The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHRISTUS DOMINUS*

DE DISCIPLINA SERVANDA QUOAD IEIUNIUM EUCHARISTICUM

 

Christus Dominus, «in qua nocte tradebatur» (I Cor. 11, 23), cum postrema vice veteris Legis celebravit Pascha, coena facta (cfr. Luc. 22, 20), accepit panem, et gratiasagens fregit, deditque discipulis suis dicens: « Hoc est corpusmeum, quod pro vobis tradetur » (I Cor.11, 24); itemque calicem eis porrexit asseverans: «Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur» (Matth. 26, 28), «Hoc facite in meam commemorationem» (cfr. I Cor. 11, 24-25). Quibus ex Sacrarum Litterarum locis omnino patet Divinum Redemptorem ultimae huic paschali celebrationi, in qua agnus ex Hebraeorum ritibus manducabatur, voluisse substituere novum Pascha, ad saeculorum usque obitum permansurum, esum videlicet immaculati Agni, immolandi pro mundi vita, ita ut novum Pascha novae Legis Phase vetus terminaret, et umbram fugaret veritas (cfr. hymn. Lauda Sion [Missale Rom.]).

Quandoquidem autem utriusque coenae eiusmodi coniunctio idcirco habita fuit, ut ex antiquo Paschate ad novum significaretur transitus, facile perspici potest cur Ecclesia, in Eucharistico Sacrificio ex Divini Redemptoris iussu in eius commemorationem renovando, a veteris agapes more discedere potuerit, et Eucharisticum ieniunium in usum inducere.

Etenim inde ab antiquissima aetate consuetudo invaluit Eucharistiam christifidelibus ieiunis administrandi (cfr. Ben. XIV, De Syn. Dioec. l. 6, c. 8, n. 10). Saeculo autem exeunte quarto iam in variis Conciliis ieiunium iis praecipiebatur, qui Eucharisticum celebraturi essent Sacrificium. Itaque anno CCCLXXXXIII Hipponense Concilium haec decrevit: «Sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur» (Conc. Hipp.can. 28: Mansi, III, 923); quod praeceptum paulo post, hoc est anno CCCLXXXXVII, ex Carthaginensi Concilio III iisdem verbis edebatur (Conc. Carth. III, cap. 29: Mansi, III, 885); ac saeculo ineunte quinto haec consuetudo satis communis etim memorabilis dici potest; quamobrem S. Augustinus affirmat sanctissimam Eucharistiam a ieiunis semper accipi itemque per universum orbem morem istum servari (cfr. S. August. Ep. LIV ad Ian. cap. 6: Migne, PL, XXXIII, 203).

Procul dubio haec agendi ratio gravissimis innitebatur causis, in quibus ea ante omnia memorari potest, quam Apostolus gentium lamentatur, cum de fraterna christianorum agape agit (cfr. I Cor. 11, 21 sq.). Etenim cibo potuque se abstinere cum summa illa reverentia congruit, quam supremae Iesu Christi maiestati debemus, cum eum Eucharisticis delitescentem velis sumpturi sumus. Ac praeterea, dum, ante quodlibet alimentum, eius pretiosissimo Corpore ac Sanguine vescimur, luculenter demonstramus illud esse primum ac summum nutrimentum, quoanimus alatur noster eiusque augeatur sanctitas. Quapropter idem Augustinus haec monet: «Placuit Spiritui Sancto ut in honorem tanti Sacramenti in os christiani prius Dominicum Corpus intraret, quam ceteri cibi» (S. August. 1. c.).

Neque debitum solummodo honoris munus hoc ieiunium Divino tribuit Redemptori, sed pietatem etiam fovet; ideoque ad saluberrimos illos sanctitatis fructus augendos conferre potest, quos bonorum omnium fons et auctor Christus a nobis, gratia ditatis, elici postulat.

