The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM


 

SANCTORUM MATER

 

INSTRUCTIO

 

AD PERAGENDAS INQUISITIONES DIOECESANAS VEL EPARCHIALES
DE CAUSIS SANCTORUM

 

ROMAE 
A.D. MMVII

 

Prooemium
   
Pars I. De Causis beatificationis et canonizationis

 

Titulus I. Praenotanda
  Titulus II. De fama sanctitatis vel martyrii et de fama signorum
  Titulus III. De actore causae
  Titulus IV. De postulatore causae
  Titulus V. De Episcopo competenti
   
Pars II. De praevia causae periodo
  Titulus I. De praesentatione libelli
  Titulus II. De Causis recentioribus et de Causis antiquis
  Titulus III. De causa super virtutibus heroicis vel etiam super martyrio
  Titulus IV. De supplici libello
  Titulus V. De acceptatione libelli
  Titulus VI. De consultatione cum aliis Episcopis
  Titulus VII. De publicatione libelli
  Titulus VIII. "Nihil Obstat" Sanctae Sedis
   
Pars III. De instructione causae
  Titulus I. De Officialibus Inquisitionis in genere
  Titulus II. De Officialibus Inquisitionis in particulari
      Caput I. De Delegato Episcopali
      Caput II. De Promotore Iustitiae
      Caput III. De Notario
      Caput IV. De Perito medico
  Titulus III. De sede Sessionum
   
 Pars IV. De perquisitione probationum documentalium
  Titulus I. De Censoribus theologis
  Titulus II. De peritis in re historica et archivistica
(De "Commissione Historica")
      Caput I. De peritis
      Caput II. De investigationibus et perquisitione probationum documentalium
      Caput III. De Relatione peritorum
      Caput IV. De testimonio peritorum
   
Pars V. De perquisitione probationum testificalium
  Titulus I. De interrogatoriis
  Titulus II. "Ne pereant probationes"
  Titulus III. De citationibus ad sessiones
  Titulus IV. De Prima Sessione vel de Sessione Inaugurali Inquisitioni
      Caput I. De participantibus
      Caput II. De actis Primae Sessionis
      Caput III. De Notario Primae Sessionis
  Titulus V. De participatione Promotoris Iustitiae
  Titulus VI. De participatione Periti Medici 
  Titulus VII. De participatione postulatoris et/vel vice-postulatoris
  Titulus VIII. De testibus eorumque depositionibus
    Caput I. Quis possit esse testis
    Caput II. Quis nequeat esse testis
    Caput III. De testimoniis oralibus
     Caput IV. De declarationibus scriptis testium
    Caput V. De testimoniis medicorum a curatione
    Caput VI. De peritis medicis "ab inspectione"
  Titulus IX De usu magnetophonii et computatorii
  Titulus X. De modo procedendi in Inquisitione Rogatoriali
    Caput I De testium examine
    Caput II De conservatione et transmissione actorum
 
Pars VI. De conclusione Inquisitionis
  Titulus I. "Declaratio de non cultu"
  Titulus II. De publicatione actorum
  Titulus III. De versione actorum
  Titulus IV. De exemplari iuxta acta originalia
  Titulus V. "Collatio et Auscultatio"
  Titulus VI. De Portitore
  Titulus VII. De Ultima Sessione vel de Conclusiva Sessione Inquisitionis
    Caput I. De Ultima Sessione in genere
    Caput II. De actibus Ultimae Sessionis
  Titulus VIII. De actibus conclusivis
    Caput I. De inscriptione externa
    Caput II. De litteris Officialium Inquisitionis
    Caput III. De instrumento Conclusionis
 
Appendix: De recognitione canonica mortalium exuviarum Servi Dei
  Titulus I. De authenticitate
  Titulus II. De conservatione
  Titulus III. De reliquiarum praeparatione
  Titulus IV. De translatione

 


 

SANCTORUM MATER

Instructio
ad peragendas Inquisitiones dioecesanas vel eparchiales
de Causis Sanctorum

PROOEMIUM

 

Sanctorum Mater, Ecclesia eorum memoriam indesinenter custodivit, fidelibus specimina offerens sanctitatis in sequela Christi (1). Saeculorum decursu Romani Pontifices idoneas normas curaverunt edendas, qua via ad certitudinem adipiscendam in tanti ponderis materia pro Ecclesia facilior redderetur. Aetate nostra, Summus Pontifex Ioannes Paulus II die 25 mensis Ianuarii anno 1983, vulgari iussit Apostolicam Constitutionem Divinus perfectionis Magister, qua inter alia statuit modum procedendi circa Inquisitiones dioecesanas vel eparchiales, ab Episcopis instruendas intuitu beatificationis et canonizationis Servorum Dei (2).

In eadem Apostolica Constitutione, Summus Pontifex Congregationi de Causis Sanctorum facultatem tribuit peculiares edendi normas ad instruendas huiusmodi Inquisitiones (3), quae attinent ad vitam, virtutes et sanctitatis signorumque famam vel etiam ad vitam, martyrium, martyrii signorumque famam Servorum Dei, nec non ad coniecta miracula intercessioni Beatorum et Servorum Dei adscripta, et, si casus fuerit, ad antiquum cultum cuiusdam Servi Dei (4).

Ipse enim abrogavit quoque statuta a suis Decessoribus vulgata atque normas praescriptas in normis Codice Iuris Canonici anno 1917, quatenus ad beatificationis et canonizationis causas attinet.

Die 7 mensis Februarii anno 1983 ab eodem Summo Pontifice approbatae sunt Normae servandae in inquisitionibus ab Episcopis faciendis in Causis Sanctorum, quae peculiares normas praescribunt servandas in dioecesanis, vel eparchialibus Inquisitionibus de causis beatificationis et canonizationis (6). Postquam promulgatae sunt Constitutio Apostolica et Normae servandae, Congregatio, experientiae lumine suffulta, nunc edit praesentem Instructionem (7) ut inter Sanctam Sedem et Episcopos in Causis Sanctorum artiorem foveat cooperationem.

Praesens Instructio dilucidare intendit praescripta legum vigentium in causis Sanctorum, earum applicationem faciliorem reddere et modos eas exsequendi sive in recentioribus sive in antiquis causis ostendere. Mentem igitur vertit ad Episcopos dioecesanos, ad Hierarchas, ad ceteros qui in iure illis aequiparantur et ad eos qui partes habent in huiusmodi instruendis Inquisitionibus. Instructio, ordine chronologico, respicit modum procedendi quatenus ad Inquisitiones dioecesanas vel eparchiales, in Normis servandis praescriptum, in luce collocans, ob rationem practicam et chronologicam, earum applicationem et in tuto servans Inquisitionum gravitatem.

Imprimis, in ea agitur de instructione Inquisitionum dioecesanarum vel eparchialium, quae virtutes heroicas respiciunt et martyrium Servorum Dei. Priusquam consilium statuatur causam inchoandi, Episcopus adimplere tenetur quasdam recognitiones definientes suam decisionem. Postquam statuerit causam inchoare, initium dabit verae et propriae Inquisitioni, praescribens ut colligantur probationes documentales causae. Nisi obveniant obstacula insuperabilia, procedetur ad testes excutiendos ac tandem ad Inquisitionem claudendam nec non ad acta Congregationi transmittenda, ubi romana periodus causae perficietur, hoc est, studium et definitivum eiusdem causae iudicium.

Ad Inquisitiones quod attinet circa asserta miracula, Instructio luculenter ostendit quaedam elementa quae his novissimis viginti annis ambigua videbantur in exsequendis normis quae spectant ad easdem Inquisitiones super miraculis.

Congregatio haec exoptat ut Instructio valido sit auxilio Episcopis ita ut christianus populus, propius persequens exemplum, quod dedit Christus, "Divinus perfectionis Magister", testimonium hominibus perhibeat de Regno caelorum. Constitutio dogmatica Concilii Oecumenici Vaticani II, Lumen Gentium, docet: "Dum enim illorum conspicimus vitam qui Christumfideliter sunt secuti, nova ratione adfuturam Civitatem inquirendam incitamur simulque tutissimam edocemur viam qua inter mundanas varietates, secundum statum ac condicionem unicuique propriam, adperfectam cum Christo unionem seu sanctitatem pervenire poterimus" (8)

.

PARS I
DE CAUSIS BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS

Titulus I
Praenotanda

Art. 1 - § 1. Praesens Instructio causas respicit beatificationis et canonizationis, quae peculiari lege pontificia reguntur (9).

§ 2. Propositum quatenus ad praedictas Causas est ut probationes colligantur ad assequendam moralem certitudinem circa heroicas virtutes vel martyrium Servi Dei, cuius beatificatio et canonizatio postulantur.

§ 3. Salvis particularibus praescriptionibus, in praefatis causis observandae sunt normae de processibus Codicis Iuris Canonici et Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium, attinentes ad modum procedendi in colligendis probationibus documentalibus ac praesertim in testibus examinandis (10).

Art. 2 - In praesenti Instructione Inquisitio idem valet ac processus, qui in praecedenti iure canonico instruebatur super causis beatificationis et canonizationis (11). 

Art. 3 - Normae in praesenti Instructione contentae validae sunt pro Episcopis dioecesanis et eparchialibus, et pro ceteris quoque qui in iure eis aequiparantur ad normam can. 381 § 2 CIC.

 

Titulus II
De fama sanctitatis vel martyrii et de fama signorum

Art. 4 - § 1. Causa beatificationis et canonizationis afficit fidelem catholicum qui in vita, in morte et post mortem, sanctitatis fama gaudebat, heroico in gradu vivens omnes christianas virtutes; vel fruitur fama martyrii, quoniam, Dominum Iesum Christum vicinius secutus, vitam immolavit martyrio occumbens.

§ 2. Servus Dei appellatur ille catholicus fidelis, cuius Causa beatificationis et canonizationis est inchoata.

Art. 5 - § 1. Fama sanctitatis est opinio diffusa apud fideles de puritate et integritate vitae servi Dei ac de virtutibus ab ipso heroicum in modum exercitis (12).

§ 2. Fama martyrii est opinio diffusa inter fideles de morte in servum Dei illata propter fidem vel propter virtutem fidei adnexam (13).

Art. 6 - Fama signorum est opinio diffusa inter fideles circa gratias et favores ex Deo obtentos per intercessionem Servi Dei (14).

Art. 7 - § 1. Priusquam decernat initium causae, Episcopus dioecesanus vel eparchialis comprobare tenetur utrum apud notabilem populi Dei partem servus Dei authentica fruatur et diffusa fama sanctitatis vel etiam martyrii, quae simul concurrat cum authentica et diffusa fama signorum (15).

§ 2. Fama spontanea sit oportet et non ex arte procurata. stabilis sit, continua, diffusa apud personas fide dignas, et quae apud notabilem populi Dei partem vigeat (16).

Art. 8 - § 1. In primis postulator perquirere debet omnia documenta super fama sanctitatis vel martyrii nec non super fama signorum, eaque exhibere, actoris nomine, Episcopo competenti (17).

§ 2. Episcopus documenta inspiciet ita ut certior fiat de exsistentia famae sanctitatis vel martyrii, ac famae signorum, nec non de ecclesiali causae pondere (18).

§ 3. Documenta necti debent actis Inquisitionis (19).

 

 Titulus III
De actore causae

Art. 9 - Actor promovet causam quae instruitur super virtutibus heroicis vel  martyrio Servi Dei, de qua responsabilitates morales et oeconomicas sibi assumit (20).

