The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

ALLOCUTIO SODALIBUS EX ORDINE CISTERCIENSIUM REFORMATORUM, QUI ROMAE SPECIALI COETUI GENERALI RELIGIOSAE SUAE COMMUNITATIS INTERFUERUNT.*

Die XXIX mensis Martii anno Domini MCMLXIX

 

Dilectissimi filii,

Libenti ac paterno animo vos salutamus, qui, inclitam Familiam religiosam Cisterciensium Reformatorum seu Strictioris Observantiae repraesentantes, Romam convenistis ad speciale Capitulum Generale celebrandum.

Iamvero abhinc paucos menses Epistulam satis amplam ad Abbatem Generalem vestrum et ad universum Ordinem, cui praeest, dedimus; qua multa quae animum Nostrum pulsabant circa ipsam vitam vestram et hoc Capitulum Generale caritate sincera ediximus.

Imprimis egregiam existimationem de Ordine Vestro significavimus atque in sua luce ponere conati sumus magnum et praeclarum bonum vitae contemplativae, quae statum vitae christianae «perfectum» quendam efficit et non solum monachis, Deo penitus adhaerentibus, maxime prodest, sed etiam Ecclesiae universae. Libet iterare haec verba, quae in eadem Epistula protulimus: «si hae animae (contemplativae) deficiant, si vita illarum tabescat ac debilitetur, necessario consequetur, ut vires totius Corporis Christi deminuantur». Vos hortati sumus, ut essetis tantum vosmet ipsi, monentes verum apostolatum vestrum esse vitam absconditam. Ceterum non dubitamus, quin peculiaria consilia et hortamenta, quae de Capitulo Generali vobis adhibuimus, animo obsequenti acceperitis et ad effectum adducere studeatis.

Itaque non paucae res, quas in Epistula illa pertractavimus, Nobis forent nunc repetendae, sed ipse conspectus vester et hoc ipsum Capitulum Generale Nos impellunt, ut nonnulla, vobis certe nota, quae Ecclesia a vobis exspectat, enuntiemus, fore confisi, ut post hunc magni momenti conventum, Capitulum dicimus Generale, nova animorum alacritate novoque vigore vitam vestram, uni Deo deditam, agatis.

1. Ordo vester, licet ipsa eius institutio ad prisca revocetur tempora, ortum habuit media aetate, qua vitae condiciones magis favebant monasticae disciplinae. Nunc vero positi estis in mundo, qui febri quadam correptus esse videtur, quae etiam in loca sacra et solitaria quodam modo pertingit. Clamore atque tumultu fere omnia personant. Potissimum vero hominum animi vix se colligere valent, alienis rebus destinentur, ex more evagantur multiplicibus rationibus hodierni cultus civilis: diaria, ephemerides, commentarii, libri, quasi colluvies quaedam, in domorum et mentium penetralia irrumpunt; maxima est vis instrumenti radiophonici ac televisifici; multo arctiores crebrioresque quam antea sunt necessitudines inter homines, qui facillime se attingunt, cum itinera etiam longa, congressiones, commune opus certi cuiusdam coetus hisque similia, iam ad cotidianum usum nostrum pertineant. Absit, ut veri nominis bona, quae progressio humani cultus secum tulit, negemus aut respuamus, sed fatendum est difficilius nunc inveniri recessum, ubi animus Deo ac sibi penitus possit vacare.

Vestrum igitur munus, dilecti filii, eo spectat, ut hac ipsa aetate vitam contemplativam integram et absolutam servetis, novum quoddam eius testimonium mundo exhibentes. Necesse est, ut ab illo rerum humanarum strepitu, quo mens nimis occupatur nec facile in Deum intenditur, vos abstrahatis. In solitudine, procul a negotiis et ineptiis mundi, viget et floret spiritualis vita Familiae Cisterciensis; etenim, ut ait Sanctus Bernardus, «quantam internae consolationis dulcedinem, et gratiam visitationis divinae iraepedit huiusmodi nugarum vapor ad modicum parens» (Ep. 385, 4; PL 182, 589).