Nemo ceteroquin est, qui experiundo non agnoscat ex ipsis humanae naturae legibus contingere, ut cum corpus cibo oneratum non sit, mens erigatur agilior, atque impensiore moveatur virtute ad arcanum illud excelsumque meditandum mysterium, quod in animo, tamquam in templo, agitur, divinam adaugens caritatem. Quanta cura Ecclesia Eucharisticum ieiunium servandum curaverit ex eo etiam erui potest, quod illud, gravibus quoque poenis violatoribus impositis, imperavit. Etenim Concilium Toletanum VII, anno DCXXXXVI, excommunicationem ei comminatum est, qui non ieiunus sacris fuisset operatus (Conc. Tolet.VII, cap. 2: Mansi, X, 768); anno autem DLXXII Concilium Bracarense III (Conc. Bracar. III, can. 10: Mansi, IX, 841), et anno DLXXXV Concilium Matisconense II (Conc. Matiscon. II, can. 6: Mansi, IX, 952) iam decreverant eum, qui huius reievasisset reus, de sui muneris honorisque sede deponendum esse.

Attamen, volventibus saeculis, illud quoque diligenter consideratum est, interdum nempe esse opportunum, ob peculiaria rerum adiuncta, hanc ieiunii legem, ad christifideles quod attinet, aliquatenus relaxare. Quam ad rem Constantiae Concilium, anno MCCCCXV, dum eiusmodi sacrosanctam legem confirmat, addit quoque quoddam temperamentum: « ...sacrorum canonum auctoritas, laudabilis et approbata consuetudo Ecclesiae servavit et servat, quod huiusmodi sacramentum non debet confici post coenam, neque a fidelibus recipi non ieiunis, nisi incasu infirmitatis aut alterius necessitatis a iure vel Ecclesia concesso vel admisso» (Conc. Constant. sess. XII: Mansi, XXVII , 727).

Placuit haec in memoriam ea de causa reducere, ut omnes perspectum habeant Nos, quamvis novae temporum rerumque condiciones suadeant ut non paucas facultates ac venias hac in re concedamus, velle tamen per Apostolicas has Litteras summam huius legis consuetudinisque vim confirmare ad Eucharisticum quod attinet ieiunium; ac velle etiam eos admonere, qui eidem legi obtemperare queant, ut id facere pergant diligenter, ita quidem ut ii solummodo, qui in necessitate versentur, hisce concessionibus frui possint secundum eiusdem necessitatis rationes.

Suavissimo Nos solacio afficimur — quod libet heic, etsi breviter, declarare — cum pietatem cernimus erga Augustum altaris Sacramentum cotidie magis increbrescere non modo in christifidelium animis, sed ad divini cultus etiam splendorem quod pertinet, qui ex publicis populorum manifestationibus saepe numero emicat. Quam ad rem haud parum procul dubio contulere sollicitae Summorum Pontificum curae, ac praesertim Beati Pii X, qui quidem, ad priscam Ecclesiae consuetudinem renovandam omnes advocans, eos adhortatus est, ut quam creberrime, immo cotidie si possent, ad Angelorum mensam accederent (S. Congr. Concilii, Decretum Sacra Tridentina Synodus, d. d. XX mensis Decembris, an. MCMV: Acta S. Sedis, XXXVIII, 400 sq.); ac parvulos quoque ad caeleste hoc pabulum invitans, sapienti consilio statuit praeceptum sacrae Confessionis sacraeque Communionis ad eos singulos universos spectare, qui iam ad rationis usum pervenissent (S. Congr. de Sacramentis, Decretum Quam singulari, d. d. vile mensis Augusti,an. MCMX: Acta Ap. Sedis, II, p. 577 sq.); quod etiam in iuris canonici Codice sancitum est (C. I. C. can. 863; cfr. can. 854, § 5). Hisce Summorum Pontificum curis christifideles ultro libenterque respondentes, ad sacram Synaxim frequentiores usque accessere. Atque utinam haec caelestis Panis fames divinique Sanguinis sitis in omnibus cuiusvis aetatis hominibus in omnibusque civium ordinibus exardescant!