Art. 10 - § 1. Tamquam actor causae constitui possunt Episcopus dioecesanus vel eparchialis ex officio, personae iuridicae, uti dioeceses vel eparchiae, structurae iurisdictionales eisdem aequiparatae, paroeciae, Instituta Vitae Consecratae vel Societates Vitae Apostolicae, vel Associationes fidelium clericalium et/vel laicalium ab Ecclesiastica auctoritate admissae.

§ 2. Veluti actor quoque causae constitui potest persona physica, id est, quicumque ad Dei populum pertineat, dummodo possit fidem facere de promotione causae sive in dioecesana vel eparchiali sive in romana instructione (21).

Art. 11 - § 1. Persona iuridica vel physica constituitur actor causae per instrumentum notariale.

§ 2. Episcopus talem actum accipit post comprobatam capacitatem personae iuridicae vel physicae assumendi obligationes quae muneri actoris sociantur.

 

Titulus IV
De postulatore causae

Art. 12 - § 1. Actor, per mandatum ad normam iuris exaratum, nominat procuratorem, id est, postulatorem durante dioecesana vel eparchiali causae periodo (22). 

§ 2. Postulator nomine agit ipsius actoris apud auctoritates dioecesanas vel eparchiales in Inquisitionis processu.

§ 3. Officium postulatoris impleri potest a sacerdote, a sodali Instituti Vitae Consecratae, Societatis Vitae Apostolicae seu Associationis clericalis et/vel laicalis, a laico vel a laica.

§ 4. Postulator expertus sit oportet in theologia, iure canonico et historia, sicut etiam in praxi Congregationis de Causis Sanctorum (23).

Art. 13 - § 1. Postulator dioecesanus vel eparchialis, rite ab actore nominatus, a competenti Episcopo approbari debet (24).

§ 2. Mandatum quo Postulator et/vel vice-postulator nominatur, adnecti debet actis Inquisitionis (25).

Art. 14 - § 1. Postulatori dioecesano vel eparchiali ius competit substituendi sibi alios qui vice-postulatores dicuntur.

§ 2. Vice-postulator ab ipso postulatore nominatur per mandatum ad normam iuris redactum, praehabito actoris consensu (26).

Art. 15 - § 1. Postulator vel vice-postulator sive dioecesanus sive eparchialis, dum Inquisitio evolvitur , residentiam habet in dioecesi vel eparchia ubi Inquisitio instruitur.

§ 2. Postulator, perdurante romana instructione causae, legitime nominatus ab actore per novum mandatum ad normam iuris exaratum, indiget approbatione Congregationis et in urbe Roma fixam sedem habere debet (27) .

§ 3. Si vero postulator in dioecesana vel eparchiali causae periodo sit postulator generalis alicuius Instituti Vitae Consecratae, Societatis Vitae Apostolicae vel Associationis clericalis et/vel laicalis, ad quam Dei Servus pertinebat, hic etiam in periodo romana sine novo mandato munus suum retinet.

Art. 16 - Postulator durante romana causae periodo iure non gaudet substituendi sibi vice-postulatorem ad res cum Congregatione tractandas.

Art. 17 - § 1. Postulator investigationes praesertim peragit circa vitam Servi Dei, utiles ad cognitionem famae sanctitatis vel martyrii, famae signorum nec non ecclesialis ponderis causae.

§ 2. Postulator Episcopo competenti investigationum exitum refert, cavens ne celet ea quae invenire possit adversus famam sanctitatis vel martyrii et adversus famam signorum qua Dei Servus fruitur (28).

§ 3. Postulator tenetur agere ad maiorem Ecclesiae utilitatem et ideo veritatem conscie et honeste inquirere, in luce collocans difficultates, si forte fuerint, unde vitetur quoque necessitas peragendi novas investigationes, quae continuationi causae moram afferunt (29).

Art. 18 - Postulator, ad normas editas a Congregatione, curam gerit de bonis pro causa oblatis (30)

Art. 19 - § 1. Postulator peritis in re historica et archivistica tradere debet omnia documenta causae quae possidet.

§ 2. Postulator ex iure nec probationes documentales nec orales testium in causa depositiones, si fuerint, colligere potest (31).

§ 3. Ad normam legis, munus colligendi probationes in causa attinet ad solum Episcopum dioecesanum vel eparchialem et ad eos qui ad hoc munus rite nominabuntur, prout Norme servandae praescribunt.

 

Titulus V
De Episcopo competenti

Art. 20 - Spectat ad Episcopos dioecesanos, ad Hierarchas et ad ceteros qui in iure iisdem aequiparantur, inquirere, intra limites propriae iurisdictionis, circa vitam, virtutes vel martyrium ac famam sanctitatis vel martyrii, asserta miracula, et, si casus ferat, antiquum cultum Servi Dei, cuius beatificatio et canonizatio petuntur (32).

Art. 21 - § 1. Episcopus competens ad instruendam Inquisitionem dioecesanam vel eparchialem de virtutibus heroicis vel de martyrio ille est in cuius territorio Servus Dei supremum diem obiit (33).

§ 2. Episcopus competens ad instruendam Inquisitionem dioecesanam vel eparchialem de asserto miraculo ille est in cuius territorio assertum miraculum evenit (34).

Art. 22 - § 1. Congregatio, postulante Episcopo qui causam incipere intendit, transferre potest competentiam ad aliud forum ecclesiasticum, id est ad aliam dioecesim vel eparchiam, singulares ob causas (v.gr. ad dioecesim vel eparchiam ubi potiores probationes reperiuntur, vel ubi Servus Dei maiorem suae vitae partem gessit).

§ 2. Episcopus postulans obtinere debet consensum scriptum Episcopi competentis.

§ 3. In causa plurium martyrum, petatur oportet consensus scriptus omnium Episcoporum dioecesium vel eparchiarum ubi Servi Dei mortem obierunt.

Art. 23 - § 1. Accepto consensu, Episcopus, de quo in Art. 22 § 1 praesentis Instructionis, scriptam petitionem mittendam curabit ad Congregationem, cuius est recognoscere particularia casus adiuncta (35).

§ 2. In petitione rationes exhibet ad competentiam transferendam, et simul adnectit exemplar photoscriptum consensus scripti competentis Episcopi.

Art. 24 - § 1. Certior facta de particularibus casus adiunctis, Congregatio facultatem tribuit transferendi competentiam fori per rescriptum, actis Primae Sessionis Inquisitionis inserendum (36).

§ 2. Episcopus postulans tantummodo post acceptum rescriptum Congregationis inchoat Inquisitionem dioecesanam vel eparchialem.

 

PARS II
 DE PRAEVIA CAUSAE PERIODO

Titulus I
De praesentatione libelli

Art. 25 - § 1. In recentioribus causis postulator Episcopo dioecesano vel eparchiali exhibet supplicem libellum, id est, petitionem scriptam, qua postulatur initium causae (37).

§ 2. Libellus exhiberi poterit Episcopo non ante quintum annum a morte Servi Dei (38).

§ 3. Episcopus priusquam accipiat libellum comprobare debet utrum apud populum Dei in hac periodo authentica sanctitatis vel martyrii signorumque fama evoluta fuerit.

Art. 26 - § 1. Si vero supplex libellus exhibetur post annum tricesimum a morte Servi Dei, postulator ostendere debet rationes quae hanc moram attulerunt.

§ 2. Episcopus comprobabit et existimabit nullam adfuisse fraudem vel dolum ex parte actoris in protracta libelli praesentatione (39).

Art. 27 - § 1. Episcopus testabitur absentiam fraudis vel doli per declarationem scriptam, in qua palam significet particulares morae rationes.

§ 2. Declaratio recensenda est inter acta Inquisitionis (40).

 

Titulus II
De Causis recentioribus et Causis antiquis

Art. 28 - § 1. Modus procedendi in instruenda Inquisitione dioecesana vel eparchiali ex genere probationum statuitur.

§ 2. Causa recentior vel antiqua esse potest.

Art. 29 - § 1. Causa recentior dicitur si virtutes vel martyrium Servi Dei per orales depositiones testium de visu probari possunt (41).

§ 2. In causa recentiore, Inquisitio fiet praesertim per examen testium, ratione iugiter habita de necessitate omnes probationes documentales causae perquirendi et colligendi (42).

Art. 30 - § 1. Causa antiqua dicitur cum probationes de virtutibus in specie vel de martyrio Servi Dei e fontibus scriptis dumtaxat desumuntur, quatenus desunt testes de visu circa heroicitatem virtutum vel martyrium Servi Dei (43).

§ 2. In causa antiqua, Inquisitio investigationes expertorum in re historica et archivistica maxime respiciet, ratione habita de necessitate interrogandi aliquot testes circa vigentem sanctitatis vel martyrii signorumque famam et, si casus detur, circa cultum Servo Dei recentioribus temporibus tributum (44).

 

Titulus III
De causa super virtutibus heroicis vel etiam super martyrio

Art. 31 - § 1. Si probanda est heroicitas virtutum Servi Dei, Inquisitio instruenda est super vita, virtutibus heroicis et super sanctitatis signorumque fama.

§ 2. Si probandum est martyrium Servi Dei, Inquisitio instruenda est super vita, martyrio atque martyrii signorumque fama (45).

Art. 32 - § 1. Tantummodo in casu asserti martyrii Servorum Dei qui eadem saeviente persecutione et eodem loco sunt interempti, instrui potest Inquisitio plurium Servorum Dei (46).

§ 2. In praefatis causis, unus ex Servis Dei eligendus est uti caput coetus et ceteri individuandi et recensendi sunt uti Socii, asserti martyres.

§ 3. Episcopus, si fieri potest, in unum coetum congreget Servos et Servas Dei, qui diversos vitae status in Ecclesia ostendant.

Art. 33 - § 1. Si vero agitur de sic dicto antiquo Beato, id est, de Servo Dei, cui cultus ab immemorabili tribuitur iuxta Decreta Urbani VIII, ut cultus confirmetur Episcopus procedit secundum ea quae Normae servandae pro antiquis causis praescribunt (47).

§ 2. Postulator exhibet Episcopo supplicem libellum una cum omnibus documentis, prout in causis antiquis requiritur (48).

Art. 34 - Quodsi promulgatum fuerit decretum confirmationis cultus antiqui Beati, ut olim evenit, absque praevia virtutum heroicarum vel martyrii demonstratione, Episcopus canonizationi prospiciens procedit ad instruendam Inquisitionem circa vitam et virtutes heroicas vel martyrium, iuxta modum procedendi uti praescribunt Normae servandae pro causis antiquis.

Art. 35 - Promulgato decreto de confirmatione cultus ac de virtutibus heroicis vel de martyrio Beati, proceditur ad canonizationem, habita approbatione miraculi post cultus confirmationem patrati.

 

Titulus IV
De supplici libello

Art. 36 - § 1. Supplex libellus est instantia scripta, qua postulator, nomine actoris causae, ab Episcopo competenti legitime petit ut inchoet causam circa virtutes vel martyrium Servi Dei (49).

§ 2. Quemadmodum Inquisitio de assertis miraculis instruitur separatim ab Inquisitione de virtutibus vel de martyrio Servi Dei, ita supplex libellus quo petitur initium Inquisitionis exhibendus est separatim ab eo de virtutibus Servi Dei (50).

