Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

LAICI A DEO

VICTORIAE DÍEZ Y BUSTOS DE MOLINA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Laici «a Deo vocantur, ut suum proprium munus exercendo, spiritu evangelico ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ab intra conferant, sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes, Christum aliis manifestent» (CONC. OECUM. VAT. II, Lumen gentium, 31).

Ita prorsus suam christianam est vocationem exsecuta Victoria Díez y Bustos de Molina iam ante tempus suis quidem moribus ad effectum sermones deducendo illos, quos erat deinde Concilium Vaticanum Secundum pronuntiaturum. Opere enim sui abnegations Victoria uti magistra solidam in formam, laetam totamque in donationem, redegit spiritalem Teresianae Institutionis doctrinam, laicorum nempe christifidelium consociationis ad quam ab anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto pertinuit.

Nobis porro ipsa Spiritu sustentata per aetatis suae triginta duos annos exemplum, quod hodie quoque allicit, apostolicae fecunditatis praebuit.

Sanctimoniam vitae cotidiana sua educatricis navitate est assecuta rustica in communitate, dum simul intererat operibus paroeciae ipsius, potissimum rei catecheticae. Prompta serviendi alacritas et laetitia eius praesentiae, quae facile diffundebatur, perfectum fuerunt quoddam speculum illius absolutae donationis sui ipsius Iesu Christo factae, quae eam tandem adduxit ad vitam pro Eo devovendam.

Hispali nata Victoria Díez y Bustos de Molina est die XI mensis Novembris anno MCMIII unica familiae filia medii ordinis planeque christianae. Apud Institutum Magistrorum studia obiit cursusque pariter pingendi peregit in Hispalensi Schola Artium ac Professionum. Cum autem completis studiis sese iam praeparabat ad descendendum in certamen ut opus assequeretur publicum, cognovit Institutum cui nomen «Institucion Teresiana» ibidemque protinus intellexit appetitum suum sanctitatis atque apostolatus conciliari posse cum magistrae scholarum munere.

Hilaris erat adulescens et simplicis animi necnon ad martyrium usque magnanima. Ex alta sua spiritali vita amplaque simul evangelizandi facultate adeo processit ut totam se Deo et proximo dediderit. Anno MCMXXVII primum suum docendi adepta est officium in magistrorum numero in oppido Cheles apud Pacem Iuliam, posteroque autem anno ad locum est missa Hornachuelos prope Cordubam ubi ad mortem usque resedit.

Convenienter instituta suum magistrae opus exercuit tamquam veram missionem, in quam cum peritia et alacritate incubuit, humanam christianamque multorum singulorum atque coetuum educationem provehens: discipularum et familiarum, sociorum operis et catechistarum, iuvenum Actionis Catholicae. Sine ulla porro exceptione sese paroeciae coeptis dedidit. Unde dici merito ea potest ex fide munera cotidiana explicando mirabiliter iis respondisse, quae vocationis laicalis christianorum propria sunt Evangelio obtemperantium, quam sacerdos Petrus Poveda Castroverde, conditor eiusdem Instituti, perspexit.

Condiciones perquam difficiles in Hispania sub belli civilis principium exortae in oppido Hornachuelos in impetum apertum exarserunt adversus Ecclesiam. Die exinde XI mensis Augusti anno MCMXXXVI comprehensa Victoria est postridieque mane vi interempta suam fidem professa, cum aliis septendecim viris inter quos et fuit parochus ipse. Una tamen illa et sola fuit mulier. Ex testibus huius eventus probe scimus quantae fortitudinis haec iuvenis fuerit, quae ad extremum usque omnes iis vocibus incitaverit quae ex Ecclesiae priscae martyrologio depromptae esse videntur.

Ut vero canonizationis ipsius institueretur causa iam apud Curiam Cordubensem anno MCMLXII incohata, eius perpetuo augescens sanctitatis existimatio persuasit. Omnibus rebus iure statutis peractis die VI mensis Iulii anno MCMXCIII coram Nobis prodiit super martyrio decretum. Quapropter ut beatificationis ritus die X mensis Octobris eodem hoc anno celebraretur ediximus, una ritu beatificationis aliorum Servorum Dei, in quibus Conditor ipse Instituti Petrus Poveda Castroverde.

Hodie idcirco in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Rosendi Alvarez Gastón, Episcopi Almeriensis, Angeli Cardinalis Suquía Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Iosephi Antonii Infantes Florido, Episcopi Cordubensis, Iosephi Gottardi Cristelli, Archiepiscopi Montisvidei, et Oddonis Fusi-Pecci, Episcopi Senogalliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Didacus Ventaja Milán, Emmanuel Medina Olmos et septem Socii, Petrus Poveda Castroverde, Victoria Díez y Bustos de Molina, Maria Francisca Rubatto et Maria Crucifixa Satellico Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Didaci Ventaja Milán et Emmanuelis Medina Olmos die tricesimo mensis Augusti; septem Fratrum Scholarum Christianarum die decimo sexto mensis Novembris; Petri Poveda Castroverde die vicesimo octavo mensis Iulii; Victoriae Díez y Bustos de Molina die duodecimo mensis Augusti; Mariae Franciscae Rubatto die nono mensis Augusti et Mariae Crucifixae Satellico die octavo mensis Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quibus sic rite sollemniterque prolatis vocibus alacriter etiam, Noster ut ferebat mos, eandem Caelitem Beatam propriis suscepimus celebrandam sermonibus, cum virtutes ipsius operumque merita in exemplum hodie pariter imitandum extolleremus deprecationemque illius cunctis Christifidelibus fidenter deposceremus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana