![]() |
![]() |
|
|
COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS DE MAGISTERII ECCLESIASTICI ET THEOLOGIAE AD INVICEM RELATIONE (1975) Introductio « Rationes Magisterii cum Theologia non modo ... sunt maximi ponderis, sed praesentissimae etiam hodie existimandae sunt ».[1] Sequentibus conamen fit rationem « mandati Magisterio ecclesiastico impositi, divinam Revelationem tutandi, cum munere theologiae delato, fidei doctrinam cognoscendi et explanandi »[2] dilucidare. Thesis 1 Nomine Magisterii Ecclesiastici venit munus docendi collegio episcoporum vel
singulis episcopis cum Summo Pontifice in communione hierarchica conjunctis vi
institutionis Christi proprium; nomine Theologorum veniunt Ecclesiae membra,
quae studiis et vita in communitate fidei Ecclesiae peracta qualificata sunt, ut
modo scientifico theologiae proprio Verbi Dei profundius intelligendo, atque, vi
missionis canonicae, etiam docendo, inserviant. De Magisterio Pastorum et de
Theologis seu doctoribus deque eorum ad invicem relatione in Novo Testamento et
in traditione temporum progredientium sermo est modo analogo, id est simili et
simul dissimili; habetur continuitas simul cum modificationibus sat profundis.
Formae concretae, quibus ad invicem referuntur et coordinantur, in decursu
temporum variae exhibentur. I. QUAE SINT COMMUNIA MAGISTERIO ET THEOLOGIS IN EXERCENDO SUO MUNERE Thesis 2 Elementum commune, etsi analogice et modo alterutri proprio, munerum et Magisterii et Theologorum est, « sacrum Revelationis depositum custodire, alitus usque introspicere, exponere, docere, defendere »[3] in servitium populi Dei et pro totius mundi salute. Hoc servitium ante omnia tueri debet certitudinem fidei, quod aliter fit a Magisterio et a Theologorum ministerio, quin rigida separatio statui debeat neve possit. Thesis 3 In hoc communi servitio erga veritatem quibusdam ligaminibus communiter
obstringuntur Magisterium et Theologi: 1. Obstringuntur a Verbo Dei. Nam « Magisterium non supra Verbum Dei est, sed
eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud ... audit,
sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei depositio
haurit quae tanquam divinitus. revelata credenda prpponit »;[4] et «
Sacra Theologia in verbo Dei scripto, una cum Sacra Traditione tanquam in
perenni fundamento nititur, in eoque ipsa firmissime roboratur semperque
iuvenescit, omnem. veritatem in mysterio Christi conditam sub lumine fidei
perscrutendo ».[5] 2. Obstringuntur communiter a « sensu fidei » Ecclesiae temporum antecedentium
et huius temporis. Nam Verbum Dei vivo modo tempora pervadit in « communi sensu
fidei » totius populi Dei, in quo « universitas fidelium, qui unctionem habent a
Sancto, in credendo falli nequit »,[6] et ita quidem ut «in tradita
fide tenenda, exercenda profitendaque fiat antistitum et fidelium conspiratio ».[7] 3. Obstringuntur communiter a documentis Traditionis, quibus communis populi Dei
fides proposita est. Etsi varia quoad haec documenta sunt munera Magisterii et
Theologorum, tamen neque hi neque illud praeterire possunt talia vestigia fidei
in historia salutis populi Dei relicta. 4. Obstringuntur communiter in exercendo suo munere a cura pastorali et
missionaria in mundo respicienda. Etsi Magisterium Summi Pontificis et
Episcoporum specifice dicitur pastorale, tamen character scientificus laboris
Theologorum eos non liberat a responsabilitate pastorali et missionaria, eo
minus, quod mediis communicationis hodiernis etiam res scientificae celerrime in
publicum emittantur. Praeterea theologia tanquam functio vitalis in et pro
populo Dei exercenda debet habere intentionem et effectum pastoralem et
missionarium. Thesis 4 Communis - etsi simul differens - est modus simul collegialis et personalis
exercendi munus Magisterii et Theologorum. Id, quod charismate infallibilitatis
promissum est et « universitatis fidelium »[8] et Collegio Episcoporum
communionis nexum cum Successore Petri servantium atque ipsi Summo Pontifici,