Hic facere non possumus, quin brevem mentionem de silentii disciplina faciamus, quae est sacra veluti hereditas Ordinis Vestri et his etiam temporibus momentum suum prorsus retinet. Quod quidem silentium, ut probe novistis, non praecipue in eo positum est, ut quis a verbis oris abstineat, sed potissimum ut cunctas vires animi a rebus fluxis et vanis avertat et in unum Deum dirigat. Sed ipsum silentium externum, si ita fas est loqui, in monasteriis vestris signum sit interioris huius silentii.

Ad hoc meditatio accedat oportet, in qua animus suavi cum Deo commercio coalescit. Huc maxime pertinet lectio meditata Satrae Scripturae, qua monachus Verbum Dei quasi proxime contingit et sapide cognoscit. Cui opportune additur ipsum studium sacrorum Bibliorum, quae ope recentium inquisitionum altius possunt intellegi. Sine huiusmodi Scripturae lectione vita monastica vix illo pollet vigore, qui ei proprius esse debet. Ita in rebus divinis cogitatione defixus, filius Sancti Bernardi amore erga Christum Dominum crescit, siquidem tota eius vita ad perfectionem caritatis tendat oportet. Solum si hoc vero amore inflammatur, iucundum ei erit monasticum institutum, asperum quidem ac veluti truce Christi signatum, ac solum hoc modo id fecundum redditur pro ipso, pro Ordine, cuius est sodalis, pro Ecclesia et hominum societate. Ubi haec vivida fiamma caritatis ardet, omnia cetera inveniuntur, ubi languet vel exstincta est, cuncta desunt.

2. Haec precatio, meditatio, lectio vos habiliores etiam reddent ad fructuose participandam vitam liturgicam Ecclesiae, siquidem hic veluti concentus inter privatum opus singulorum atque sacros ritus publicasque preces est una e praeclarioribus traditionibus Ordinis Vestri; satis est ex hac parte memorare «usus antiquiores Ordinis Cisterciensis» (PL 166, 1385 ss).

Sed quaestio non levis exsistit, qua quorundam animi moventur atque etiam turbantur, scilicet qui sit rectus mentis habitus, quod attinet ad mutationes in rem liturgicam post Concilium Vaticanum Secundum inductas. His sine dubio id propositum est, ut precatio melior et sanctior evadat et ut una cum Ecclesia animo magis conscio oretur; quodsi nonnulla in hisce precibus expeditiora sunt effecta, ea subsidia sunt et esse debent ad altius noscendas et veluti amplius gustandas ipsas Ecclesiae orationes, ad impensiorem assequendam participationem mysteriorum, quae celebrantur, et ad arctiorem reddendam communionem cum Populo Dei.

3. Id etiam blando alloquio vos hortamur, ut unitatem Familiae religiosae vestrae studiosa voluntate servetis. Libet ergo in memoriam revocare verba, quae in «Charta Caritatis», a Sancta Stephano Harding composita, continentur: «In actibus nostris nulla sit discordia, sed una caritate, una regula similibusque vivamus moribus» (PL 166, 1379). Licet in praesenti quiddam peculiare ac diversum concedatur, tamen omnino oportet annitamini, ut unitatem mentium et finium, aequalem rationem regulae et observantiam disciplinae Benedictinae sectemini. Cavendum est vobis, ne ullo pacto rem asceticam, vobis propriam, et spiritualis vitae formam, qua estis insignes, amittatis. Quodsi nunc, ut quaedam exempla afferamus, vobis permittitur, ut unusquisque suam habeat cellam, tamen propter hoc propositum et dulcedo vitae communis ne quid detrimenti patiantur; praeterea si austeriores quaedam consuetudines temperatae sunt propter corporis valetudinem, locorum naturam vel aliam causam probandam, semper tamen memores estote vos elegisse vitam pauperem, humilem, cum paenitentia et in silentio agendam; liceatque Nobis verba Sancti Bernardi usurpare: «Obsecro vos, fratres mei, non graventur corda vestra in curis saecularibus» (Sermo 3 in Ascens. Domini, 9; PL 183, 3 13).