Animadvertendum tamen est ea quibus vivimus tempora eorumque peculiares condiciones multa in societatis usum incommunisque vitae actionem induxisse, ex quibus graves difficultates oriantur, quae possint homines a divinis participandis mysteriis abstrahere, si Eucharistici ieiunii legi eo prorsus modo ab omnibus obtemperandum sit, quo ad praesens usque tempus obtemperandum erat.

Imprimisque patet omnibus clerum hodie ingravescentibus christianorum necessitatibus numero imparem esse; qui quidem festis praesertim diebus nimium saepe laborem tolerare debet, cum serius Eucharisticum Sacrificium ac non raro etiam bis vel ter celebrare debeat, cumque interdum officio quoque teneatur longinquum faciendi iter, ut sacra ne desint haud parvis sui gregis partibus. Enervantes eiusmodi apostolici labores sacerdotum valetudinem procul dubio debilitant; idque eo vel magis quod non modo Missae litandae cum Evangelii explicatione, itemque sacris Confessionibus audiendis, catechesi impertiendae, ceterisque sui muneris partibus increscenti studio increscentique opera vacare debent, sed iis etiam rationibus rebusque diligenter prospicere ac consulere, quas asperum illud certamen adversus Deum eiusque Ecclesiam postulat, tam late hodie, tam callide acriterque excitatum.

At mens animusque noster ad eos potissimum advolat, qui procul a patria cuiusque sua, in longinquis operantes terris, huic Divini Magistri invitationi iussionique generosi responderunt: «Euntes ergo docete omnes gentes» (Matth. 28, 19); ad Evangelii praecones dicimus qui, gravissimis etiam exantlatis laboribus atque itinerum difficultatibus omne genus superatis, eo omni nisu contendunt, ut christianae religionis lumen omnibus pro facultate affulgeat, utque suos greges, saepenumero acatholica suscepta fide adhuc recentes, angelico illo enutriant cibo, qui virtutem alat pietatemque refoveat.

Iisdem fere in rerum adiunctis ii quoque christifideles versantur, qui vel in non paucis regionibus a catholicis Missionalibus excultis, vel in aliis locis commorantes, cum proprium apud se non habeant sacrorum administrum, alterius sacerdotis adventum in seras horas exspectare debent, ut Eucharisticum participare queant Sacrificium, seseque divino enutrire pabulo.

Ac praeterea, postquam machinae omne genus in usum inductae fuere, saepissime contingit ut opifices non pauci vel officinis, vel vehicularibus maritimisque muneribus, vel aliis publicae utilitatis officiis addicti, non modo per diem sed per noctem etiam alternis iteratisque laboris vicibus occupentur, itaquidem ut debilitatae eorum vires eos interdum compellere possint ad aliquid nutrimenti accipiendum, atque adeo iidem impediantur quominus ad Eucharisticam mensam ieiuni accedant.

Ad hanc eamdem mensam matres quoque familias saepenumero venire nequeunt, antequam domesticis curis prospexerint, quae multas saepe ab eis postulant laboris horas.

Parique modo evenit ut in puerorum puellarumque scholis ac litterarum ludis plurimi habeantur, qui divino illi invitamento respondere cupiant: «Sinite parvulos venire ad me» (Marc. 10, 14), cum fore omnino confidant ut ille, qui «pascitur inter lilia» (Cant. 2, 16; 6, 2) suum ipsorum animi candorem morumque integritatem contra iuvenilis aetatis illecebras ac mundi insidias tutetur; verum tamen perdifficile interdum iisdem est, antequam ad scholam se conferant, sacras adire aedes ibique sese Angelico enutrire Pane, postea vero domum redire ut necessarium suscipiant nutrimentum.

Hoc praeterea animadvertendum est saepe hodie contingereut frequentissimae populi multitudines ex alio ad alium locum postmeridianis horis ea de causa transgrediantur, ut religiosas celebrationes, vel coetus de re sociali habendos participent; si igitur hisce etiam datis occasionibus liceat Eucharisticum peragere Mysterium, quod divinae gratiae vitalis fons est voluntatesque iubet ad virtutem adipiscendam exardescere, haud dubium est inde vim hauriri posse, qua omnes ad christiane penitus sentiendum operandumque excitentur, et ad legitimis etiam obtemperandum legibus.