capiti illius Collegii,[9] in actum deduci debet corresponsabili,
cooperatorio et collegiali coniunctione membrorum Magisterii et singulorum
Theologorum. Quae exerceri debet tum inter membra Magisterii tum inter Theologos
collegas, sed etiam inter Magisterium ex una et Theologos ex altera parte,
servata tamen responsabilitate personali et indispensabili singulorum
theologorum, sine qua scientia etiam fidei nunquam progreditur. II. IN QUIBUS - MANENTIBUS COMMUNIBUS - HABEATUR DIFFERENTIA INTER MAGISTERIUM ET THEOLOGOS Thesis 5 Primo sermo esse debet de differentia functionum Magisterio et Theologis
propriarum: 1. Magisterii est auctoritative tueri catholicam integritatem et unitatem fidei
et morum. Inde sequuntur functiones singulares, quae, quamvis eis primo aspectu
proprius esse videatur character quidam negativus, tamen sunt ministerium
positivum pro vita Ecclesiae: scilicet « munus authentice interpretandi verbum
Dei scriptum vel traditum »;[10] reprobatio sententiarum fidem et
mores Ecclesiae proprias in periculum vocantium; propositio veritatum hoc
tempore magis actualium. Quamvis Magisterii non videatur esse proponere
theologicas syntheses, tamen propter suam curam pro unitate singulas veritates
considerare debet in luce totalitatis, quandoquidem integratio singularis
veritatis in totum pertinet ad ipsam veritatem 2. Theologorum est functio quodammodo mediatoria inter Magisterio et populum Dei
ex utraque parte exercenda; nam « Theologia duplicem habet rationem cum
Ecclesiae Magisterio atque cum universa christianorum Communitate. Ea namque in
primis medium quodammodo obtinet locum inter fidem Ecclesiae atque eiusdem
Magisterium ».[11] Ex una parte Theologia « in unoquoque magno
territorio socio-culturali ... praelucente Traditione universalis Ecclesiae,
facta et verba a Deo revelata, in Sacris Litteris consignata et ab Ecclesiae
Patribus et Magisterio explicata, novae investigationi » subicit,[12]
quandoquidem « scientiarum, necnon historiae ac philosophiae recentiora studia
et inventa novas suscitant quaestiones, quae ... etiam a theologis novas
investigationes postulant ».[13] Theologia « adeo auxiliatricem det
operam, ut Magisterium pro suo munere sit semper lux et regula Ecclesiae ».[14]
Ex altera parte Theologi ope interpretationis, doctrinae, transmissionis in
modum cogitandi actuali tempori proprium implantant doctrinam et monita
Magisterii in synthesim maioriis contextus ideoque in cognitione meliorem populi
Dei. Sic « adiutricem » navant « operam, ut veritas, quam Magisterium auctoritate
declarat, latius proferatur, illustretur, comprobetur atque defendatur ».[15] Thesis 6 Differunt Magisterium et Theologi etiam qualitate auctoritatis, vi cuius suum
adimplent munus: 1. Magisterium suam auctoritatem accipit ex ordinatione sacramentali, quae « cum
munere sanctificandi munera quoque confert docendi et regendi ».[16]
Haec « formalis auctoritas » quae dicitur, est simul charismatica est
participatio auctoritatis Christi. Attendendum est, ut auctoritas ministerialis ad effectum ducatur adhibita etiam
auctoritate personali et ex ipsa proposita re profluente. 2. Theologi habent suam auctoritatem specifice theologicam ex sua scientifica
qualificatione, quae tamen separari non potest a proprio charactere huius
scientiae ut scientiae fidei, quae peragi nequit sine viva experientia et praxi
fidei. Qua de causa theologiae in Ecclesia inest auctoritas non solum
profana-scientifica, sed auctoritas vere ecclesialis, inserta in ordinem
auctoritatum a Verbo Dei provenientium et missione canonica confirmatarum Thesis 7 Differentia quaedam inter Magisterium et Theologos habetur etiam in modo, quo
coniunguntur cum Ecclesia. Perspicuum utique est et Magisterium et Theologos
operari in et pro Ecclesia. Tamen in modo huius ecclesialitatis apparet
differentia. 1. Magisterium est officiale munus ecclesiale ipso sacramento ordinis collatum.
