 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LO SPECIALE CONVEGNO DI STUDIO
DELLA COMMISSIONE TEOLOGICA INTERNAZIONALE
Lunedě, 16 dicembre 1974
Instaurantur nobis gaudia cum vos hodie excipimus, illustres Commissionis
Theologicae Internationalis viri, initio conventus Vestri; eosque theologos
comiter benigneque consalutamus, qui aut recens in vestrum collegium cooptati,
aut confirmati, ad legum vestrarum praescripta «scientia theologica et
fidelitate erga Ecclesiae magisterium praestant»; qui praeterea oculis Nostris
specimen praebent variarum Theologiae scholarum in diversis nationibus.
Haec sane collegii Vestri structura id luculenter prodit, necessitudinem
inter disciplinas theologicas, quam aetas nostra tantopere poscit, omnino
coniungi oportere, eo vel magis, quod frequentiores quam antehac rei moralis
periti viri in vestrum numerum recepti sunt; in eodem, profecto, membrorum
successiones novis usque theologis materiem et facultatem dant, operam suam tam
egregiam Sanctae Sedi navandi. Itemque tredecim numero virorum confirmationem
esse stabilitatis ac perpetuitatis praesidium cuique patet, quam coli decere
nemo non videt ut fructus uberrimi e Commissione percipi possint. Occasione vero
capta, non omittimus eos, quorum in locum alii suffecti sunt, obsequio,
recordatione, gratulatione valere iubere, de insigniter praestita opera per
actum quinquennium.
Nimirum in praesens studia vestra in eo versantur, quem ad modum provisum est
anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, ut «fontes cognitionis moralis
christianae» indagentur. De qua tractatione vehementer gaudemus. Id vero, ut e
documentis quae misistis praecepimus, agitur, ut via ac ratio rei moralis
investigandae presse definiantur atque certa actus moralis iudicandi principia,
iuxta christianae sapientiae considerandae modum: argumentum sane grave:
argumentum dignum; argumentum Ecclesiae hominumque necessitatibus accommodatum;
idem enim bases ipsas theologiae moralis fundamentalis respicit, actibus humanis
conexas.
Nemo ignorat christianam morum disciplinam in controversiam adduci, ad ipsa
etiam quod attinet eius principia. Verum enim vero, Revelatio propriam
definitamque agendae vitae rationem proponit, quam Ecclesiae magisterium
authentice interpretatur eamque extendit ad novatos vitae usus in suis
progressionibus componens. Hoc tamen interdum in oblivionem facile adducitur.
Hodie praeterea ipsa ordinis moralis obiectivi principia in controversiam
vocantur (Cfr. Dignitatis humanae, 7).
Ex quo fit, ut hodierni temporis homo perturbetur, nesciens quae recta sint,
quae vero prava, aut quibus recte iudicandi normis niti valeat. Atque in
huiusmodi dubitationem nonnulli etiam christiani fideles inducuntur, qui nec
legi naturali fidem amplius faciant, nec positivis Revelationis et Magisterii
praeceptis. Relicta pragmatistica philosophia, in relativismi argumenta deventum
est.
Nos autem putamus unam ex causis, et fortasse praecipuam, cur hodiernae
aetatis hominis recte iudicandi facultas enervata sit, separationem esse -
potius quam distinctionem - quae redicitus facta est inter doctrinam vitaeque
praxim moralem et religionem; hanc nempe omnino esse negando, illam vero suis
ipsius privando ontologicis fundamentis suisque supremis finibus.
Spirituales illae hic illic pervagantes opiniones ad talem mysticismum
propensae, qui Absolutum desiderat atque aliquibus voluntariis et laboris plenis
religionis formis expletur, quae aetatis nostrae iuvenum mentes ad ampla ac
significantia facta inducunt, interius quoddam rationis vacuum detegunt, quod
suffoderunt inania dogmata saecularismi et pseudo-liberationis, a
pervulgatissimo laicismo rigide invectae: quo in rationis hiatu dignosci videtur
deprecanda illa moralis hebetatio, qua corroborans quodvis conscientiae
subiectivae principium decidit, idque misere eflicitur, ut magis ac magis
delicta multiplicentur, quae non solum ad perturbatum individui animum
pertinent, sed etiam ad plurium consociationes, callide sordideque directas; fit
praeterea, ut edonistica eademque excusata morum libertas sinat, ut corporis
sensus ad proprium humanae rationis iudicium vel ad iustas sociales normas
praevaleant.