Peculiaribus hisce considerationibus haec adicere opportunum videtur, quae ad omnes spectant; quamvis nempe nostris hisce temporibus ars medica ac disciplina illa, quae hygiene dicitur, tantos progressus fecerint, tantumque contulerint admortuorum numerum in puerili praesertim aetate minuendum, nihilo secius praesentis vitae condiciones atque ea, quae ex immanibus huius saeculi bellis consecuta sunt incommoda, eiusmodi sunt, ut non parum corporum constitutionem valetudinemque debilitaverint.

Hisce da causis, quo praesertim experrecta in Eucharistiam pietas facilius augeatur, e variis Nationibus Episcopi non pauci, officiosis datis litteris petiere, ut haec ieiunii lex aliquantulum mitigaretur; atque iam haec Apostolica Sedes peculiares hac in re facultates ac venias sacrorum administris ac christifidelibus benigne concessit. Ad quas concessiones quod attinet, memorare libet Decretum, quod Post Editum inscribitur, a S. Congregatione Concilii die VII mensis Decembris,anno MCMVI, pro infirmis datum (Acta S. Sedis, XXXIX, p. 603 sq.); ac Litteras die XII mensis Maii, anno MCMXXIII, Locorum Ordinariis a S. S. C. S. Officii pro sacerdotibus datas (S. S. Congr. S. Officii Litterae locorum Ordinariis datae super ieiunio eucharistico ante Missam: Acta Ap. Sedis, XV, p. 151 sq.).

Postremis hisce temporibus, Episcoporum hac de re petitiones crebriores impensioresque fuere, atque ampliores pariter fuerunt facultates concessae, eae potissimum quae belli occasione dilargitae sunt. Id procul dubio luculenter indicat novas, graves, non intermissas ac satis generales exstare causas, quibus nimis difficile sit, multiplicibus in rerum adiunctis, cum sacerdotes Eucharisticum sacrificium celebrare, tum christifideles Angelico vesci Pane ieiunos.

Quamobrem, ut gravibus hisce incommodis ac difficultatibus occurramus, utque indultorum diversitas in actionum discrepantiam ne cedat, necessarium ducimus Eucharistici ieiunii disciplinam ita mitigando statuere, ut, quam largissime fieri potest, in peculiaribus etiam temporum locorum ac christifidelium condicionibus, eiusmodi legi omnes obtemperare facilius queant. Haec Nos decernentes, fore confidimus ut haud parum conferre possimus ad Eucharisticae pietatis incrementum, atque adeo aptius permovere atque excitare omnes ad Angelorum participandam Mensam, adaucta procul dubio Dei gloria ac Mystici Iesu Christi Corporis sanctimonia.

Haec igitur omnia, quae sequuntur, Apostolica auctoritate Nostra decernimus ac statuimus:

I. Ieiunii eucharistici lex, a media nocte pro iis omnibus vigere pergit, qui in peculiaribus condicionibus non versentur,quas per Apostolicas has Litteras exposituri sumus. Principium tamen generale et commune omnibus in posterum esto, sive sacerdotibus, sive christifidelibus: aquam videlicet naturalem Eucharisticum ieiunium non frangere.

II. Infirmi, etiamsi non decumbant, aliquid sumere possunt, de prudenti confessarii consilio, per modum potus, vel verae medicinae, exceptis alcoholicis. Eadem facultas sacerdotibus infirmis conceditur Missam celebraturis.

III. Sacerdotes, qui vel tardioribus horis, vel post gravem sacri ministerii laborem, vel post longum iter celebraturi sunt, aliquid sumere possunt per modum potus, exclusis alcoholicis; a quo tamen se abstineant saltem per spatium unius horae, ante quam sacris operentur.

IV. Qui autem bis, vel ter Missam celebrent, ablutiones sumere possunt, quae tamen, in hoc casu, non vino, sed aqua tantum fieri debent.

