeternis habent. Ecclesia ad hominem et ad mundum se inclinat, sed simul etiam ad Dei regnum extollitur. Homines nostrorum temporum, quorum mentis habitus eos impellit ut rerum praestantiam ex earum commodis metiantur, magnum Concilii Oecumenici pondus atque momentum agnoscere debent, saltem hanc ob causam, quod ipsum ad hominum utilitatem unite spectavit. Nemo igitur umquam affirmet inutilem catholicam religionem esse, quae, cum suae actionis formam maxime consciam atque eficacem exprimit, hoc est cum Concilium Oecumenicum celebrat, plane simul declarat se pro homine esse eiusque utilitatibus favere. Quae cum ita sint, fatendum revera est, catholicam religionem et humanam vitam inter se amico foedere iungi, et utramque simul conspirare ad unum quoddam humanum bonum: religionem scilicet catholicam pro humano genere esse, humanique generis esse quodammodo vitam. Vita quidem dicenda est ob doctrinam excelsam eamque omni ex parte perfectam, quam ipsa de homine tradit (nonne homo, sibi relictus, sibimetipsi arcana res est?); quam sane doctrinam idcirco tradit, quia illam e scientia, quam de Deo habet, haurit. Etenim ut nos hominem, hominem verum, hominem integrum penitus noscamus, Deum ipsum antea cognoscamus necesse est. Ad hoc probandum satis nunc sit haec recolere Sanctae Catharinae Senensis flammantia verba: «In tua natura, aeterne Deus, naturam meam cognoscam». Tum catholica religio vita est, quia hominis naturam eiusque supremum finem ostendit, plenioremque ei sensum attribuit; vita denique est, quia veluti suprema lex vitae est habenda, et quia vitae ipsi talem arcanam vim inicit, ut eam vere divinam efficiat.

Quodsi, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, omnes, qui hic praesentes adestis, meminimus in vultu cuiusvis hominis, maxime si lacrimis ac doloribus effectus est translucidus, agnoscendum esse vultum Christi (cfr. Matth. 25, 40), Filii hominis; ac si in vultu Christi agnoscendus est vultus Patris caelestis, secundum illud: «Qui videt me, videt et Patrem» (Io. 14, 9), modus noster res humanas aestimandi mutatur in Christianismum, qui in Deum ut in medium totus dirigitur; ita ut rem hoc etiam modo enuntiare possimus: scilicet opus esse cognoscere hominem, ut cognoscatur Deus.

Nonne igitur huius Concilii, quod in hominem praecipue ac studiose mentem intendit, est mundo huius aetatis nostrae proponere liberationem et consolationem, quibus, veluti per gradus possit ascendere? Nonne denique nos Concilium docet ratione simplici, nova, sollemni amare hominem, ut amemus Deum? Amare hominem, dicimus, non ut instrumentum, sed ut primum veluti finem, quo ad supremum finem, humanas res transcendentem, perveniamus. Itaque hoc Concilium totum vertitur in sua vi religiosa qua comprehenditur ac terminatur, cum aliud non sit quam invitamentum quoddam, vehemens et amicum, quo humanum genus vocatur ad inveniendum, ope fraterni amoris, illum Deum, «a quo averti cadere, in quem converti resurgere, in quo manere consistere . . ., in quem redire reviviscere, in qua habitare vivere est» (S. August., Sol. I, 1, 3; P.L. 32, 870).

Hac profecto spe tenemur in exitu huius Concilii Oecumenici Vaticani Secundi et in exordio renovationis humanae ac religiosae, quam ut consideraret ac proveheret, illud sibi proposuit; hoc ut nobismet ipsis contingat, Venerabiles Fratres ac Patres Concilii, fore confidimus; idem obventurum esse speramus universo humano generi, quod magis amare et cui melius servire hic docti sumus.

Dum denique, ut haec feliciter eveniant, iterum invocamus deprecatores nostros Sanctos Ioannem Baptistam et Ioseph, Patronos oecumenicae Synodi, Sanctos Apostolos Petrum et Paulum, fundamenta ac praesidia Sanctae Ecclesiae, et una cum his Sanctum Ambrosium Episcopum, cuius festum diem hodie celebramus, per eum veluti coniungentes Ecclesiam Orientalem et Occidentalem, pariter et ex animo imploramus auxilium Beatae Mariae Virginis, Matris Christi, quae a Nobis etiam Mater Ecclesiae est appellata, atque una voce, unanimi Deo gratias agimus et gloriam eius praedicamus, qui est Deus vivus et verus, Deus unus et summus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Amen.

                                                     

top