Liceat Nobis brevibus bisce et simplicibus animadversionibus locum
interponere, qui maxime accommodatus videtur, e probi et perillustris viri,
scilicet Alexandri Manzoni, opere excerptum; illam dicimus «Moralis Catholicae»
defensionem, ab ipso conscriptam, quae normas, nobis hodie etiam approbandas,
continet: «Iam praeter et extra omnem religionem habent certissime homines
quasdam species honesti et inhonesti, quae quidem scientiam aliquam moralem
constituunt. Num vero haec cognitio plena aut perfecta est? Num igitur rationi
consentaneum est, eadem scientia esse contentum? Quod praeterea doctrina illa
moralis ab ipsa theologia distincta est, num haec aliqua eius naturalis condicio
est an potius imperfectio? Hoc tandem quaeritur. Sed ipsum illud interrogare,
iam respondere est interrogationi: et enim illa ipsa denique scientia naturalis
est imperfecta et varia et tot modis obscura; caret etiam cognitionibus summi
nimirum ponderis de Deo ac proinde de nomine deque legis moralis latitudine.
Desunt similiter ei cognitiones de causa eius fastidii, quod homo nimis saepe
experitur in parte etiam illa huius scientiae observanda, quam bene novit et
agnoscit; desunt tandem veritates de auxiliis ad scientiam illam plene
exsequendam necessariis. Atqui haec ipsa scientia humana est quam Christus Iesus
voluit reficere et reformare, cum nempe agenda rationesque agendi praestituit,
cum hominum sensus verba cupiditates recte direxit, cum omnem hominum amorem et
odium redegit in principia quaedam, quae ipse appellavit aeterna et
infallibilia, unica et universalia. Ipse ergo tunc coniunxit philosophiam
moralem cum theologia; num ad Ecclesiam pertinuit seiungere eas?» (A. MANZONI,
Osservazioni sulla morale cattolica, 1, cap. III)
Sed praeter illam sententiam, a nobis cornmemoratam, qua res morales a
religione, et praesertim ab Ecclesiae magisterio separantur ad quasdam maximi
momenti morum quaestiones spectante (sicut exempli gratia sunt contracceptio,
abortio, sterilisatio, euthanasia, cetera), alia gravissima res, quae moralem
Ecclesiae doctrinam respicit, ex eo potissimum prevenit, quod gliscens fama
putat huiusmodi Ecclesiae magisterium factum esse vetus atque obsoletum.
Opinionum cursus, ab historia invectus, continens morum processus, cogitandi
ratio quae in praesentiarum pervulgata est, validam causam praebere creduntur,
cur Ecclesiae de moribus doctrinae argomenta repudientur, eiusdem doctrinae
mutatio suadeatur, immo adprobetur, et quidam, ut ita dicamus, relativismus
defendatur, qui «amoralibus» nostri huius temporis propensionibus studiisque
faveat. Expetita iura libertatis, sine ullo limite exercendae, sensum
officiorum moralisque obligationis tollunt ipsis in quaestionibus,
quae manifesto graves sunt quaeque sive singulorum sive societatis vitam
obligant (sicut divortium, omophylia, sexuales ante matrimonium necessitudines,
cetera). Quam ob rem ethica hominis et societatis temperatio procul dubio in
discrimen adducuntur, si huiuscemodi principia admittantur, quae rationibus
mores, ius, rem publicam respicientibus, et eo vel magis christianae vitae
normis adversantur. Si Fridericus ille Nietzsche quasi nostrae aetatis propheta
haberetur, ubinam Christi Evangelium consisteret, quorsum mundus huius temporis
denique tenderet?
His omnibus consideratis, a vobis est igitur egregie statutum, ut de re
morali quaestionem ageretis, quod ad praecipuas operandi rationes spectat.
