Index

  Back Top Print

[DE - EN - ES - FR - IT - LA - PT]
 

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

Prot. N. 137/2009P – ED

DECRETUM

 

Quo magis altera Ritus Romani forma alteram locupletaret, in Epistula ad universos Ecclesiæ latinæ Episcopos die VII mensis Iulii a. D. MMVII data[1], censuit Benedictus PP. XVI aliquot ex novis præfationibus veteri Missali esse inserendas.

Cum enim Pontificia Commissio “Ecclesia Dei” eam sententiam per instructionem Universæ Ecclesiæ confirmavisset[2], eadem Commissio, de mandato eiusdem Benedicti XVI in dicta epistula dato et a fontibus novis veteribusque hauriens, investigationem de aptioribus rationibus præfationum in antiquo Missali adiungendarum aggressa est. Eam vero investigationem ab illa Pontificia Commissione inchoatam Congregatio pro Doctrina Fidei modo absolvit, postquam Litteris Apostolicis die XVII mensis Ianuarii a. D. MMXIX motu proprio datis Summus Pontifex Franciscus omnia munera supra dictæ Commissionis in illam Congregationem transtulit[3].

Quapropter Congregatio pro Doctrina Fidei, consultis nonnullis institutis religiosis, societatibus vitæ apostolicæ, et viris peritis usui antiquiori illigatis, necnon Em.mo Card. Præfecto Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, septem præfationes, uti in adiecto inveniuntur exemplari, probat, et concedit ut a quolibet sacerdote Sacrificium Eucharisticum ad normas Litterarum Apostolicarum Summorum Pontificum secundum Missale Romanum anni MCMLXII celebrante, servatis rubricis appositis, adhiberi possint.

Quæcumque hoc Decreto statuta sunt, a die XIX mensis Martii huius anni, in festo S. Ioseph, Sponsi Beatæ Mariæ Virginis, Confessoris et Ecclesiæ Universæ Patroni, serventur, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Summus Pontifex Franciscus, in Audientia die V mensis Decembris a. D. MMXIX infrascripto Archiepiscopo Secretario Congregationis pro Doctrina Fidei concessa, hoc Decretum ratum habuit et publici iuris fieri iussit.

Datum Romæ, ex Ædibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die XXII mensis Februarii a.D. MMXX, in festo Cathedræ S. Petri Apostoli.

 

Aloisius F. Card. Ladaria, S.I.
Congregationis pro Doctrina Fidei Præfectus

 

 ✠ Iacobus Morandi
Archiepiscopus tit. Cæretanus
Secretarius
 


ADNEXUS DECRETO DIEI XXII FEBRUARII MMXX

 

PRÆFATIO DE ANGELIS

Præfatio de Angelis dici potest in missis festivis et votivis Angelorum necnon in festo Dedicationis S. Michaelis Archangeli die 29 septembris.

V/. Per ómnia sǽcula sæculórum. R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Et in Archángelis Angelísque tuis tua præcónia non tacére, quia ad excelléntiam tuam recúrrit et glóriam quod angélica creatúra tibi probábilis honorétur: et, cum illa sit amplo décore digníssima, tu quam sis imménsus et super ómnia præferéndus osténderis, per Christum Dóminum nostrum. Per quem multitúdo Angelórum tuam célebrat maiestátem, quibus adorántes in exsultatióne coniúngimur, una cum eis laudis voce clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
 

PRÆFATIO DE SANCTO IOANNE BAPTISTA

Præfatio de Sancto Ioanne Baptista dici potest in Missis festivis et votivis S. Ioannis Baptistæ.

V/. Per ómnia sǽcula sæculórum. R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. In cuius Præcursóre beáto Ioánne tuam magnificéntiam collaudámus, quem inter natos mulíerum honóre præcípuo consecrásti. Qui cum nascéndo multa gáudia præstitísset, et nondum éditus exsultásset ad humánæ salútis advéntum, ipse solus ómnium prophetárum Agnum redemptiónis osténdit. Sed et sanctificándis étiam aquæ fluéntis ipsum baptísmatis lavit auctórem, et méruit fuso sánguine suprémum illi testimónium exhibére. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis. 
 

PRÆFATIO DE MARTYRIBUS

Præfatio de Martyribus dici potest in Missis festivis et votivis Sanctorum Martyrum, modo ne agatur de S. Ioanne Baptista, vel præfatione propria gaudeant. Loco verborum * beatórum mártyrum dici potest pro oppotunitate: vel beáti mártyris N. (beátæ mártyris N.), vel beatórum mártyrum N. et N. (beatárum mártyrum N. et N.).