4. Vita autem spiritualis et liturgica vestra sedulo studio alatur, quod per vices opere manuum varietur secundum illud: «ora et labora». Quem quidem laborem plurimi aestimate, quippe cum sit proprietas Vestri Instituti. Ceterum is est etiam exercitatio quaedam virtutis paupertatis, cum praesertim minus fortunati fabrilibus victum sibi quaerant oporteat. Ipsum vero Concilium Vaticanum Secundum dignitatem et utilitatem laboris laudibus efferre non dubitavit, haec proferens verba: «Labore suo homo ordinarie suam suorumque vitam sustentat, cum fratribus suis coniungitur eisque inservit, germanam caritatem exercere potest atque creationi divinae perficiendae sociam operam praebere. Immo, per laborem Deo oblatum, tenemus hominem ipsi redemptionis operi Iesu Christi consociari, qui praecellentem labori detulit dignitatem, cum in Nazareth propriis manibus operaretur» (Const. Gaudium et spes, 67). Itaque vita vestra, ad hoc quod attinet, est menti Ecclesiae et his temporibus maxime consentanea; iamvero, ut scitis, quidam sacerdotes, novas apostolatus vias ingressi, ut operarii inter operarios hac aetate vitam degere conantur.

Vos bene meruistis de re rustica; etenim sudore Vestro salubres et feraces effecistis amplas regiones, veluti Langobardiae planitiem. Hic recordari Nosmet ipsos sinite opere Vestro loca plana Mediolanensia - «bassa milanese» vulgo appellantur - in fertilium agrorum formam esse redacta, Nosque ecclesiam vestram, nunc refectam et restitutam, invisisse in oppido «Morimondo», quod ab abbatia quadam, quam Sanctus Bernardus condidit, nomen traxit. Recte quidem hic cadunt versus illi arguti, quibus labor vester quodam modo definitur : «Bernardus Valles, montes Benedictus amabat; oppida Franciscus, magnas Ignatius urbes».

Opus autem vestrum, pertinens ad agrorum culturam, id etiam efficere potest, ut in regionibus ad humanum cultum et profectum nitentibus, novus finis missionalis monasteriis vestris proponatur ac nova tribuatur efficacitas. Peropportune enim ibi, ut quondam in Occidente evenit, centra vitae Cisterciensis erigentur, quae «cruce et aratro» maxima beneficia in gentem illis in partibus habitantem poterunt conferre.

5. Ecclesiam denique adiuvate spirituali disciplina vestra serena, tranquilla, constanti, quae simul in intimis animis haereat et austeritate commendetur. Conscii sitis oportet muneris, quod vobis in Ecclesia est implendum. Communicate eius necessitatibus atque doloribus, preces hac de causa fundite, paenitentiam agite et mundo exemplum praebete vitae vestrae singularis, quae illum excitet atque alliciat. Ut paucis dicamus, ad mundum loquimini silenti Vestro! «Et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et votati estis in uno corpore et grati estote» (Col. 3, 15).

Unus e conditoribus vestris, Stephanus Harding, quem ut Sanctum colitis et qui Sanctum Bernardum Cistercium petentem recepit, traditur fuisse «sermone comis, facie iocundus, animo semper in Domino laetus» (Gesta Regum Anglorum, 337; PL 179, 1289). Ita et vos sitis oportet, ita prorsus! Sitque huius rei pignus et benevolentiae Nostrae testimonium Apostolica Benedictio, quam vobis amanti animo impertimus.

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 262-266

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

                                                    

top