Sacras in primis Litteras perscrutari studebitis, quorum doctrina ut
scientifica theologiae moralis expositio magis nutriretur Concilii Vaticani II
Patres monuerunt (Optatam totius, 16). Operam impendetis, ut teologica
studia de Sacrae Scripturae usu progrediantur ad recte definiendas morales
normas secundum legitima fidei vel disciplinae exegeticae et hermeneuticae
praecepta. Summa praeterea moralis biblicae praescripta in lucem proferetis,
quae sunt: participatio mysterii paschalis per baptismi sacramentum, atque ex eo
derivantia officia et munera (Rom. 8); vita in Spiritu ducta (Gal.
5); studium iustitiae Regni Dei comparandae (Matth. 5-7); hominis christiani cum Deo communio, qui est vita, et amor, et lux (1
Io.). Quae denique in Sacris Scripturis expressa inveniuntur praecepta de
hominis cum Deo et fratribus vinculis iungendis, de caritate, de iustitia, de
temperantia in lucem proferetis.
In omni ergo pervestigatione fontium cognitionis Christianae legis moralis
oportet ante omnia et necessario recurrere ad firmissima revelationis Biblicae
principia quae, auxiliante ipso Ecclesiae Magisterio, illustrantur secundum
illam suam significationem quae in omni aetate attingit intimum hominem. Quam ob
causam idem Magisterium existimat studii Vestri argumentum ad ipsam hominum
vitam pertinere, quoniam - sicut factum est nuper in gravissima abortus
quaestione - tacere non potest de primariis necessariisque actuum humanorum
optionibus sed contra adiuvare debet christianos et omnes homines bonae
voluntatis ut sese sempre gerant secundum rectam conscientiam debitorum atque
officiorum moralium.
Hic itaque interest, Christi ipsius nomine, viam ad salutem commonstrare
eodemque tempore producere et praesentem reddere hodie actionem Redemptoris
tamquam Luminis hominum et originis omnium gratiarum. Haec vero actio non
continetur tantum rationibus et principiis, id est veritatibus quibus credendum
est, sed etiam usu vitae et contemplatione finis, id est veritatibus quibus
vivendum est: «fides credenda e t moribus applicanda», ut quibusdam Patrum
Concilii verbis utamur (Cfr. Lumen Gentium, 25).
In tantae autem amplitudinis argumento minime vobis sufficiet tempus huic
congressioni reservatum; necesse proinde erit etiam postea sedulo pergere in
vestros animi labores incumbere, qui Dei veritatis estis exploratores. Exoptamus
igitur nunc vobis progressum cursumque tranquillum ac frugiferum ipsarum
deliberationum vestrarum, atque in posterum plus usque lucis ad doctrinae
augmentum et profectum. Certo praeterea scimus mutuam inter vos adiutricem
operam, quae observet ac revereatur uniuscuiusque facultates et etiam proposita
universalia Commissionis Theologicae, utilissimam fore ad finem adeo excelsum
attingendum adeoque necessarium Ecclesiae, hoc praesertim tempore, quo
perspicuitas in cogitando et firmitas in agendo vehementer flagitatur. Cupimus
pariter ut fructuosa sit et expedita vestra consensio et vestra cooperatio cum
Commissionibus episcopalibus Conferentiarum episcoporum per orbem, cum
Apostolicae Sedis officiis et ministeriis, cum Synodo Episcoporum et in primis -
modo sane accuratius definiendo et ulterius explicando - cum «Consulta» Sacrae
Congregationis Pro Doctrina Fidei, quod est institutum Vestro simile idque
complet et perficit ob universalem originem sodalium suorum, ob curam consensus
inter omnes disciplinas, ob eruditionem peritorum suorum, ob magnanimum Sanctae
Sedis famulatum.
Vobis denique omnibus lumen et donum Spiritus Sancti imploramus fervidaque
prece petimus «ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni
sensu» (Phil. 1, 9), dum ex imo pectore vobis vestrisque inceptis
peculiarem Nostram elargimur Apostolicam Benedictionem.
|