 |
PIUS PP. XII
APOSTOLICA ADHORTATIO
ASPERIS COMMOTI
AD SACERDOTES ET CLERICOS
IN EXERCITUS ORDINES ADSCITOS
Asperis commoti anxietatibus et sollicitudinibus belli, quod omni ope, at
frustra deprecari conati sumus, vehementius vestram sortem condicionemque
dolemus, dilectissimi Nobis sacerdotes et clerici, qui, subita correpti
procella, sacri ministerii opera ac tranquilla doctrinae domicilia reliquistis
et ad signa militaria, ad arma deducti estis.
Haud assuefacti vitae generi quam nunc ducitis, improviso rerum eventu
stipendia meretis in castris stativis, in nosocomiis, in erraticis
valetudinariis ipsa in bellantium acie utpote sacerdotes de militibus spiritalem
curam habentes, magna autem ex parte obeuntes munia vocationi vestrae
dissentanea.
Ubicumque estis, Vicarii castrenses seu Cappellani maiores vos sedulo,
vigili, paterno prosequuntur obtutu. In ipsorum opere fidenter acquiescimus,
quia id sapienti disciplina temperatum est, quia insomne est. quia salutaribus
innititur consiliis. Qua re haud dubitandum est, quia ipsi in sua cuiusque
patria operam navent quoquoversus magno in pretio habendam ac salutaribus
fructibus opimam, quia officii conscientia permoti ad ardua quaevis agenda sunt
parati. Tam sollertem navitatem confirmata fiducia Nostra honestamus vobisque
libenter memoramus ut in provisores vestros sitis grati eisdemque docili
voluntate obsequamini: praepositi enim mandata sibi commissa expedite persolvere
valent, si subiecti sponte eorum praeceptis obsecundent.
Ut nec vos ipsi nec viri vestrae curae crediti spirituaiibus careatis
solaciis, in animo habemus facultatibus iam a Nobis Vicariis castrensibus seti
Cappellanis maioribus nationum vel regionum ubi bellum aut ad arma convocatio
est vel erit concessis, alias praeter ordinem adicere (V. p. 710). Hac ex re patentior
innotescet vobis effusus paternae caritatis affectus, quo vos in molestias et
angustias adductos diligimus.
Vicariis castrensibus seu Cappellanis maioribus huiusmodi concredita a Nobis
cura Nos e munere, quo tenemur, non eximit, vobis directo sensus animi Nostri
aperiendi itemque vos tanto in discrimine hortandi ut quae novae vitae ratio
deposcit, diligenter animadvertatis et impigre perficiatis, vocationis vestrae
consideratione et affiato incitati.
Spiritus, qui suetae actioni vestrae praesidebat, licet vestis mutetur,
exuendus vobis non est. Inter tela is vos affiet, sicut tum contigebat, cum domi
sacerdotii vestri partes explebatis. Caelestis Pater, qui vos ad altaria
arcessivit, Ipse est, qui sivit vestras piorum studiorum laborumque
consuetudines abrumpi. Ad Se vos vocavit — id mementote — non tantum divino
cultui mancipandos, cuius absolutione nequaquam sacerdotium catholicae Ecclesiae
terminatur, verum etiam hac de causa, ut sitis Dei verbi praecones, Evangelii
satores, pro Christo legatione fungentes, Cuius debetis quam maxime diffundere
notitiam, excitare desiderium, accendere amorem. Vestrum esto beatissimi Pauli
Apostoli propositum, qui gloriabatur se nihil scire, nihil afferre gentibus nisi
Christum et hunc crucifixum. Christum haud minus testimonio vitae quam oris is
advehebat in omnia loca, omni tempore, privatim ac publice, sive cum posset
caerulea convexa caeli suspicere, sive cum vinculis detineretur. In carcerem
coniectus, ubi ad se ventitantes excipiebat et Dei regnum libere praedicabat, ad
Philippenses scripsit: Scire autem volo, fratres, quia quae circa me sunt
magis ad profectum venerunt evangelii (Philipp., I, 12).
Permisit modo Deus, ut, suetis relictis muneribus, ad exercitum adiungeremini
ad homines scilicet institutis, moribus, doctrina et artibus, religione varios,
haud raro averso animo a Deo, Iesu Christi et Evangelii nescios, fidei vel
rudimentorum expertes, de omnibus negotiis sollicitos potius quam de iis, quae
ad animos spectant eorumque sempiternam beatitatem. Dei miseratio en vos misit
ad eos, qui vos fortasse aspernabantur, qui recusabant a vobis accipere verbum
salutis et gratiam Iesu Christi Servatoris nostri; hos ad vos allicit,
vestroruln laborum et periculorum, vestrarum asperitatum et aerumnarum socios.