§ 3. Haec instantia saltem summatim significare debet quibusnam factis et probationibus actor innitatur ad evincenda ea quae asserit; et subscribi debet ab actore et a postulatore, additis die et loco ubi actor et postulator resident (51).

Art. 37 - Uti adnexa supplici libello de virtutibus vel de martyrio, postulator Episcopo dioecesano vel eparchiali exhibebit:

1. in causis sive recentioribus sive antiquis, biographiam, si exsistit, cuiusdam historici ponderis circa Servum Dei, aut, hac deficiente, accuratam relationem chronologicam de vita et gestis Servi Dei, de eius virtutibus vel martyrio, de fama sanctitatis vel martyrii nec non de fama signorum, quin omittat ea quae eidem causae adversa videantur aut minus faventia (52);

2. omnia scripta edita vel vulgata Servi Dei in authentico exemplari (53);

3. tandem, elenchum testium, si qui sint, id est:

a. in causis recentioribus: elenchum personarum quae conferre possunt ad probandam veritatem circa virtutes vel martyrium Servi Dei, sicut etiam circa famam sanctitatis vel martyrii nec non circa famam signorum, quin posthabeantur personae illae quae talem famam impugnare possint (54);

b. in causis antiquis: elenchum quorundam testium qui prompti sint ad deponendum de fama sanctitatis vel martyrii ac signorum adhuc vigente apud notabilem populi Dei partem (55).

Art. 38 - § 1. Uti adnexa supplici libello ad instruendam Inquisitionem circa coniectum miraculum, postulator Episcopo dioecesano vel eparchiali exhibebit:

1. brevem et accuratam relationem de particularibus adiunctis quibus eventus est insignitus;

2. elenchum testium;

3. omnia documenta eventum respicientia (56).

§ 2. De assertis miris sanationibus requiruntur medica, clinica et instrumentalia documenta (v. gr. scidulae clinicae, relationes medicae, analyses laboratorii et instrumentales investigationes).

Art. 39 - Supplex libellus postulatoris eique adnexa, de quibus in Art. 37 et Art. 38 praesentis Instructionis, inserenda sunt actis Primae Sessionis seu Sessionis in qua Inquisitio est incepta (57). 

 

Titulus V
De acceptatione libelli

Art. 40 - § 1. Salvo manente Art. 45 § 1 praesentis Instructionis, Episcopus dioecesanus vel eparchialis acceptare poterit supplicem libellum ad causam promovendam postquam exsistentiam authenticae ac diffusae famae sanctitatis vel martyrii et signorum existimaverit (58).

§ 2. Si forte Episcopus iustis de causis iudicaverit supplicem libellum non esse excipiendum, per decretum postulatorem certiorem faciat de sua decisione, huiusmodi rationes explicans.

 

Titulus VI
De consultatione cum aliis Episcopis

Art. 41 - § 1. Supplici libello accepto, Episcopus tenetur sententiam de opportunitate inchoandi causam exquirere a Conferentia saltem regionali Episcoporum (59).

§ 2. Si vero agitur de Ecclesiis Orientalibus, Episcopus sententiam super opportunitate causam inchoandi exquirere debet a Synodo Episcoporum Ecclesiarum Patriarchalium vel Archiepiscopalium Maiorum, seu a Consilio Hierarcharum Ecclesiarum metropolitanarum sui iuris.

Art. 42 - § 1. Sententia huiusmodi exquiratur in Sessione ipsorum Episcoporum quo melius collegialitas exprimatur.

§ 2. De exitu Sessionis Episcopus, qui de re sententiam requisivit, in scriptis certior fiat optabilius a Praeside Conferentiae Episcoporum, a Patriarcha, ab Archiepiscopo Maiore vel a Hierarcha Praeposito Consilio Hierarcharum Ecclesiarum Metropolitanarum sui iuris; quod documentum subsignetur quoque ab eiusdem Secretario.

§ 3. Documentum appositum actis Inquisitionis est inserendum (60).

 

Titulus VII
De publicatione libelli

Art. 43 - § 1. Episcopus petitionem postulatoris inchoandi causam notam reddere debet in propria dioecesi vel eparchia per edictum affixum in tempio cathedraii vel per vulgationem in ephemeride (commentariolo) dioecesana.

§ 2. Si ipse opportunum censuerit, notum quoque faciat edictum in aliis dioecesibus vel eparchiis, de Episcoporum earundem consensu.

§ 3. In edicto rogabit omnes fideles ut sibi utiles deferant notitias causam respicientes (61).

§ 4. Edictum adnectendum est actis Inquisitionis (62).

Art. 44 - § 1. Si ex informationibus receptis obstaculum alicuius momenti contra causam emerserit, Episcopus postulatorem de re certiorem faciat, ut hic, si casus ferat, illud removere possit (63).

§ 2. Si obstaculum remotum non fuerit et Episcopus ideo iudicaverit causam non esse admittendam, id postulatorem doceat per decretum, de hac decisione rationibus allatis (64).

 

Titulus VIII
«Nihil Obstat» Sanctae Sedis

Art. 45 - § 1. Salvo manente Art. 40 § 1 huius Instructionis, suadetur Episcopus dioecesanus vel eparchialis ut, priusquam acceptet supplicem libellum postulatoris ad causam promovendam, quaerere velit a Congregatione de Causis Sanctorum, utrum ex parte Sanctae Sedis aliquid causae obstiterit (65).

§ 2. Episcopus mittit ad Congregationem petitionem sic dicti "nihil obstat", brevem adiungens relationem, in qua exhibeat notitias biographicas Servi Dei (diem, locum et dioeceses nativitatis et mortis, opera in Ecclesiae utilitatem facta, etc.) et ecclesiale causae momentum.

Art. 46 - Congregatio Episcopo respondet per litteras, quae actis causae sunt inserendae (66).

 

PARS III
DE INSTRUCTIONE CAUSAE

Titulus I
De Officialibus Inquisitionis in genere

Art. 47 - § 1. Episcopus et omnes qui partes habent Inquisitionis, summa diligentia et industria curent ut in probationibus perquirendis nihil omittatur, quod quolibet modo ad causam pertineat. Felix enim exitus causae plerumque dependet ex bona eius instructione (67).

§ 2. Officiales Inquisitionis sunt: Delegatus Episcopalis, Promotor Iustitiae, Notarius et, si casus detur in Inquisitione de mira sanatione habita, Peritus medicus, vel Peritus technicus in Inquisitione de asserto alius indolis miraculo.

Art. 48 - § 1. Episcopus per decretum nominare debet omnes Officiales, pro singulis Inquisitionibus.

§ 2. Decreta nominationis subsignantur quoque a Cancellario dioecesis vel eparchiae, ad eorundem validitatem iuridicam confirmandam (68).

§ 3. Decreta deinde adnectenda sunt actis Primae Sessionis vel Sessionis Inauguralis Inquisitionis (69).

Art. 49 - Non permittitur ut Officialis plura expleat munera in ambitu eiusdem Inquisitionis.

Art. 50 - § 1. Si Inquisitio respicit Servum Dei pertinentem ad Institutum Vitae Consecratae, ad Societatem Vitae Apostolicae vel ad Associationem fidelium clericalem et/vel laicalem, Episcopus non debet concredere munera sodalibus pertinentibus ad idem Institutum, Societatem vel Associationem Servi Dei.

§ 2. Si opus fuerit, Episcopus nominare potest tamquam peritum in re historica et archivistica sodalem pertinentem ad idem Institutum, Societatem vel Associationem Servi Dei (70).

Art. 51 - § 1. Episcopus dioecesanus vel eparchialis, omnes qui ad munus nominantur, et postulator vel, si casus detur, vice-postulator, de munere fideliter adimplendo ac de secreto ex officio servando iusiurandum praestare tenentur (71).

§ 2. Iusiurandum praestandum est in Prima Sessione seu Sessione Inaugurali Inquisitionis.

§ 3. Omnes subsignant in calce respectivae formulae iurisiurandi, quae inserenda est actis eiusdem Primae Sessionis.

Art. 52 - Expleta Inquisitione in Ultima Sessione vel in Sessione conclusiva, omnes qui partes habuerunt Inquisitionis cessant a suo quisque munere, quos inter recensentur quoque postulator dioecesanus vel eparchialis et vice-postulator dioecesanus vel eparchialis.

 

Titulus II
De Officialibus Inquisitionis in particulari

Caput I
De Delegato Episcopali

Art. 53 - Episcopus sive per se sive per suum Delegatum causam beatificationis et canonizationis instruere valet (72).

Art. 54 - Delegatus Episcopalis sacerdos sit oportet peritus in re theologica, canonica et historica quoque, si de causis antiquis agatur (73).

Art. 55 - Pro singulis causis nominantur singuli Delegati Episcopales.

Caput II
De Promotore Iustitiae

Art. 56 - § 1. Promotor Iustitiae invigilat ut fideliter serventur ea quae ad causam instruendam lege sunt praescripta.

§ 2. Ipse insuper inspicere tenetur utrum omnia acta et documenta quae attinent ad materiam Inquisitionis exhaurienti ratione fuerint collecta.

§ 3. Itaque Promotor Iustitiae sociam operam cum Delegato Episcopali actuose et methodice exercere debet (74).

Art. 57 - Promotor Iustitiae sacerdos sit oportet expertus in re theologica, canonica et historica quoque, si agatur de causis antiquis (75).

Art. 58 - Pro una causa nominatur unus Promotor Iustitiae.

Caput III
De Notario

Art. 59 - § 1. Notarius transcribit declarationes testium et conficit acta Inquisitionis secundum monitiones Delegati Episcopalis (76).

§ 2. Si opus fuerit, Episcopus nominat Notarios Adiunctos.

§ 3. Quilibet fidelis catholicus hoc munus exercere potest.

Caput IV
De Perito medico

Art. 60 - § 1. In Inquisitione circa miram assertam sanationem, Episcopus nominare debet Peritum medicum.

§ 2. In Inquisitione circa assertum mirum diversae indolis eventum, Episcopus nominare debet Peritum technicum.

§ 3. Peritus, praehabito iureiurando proprium munus fideliter adimplendi et secretum ex officio servandi, iuvat Promotorem Iustitiae ad conficienda Interrogatoria pro testibus excutiendis (77).

§ 4. Peritus interesse debet Sessionibus ad testes excutiendos, ut proponat, per Delegatum Episcopalem, interrogationes ad res clarius illustrandas, in ambitu suae competentiae, iuxta necessitatem rerumque adiuncta (78).

 

Titulus III
De sede Sessionum

Art. 61 - § 1. Sessiones habentur in fixa sede tribunalis dioecesani vel eparchialis, aut alio in loco idoneo (79).

§ 2. Ne celebrentur Sessiones in Sede Instituti Vitae Consecratae, Societatis Vitae Apostolicae vel Associationis ad quam Servus Dei pertinebat.

 

PARS IV
DE PERQUISITIONE PROBATIONUM DOCUMENTALIUM

Titulus I
De Censoribus theologis

Art. 62 - § 1. Episcopus nominare debet, per singula decreta, saltem duos censores theologos ad recognoscenda scripta edita Servi Dei, a postulatore causae sibi tradita (80).

§ 2. Nomine scriptorum editorum Servi Dei veniunt quaelibet opera vel ab ipso Servo Dei vel ab aliis publici iuris facta (81).