V. Christifideles pariter, etiamsi non infirmi, qui ob grave incommodum — hoc est, ob debilitantem laborem, ob tardiores horas, quibus tantum ad Sacram Synaxim accedere possint, vel ob longinquum iter, quod suscipere debeant — ad Eucharisticam mensam omnino ieiuni adire nequeant, de prudenti confessarii consilio, hac perdurante necessitate, aliquid sumere possunt per modum potus, exclusis alcoholicis; a quo tamen se abstineant saltem per spatium unius horae, antequam Angelico enutriantur Pane.

VI. Si rerum adiuncta id necessario postulant, locorum Ordinariis concedimus ut Missae celebrationem vespertinis, ut diximus, horis permittere queant, ita tamen ut haec initium non habeat ante horam IV post meridiem, sive in festis de praecepto, quae adhuc vigent, sive in illis quae olim viguerunt, sive primis uniuscuiusque mensis feriis sextis, sive denique in illis sollemnibus, quae cum magno populi concursu celebrentur atque etiam, praeter hos dies, semel in hebdomada, servato a sacerdote ieiunio trium horarum quoad cibum solidum et potus alchoholicos, unius autem horae quoad ceteros potus non alcoholicos. In his autem Missis christifideles ad Sacram Synaxim accedere poterunt, hac eadem servata norma ad ieiunium Eucharisticum quod attinet, firmo praescripto can. 857.

Evangelii autem praeconibus, in territoriis Missionum, peculiarissimis perpensis condicionibus in quibus versantur, obquas raro plerumque habentur sacerdotes, qui longinquas stationes invisere queant, Locorum Ordinarii eiusmodi facultates concedere poterunt ceteris etiam hebdomadis diebus.

Locorum tamen Ordinarii diligenter curent, ut quaelibet vitetur interpretatio, quae concessas facultates amplificet, utque ab omni abusu et irreverentia hac in re caveatur; in hisce enim dilargiendis facultatibus, quas hominum, locorum temporumque condiciones hodie postulant, Nos etiam atque etiam volumes Eucharistici ieiunii momentum, vim atque efficacitatem confirmare ad eos quod attinet, qui Divinum Redemptorem sub Eucharisticis velis latentem accepturi suet. Ac praeterea, quotiescumque corporis incommodum minuitur, animus debet pro facultate rem supplere, sive interna paenitentia, sive aliis modis, ex tradito Ecclesiae more; quae quidem cum ieiunium mitigat, alia opera adimplenda imperare solet. Qui igitur datis hac in re facultatibus perfrui queant, impensiores ad Caelum admoveant preces, quibus Deum adorent, eidem grates agant, ac praesertim admissa expient novaque impetrent superna auxilia.

Cum omnes perspectum habeant oporteat Eucharistiam «tamquam passionis suae memoriae perenne» (S. Thom. Opusc. LVII, Offic. de Festo Corporis Christi, lect. IV, Opera omnia, Romae, MDLXX, vol. XVII) a Iesu Christo institutam fuisse, exanimis sensus illos eliciant christianae humilitatis christianaeque paenitentiae, quos Divini Redemptoris cruciatuum ac mortis meditatio excitare debet. Itemque eidem Divino Redemptori, qui, perpetuo in altaribus se immolans, maximum renovat suiamoris documentum, adauctos offerant omnes suae erga proximos caritatis fructus. Hac profecto ratione conferent omnes ad illud Apostoli gentium cotidie magis explendum: «Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus» (I Cor. 10, 17).

Quaecumque autem hisce Litteris decreta continentur, ea omnia stabilia, rata ac valida esse volumes, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiarissima etiam mentione dignis; atque abolitis ceteris omnibus privilegiis ac facultatibus, quomodocumque a Sancta Sede concessis, ut ubique omnes hanc disciplinam aeque riteque servent.

Quae quidem omnia, supra statuta, vim suam obtineant a promulgationis die per Acta Apostolicae Sedis factae.

Datum Romae, apud S. Petrum anno Domini millesimonongentesimo quinquagesimo tertio, die sexta mensis Ianuarii, in Epiphania Domini, Pontificatus Nostri anno quarto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV
Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 517-526
Tipografia Poliglotta Vaticana.

 

top