Iusto aestimate pretio quod fluens fert hora. Nolite ad hominum captum
modumque adiuncta iudicare, unde praesens rerum asperitas consecuta est, sed in
his inspicite caelestis Patris voluntatem, quae optima semper et adoranda elicit
e malis bona, quaeque, per vos ad militaria signa advocatos, tot inter ruinas,
devios deerrantesque ad rectae fidei semitam et ad christianae disciplinae mores
perducere cupit. Quod annitentibus cuncta vobis possunt prodesse, propterea quod
quo magis sacerdos apostolico studio ardet ad strenue agendum, eo crebriores
carpit secundas occasiones, eo patentiores invenit aditus. Quod autem praecipuum
est, sub patriis signis militantes pro Ecclesia quoque ita militate, ut tamquam
viva e forma Christi apostolatus relucescat. Ita vero, etiam tacentes, eritis,
si in primis officiorum vestrorum fida custodia et absoluta morum integritate
vocationi vestrae honorem detuleritis.
Vos igitur eo monemus hortatu, quo Paulus Apostolus compellebat Philippenses,
ut ii cum gentibus civium usus societatemque habentes, virtutum decore fidem.,
quam profitebantur, honestarent: Digne Evangelio Christi conversamini (Philipp.,
I, 27). Et iterum: Omnia autem tacite sine nnurmurationibus et
haesitationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine
reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut
luminaria in mundo (ibid., II, 14-15).
Eluceat e vobis semper indoles administrorum Dei. Tales cum sitis, officii
vestri estote retinentissimi, praepositis vestris in exemplum, salva Dei lege,
obsequimini, dura hilares sustinete; at nullo pacto nulloque tempore iis
indulgete, quae futilia, corrupta, vituperanda circa vos intuemini Severis
instructi moribus, nescientes cum malo pacisci aut id mulcere vel contrahere,
exemplis saltem vestris aliena vitia castigate. Nequaquam autem prohibet, quin,
evangelica mansuetudine comite, ipsi vos omnia omnibus faciatis ut omnes Iesu
Christo lucrifaciatis, baec morum severitas, ceterum militari disciplinae
consentanea, cuius singularis nota est impavidi pectoris fortitudo. Animi utique
firmitate inter ceteros praestare debetis, ut ubique palam libere vos sacerdotes
aut sacerdotii candidatos demonstretis.
Quodsi Evangelii spiritu inflati, qui quidem spiritus est libertatis, sicut
et Apostolus gentium, efficitis vos omnium servos, cum liberi sitis ex omnibus,
ut plures lucrifaciatis (I Cor., IX, 19), eiusdem Apostoli oportet erebro
in memoriam revocetis salubria consilia, sapientiae piena, quae vestrum dirigant
in agendis rebus iter: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi
licent, sed non omnia aedd ficant (I Cor., X, 22-23).
Si ita cogitaveritis, salutari auctoritate movebitis eos qui vos cir-
cumdabunt homines et, vel nescii vel conscii, in animorum praecordiis aliquid
boni seminis ponetis, quod in terram iactum, testante Domino, germinat et
succrescit, etiamsi deses maneat sator (Marc., IV, 26 seq.). Vobis persuasum
erit, vos non neglexisse fidei vestrae commissa mandata ac lesum Christum,
divinum praeceptorem vestrum, pro viribus, variis hominum classibus esse
confessos.
Vos quidem unius cuiusque ordinis civibus, artes exercentibus liberales et
operosas, doctis et indoctis, ingenio praeditis tractabili et moribus duris,
inter strepentia arma, cognitum facietis evangelicum nuntium redemptionis et
salutis, neque noxam committetis commilitones ad id opinandum inducendi, in
Christi asseclis, imo in iis, qui ad sempiternam assequendam vitam sunt
ductores, facta cum dictis discrepare. Ecclesiae multorum conciliabitis
benevolentiam et gratiam ac, decore in patrio exercitu militantes, multos
parabitis vobis amicos, quos haud difficulter ad fidei semitam traducetis aut
vestros efficietis auxiliatores.
Numquam denique ex animo vestro excidat hortamen a Paulo A postolo datum
glorioso illo aevo fidelibus, cum per cruciatus et dolores maturescebat
Ecclesiae triumphus : Noli vinci a malo, sed vince in bono mattini (Rom.,
XII, 21).
Videte igitur, dilecti Filii, quam latum agrum Dei Providentia generosa
virtute excolendum attribuerit vobis e sacerdotalis ministerii tranquilla
perfunctione et e sacris Seminariis dimotis. Est cur de his sincero pectore
gloriemini pura haurientes solatia, quae etiamsi nequeant extinguere, minuant
tamen cuncta adversa et aspera bello vobis illata.
Ceterum nonne dolores quae dicimus, quae docemus, quae agimus fecundant?
Patiendo utique magis quam operando Veritati bonum reddimus testi monium.