§ 3. Si summa scriptorum editorum id suadeat, haec distribui possunt inter varios censores, dummodo singula scripta a duobus saltem censoribus examinentur.

Art. 63 - § 1. Nomina Censorum theologorum sub secreto manere debent.

§ 2. Censores theologi, separatim, coram Episcopo et praesente Cancellario, iusiurandum praestare debent munus fideliter adimplendi et secretum ex officio servandi (82).

§ 3. Iusiurandum in scriptis re ferri debet et, simul cum decretis nominationis, actis Inquisitionis inseri.

Art. 64 - § 1. Censores theologi tenentur examinare scripta edita Servi Dei et comprobare ne aliquid habeatur quod fidei ac bonis moribus adversetur (83).

§ 2. Suadetur ut Censores theologi inspiciant quoque scripta inedita Servi Dei et sententiam ferant circa absentiam elementorum fidei ac bonis moribus adversantium (84).

§ 3. Censores theologi sua quisque in sententia describant quoque personalitatem et spiritualitatem Servi Dei.

Art. 65 - § 1. Quilibet Censor theologus propriam sententiam separatim in scriptis exprimere debet.

§ 2. Quilibet Censor, cum suum votum Episcopo tradit, iusiurandum praestare debet se proprium munus fideliter esse exsecutum.

§ 3. Iusiurandum in scriptis referri debet et actis Inquisitionis inseri.

Art. 66 - Secundum praxim in Causis Sanctorum, Censores theologi non vocantur ad deponendum de propriis sententiis.

Art. 67 - Episcopus actis Primae Sessionis Inquisitionis adiungit sententias scriptas Censorum theologorum, vel etiam declarationem de absentia, si casus fuerit, scriptorum editorum Servi Dei (85).

 

Titulus II
De peritis in re historica et archivistica
De "Commissione historica"

Caput
De peritis

Art. 68 - § 1. In omnibus causis, sive recentioribus sive antiquis, Episcopus nominare debet, per decretum, saltem tres peritos in re historica et archivistica, qui sic dictam Commissionem historicam constituunt (86).

§ 2. Peritorum munus est exquirere et colligere omnia scripta Servi Dei nondum edita, sicut etiam omnia et singula documenta historica sive manuscripta sive typis edita, quae quocumque modo causam respiciunt (87).

§ 3. Munus Periti nec postulatori nec vice-postulatori nec eorum cooperatoribus committi potest, quoniam probationes formaliter per processum canonicum sunt colligendae (88).

Art. 69 - § 1. Episcopus nominare potest qua peritum in re historica et archivistica unum tantum sodalem pertinentem ad Institutum Vitae Consecratae, ad Societatem Vitae Apostolicae vel ad Associationem clericalem et/vel laicalem, ad quam pertinebat Servus Dei (89).

§ 2. Nominatio haec conferre potest ad consulenda archiva Instituti, Societatis vel Associationis ad quam pertinebat Servus Dei.

Art. 70 - § 1. Periti iusiurandum munus proprium fideliter adimplendi nec non secretum ex officio servandi praestare debent coram Episcopo et Cancellario dioecesis vel eparchiae (90).

§ 2. Iusiurandum scripto referri debet et actis Inquisitionis inseri.

§ 3. Periti suam quisque formulam iurisiurandi in calce subsignant.

Caput II
De investigationibus et perquisitione probationum documentalium

Art. 71 - Investigationes documentorum peragendae sunt in archivis omnium locorum ubi Servus Dei vixit et operatus est (91).

Art. 72 - § 1. Exemplar photoscriptum et authentice comprobatum omnium scriptorum nondum editorum et documentorum a peritis collectorum additur actis Inquisitionis (92).

§ 2. Insufficiens censetur simplex elenchus scriptorum et documentorum quae in investigationibus reperta sunt.

Caput III 
De Relatione peritorum

Art. 73 - § 1. Expletis investigationibus et perquisitionibus scriptorum nondum editorum et documentorum, periti conficere tenentur diligentem et distinctam Relationem quam, simul cum documentis collectis, Episcopo tradunt vel eius Delegato.

§ 2. In Relatione, periti tenentur:

1. referre et fidem facere de munere fideliter adimpleto;

2. exhibere elenchum archivorum consultorum;

3. addere elenchum scriptorum et documentorum quae reperta sunt;

4. sententiam ferre circa authenticitatem et pondus eorundem scriptorum et documentorum;

5. sententiam exprimere circa personalitatem et spiritualitatem Servi Dei, prout desumuntur ex ipsis scriptis et documentis, in luce quoque collocantes aspectus negativos, si forsitan emerserint (93).

§ 3. Periti obstacula, si casus detur, quae laedunt causam declarare debent Episcopo vel eius Delegato, qui de re certiorem reddit postulatorem ut hic ea removere possit (94).

§ 4. Relatio addetur actis Inquisitionis (95).

Art. 74 - Si in scriptis ineditis Servi Dei difficultates emerserint theologicae vel moralis indolis, periti certiorem de re faciant Episcopum vel eius Delegatum, qui sententiam a Censoribus theologis exquirat (96).

Art. 75 - § 1. Relatio subsignanda est in solidum, id est, ab omnibus peritis Commissionis Historicae.

§ 2. Nihil vero impedit quominus ipsa in Relatione diversae singulorum peritorum sententiae, si fuerint, clare significentur.

Caput IV
De testimoniis peritorum

Art. 76 - § 1. Periti vocandi sunt ad deponendum separatim uti testes ex officio (97).

§ 2. Ipsi sub iureiurando declarant se:

1. omnes investigationes fecisse;

2. omnia quae causam respiciunt collegisse;

3. ne ullum quidem documentum vel textum mutasse vel mutilasse (98).

§ 3. Aliae interrogationes ex officio peritis proponi possunt, quae respiciant personalitatem et opera Servi Dei, intuitu quoque clarificandi aspectus negativos cuiusdam ponderis in causa (99).

 

PARS V
DE PROBATIONIBUS TESTIFICALIBUS

Titulus I
De Interrogatoriis

Art. 77 - § 1. Causae recentiores et antiquae peraguntur iuxta eundem modum procedendi.

§ 2. Testes igitur excutiuntur tantummodo post perquisitionem probationum documentalium, prout praevidetur in Parte IV: De perquisitione probationum documentalium praesentis Instructionis, nisi timendum sit ne amittantur declarationes orales testium de visu, quo in casu recurrere licebit ad principium illud "ne pereant probationes", de quo in Artt. 82-84 huius Instructionis.

Art. 78 - § 1. Summa documentorum hactenus collecta, ea scilicet quae nec tuntur supplici libello postulatoris, sententiae Censorum theologorum et documenta perquisita a peritis in re historica et archivistica, simul cum eorum Relatione, ab Episcopo traduntur Promotori Iustitiae (100).

§ 2. Promotor Iustitiae exarat Interrogatoria ad testium excutionem, adhibens, si opus fuerit, sociatam cuiusdam experti viri operam (101).

§ 3. Promotor Iustitiae subsignat Interrogatoria, in calce addens locum et diem.

Art. 79 - § 1. Interrogatoria ita parantur ut permoveant responsa quae cognitionem eventuum realium illustrent et fontes eorum cognitionis.

§ 2. Interrogatoria incipiunt ab interrogationibus circa identitatem testis eius que necessitudinem cum Servo Dei (102).

§ 3. Interrogationes breves sint oportet, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, accommodatae ad intellegentiam testis atque non plura simul complectentes (103).

§ 4. In casu Inquisitionis circa virtutes, Interrogatoria contineant interrogationes quae requirant, ex parte testis, exempla exacta et specifica exercitii singularum virtutum.

Art. 80 - § 1. Interrogatoria ne ferantur ad cognitionem testium ante eorum de positiones (104).

§ 2. Permittitur postulatori vel vice-postulatori ut ante oculos testium notitias biographicas Servi Dei proponere possit.

Art. 81 - Si Inquisitio respiciat assertum miraculum, Episcopus competens documenta a postulatore collecta tradet viro experto in re, qui conficiet interrogationes specificas, quae postea inserentur in Interrogatoriis a Promotore Iustitiae exaratis (105).

 

Titulus II
"Ne pereant probationes"

Art. 82 - § 1. Episcopus vel eius Delegatus applicare potest principium "ne pereant probationes" si quaedam probationes testimoniales cuiusdam ponderis perire periclitentur (v. gr. si urgeat testes aetate provectos vel aegrotos auscultare) (106).

§ 2. Sub memorato principio, hi testes interrogari quoque possunt priusquam collectio probationum documentalium expleatur.

§ 3. Ad hos testes excutiendos, Episcopus procedere tenetur iuxta memorata in Artt. 47-61 et Artt. 86-115 praesentis Instructionis.

Art. 83 - § 1. Si quis exhibere velit testimonia circa vitam vel mortem alicuius, cuius causa in cursu non est, Episcopo tradere potest declarationem scriptam "ad futuram rei memoriam".

§ 2. Declaratio haec subsignabitur a scribente et subscripta quoque a notario ecclesiastico vel civili, ut excipi possit tamquam probatio, si huiusmodi causa emerserit.

§ 3. Episcopus declarationem in loco tuto curiae dioecesanae vel eparchialis custodit.

Art. 84 - Auctor declarationis "ad futuram rei memoriam" vocandus est ad testimonium reddendum casu quo Inquisitio dioecesana vel eparchialis sit peragenda.

 

Titulus III
De citationibus ad sessiones

Art. 85 - § 1. Sedes et hora Sessionum utili tempore notae fiant Promotori Iustitiae, Notario vel Notario Adiuncto et testibus vocatis ad deponendum.

§ 2. Citatio, ab Episcopo vel eius Delegato subsignata, et in scripto legitime confecta in actis processualibus, peragitur sive per citationem sive alio modo omnino tuto (107).

§ 3. Convocati tenentur adesse et, si id facere nequeant, Episcopum vel eius Delegatum certiorem faciant de causa suae absentiae (108).

 

Titulus IV
De Prima Sessione vel Sessione Inaugurali Inquisitionis

Caput I
De Participantibus

Art. 86 - § 1. Primae Sessioni Inquisitionis, in qua omnes Officiales iusiurandum emittunt, praeest Episcopus dioecesanus vel eparchialis.

§ 2. Iustis de causis, ipse per decretum nominare potest sacerdotem suum substitutum.

§ 3. Prima Sessio celebrari potest cum fidelium participatione (109).

Art. 87 - § 1. Omnes Officiales, nempe Delegatus Episcopalis, Promotor Iustitiae, Notarius et Notarii Adiuncti et, si Inquisitio agit de asserto miro eventu, Peritus, legitime nominati ab Episcopo, interesse tenentur Primae Sessioni (110).

§ 2. In Prima Sessione, hi omnes simul cum Episcopo et postulatore et/vel vice-postulatore dioecesano vel eparchiali causae, iusiurandum nuncupent munus fideliter adimplendi et secretum ex officio servandi (111).

Art. 88 - Iam intra quam extra ecclesias, summi ponderis est ut vitetur quilibet actus qui fideles inducere possit ad falso putandum initium Inquisitionis secum ferre ipsam beatificationem vel canonizationem Servi Dei (v. gr. celebrationes liturgicae et panegyrici in honorem Servorum Dei, etc.) (112).

