 |
PIUS PP. XII
EPISTULA
AD E.MUM P.D. AUGUSTUM TIT.
S. MARIAE DE PACE S.R.E. PRESBYTERUM CARDINALEM HLOND, ARCHIEPISCOPUM
GNESNENSEM ET POSNANIENSEM CETEROSQUE POLONIAE ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS: OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET COMMUNI
CONVENTU CZESTOCHOVIENSI DATIS.*
Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam
Benedictionem. - Czestochoviensis Beatae Mariae Virginis apud sacrarium post
confectum bellum in episcopalem coetum primum congregati, postquam ad
Apostolicam Sedem, quae catholicae fidei veluti arx atque praesidium est,
cogitationes vestras convertistis, Petri Cathedrae reverentiam adhibuistis;
Christi in terris Vicario obsequium professi estis, inivistis et conseruistis
labores, qui eo spectabant, ut in dilecta patria vestra religionis morumque
robur et decus restaurarentur. Libenter litteras illinc Nobis missas legimus et
meditati sumus quae ipsi palam scripsistis et quae magis silendo quam loquendo
adumbrastis. Subsignatis vestris nominibus vidimus deesse nomina sacrorum
Pastorum, qui superiori Czestochoviensi id genus conventui sex abhinc annis
celebrato, aderant. Nonnulli enim sacrorum Antistites flagrante bello extorres
patria vel in publicae custodiae locis mortui sunt; alii vero tristissimis
iussibus procul nunc a suis vivere gregibus coguntur. Vobiscum recolimus
mortuos, qui, perpetua digni memoria, pro Christi regno et nomine contumelias
passi sunt, qui invicta patientiae constantia pastoralis officii sanctitudinem
consecrarunt, qui terrae vestrae promerita pepererunt, quae — ut spes bonis
affulget — laetam in posterum salutarium fructuum sobolem gignent. Operam —
quamvis adhuc frustra — dedimus dabimusque sollertem, ut episcopi a suis sedibus
abacti ad sua loca redeant; consulemus autem; ut viduatis dioecesibus cito
prospiciatur, quod adhuc facere nequivimus. Profecto episcopalis vester coetus
incidit in adiuncta temporis, quae Ecclesiae in Polonia difficilia et arcta
evenerunt. Paulo antea, ut ipsi innuistis, civiles potestates Concordatum
resciderunt, quod viginti abhinc annis ictum Ecclesiae et Civitatis in Polonia
necessitates et rationes regebat continebatque. Sollemnis Conventio abiciebatur,
quasi Ecclesia obligatam pactionibus fidem fefellisset; iniuriosa sane
accusatio, quam refutare non est opus: adeo namque inanis et futtilis est, ut
nequaquam consistere possit. Enimvero vobis persuasum est, si belli tempore
extraordinariae provisiones in Polonia initae sint, quas christifidelium
necessitas postularet et cogeret, has nullo modo pactis conventis obstitisse
eademque fregisse. Resolutio ideo Concordati praeter quam Nos laederet, causam
Nobis dedit moerendi, propterea quod demonstravit aliquibus istic inesse
lamentabilem proclivitatem, quae ipsos contra religionis instituta et praecipua
gentis vestrae bona ferat. Qui Noster metus iam iustus solidusque patet: nova
enim apud vos promulgatur lex quae nuptiarum foederis sanctitudini et firmitati
minatur. Ut officii vestri ratio poscebat, omnem operam contulistis, ut
invulnerata servaretur familia, quae, totius humanae societatis fundamentum
civitatisque seminarium, sua ipsius sponte et natura id praebet, unde recte et
rite hominis persona adolescat et formetur. At vox vestra inaudita personuit.
