Index

Back Top Print

[EN - ES - FR - IT - LA]

 

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

 

Prot. N. 404/19
 

DECRETUM
DE CELEBRATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS DE LORETO
IN CALENDARIO ROMANO GENERALI INSCRIBENDA

 

Lauretanæ Almæ Domus veneratio inde a Medio Ævo origo fuit illius peculiaris sanctuarii, quo temporibus etiam hodiernis peregrinantes christifideles multi frequentant ad propriam fidei vitam alendam in Dei Verbum pro nobis caro factum.

Sanctuarium vero illud mysterium Incarnationis revocat inducens omnes visitantes ad plenitudinem temporis considerandam, cum misit Deus Filium suum, factum ex muliere, necnon ad meditanda et verba Angeli Evangelium nuntiantis et verba Virginis divinæ vocationi respondentis. A Spiritu Sancto obumbrata, humilis ancilla Domini divinitatis domus effecta est, imago purissima sanctæ Ecclesiæ.

supradictum sanctuarium, intime Sedi Apostolicæ conexum, a Summis Pontificibus laudatum et in omnes gentes vulgatum, in decursu temporum præclare valuit, haud minus quam Nazareth in Terra Sancta, ad virtutes evangelicæ Sanctæ Familiæ collustrandas.

In illa Alma Domo, ante effigiem Redemptoris et Ecclesiæ Matris, nonnulli Sancti ac Beati propriae vocationi responsum dederunt, infirmi in angustiis consolationem invocaverunt, Dei populus Beatam Mariam laudare et supplicare incepit Litaniis illis lauretanis quæ per orbem terrarum diffusæ sunt. Itinerantes aereo navigio præsertim cælestem patronam in ea invenerunt.

His omnibus perpensis, auctoritate sua Summus Pontifex Franciscus decrevit ut memoriam ad libitum Beatæ Mariæ Virginis de Loreto in Calendarium Romanum inscribendam esse die 10 decembris, die etenim quo Laureti festum agitur, et quotannis celebrandam. hæc celebratio omnes, præcipue familias, iuvenes et religiosos, adiuvabit ad virtutes imitandas perfectae Evangelii discipulae, Virginis Matris quæ concipiens Caput Ecclesiæ etiam nos in sua accepit.

Nova igitur memoria cunctis Calendariis Librisque liturgicis pro Missæ et Liturgiæ Horarum celebratione erit inserenda; textus liturgici adhibendi hoc decreto adnexi, cura Cœtuum Episcoporum vertendi, approbandi et post huius Dicasterii confirmationem edendi sunt.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 7 mensis Octobris 2019, in memoria Beatæ Mariæ Virginis a Rosario.

  

Robertus Card. Sarah
Praefectus

          + Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis