II ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI VESCOVI
SALUTO DI PAOLO VI AI
PADRI SINODALI NELLA PRIMA
ADUNANZA
Giovedì, 30 settembre 1971
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Hoc mane auxilium Spiritus Sancti una simul imploravimus, cuius necessitatem eo
vehementius sentimus, quo maius est negotium, ad quod accedimus.
Itaque in nomine Domini initium facimus huius Coetus Synodi Episcoporum; cui
praesidendi munus committimus Venerabilibus Fratribus Nostris Cardinalibus Leoni
Stephano Duval, Ioanni Iosepho Wright et Paulo Muñoz
Vega.
Facultas sit vobis libere disceptandi de quaestionibus huic Synodo propositis,
quas neminem latet esse difficiles et summi momenti. Locus quoque erit
colloquiis, quae inter sessiones commode inter vos fient ad res subtilius
enucleandas.
Ut autem huic libertati dicendi id, quod quisque sentiat, magis faveatur, Nosmet
ipsi malumus audire.
Quod facientes, hoc etiam cupimus, ut disputationes in Synodo habeantur mutua
cum fiducia ac benevolentia. Velimus enim, ut fraterna illa necessitudo et
alacre illud cooperandi studium, quae inter Patres Concilii Oecumenici Vaticani
Secundi viguerunt, in hoc Coetu quoque Synodi, quae ab eodem Concilio derivatur,
effulgeant. Ad hoc vero efficiendum, unusquisque operam conferat oportet, non
sua quaerens, sed ea, quae sunt Iesu Christi (Cfr. Phil. 2, 21) et toti
Ecclesiae revera prosunt.
Si caritatem merito extollimus, quae, ut ait Sanctus Augustinus, «est dulce ac
salubre vinculum mentium» (Sermo 350; PL 39, 1534), nihil tamen
detrahere licet de gravitate ipsarum disceptationum; neque ullo modo fas est
minuere permagnum illud conscientiae onus et officium, quod nunc suscipimus et
quo premimur. Ea enim nobis erunt agenda, quae menti Iesu Christi reapse
respondeant; quae cum authentica traditione Ecclesiae congruant et inde logica
quadam ratione colligantur; quae necessitatibus huius temporis sint apta atque
utilia.
Animo ergo propenso, sincero, fidenti vos omnes prosequimur, qui huc convenistis,
ut universali Ecclesiae proxime serviretis. Nos autem valde optamus et impensas
fundimus preces, ut hic Synodi Episcoporum Coetus, bona voluntate vestra
operante vestraque annitente diligentia, in gloriam Dei verumque profectum
sanctae Matris Ecclesiae vertat.
Hanc dilectionis Nostrae significationem et haec vota Nostra confirmet
Apostolica Benedictio, quam vobis singulis et universis libentissime impertimus.
|