Ideoque tanquam elementum institutionale Ecclesiae existere nequit nisi in
Ecclesia, ita ut singula Magisterii membra sua auctoritate et sacra potestate
nonnisi ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum utantur.[17]
Hoc quidem non tantum quoad particulares Ecclesias valet, quibus praeficiuntur,
sed «qua membra Collegii episcopalis ... singuli ea sollicitudine pro universa
Ecclesia ex Christi institutione et praecepto tenentur, quae ... confert ad
Ecclesiae universalis emolumentum ».[18] 2. Theologia, etiam quando non exercetur vi explicitae « missionis canonicae »,
fieri non potest nisi in viva communione cum fide Ecclesiae. Propterea omnes
baptizati, inquantum ex una parte vitam Ecclesiae actuose vivunt, ex altera
parte competentia scientifica pollent, munus theologi exercere possunt, quod
suos accipit impulsus ex vita Spiritus Sancti in Ecclesia vivente et
sacramentis, praedicatione verbi Dei et communione caritatis communicata. Thesis 8 Specialem aspectum habet differentia inter Magisterium et Theologiam quoad
libertatem cuique propriam et quoad functionem criticam cum ea coniunctam erga
fideles, erga mundum, immo etiam erga invicem: 1. Magisterium ex sua natura et institutione, in exercendo suo munere liberum
esse patet. Haec libertas magna cum responsabilitate coniungitur. Propterea
saepe difficile est, quanquam necessarium, ea ita uti, ut Theologis et aliis
fidelibus non arbitraria vel nimis extenta videatur. Inter ipsos Theologos sunt,
qui libertatem scientificam nimis extollant, non sufficienter respicientes
observantiam erga Magisterium ad ipsa elementa scientifica scientiae theologicae
pertinere. Praeterea sentimentum democraticum hodiernum non raro gignit effectum
solidarietatis contra ea, quae Magisterium facit in exercitio sui muneris
providendi, ne detrimentum capiat doctrinam fidei vel morum. Necessarium tamen
est, quamquam non facile, invenire semper modum procedendi liberum et fortem, ex
altera autem parte non facile, invenire semper modum procedendi liberum et
fortem, ex altera autem parte non arbitrarium et communionem in Ecclesia
destruentem. 2. Libertati Magisterii correspondet suo modo libertas ex vera responsabilitate
scientifica Theologorum. Quae libertas non est illimitata, sed praterquam
veritati obligata est, valet etiam pro ea, quod « in usu omnium libertatum
observandum est principium morale responsabilitatis personalis et socialis ».[19]
Munus autem Theologorum interpretandi documenta Magisterii et hodierni et
temporum anteriorum eaque ponendi in contextum totius veritatis revelatae et ope
scientiae hermeneuticae inveniendi meliorem intellectionem secum fert functionem
aliquomodo criticam, non quidem destructivam, sed positivam. Thesis 9 In exercendis muneribus et Magisterii et Theologorum non raro invenitur tensio
quaedam. Hoc autem mirum non est neque sperandum talem tensionem hac in terra
unquam plene solvi posse. E contra ubicumque vera habetur vita, habetur etiam
tensio. Quae non est inimicitia neque vera oppositio, sed virtus vitalis et
incitamentum ad communiter modo dialogi fungendum munere unicuique proprio. III. quomodo hodie relatio inter theologos et Magisterium instauranda sit Thesis 10 Fundamentum et conditio possibilitatis huius dialogi inter Theologos et
Magisterium sunt communitas in fide Ecclesiae et servitium ad aedificationem
Ecclesiae, quae diversas functiones Magisterii et Theologorum amplectuntur. Haec
unitas in communicatione et participatione veritatis ex una parte antecedit