Caput II
De actis Primae Sessionis

Art. 89 - Actis Primae Sessionis adnectenda sunt acta causae iam expleta et omnia documenta iam collecta:

1. Rescriptum, si exstiterit, translationis competentiae (113);

2. omnia documenta Episcopo exhibita ad probandam famam sanctitatis vel martyrii et signorum quibus Servus Dei fruebatur (114); 

3. mandatum nominationis postulatoris et/vel vice-postulatoris (115); 

4. supplex libellus postulatoris, simul cum documentis, prout praescribunt Normae servandae in numero 10 (116);

5. declaratio, si fuerit, circa peculiares rationes ob quas protractum est initium causae (117); 

6. sententia ceterorum Episcoporum de causae opportunitate (118);

7. edictum Episcopi (119);

8. litterae "Nihil Obstat" Sanctae Sedis (120);

9. decreta nominationis Officialium Inquisitionis (121); 

10. sententiae scriptae Censorum theologorum vel etiam declaratio de absentia scriptorum editorum (122);

11. documenta collecta a peritis in re historica et archivistica una cum eorum Relatione (123).

Caput III
De Notario Primae Sessionis

Art. 90 - § 1. Munus Notarii Primae Sessionis diversum sit a munere Notarii vel Notarii Adiuncti Inquisitionis.

§ 2. Quandoquidem nemini licet convalidare proprium actum iuridicum, munus Notarii Primae Sessionis generatim impletur a cancellario dioecesis vel eparchiae, ubi eadem Inquisitio instruitur (124).

 

Titulus V
De participatione Promotoris Iustitiae

Art. 91 - § 1. Perpenso specifico munere curatoris boni publici in causis magni momenti, Promotor Iustitiae tenetur actuose et methodice participare, cum praesentia physica et continua, omnes singulas sessiones Inquisitionis, et in cooperatione immediata cum Delegato Episcopali.

§ 2. Promotor Iustitiae suggerere poterit Delegato Episcopali specificas interrogationes testibus proponendas, quae necessariae vel utiles videantur ad casum penitius inspiciendum (125).

§3. Si occurrerit absentia Promotoris Iustitiae, quae dar i potest tantum gravibus de causis, apparere debet in actis respectivae Sessionis Inquisitionis.

§ 4. Promotor Iustitiae legere debet acta Sessionum a quibus aberat, certiorem faciens Episcopum vel eius Delegatum de dilucidandis difficultatibus forsitan emersis in continuatione Inquisitionis (126). 

 

Titulus VI
De participatione Periti Medici

Art. 92 - § 1. Ad instruendam Inquisitionem de asserta mira sanatione, Peritus Medicus iusiurandum dare tenetur, in Prima Sessione Inquisitionis, munus suum fideliter adimplendi ac secretum ex officio servandi (127).

§ 2. Praeterea interesse debet omnibus et singulis Sessionibus et sociatam operam immediate praestare Delegato Episcopali, cui suggeret specificas interrogationes testibus proponendas, quae utiles videantur ad eventum altius perspiciendum (128).

§ 3. Quodsi Peritus opportunum iudicaverit specificas interrogationes alicui testi iam examinato proponendas, suadetur ut testis vocetur ad iterum deponendum.

§ 4. Absentia, si evenerit, Periti a Sessionibus tantummodo probatur graves ob rationes, quae scripto conficientur et actis respectivae Sessionis Inquisitionis inserentur.

Art. 93 - § 1. Suadetur ut Peritus Medicus relationem conficiat prospiciens examini asserti miraculi apud Congregationem de Causis Sanctorum.

§ 2. In relatione iudicium exprimat circa qualitatem testium medicorum et technicorum.

§ 3. Relatio addenda est litteris quas Episcopus vel eius Delegatus transmittet ad Praefectum Congregationis (129).

 

Titulus VII
De participatione postulatoris et/vel vice-postulatoris

Art. 94 - Perpensa consueta Congregationis iurisprudentia, postulator et/vel vice-postulator interesse non debent Sessionibus habitis ad testes excutiendos (130). 

Art. 95 - § 1. Post publicationem actorum Inquisitionis, Postulatori tribuatur oportet facultas depositiones testium et documenta inspiciendi.

§ 2. Postulator ab Episcopo vel ab eius Delegato petere potest ut compleat, si casus detur, probationes novis testibus et/vel documentis (131).

 

Titulus VIII
De testibus eorumque depositionibus

Caput I
Quis possit esse testis

Art. 96 - Testes vocandi in Inquisitionibus sunt:

1. testes inducti, id est nominati a postulatore in supplici libello (132); 

2. testes ex officio, praesertim si causae adversantur (133);

3. contestes, id est, memorati a testibus in propriis depositionibus;

4. periti in re historica et archivistica tamquam testes ex officio (134);

5. in Inquisitione de asserta mira sanatione, etiam medici qui sanato curam tulerunt et periti medici  ab inspectione (135).

Art. 97 - Episcopus vel eius Delegatus nimiam multitudinem testium refrenare potest (136).

Art 98 - § 1. Ad probandas virtutes heroicas vel martyrium Servi Dei in causis recentioribus, testes esse debent de visu, id est, qui habuerint directam et immediatam Servi Dei cognitionem, et ideo consanguinei et parentes in primis ad te stimonium reddendum vocentur (137).

§ 2. Si opus fuerit, testibus de visu addi possunt alii qui notitias de Servo Dei obtinuerunt ex eis qui directam et immediatam cum ipso experti sunt cognitionem (de auditu a videntibus) (138).

§ 3. Non praevidetur excutio testium qui notitias obtinuerunt circa Servum Dei a personis quae, sua quaeque vice, tantummodo audierunt alios huiusmodi loquentes (de auditu ab audientibus).

Art. 99 - § 1. Omnes testes fide digni sint oportet (139).

§ 2. Testes vi iurisiurandi veritatem fateri debent et secretum ex officio servare, quod est nuncupandum ante eorum depositiones (140).

Art. 100 - Ad probandas virtutes heroicas vel martyrium nec non famam sanctitatis et signorum Servi Dei qui pertinuit ad aliquod Institutum vitae consecratae vel Societatem vitae apostolicae vel Associationem clericalem et/vel laicalem, testes inducti debent esse plerumque extranei, nisi hoc fieri nequeat propter peculiare vitae genus Servi Dei (v. gr. ob vitam eremiticam vel clausurae) (141).

Caput II
Quis nequeat esse testis

Art. 101 - § 1. Admittendus non est ad testimonium reddendum sacerdos quod attinet ad ea omnia quae ipsi ex confessione sacramentali innotuerunt (142).

§ 2. Admittendi non sunt confessarii habituales vel moderatores spiritus Servi Dei, quoad ea omnia quae a Servo Dei acceperunt in foro conscientiae, extra confessionem sacramentalem (143).

Art. 102 - Postulator vel vice-postulator causae dum hoc munere fungitur vocandus non est ad deponendum (144).

Caput III
De testimoniis oralibus

Art. 103 - § 1. Testis tenetur declarare facta specifica et, si agitur de Inquisitione super virtutibus, exempla specifica heroici earum exercitii.

§ 2. Testis declaret oportet fontem unde novit facta quae materia sunt eius testimonii; alioquin, testimonium eius irritum est iudicandum (145).

§ 3. Expleto interrogatorio, singuli testes proprium testimonium iureiurando confirmare debent, et, una cum Episcopo vel eius Delegato, cum Promotore Iustitiae et Notario, acta testimonii in calce subsignare debent (146). 

Art 104 - § 1. Si necessarium vel opportunum videatur, alii testes vocari possunt ad deponendum in quolibet momento Inquisitionis.

§ 2. Si testis inductus vel ex officio non est auscultatus, rationes referendae sunt in documento scripto, quod actis respectivae Sessionis Inquisitionis inseratur.

Caput IV
De declarationibus scriptis testium

Art. 105 - § 1. Si testis intendit scriptam tradere declarationem sive ipso tempore testimonii oralis sive extra illud, Episcopus vel eius Delegatus eam accipere potest.

§ 2. Ipsemet testis eam subsignare tenetur et iureiurando declarare se eiusdem esse auctorem et verum rettulisse (147). 

§ 3. Declaratio scripta adnectenda est actis Inquisitionis.

Art. 106 - Declaratio scripta non substituit testimonium orale auctoris eiusdem declarationis.

 Caput V
De testimoniis medicorum a curatione

Art. 107 - § 1. Si in Inquisitione circa miram assertam sanationem medici, qui sanatum curaverunt, interrogari noluerint, hi praeparare possunt sub iureiurando, si id fieri potest, relationem scriptam circa morbum eiusdemque decursum (148).

§ 2. Huiusmodi relatio inseretur actis Inquisitionis.

Art. 108 - § 1. Si in Inquisitione circa assertam miram sanationem medici, qui sanatum curaverunt, noluerint conficere relationem scriptam de morbo eiusdemque decursu, Episcopus vel eius Delegatus nominare poterit, per decretum, personam, optabiliter expertam in re medica, quae testimonia dictorum medicorum excipere possit.

§ 2. Interposita persona iusiurandum dare tenetur munus suum fideliter adimplendi et secretum ex officio servandi.

§ 3. Iusiurandum scripto est conficiendum et actis Inquisitionis inserendum.

§ 4. Adeptis testimoniis praedictorum medicorum a curatione, persona interposita interrogatur ab Episcopo vel ab eius Delegato, cui assident Promotor Iustitiae, Notarius et Peritus Medicus (149).

Caput VI
De peritis medicis "ab inspectione"

Art. 109 - § 1. Si sanatus adhuc vivat, inspiciendus est separatim a duobus peritis medicis, qui appellantur periti ab inspectione (150).

§ 2. Iidem periti legitime nominandi sunt per decretum Episcopi vel eius Delegati.

§ 3. Iusiurandum dare tenentur munus suum fideliter adimplendi et secretum ex officio servandi (151).

§ 4. Eorum decreta nominationis et iusiurandum in scripto confectum actis Inquisitionis sunt inserenda.

Art. 110 - § 1. Duo periti ab inspectione, opportunis adhibitis clinicis et technicis instrumentis, comprobare debent tantummodo praesentem statum valetudinis sanati, peculiarem notam referentes circa pathologiam a qua sanatus est, ut constare possit de praesenti statu valetudinis sanati ac de duratione sanationis (152).

§ 2. Eorum sententiae scriptae, separatim confectae, Episcopo vel eius Delegato traduntur et actis Inquisitionis inseruntur.

§ 3. Iidem periti vocandi sunt ad deponendum uti testes ex officio (153).

 

Titulus IX
De usu magnetophonii et computatorii

Art. 111 - § 1. Si magnetophonio uti intenditur ad depositiones testium in Sessionibus Inquisitionis colligendas, omnia testium responsa scripto consignentur et,  si fieri potest, ab ipsis testibus subscribantur (154).

§ 2. Expleto examine, testis auscultet oportet depositionem magnetophonio incisam, ita ut facultatem exerceat addendi, supprimendi, corrigendi et/vel modificandi proprium testimonium (155). 

§ 3. Testis debet declarare se exercuisse ius modificandi suum testimonium, propriam exarans subsignationem (156).

Art. 112 - Ad perquirendas depositiones testium in Sessionibus Inquisitionis, computatoriurn quoque adhiberi potest.

Art. 113 - Computatorium etiam adhibere licet ad paranda acta originalia Inquisitionis, quae appellantur Archetypus (157).