Multa praeterea vobis istis in adiunctis acquirenda sunt, quae animis vestris
proderunt. E variis enim et aerumnosis militiae discriminibus quantum rerum
hominumque usum desumere potestis, vestrae in agendo rationi sapientiam
additurum et virtuti vestrae necnon apostolico labori vestro virilis roboris
maturitatem quandam ingesturum. Non dispendia, sed commoda sacerdotio vestro
afferet id temporis, quod in curriculo vitae vestrae perniciosum videtur
intervallum, si prudentes fueritis, si coram Domino ambulaveritis, si numquam
Eius averteritis manum, quae perpetua celebranda lande vos in terra deserta et
invia et inaquosa sursum et ad potiora producit.
Verumtamen ambulare coram Deo ac Dei numquam relinquere ductricem dexteram
idem est — hoc vos haud latet — ac studiose christianam colere pietatem, cuius
ope tantum mens sublime ascendit et recte agendi assiduis votis inardescit.
Potestne fieri, ut inter gladios et tela evangelicae pietatis flos redoleat? Ita
vero est. Reliquis praetermissis documentis, revocate memoriam eorum hominum,
sanctitatis lamine fulgentium, qui e militari ordine prodierunt. Qui, dum
disciplina adstringuntur vestrae haud dissimili, vixere iunctissimi cum Deo et
pro Deo, quoniam unum summopere quaerebant, videlicet cunctis satisfaciendo
officiis divinam implere voluntatem. Vos ipsi ubicumque et semper Dei
beneplacitum scrutari eidemque, etiam reluctante natura, adhaerere omni ope
studete: hic vester cotidianus sit labor, hoc facile tutumque sit vice
compendium ad eam pietatem, quae in praesenti statu et condicione sacerdotali
vocationi vestrae fido tutamini erit ac toto vitae vestrae cursu ad optima
quaeque exantlanda valido incitamento et stimulo.
Ut autem complendae divinae voluntatis constanti voto et magno desiderio
afficiamini, oportet — quis dubitet? — spiritus precum vobis, novorum offieiorum
perfunctione detentis, haud languescat et torpeat, sed intimo flammescente igne
dilatetur. Assiduum ei praebeant alimentum cum Eucharisticum Sacrificium devote
actum aut Panis fortium fervide sumptus, tum ea omnia, quae diuturno fidelium
usu comprobata, Spiritus Sancti aspirante gratia, quam maxime eo conducunt, ut
hominum animi se culpis abstineant et virtutes solidiores usque appetant.
Difficulter christifidelibus praesertimque sacerdptibus tantae negotiorum
molestiae contingere possunt, ut prohibeantur, quin, quodammodo se introrsum
inflectentes, crebro piis vacent meditationibus, bene et male acta in se attente
inquirant, ardenti studio divinum Magistrum ac Dominum coram sacris Tabernaculis
saepe, proh! dolor, desertis adorent, unde Is ad se venientes infusa gratia
collustrare et corroborare solet.
Quam plurimum potestis, dilettissimi Nobis, hanc pietatem vobis comparate,
hac ditamini. Qua comite, pericula ubi, sinente Deo, versar mini, ita
suscipietis, ut ipsi meritori) m proventum assequamini, fratres autem
commilitones vestri uberes colligant salutis fructus : nam administer Evangelii
sive iuvamine operis sive miserentis animi indulgentia proximis suis cuncta est
semper dare paratus.
Conspecti undique studiosa indagatione ab hominibus, vestrum honorate
sacerdotium, honorate Ecclesiam, cuius bene multum in vos suscepistis onus. De
patria ita insigniter merebimini, cuius cives arduo in discrimine exempli vestri
praestantia erexeritis, eorum animos in tranquillum redigentes itemque ad
fortiter agendum et ad maiora sibi imposita officia obeunda excitantes. Certatim
vobis gratias persolvent matres et sponsae, qual ipsarum caros iuvando
multipliciter solati eritis. Praemio vobis erit rei bene gestae conscientia,
quae vobis intus susurrabit etiam ista tempestate non diminutum sacerdotium
vestrum esse, sed Spiritus munere, actionis efficientia, devotionis propensione
adauctum. Ante omnia autem — quod plurimi ducendum est — animadvertetis vos a
Deo fallere nescio probari itemque ad vos ipsos humiles, verum puro gaudio
gestientes quasi praevium iudicium coronaturi olim vos Iesu evangelicum adhiberi
promissum : Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego coram
Patre meo, qui in caelis est (Matth., X, 32).
Firma demum freti fiducia desiderii Nostri exspectationem impletum iri, vos,
diletti Filii, paternis prosequimur votis, valde cupientes, ut animo et corpore
optime valeatis, et a periculis semper absitis. Ac, dum Deum exoramus, ut vobis
et universis hominibus calamitosum belli tempus corripiat et, redintegrata cito
populorum pace, vos ad quietas sacerdotalis ministerii sedes vel ad sacrarum
disciplinarum optata studia restituat, Apostolicam Benedictionem, paternae
Nostrae benevolentiae testem, libenti volentique animo vobis impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in festo
Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, anno MDCCCCXXXIX, Pontificatus
Nostri primo.
PIUS PP. XII
|