tanquam coniunctio habitualis omnem concretum dialogum, et ex alia parte, ipsa
unitas roboratur et vivificatur variis relationibus dialogicis. Sic dialogus est
optimum reciprocum adiuvamen: Magisterium in praedicanda et tuenda veritate
fidei et morum maiorem intellectum assequi potest, theologica autem intellectio
fidei et morum, a Magisterio roborata, certitudinem obtinet. Thesis 11 Dialogus inter Magisterium et Theologos limitatur tantum a veritate fidei
servanda et explicanda. Qua de causa huic dialogo ex una parte campus latissimus
veritatis patet. Ex altera parte haec veritas non sicut aliquid incertum et
plane ignotum semper, quaerenda, sed vere revelata et Ecclesiae, ut fideliter
servetur, tradita est. Ideo dialogus suos habet fines, ubi fines veritatis fidei tanguntur. Hic finis dialogi, nempe inserviendi veritati, non raro periclitatur. Praesertim
modi se habendi sequentes coarctant possibilitatem dialogi: ubicumque dialogus
fit « instrumentum », quo quis determinatum finem « politice », i.e. adhibendo
pressiones et ultimatim abstrahendo a veritate, acquirere vult, naufragium
faciet; qui campum dialogi « unilateraliter » occupat, violat leges colloqui,
dialogus inter Magisterium et Theologos praecipue violatur, si livellum
argumentationis et colloqui praemature relinquitur et media coactionis,
minationis et sanctionis statim adhibentur; idem valet quando discussio inter
Theologos et Magisterium exercetur ope publicitatis rei ipsius non suffcienter
edoctae sive intra sive extra Ecclesiam et hoc modo « pressiones » ab extra
magnum influxum habent (« Mass-media »). Thesis 12 Ante aperturam formalem processus doctrinalis auctoritas competens omnes
ordinarias possibilitates consensus dialogalis ad clarificandum opinionem dubiam
exhauriat (v. gr. colloquium personale, ope quaestionum et responsorum in
correspondentia litteris confecta). Si his formis dialogicis nullus verus consensus attingi potest, Magisterium
amplum et flexibile instrumentarium responsionis adhibere debet, incipiendo a
variis formis monitionis, « sanctionis verbalis », etc. In casu gravissimo, Magisterium - interrogatis theologis e diversis scholis et
exhaustis mediis dialogicis - laesam veritatem et fidem populi fidelis ex sua
parte necessario tueri debet Secundum regulas classicas factum « haereseos » definitive statui non potest,
nisi theologus accusatus « pertinaciam » demonstravit, i.e. si se omni colloquio
ad elucidendam opinionem fidei contrariam occludit et practice dialogum recusat. Hoc factum tantum adhibitis omnibus regulis hermeneuticis dogmatis et
qualificationibus theologicis statui debet. Hoc modo etiam in decisionibus, quae evitari nequeunt, verum « ethos » dialogice
procedendi servari potest. * Textus thesium a Commissioni Theologica Internationali « in forma specifica » approbatarum. [1] Paulus VI, in
Allocutione ad Congressum Internationalem de Theologia Concilii Vaticani II, die 1 Octobris 1966 habita: AAS 58 (1966) 890. [2] Paulus VI,
loc. cit., 891. [4] Conc. Vat. II,
Dei Verbum,
n. 10 [6] Conc. Vat. II,
Lumen Gentium, n. 12. [7] Conc. Vat. II,
Dei Verbum,
n. 10 [8] Conc. Vat. II,
Lumen Gentium, n. 12. [9] Conc. Vat. II,
Lumen Gentium, n. 25. [10] Conc. Vat. II,
Dei Verbum, n. 10. [11] Paulus VI,
loc. cit., 892. [12] Conc. Vat. II,
Ad Gentes, n. 22. [13] Conc. Vat. II,
Gaudium et Spes, n. 62. [14] Paulus VI,
loc. cit., 892. [15] Paulus VI,
loc. cit.,
891 [16] Conc. Vat. II,
Lumen Gentium, n. 21. [17] Cf. Conc. Vat. II,
Lumen Gentium, n. 27. [18] Conc. Vat. II,
Lumen Gentium, n. 23.
|