 

Titulus X
De modo procedendi in Inquisitione Rogatoriali

Caput
De testium examine

Art. 114 - § 1. Si requiratur excutio testium in alia dioecesi vel eparchia residentium, qui se conferre nequeant in dioecesim vel eparchiam in qua instruitur Inquisitio, Episcopus a quo mittit Episcopo ad quem litteras, quibus nota faciat nomina et inscriptiones cursuales testium, adiungens exemplar Interrogatoriorum, a Promotore Iustitiae paratorum, ut quaerat instructionem Inquisitionis Rogatorialis.

§ 2. Episcopus ad quem procedere tenetur iuxta ea quae praescribunt Normae servandae et praesens Instructio (158).

§ 3. Testes excutiantur oportet ab Episcopo vel eius Delegato, a Promotore Iustitiae et a Notario, iuxta proprias causarum Sanctorum normas.

Art. 115 - § 1. Si opportunum videatur, Episcopus vel eius Delegatus, Promotor Iustitiae et Notarius causae, se conferre possunt in dioecesim vel eparchiam ad quam ut excutiant testes ibi residentes, praehabita licentia scripta Episcopi ad quem, in cuius dioecesi vel eparchia testes resident.

§ 2. Litterae licentiae actis Inquisitionis sunt inserendae.

Caput II
De conservatione et transmissione actorum

Art. 116 - § 1. Acta originalia (Archetypus) Inquisitionis Rogatorialis, clausa et sigillis Episcopi vel eius Delegati munita, servanda sunt in archivo dioecesis vel eparchiae ubi ipsa Inquisitio Rogatorialis est instructa.

§ 2. Exemplar eorundem actorum, exaratum prout Normae servandae praescribunt in num. 29-30, mittendum est ad Episcopum a quo, in involucro clauso et ob signato (159). 

 

PARS VI
DE CONCLUSIONE INQUISITIONIS

 

Titulus I
"Declaratio de non cultu" 

Art. 117- § 1. Iuxta normas summi pontificis Urbani VIII, vetitum est ne Servus Dei obiectum sit cultus publici ecclesiastici, absque praevia sanctae sedis licentia (160).

§ 2. Hae dispositiones minime impediunt privatam erga Dei servum devotionem nec non spontaneam eius famae sanctitatis vel martyrii et signorum diffusionem.

Art. 118 - § 1. Priusquam claudatur inquisitio, obtemperans praedictis dispositionibus, Episcopus vel eius Delegatus certior fiat servum Dei non esse obiectum cultus indebiti.

§ 2. Hunc ad finem, Episcopus vel eius Delegatus, promotor iustitiae et Notarius causae, inspicere tenentur sepulcrum servi Dei, cubiculum quo vitam degit et/vel mortem obiit nec non alia loca, si opus fuerit, in quibus cultus indebiti signa inveniri possint (161).

§ 3. Circa exitum inspectionis, Notarius exaret relationem, quae inseretur actis inquisitionis (162).

Art. 119 - § 1. Nisi abusus in cultu detegantur, Episcopus vel eius Delegatus procedit ad redigendam "Declarationem de non cultu", id est declarationem qua confirmantur Decreta urbani viii esse observata (163).

§ 2. Declaratio actis inquisitionis adnectitur.

 

Titulus II
De publicatione actorum

Art. 120 - § 1. Collectis omnibus probationibus documentalibus et testimonialibus, Episcopus vel eius Delegatus procedere debet, per decretum, ad actorum Inquisitionis publicationem (164).

§ 2. In decreto publicationis, in scripto confecto et actis inserto, Episcopus vel eius Delegatus declarat propriam decisionem procedendi ad definitivam Inquisitionis conclusionem.

Art. 121 - § 1. In causis Sanctorum, publicatio actorum originalium Inquisitionis (Archetypi) peragitur ut praesto esse possint Promotori Iustitiae, qui ius et obligationem habet ea ex officio examinandi.

§ 2. Si necessarium et opportunum videatur, Promotor Iustitiae petit ulteriores investigationes (165).

Art. 122 - § 1. In decreto publicationis, facultas quoque acta processualia examinandi tribuitur soli Postulatori et/vel vice-postulatori causae, qui severam habere tenentur circumspectionem circa materiam actorum, quae secreto instructorio sunt protecta (166).

§ 2. Postulator et/vel vice-postulator suadere possunt Episcopo vel eius Delegato ut, quantum potest, integrationem perficiat probationum, cum novorum testium excutione et/vel aliorum documentorum perquisitione (167).

Art. 123 - Examen actorum, a Promotore Iustitiae et a postulatore et/vel vicepostulatore peractum, in scriptis referri debet, cuius respectivum documentum actis Inquisitionis est adnectendum.

 

Titulus III
De versione actorum

Art. 124 - § 1. Si forsitan necessaria fuerit versio actorum originalium Inquisitionis, id est declarationum testium et documentorum, in linguam admissam apud Congregationem, Episcopus vel eius Delegatus per decretum translatorem nominat ad hoc munus explendum (168).

§ 2. Translator iurat se munus suum fideliter impleturum et secretum ex officio servaturum.

§ 3. Iusiurandum in scriptis est transferendum, cuius documentum actis Inquisitionis est inserendum.

Art. 125 - § 1. Si opportunum videatur, Episcopus vel eius Delegatus versionem permittere potest durante instructoria causae periodo.

§ 2. Versio actorum originalium authentica declaratur ab Episcopo vel eius Delegato et a Promotore Iustitiae (169).

§ 3. Peragantur duo exemplaria versionis actorum.

§ 4. Haec duo exemplaria collationi et comparationi inter se sunt subicienda (170).

Art. 126 - § 1. Unum exemplar versionis actorum Inquisitionis, simul cum actis in lingua originali (Archetypo), apud curiam dioecesanam vel eparchialem est servandum.

§ 2. Duo exemplaria versionis actorum Inquisitionis mittenda sunt ad Congregationem (171).

Art. 127 - Linguae admissae apud Congregationem pro studio causarum sunt: Latina, Gallica, Anglica, Italica, Lusitana et Hispanica.

 

Titulus IV
De exemplari iuxta acta originalia

Art. 128 - Omnia acta originalia Inquisitionis dioecesanae vel eparchialis constituunt Archetypum.

Art. 129 - § 1. Instructoriis actis Inquisitionis absolutis, Episcopus vel eius Delegatus statuat ut exemplar secundum acta originalia conficiatur, nisi, attentis probatis circumstantiis, durante ipsa instructione iam fieri permiserit (172).

§ 2. Exemplar iuxta acta originalia appellatur Transumptum.

Art. 130 - § 1. Ad apparandum Transumptum Episcopus vel eius Delegatus Scribam nominat.

§ 2. Scriba iusiurandum praestare debet se fideliter proprium munus impleturum et secretum ex officio servaturum (173).

§ 3. Iusiurandum in scriptis conficiendum est, cuius documentum actis Inquisitionis est inserendum.

Art. 131 - § 1. Si acta originalia Inquisitionis (Archetypum) transcripta sunt manu vel machinula scriptoria a Notario, Scriba peragere potest eorum photoscriptionem (Transumptum).

§ 2. Si in Inquisitione computatorium adhibitum est, unum tantum exemplar est imprimendum (Archetypum), ex quo Scriba photoscriptionem facere potest (Transumptum) (174).

Art. 132 - § 1. Transumptum definitive apparatum, Scriba Episcopo exhibet vel eius Delegato.

§ 2. Scriba iurat se proprium munus fideliter implevisse.

§ 3. Iusiurandum in scriptis est conficiendum, cuius documentum inserendum est actis Sessionis consulto habitae ad tradendum ipsum Transumptum.

Art. 133 - Non sufficiunt affirmationes generales, quae diligentiam ostendant a Scriba adhibitam in suo munere explendo.

 

Titulus V
"Collatio et Auscultatio"

Art. 134 - § 1. Postquam Transumptum Episcopo vel eius Delegato traditum est, comprobatur ut omnes paginae Archetypi et Transumpti sub eodem ordine numerico conveniant (Collatio).

§ 2. Eodem tempore Transumptum cum Archetypo comparatur ad probandum an materia Transumpti omnino fideliter congruat materiae Archetypi (Auscultatio).

§ 3. Coram Episcopo eiusque Delegato, Promotori Iustitiae et Notario, collatio et auscultatio Transumpti cum Archetypo peragi possunt per accuratam recognitionem Transumpti ex parte Scribae.

Art. 135 - § 1. Notarius authenticam reddit congruentiam inter Transumptum et Archetypum (175). 

§ 2. Opus erit ut in calce cuiusque paginae, sive Archetypi sive Transumpti, apponantur sigillum et sigla Notarii vel Notarii Adiuncti, ut legitimum harum operationum iter in tuto collocetur (176).

§ 3. Singulae Sessiones consulto habitae ad collationem et auscultationem, in scriptis conficiantur.

Art. 136 - Non sufficiunt affirmationes generales ex parte Episcopi vel eius Delegati, quae cursum collationis et auscultationis actorum Inquisitionis testentur.

Art. 137 - § 1. Post collationem et auscultationem Transumpti cum Archetypo, Scriba apparare debet alterum exemplar concordans cum originali, quod appellatur Exemplar Publicum (177).

§ 2. Ad Exemplar Publicum conficiendum sufficit ut photoscriptio fiat Transumpti, cum sigillo et siglis Notarii in singulis paginis iam appositis (178).

 

Titulus VI
De Portitore

Art. 138 - § 1. Episcopus vel eius Delegatus nominare debet, per decretum, Portitorem, id est, Officialem deputatum ad acta Inquisitionis dioecesanae vel eparchialis tradenda Congregationi de Causis Sanctorum.

§ 2. Acta Inquisitionis quae mittuntur ad Congregationem sunt: Transumptum, Exemplar Publicum, exemplar scriptorum editorum Servi Dei, quae iam examinata sunt a Censoribus theologis, eorumque vota scripta (179).

§ 3. Si actorum Inquisitionis versio peracta fuerit, ad Congregationem mittuntur quoque duo exemplaria ex actis traductis (180).

§ 4. Scripta Servi Dei et documenta collecta a peritis in re historica et archivistica transmitti possunt ad Congregationem in lingua originali (181).

§ 5. Vota Censorum theologorum vertenda sunt in unam ex linguis admissis apud Congregationem (182). 

Art. 139 - Portitor potest esse quoque postulator vel vice-postulator, dummodo rite ad hoc munus deputetur.

Art. 140 - Acta Inquisitionis mittenda sunt ad Congregationem per securam viam (v. gr. manu tradenda, per diplomaticum Sanctae Sedis fasciculum transmit tenda, etc.) (183).

 

Titulus VII
De Ultima Sessione
seu de Conclusiva Sessione Inquisitionis

Caput I
De Ultima Sessione in genere

Art. 141 - Priusquam procedatur ad definitivam Inquisitionis conclusionem, Episcopus dioecesanus vel eparchialis providere potest ut canonica fiat recognitio mortalium exuviarum Servi Dei, de qua in Artt. 1-5 Appendicis huius Instructionis.

Art. 142 - Actis instructoriis Inquisitionis expletis, eiusdem actis originalibus (Archetypo) transcriptis et duobus exemplaribus Archetypi (Transumpti et Exemplaris Publici) praeparatis, proceditur ad Inquisitionem definitive concludendam cum celebratione Ultimae Sessionis.

Art. 143 - § 1. Episcopus dioecesanus vel eparchialis Ultimae praeest Sessioni.