V/. Per ómnia sǽcula sæculórum. R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Quóniam * beatórum mártyrum pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis. 
 

PRÆFATIO DE OMNIBUS SANCTIS ET SS. PATRONIS

Præfatio de Omnibus Sanctis et Ss. Patronis dici potest in Missis festivis et votivis Omnium Sanctorum, et in Missis festivis et votivis Sanctorum Patronorum cum principalium tum secundariorum, necnon Titularis ecclesiæ vel oratorii, modo ne agatur de Angelo vel præfatione propria gaudeant.

V/. Per ómnia sǽcula sæculórum. R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui glorificáris in concílio Sanctórum, et eórum coronándo mérita, corónas dona tua: qui nobis in eórum præbes, et conversatióne exémplum, et communióne consórtium, et intercessióne subsídium: ut tantam habéntes impósitam nubem téstium, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, et cum eis percipiámus immarcescíbilem glóriæ corónam. Per Iesum Christum Dóminum nostrum, cuius sánguine ministrátur nobis intróitus in ætérnum regnum. Per quem maiestátem tuam treméntes adórant Angeli, et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis. 
 

PRÆFATIO DE SS. SACRAMENTO

Præfatio de Sanctissimo Sacramento dici potest in festo Sanctissimi Corporis Christi, in Missis votivis de Sanctissimo Sacramento, et in Missis votivis de D.N.I.C. æterno et summo Sacerdote.

V/. Per ómnia sǽcula sæculórum. R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, remótis carnálium victimárum inánibus umbris, Corpus et Sánguinem suum nobis in sacrifícium commendávit: ut in omni loco offerátur nómini tuo, quæ tibi sola complácuit, oblátio munda. In hoc ígitur inscrutábilis sapiéntiæ, et imménsæ caritátis mystério, idípsum quod semel in Cruce perfécit, non cessat mirabíliter operári, ipse ófferens, ipse et oblátio. Et nos, unam secum hóstiam efféctos, ad sacrum invítat convívium, in quo ipse cibus noster súmitur, recólitur memória Passiónis eius, mens implétur grátia, et futúræ gloriæ nobis pignus datur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis. 
 

PRÆFATIO DE DEDICATIONE ECCLESIÆ

Præfatio de Dedicatione Ecclesiæ dici potest in Missis de Dedicatione ecclesiæ necnon in Missis de anniversario Dedicationis, exceptis Missis in Dedicatione S. Mariæ ad Nives die 5 augusti et in Dedicatione S. Michaelis Archangeli die 29 septembris.

V/. Per ómnia sǽcula sæculórum. R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui hanc oratiónis domum, quam ædificávimus, bonórum ómnium largítor inhábitas, et Ecclésiam, quam ipse fundásti, incessábili operatióne sanctíficas. Hæc est enim vere domus oratiónis, visibílibus ædifíciis adumbráta, templum habitatiónis glóriæ tuæ, sedes incommutábilis veritátis, sanctuárium æternæ caritátis. Hæc est arca, quæ nos a mundi eréptos dilúvio, in portum salútis indúcit. Hæc est dilécta et única sponsa, quam acquisívit Christus sánguine suo, quam vivíficat Spíritu suo, cuius in sinu renáti per grátiam tuam, lacte verbi páscimur, pane vitæ roborámur, misericordiæ tuæ subsídiis confovémur. Hæc fidéliter in terris, sponso adiuvánte, mílitat, et perénniter in cælis, ipso coronánte, triúmphat. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
 

PRÆFATIO DE NUPTIIS

Præfatio de Nuptiis dici potest in Missis votivis “Pro Sponsis”.

V/. Per ómnia sǽcula sæculórum. R/. Amen.
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui fœ́dera nuptiárum blando concórdiæ iugo et insolúbili pacis vinculo nexuísti, ut multiplicándis adoptiónum fíliis sanctórum connubiórum fecúnditas pudíca servíret. Tua enim, Dómine, providéntia, tuáque grátia ineffabílibus modis utrúmque dispénsas, ut, quod generátio ad mundi prodúxit ornátum, regenerátio ad Ecclésiæ perdúcat augméntum, per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis. 



[1] Benedictus XVI, Epistula ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, de Usu Liturgiæ Romanæ Instaurationi anni 1970 præcedentis, AAS 99 (2007), 798.

[2] Pontificia Commissio “Ecclesia Dei”, Instructio ad exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum a S. S. Benedicto PP. XVI Motu Proprio datas, AAS 103 (2011), 413-420, n. 25.

[3] Franciscus, Litteræ Apostolicæ Motu Proprio datæ de Pontificia Commissione “Ecclesia Dei”, die 17 Ianuarii 2019.