Connitimini igitur, pro pastoralis sollicitudinis vestrae alacritate, ut
christifideles doceantur Dei leges per contraria hominum scita neque labefactari
neque minui neve velint contra fas in rumpendis connubiis uti indultis, quae
superni Numinis praescriptionibus adversentur. Laude autem Nostra dignum ducimus
propositum, quod semper vigil gregum cura animis vestris inicit, sacras
videlicet expeditiones ad populi pietatem excolendam provehendi. Hae magno usui
esse sueverunt, ut, sopito fidei studio expergefacto, ipsis rebus adversis
permoti, sontes ad caelestis pietatis veniam redeant atque omnes calamitatibus
afflicti in interioris aulae pace et in emendatorum morum composita sapientia
quaerant quietis dulcedinem, quam frustra foris petierunt: quod internum enim
aeternum, et solum quod aeternum est immensis animorum desideriis obviam eundo
satisfacit. Alia volumus stricte attingere. Ex orientalibus regionibus in
occidentales plagas turmatim confluunt homines, acerbis saepe casibus percussi,
relictis rebus dolentes, ob suam inopinatam sortem haud tarda miseratione digni.
Opera hortatuque facite, dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, ut vos,
sacerdotes fidelesque vestri, iis providae et opiferae misericordiae auxilia
conferatis. Animorum cura iis nequaquam desit, ut fidei, spei christianae
solamina ipsos reficiant et ad salutiferam viam sanctae Crucis carpendam
corroborent. Quodsi res hominesque perturbantur, immotae consistere debent
iustitiae leges, quae iura aliena vereri et nemini nocere iubent: harum namque
imperio non labilis civitatis ordo consistit et humana consortio decore et
tranquille ea assequitur commoda et bona, quae communia vota efflagitant. Nonne
bene regere est sempiternae iustitiae legibus subesse? Iterum moeste commoti
sumus, cum etiam per recens istinc missas relationes comperimus multos
sacerdotes in dioecesibus vestris desiderari : ex iis partim relegatione
abscessisse, partim morte saepius crudeliter illata in sanctorum lucem intrasse.
Horum nomina in Ecclesiae annalibus aureis sculpta sunt litteris, eorum virtutes
in exemplum fulgentes optimum quemque ad imitandam numquam fractam fidei
constantiam traducunt, eorum animae in Christo, perpetuae iuventae vita
fruentes, Poloniae sortibus advigilant. Ubi ii fuerunt, prodeant sacrorum
alumnorum agmina, qui tantae pietatis haud desides sint heredes et, illorum
vestigia insistentes, sacerdotalem vitam efficiant, quemadmodum rei veritatique
congruit, devotum servitium et operosum affectum, fecundo foederis nodo
humilitatem et caritatem connectentes. Summopere igitur adnitimini, ut Sacra
Seminaria omni disciplinae et doctrinarum cultu magis magisque vigescant;
itemque ut adolescentes utriusque sexus maxima cura christiana institutione
imbuantur et evangelicae dignitatis moribus conformentur : hanc ad rem, ceterum
ut par erat, in episcopali coetu aequas iam cogitationes convertistis. Haec cum
vobis scribimus, spe bona afficimur fore, ut dilectae Nobis Poloniae magnae
gloriae aevum albescat. Quodsi virtus luctaminibus implicita et doloribus
locuples promerita cumulat et veri nominis magnitudinem parit, hac excellere
praestantia ducimus Poloniam cuius fortitudo inter aspera non flectitur, duris
obluctans non cedit. Ecclesiae vero sincera doctrina et purus afflatus, quae
immortalitatem semper victricem pollicentur et gignunt, eius spem iugiter
fulciant viresque consolident. Quid timendum, si adest vivax et imperiosus
Ecclesiae spiritus, qui est ipse Spiritus Dei? « Nihil enim fortius Ecclesia.
Spes tua Ecclesia, salus tua Ecclesia, refugium tuum Ecclesia . . . Numquam
senescit, sed semper viget. Quamobrem eius firmitatem stabilitatemque
demonstrans, Scriptura montem illam vocat: eius incorruptibilitatem, appellat
virginem: magnificentiam eius, reginae nomine declarat; cognationem, quam cum
Deo habet, filiae voce indicat ». Haec vota Nostra Deo commendantes, ut ea
gratiae Suae munere benigne perficiat, quidquid est salutare, candidum, optabile
vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, gregibusque vestris
adprecamur, inque caeleste donorum pignus Apostolicam Benedictionem peramanter
impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XVII mensis Ianuarii anno Domini MCMXLVI,
Pontificatus Nostri septimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII, Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp.
423-426 Tipografia Poliglotta Vaticana
|