§ 2. Iustis de causis, ipse nominare potest per decretum sacerdotem qui eum substituat (184).

§ 3. Ultima Sesssio celebrari potest cum fidelium participatione (185). 

§ 4. Summi ponderis est ut abstineatur a quolibet actu, quo fideles induci possint ad falso putandum conclusionem Inquisitionis necessario secum ferre beatificationem et canonizationem Servi Dei (186).

Caput II
De actibus Ultimae Sessionis

Art. 144 - § 1. In Ultima Sessione vel Sessione conclusiva Inquisitionis:

1. Episcopus declarat, per decretum in iisdem actis inserendum, Inquisitionem definitive esse conclusam;

2. Portitor iurat se fideliter munus impleturum esse (187);

3. Episcopus, Delegatus Episcopalis, Promotor Iustitiae, Notarius et postulator et/vel vice-postulator causae, separatim iurant se fideliter suum cuiusque munus exercuisse et secretum ex officio servaturos esse.

§ 2. Unumquodque iusiurandum in scriptis conficiendum est nec non respectivum documentum actis inserendum.

Art. 145 - § 1. Priusquam claudantur fasciculi Archetypi, Transumpti et Exemplaris Publici, Episcopus iubet ut Ultimae Sessionis relatio iisdem inseratur.

§ 2. Episcopus iubet ut fasciculus Archetypi claudatur, sigillo muniatur et in archivo dioecesis vel eparchiae tuto collocetur.

§ 3. Si fieri potest, pars quaedam archivi dioecesani vel eparchialis reservetur actis originalibus omnium Inquisitionum, si quae sint, de Causis Sanctorum.

§ 4. Iubet tandem ut fasciculi Transumpti et Exemplaris Publici claudantur, obsignentur et ad Congregationem de Causis Sanctorum mittantur (188).

 

Titulus VIII
De actibus conclusivis

Caput I
De inscriptione externa

Art. 146 - § 1. Fasciculi qui continent Transumptum et Exemplar Publicum claudentur et munientur sigillo Episcopi dioecesis vel eparchiae, unde confirmetur realis eorum clausura et comprobetur acta subversa non esse.

§ 2. In singulis fasciculis Episcopus vel eius Delegatus externam inscriptionem apponit, id est, folium cum declaratione in qua recensentur argumenta fasciculi, cuius secura ac definitiva clausura confirmatur.

§ 3. Declaratio subsignetur oportet ab Episcopo vel eius Delegato et a Notari  Inquisitionis, ibique sigillum Notarii est apponendum.

Caput II
De litteris Officialium Inquisitionis

Art. 147 - § 1. Qui praefuit Inquisitioni (Episcopus vel eius Delegatus) Portitori tradit, una cum fasciculis, involucrum clausum et sigillo munitum, quo contineantur litterae mittendae ad Praefectum Congregationis de Causis Sanctorum.

§ 2. In huiusmodi litteris sententiam ferre debet de credibilitate testium ac de legitimitate actorum Inquisitionis (189). 

§ 3. Ipse debet suas exprimere observationes resque maioris momenti, quas utiles iudicaverit ad studium causae in periodo Romana.

Art. 148 - Ad studium causae in romana periodo, opus erit ut Promotor quoque Iustitiae ad Praefectum litteras mittat, quibus significentur proprii maioris momenti aspectus, quaeque litteris Episcopi vel eius Delegati inserantur (190).

Art. 149 - Si agitur de Inquisitione circa coniectam miram sanationem, suadetur ut Peritus Medicus exaret suam relationem circa processum in interrogatoriis testium medicorum Inquisitionis, ceteris litteris adnectendam (191). 

Caput III
De Instrumento conclusionis

Art. 150 - Fasciculus harum litterarum amplectetur quoque Instrumentum conclusionis, id est, declarationem in folio superscripto, in qua Episcopus fidem facit de argumentis fasciculorum, quorum peractam clausuram declarat.

 

APPENDIX
DE RECOGNITIONE CANONICA
MORTALIUM EXUVIARUM SERVI DEI

 

Titulus I
De authenticitate

Art. 1 - § 1. Iuxta antiquam Ecclesiae traditionem, reliquiae Sanctorum et Beatorum veneratione sunt dignae, eorumque sepulcra peregrinationis metam constituunt.

§ 2. Ad Congregationem de Causis Sanctorum spectat statuere omnia quae authenticitatem et conservationem reliquiarum respiciunt (192).

§ 3. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum competens est quoad cultum sacrarum reliquiarum (193). 

Art. 2 - § 1. Comprobetur oportet mortales exuvias Servi Dei, cuius causa in cursu est, authenticas esse.

§ 2. Ad agendam canonicam mortalium exuviarum Servi Dei recognitionem, hoc est earundem recognitionem authenticitatis, competens est Episcopus dioecesis vel eparchiae ubi exuviae ipsae custodiuntur.

Art. 3 - Attento usu confirmato, ad Episcopum competentem spectat canonicam mortalium exuviarum Servi Dei recognitionem absolvere, priusquam concludatur Inquisitio (194).

Art. 4 - § 1. Ut ad canonicam procedat recognitionem, Episcopus competens instructiones petere potest a Congregatione de Causis Sanctorum.

§ 2. In litteris, ipse significat locum exactum ubi mortales Servi Dei exuviae servantur (nempe urbem, titulum ecclesiae, cappellam, coemeterium publicum vel privatum, etc.).

§ 3. Si facienda est translatio, inseratur quoque delineatio novi loci in quo Dei Servus inhumabitur.

Art. 5 - Antequam quaelibet fiat operatio in mortalibus exuviis Servi Dei, auctoritates dioecesanae vel eparchiales obtinere debent licentias quas ius civile loci requirit.

 

Titulus II
De conservatione

Art. 6 - § 1. Quo reliquiae Sancti vel Beati securius conserventur, dar i potest necessitas peculiarem earum curam adhibendi.

§ 2. Episcopus competens a Congregatione licentiam petit hanc curam adhibendi.

§ 3. In litteris, ipse significat locum exactum ubi reliquiae vel mortales exuviae custodiuntur, rationes exsequendi hanc curam atque naturam operationum quae optantur peragendae.

 

Titulus III
De praeparatione reliquiarum

Art. 7 - § 1. Prospiciens beatificationi vel canonizationi, Episcopus qui reliquias ex mortalibus exuviis Venerabilis vel Beati praeparare intendit, licentiam obtinere debet a Congregatione.

§ 2. Quandoquidem collatio pontificia tituli Venerabilis non secum fert ullam cultus concessionem, Episcopus curabit ut, ante beatificationem, quodlibet signum cultus publici ecclesiastici scrupulose vitetur.

Art. 8 - Postulatori causae munus competit has reliquias praeparandi earumque testimoniales authenticitatis litteras conficiendi.

 

Titulus IV
De translatione

Art. 9 - § 1. Quo reliquiae Beati vel mortales exuviae Servi Dei melius aptentur ad devotionem populi Dei, dar i potest opportunitas eas definitive transferendi ex altero in alterum locum (v. gr. e coemeterio ad ecclesiam vel cappellam).

§ 2. Episcopus dioecesanus vel eparchialis, competens ad reliquias transferendas, ut procedere possit facultatem postulare debet a Congregatione.

Art. 10 - § 1. In litteris mittendis ad Praefectum Congregationis, ipse debet significare locum exactum ubi reliquiae in praesens iacent nec non locum praevisum ad definitivam repositionem.

§ 2. Iisdem litteris additur quoque delineatio novi loci inhumationis Beati et Servi Dei.

Art. 11 - Antequam petatur facultas a Congregatione, auctoritates dioecesanae vel eparchiales obtinere debent licentias quas ius civile loci requirit.

Art. 12 - § 1. Si translatio fit ex altera in alteram dioecesim vel eparchiam, Episcopus, qui excipere cupit reliquias Beati vel exuvias mortales Servi Dei (Episcopus "ad quem"), consensum exquirere debet ab Episcopo dioecesis vel eparchiae ubi inveniuntur exuviae Beati vel Servi Dei (Episcopo "a quo").

§ 2. Litteris suis mittendis ad Congregationem Episcopus "ad quem" adiungit exemplar litterarum consensus Episcopi "a quo".

Art. 13 - Dum peragitur translatio, Episcopus sedulo curabit ut quodlibet sivelgnum cultus indebiti erga Servum Dei nondum beatificatum scrupulose vitetur.

Art. 14 - Quod attinet ad alienationem et translationem in perpetuo reliquiarum insignium Sanctorum serventur praescriptiones iuris canonici (195).

Art. 15 - In omnibus casibus praedictis, Congregatio mittit ad Episcopos quorum interest rescriptum, quo concedetur licentia simul cum adnexa specifica Instructione, in qua ostendetur ordo procedendi.

                                    _____________________________________

 

Ppraesens Instructio subiecta est examini Cardinalium et Episcoporum, sodalium huius Congregationis, qui in Sessione Plenaria sunt congregati diebus 24-26 mensis Aprilis anno 2006. Die 22 mensis Februarii anno 2007, die festo Cathedrae Sancti Petri, Summus Pontifex Benedictus XVI approbavit eam et publici iuris fieri mandavit.

Romae, ex Aedibus Congregationis de Causis Sanctorum, in Sollemnitate Ascensionis Domini, die 17 mensis Maii anno 2007.

 

JOSEPHUS CARD. SARAIVA MARTINS
Praefectus

MICHAĖL DI RUBERTO
Archiepiscopus tit. electus Biccarensis
Secretarius

 


(1) Cfr Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen Gentium, nn. 50-51.

(2) Cfr Acta Apostolicae Sedis 75 (1983), 349-355. In praesenti Instructione Constitutio Apostolica Divinus perfectionis Magister citabitur sub siglis DPM.

(3) Cfr DPM I, 2.

(4) Ibid., I, 1.

(5) In praesenti Instructione, Codex Iuris Canonici anni 1917 et Codex Iuris Canonici anni 1983 citabuntur sub siglis CIC cum relativo anno promulgationis. Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium anni 1990 citabitur sub siglis CCEO.

(6) Cfr Acta Apostolicae Sedis 75 (1983), 396-403. In praesenti Instructione Normae servandae in inquisitionibus ab Episcopis faciendis in Causis Sanctorum citabuntur sub siglis NS cum respectivo numero Normarum.

(7) Cfr can. 34 CIC 1983.

(8) Cfr Lumen Gentium, n. 50; DPM, Prooemium.

(9) Cfr can. 1403 CIC 1983; can. 1057 CCEO.

(10) Cfr infra Artt. 29 § 2 e 30 § 2; can. 1403 § 2, CIC 1983; can. 1400 CIC 1983; can. 1055 CCEO.

(11) Cfr cann. 1999-2141 in Liber IV - De processibus. Pars Secunda: De Causis Beatificationis Servorum Dei et Canonizationis Beatorum, CIC 1917.

(12) "Fama autem sanctitatis in genere nihil aliud est, quam existimatio seu communis opinio depuritate et integritate vita e, et de virtutibus . . . , necnon de miraculis eorum intercessione a Deo patratis; ita ut, concepta in uno vel pluribus locis erga eos (Servos Dei) devotione, a plerisque in suis necessitatibus invocentur" (Benedetto XIV, De Servorum Dei beatificatione et Beatorum canonizatione, L. II, cap. 39, n. 7).

(13) "Pariter fama Martyrii in genere nihil aliud est, quam existimatio et communis opinio, quod aliquis vel aliqua pro fide Christi, vel pro virtute, quae ad fidem Christi deducatur, illatam sibi mortem patienter tulerint, et quod signa seu miracula eorum intercessione . . . secuta sint; ita ut, apud plerosque concepta devotione, in suis necessitatibus invocentur"(ibid.).

(14) "ita ut, concepta in uno vel pluribus locis erga eos (Servos Dei) devotione, a plerisque in suis necessitatibus invocentur . . . ita ut, apud plerosque concepta devotione, in suis necessitatibus invocentur" (ibid.).

(15) Cfr infra Art. 40 § 1.

(16) " . . . ut probetur fama in genere, spontanea, non arte aut diligentia humana procurata, orta ab honestis et gravibus personis, continua, in dies aucta et vigens in praesenti apud maiorem partem populi": Cfr can. 2050 § 2 CIC 1917.

(17) DPM I, 2.1; NS n.3, b; cfr infra Art. 17

(18) Cfr infra Art. 40.

(19) Cfr infra Art. 89, n. 2.

(20) DPM I, 1; NS n.1, a.

(21) NS n. 1, a.

(22) NS n . 2, a.

(23) NS n. 3, a.

(24) NS n. 2, a

(25) Cfr infra Art. 89, n. 3.

(26) NS n. 4.

(27) NS n.2, b.

(28) Cfr supra Art. 8.

(29) NS n . 3,b; cfr supra Art. 8.

(30) NS n. 3, c.

(31) Cfr infra Art. 68 § 3.

(32) DPM 1, 1.

(33) NS n. 5, a.

(34) NS n. 5, b.

(35) NS n. 5, a.

(36) Cfr infra Art. 89, n. 1.

(37) Cfr infra Art. 36 § 1; can. 1501 CIC 1983; can. 1104 § 2 CCEO.

(38) NS n. 9, a.

(39) NS n. 9, b.

(40) Cfr infra Art. 89, n. 5.

(41) NS n. 7.

(42) Cfr infra Art. 37, n. 3; Art. 2 § 3.

(43) NS n. 7.

(44) Cfr infra Art. 37, n.3, b; Art. 2 § 3.

(45) DPM, I.1.

(46) Cfr can. 2001 § 1 CIC 1917.

(47) Cfr supra Art. 30. Tamquam antiquus Beatus haberi potest ille Servus Dei cui tribuitur cultus ex tolerantia post pontificatum Papae Alexandri III (1159-1181) et ante tempus constitutione Papae Urbani VIII (1623-1644) statutum: Cfr can, 2125 § 1 CIC 1917.

(48) Cfr infra Art. 37.

(49) Cfr supra Art.25 § 1.

(50) DPM I, 2. 5°; NS n. 32.

(51) Cfr can. 1504 CIC 1983; can. 1187 CCEO.

(52) NS n. 10, 1° .

(53) NS n.10, 2° .

(54) NS n.10, 3° .

(55) NS n. 15, b.

(56) NS n. 33, a.

(57) Cfr infra Art. 89, n. 4.

(58) NS n.3, b; cfr supra Art.7 § 1 e Art. 8 § 2.

(59) NS n. 11, a.

(60) Cfr infra Art. 89, n. 6.

(61) NS n. 11, b.

(62) Cfr infra Art. 89, n. 7.

(63) NS n. 12, a.

(64) NS n.12, b.

(65) NS n . 15, c.

(66) Cfr infra Art. 89, n. 8.

(67) NS n. 27, a.

(68) Cfr can. 470 CIC 1983; can. 252 CCEO.  

(69) Cfr infra Art. 89, n. 9.

(70) Cfr infra Art. 69 § 1.

(71) NS n.6, c.

(72) DPM I, 1.; NS n. 6, a.

(73) NS n. 6, a.

(74) Cfr infra Art. 91.

(75) NS n. 6, b.

(76) NS n. 16, a; cfr can. 484, n. 2 CIC 1983; can. 254, n. 2 CCEO.

(77) NS n. 15, a; cfr infra Art. 81.

(78) NS n. 34, a; cfr infra Art. 92 § 2.

(79) Cfr can. 1468; can. 1558 § 1 CIC 1983; can. 1127; can. 1239 § 1 CCEO.

(80) DPM  I. 2, 2°; NS n. 13; cfr supra Art. 37, n. 2.

(81) "Nomine scriptorum veniunt non modo opera inedita Servi Dei, sed etiam quae iam typis fuerint impressa; item conciones, epistolae, diaria, autobiographiae, quidquid denique vel ipse per se, vel aliena manu exaraverit": cfr can. 2042 CIC 1917.

(82) NS n. 6, c.

(83) NS n . 13.

(84) Cfr infra Art. 74.

(85) Cfr infra Art. 89, n. 10.

(86) NS n. 14, b.

(87) NS n. 14, a.

(88) Cfr supra Art. 19 §2.

(89) Cfr supra Art. 50 § 2.

(90) NS n. 6, c.

(91) NS n . 26.

(92) Cfr infra Art.89, n. 11.

(93) NS n. 14, c.

(94) NS n. 12.

(95) Cfr infra Art. 89, n. 11.

(96) Cfr supra Art. 64 §2.

(97) NS n.21, b; cfr infra Art. 96, n. 4.

(98) NS n. 21, b.

(99) NS n. 16, c.

(100) NS 15, a; cfr supra Art. 37, Art. 64 § 1 e Artt. 68- 75.

(101) NS n.15, a; cfr supra Art. 60 § 3.

(102) Cfr can. 1563 CIC 1983; can. 1244 CCEO.

(103) Cfr can. 1564 CIC 1983; can. 1245 CCEO.

(104) Cfr Conoscenza degli Interrogatori prima dell'Inchiesta, decisio Congregationis diei 12 mensis Novembris anno 1999, Prot. N. VAR. 4959/99; cfr etiam can. 1565 § 1 CIC 1983; can. 1246 § 1 CCEO.

(105) NS n. 33, a; cfr supra Art.60 § 3.

(106) DPM  I. 2, 4°; NS n. 16, a; cfr supra Art. 77 § 2; can. 2087 § 3 CIC 1917.

(107) Cfr can. 1556 CIC 1983; can. 1237 CCEO.

(108) Cfr can. 1557 CIC 1983; can. 1238 CCEO.

(109) Cfr infra Art. 143§3.

(110) Cfr supra Artt. 47 §2 e 48.

(111) NS n. 6, c; cfr supra Art.51 §2.

(112) NS n . 36; cfr infra Art. 143 § 4.

(113) Cfr supra Art. 24 § 1.

(114) Cfr supra Art. 8 § 3.

(115) Cfr supra Art. 13 § 2.

(116) Cfr supra Art. 39.

(117) Cfr supra Art. 27 § 2.

(118) Cfr supra Art. 42 § 3.

(119) Cfr supra Art. 43 § 4.

(120) Cfr supra Art. 46.

(121) Cfr supra Art. 48 § 3.

(122) Cfr supra Art. 67.

(123) Cfr supra Artt. 72 § 1 e 73 § 4.

(124) Cfr can. 474 CIC 1983.

(125) Cfr supra Art. 56 § 3.

(126) NS n .16, b.

(127) NS 6, e.

(128) Cfr supra Art.60 § 4.

(129) Cfr infra Artt. 149-150.

(130) Cfr can. 1559 CIC 1983; can. 1240 CCEO.

(131) NS n. 27, c; cfr infra Art. 122.

(132) NS n. 10, 3°; NS n. 15, b; cfr supra Art. 37, n. 3.

(133) NS n. 21, a.

(134) NS n. 21, b; cfr supra Art. 76.

(135) NS n. 22, a; NS n. 34; cfr infra Art. 110 § 3.

(136) Cfr can. 1553 CIC 1983; can. 1234 CCEO.

(137) NS nn. 17-18.

(138) NS n 17.

(139) Ibid.; can.1572 CIC 1983; can. 1253 CCEO.

(140) Cfr can. 1548 § 1 CIC 1983; can. 1229 § 1 CCEO.

(141) NS n. 19.

(142) NS n. 20, n. 1°; cfr can. 1550 § 2, n. 2° CIC 1983; can. 1231 § 2, n. 2° CCEO.

(143) NS n. 20, n. 2.

(144) NS n. 20, n. 3; cfr can. 1550 § 2, n. 1° CIC 1983; can. 1231 § 2, n. 1° CCEO.

(145) NS n. 23; cfr can. 1563 CIC 1983; can. 1244 CCEO.

(146) NS n . 16, a; cfr can. 1569 § 2 CIC 1983; can. 1250 § 2 CCEO.

(147) NS n. 24.

(148) NS n. 22, b.

(149) Ibid.

(150) NS n. 34, b.

(151) NS n. 6, c.

(152) NS n . 34, b.

(153) Ibid.; cfr supra Art. 96, n. 5.

(154) Cfr can. 1567 § 2 CIC 1983; can. 1248 § 2 CCEO.

(155) Cfr can. 1569 § 1 CIC; can. 1250 § 1 CCEO.

(156) NS n. 16, a; can. 1569 § 2 CIC 1983; can. 1250 § 2 CCEO.

(157) Cfr infra Artt. 128 e 131 §2.

(158) NS n. 26, a

(159) NS n. 26, b

(160) Ecce integer titulus collectionis Decretorum Summi Pontificis Urbani VIII (1623-1644): Urbani VIII Pontificis Optimi Maximi DECRETA servanda in Canonizatione et Beatificatione Sanctorum. Accedunt Instructiones, et Declarationes quas Em.mi et Rev.mi S.R.E. Cardinales Praesulesque Romanae Curiae ad id muneris congregati ex eiusdem Summi Pontificis mandato condiderunt. (Romae: Ex Typographia Rev. Cam. Apostolicae, MDCXLII).

(161) NS n. 28, a.

(162) NS n. 28, b.

(163) NS n. 28, a.

(164) NS n. 27, b.

(165) Ibid.

(166) NS 27, c; cfr supra Art. 95.

(167) Ibid.

(168) NS n . 31, b.

(169) Ibid.

(170) Cfr infra Artt. 134- 137.

(171) NS n . 31, b.

(172) NS n . 29, a.

(173) NS n. 6, c.

(174) Cfr supra Art. 113.

(175) NS 30, a.

(176) Ibid.

(177) NS n. 29, b.

(178) Cfr supra Art. 135 § 1.

(179) NS n. 31, a; cfr infra Art. 145 § 4.

(180) NS n. 31, b.

(181) Cfr supra Artt. 62 e 68.

(182) Cfr supra Art. 127.

(183) NS 31, a.

(184) Cfr supra Art. 86 § 2.

(185) Cfr supra Art. 86 § 3.

(186) NS n. 36; cfr supra Art. 88.

(187) NS n. 6, c.

(188) NS n. 31, a; cfr supra Art. 138 § 2.

(189) NS n. 31, c.

(190) Cfr supra Artt. 56 e 91.

(191) Cfr supra Art. 93.

(192) DPM II, 3; cfr Const. Apost. Pastor Bonus, Art. 74.

(193) Cfr Const. Apost. Pastor Bonus, Art. 69.

(194) Cfr supra Art. 141; can. 2096 CIC 1917.

(195) Cfr can. 1190 §1 CIC 1983, can. 888 § 2 CCEO.

 

 

top