Index   Back Top Print

[ FR  - IT  - LA ]

PAULUS PP. VI

HOMILIA IN AEDE SIXTINA HABITA
A BEATISSIMO PATRE SACRUM CONCELEBRANTE,
INEUNTE EXTRAORDINARIA EPYSCOPORUM SYNODO

Die XI mensis octobris anno Domini MCMLXIX

 

Venerabiles Fratres,

Quemadmodum nostis, Concilium recens celebratum clariore in luce posuit Ecclesiae indolem socialem communemque, quasi quandam eius rationem constitutivam atque primariam. Quae quidem ratio, si seorsim ac sola spectetur, plenam notionem Ecclesiae non exhaurit, utpote quae, si accuratius attenditur, exhibeatur ut Corpus Christi Mysticum, compaginatum unitate ac distinctis institutis et ministeriis. Verumtamen in hanc communionem, quae gemino modo accipitur ut communio in Christo cum Deo et ut communio in Christo cum credentibus in eum simulque, vi et virtute, cum toto genere humano, Concilium singularem in modum considerationem intendit, idque praesertim cum animadverteret communionem in Episcopatu vigentem. Cum igitur in mentem revocaret Episcopos legitime Apostolis succedere hosque peculiare corpus effecisse, a Christo electum et conditum, recte visum est notionem et verbum collegialis naturae eiusmodi resumere, quatenus ad ordinem episcopalem pertineret; ait enim Concilium: «sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur» (Const. dogm. Lumen Gentium, 22).

Itaque commemoratum hoc divinum consilium super munus apostolicum, ex quo ad Populum Dei nuntius fidei defertur, ei mysteria gratiae impertiuntur, idemque in peregrinatione terrestri ac temporali dirigitur, gratum officium in Nos transfundit ampliorem et efficaciorem vim tribuendi collegiali indoli Episcopatus; qua in re primaria illa notione fraternitatis ducimur, quae omnes Christi sectatores communione coagmentat et quae maiorem plenitudinem consequitur in Episcopis, utpote qui quasi hereditario iure iis insignes sint nominibus, quae Christus ipse electis a se discipulis indidit; quos scilicet vocavit Apostolos (Luc. 6, 13), noscentes mysterium regni Dei (Marc. 4, 11), amicos suos (Io. 15, 14 et 15), testes suos (Act. 1, 8), et quibus praecelsum munus mandavit Evangelium annuntiandi et ad affectum deducendi (cfr. Matth. 28, 19) in spiritu humilitatis (Io. 13, 14) et famulatus (Luc. 22, 26), «in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi» (Eph. 4, 12).

Nosmet iam demonstravisse putamus quantum cuperemus hanc Episcoporum Collegialitatem in re ipsa actioneque vitae provehere, sive ipsam Episcoporum Synodum instituendo, sive Conferentias Episcopales approbando, sive in propria Curiae Nostrae Romanae ministeria adlegendo nonnullos in episcopatu Fratres atque animarum Pastores, in suarum dioecesium finibus degentes. Quodsi opitulabitur Nobis superna gratia et fraterna concordia Nostras mutuas necessitudines faciliores reddet, aliis sub formis canonicis huiusce collegialitatis exercitatio latius prorogari poterit. Dum ergo Synodus extraordinaria naturam circumscribet ac definiet potestates Conferentiarum Episcopalium earumque tam cum hac Apostolica Sede quam inter sese coniunctionem, illuminare etiam valebit consentaneis regulis canonicis quae sit et quomodo augescat Episcoporum Collegialitas, eodemque tempore poterit instituta quoque Concilii Vaticani Primi et Secundi corroborare de Beati Petri Successoris potestate ipsiusque collegii Episcoporum cum capite Summo Pontifice.

Verumtamen, priusquam instantis suscipiamus labores Synodi, consistamus parumper, Fratres carissimi, in Eucharistici Sacrificii celebratione, quod culmen Corporis Mystici unitatis est, ut non modo ante oculos constituamus iuridicam collegialitatis indolem, vel multiplices rationes quibus ea prolabente tempore effecta est, ac vel etiam - quod pluris interest, at iam mentibus infixum esse scimus — voluntatem ipsius Christi, auctoris eiusdem collegialitatis et conditoris: sed ut potius cogitemus pondus et momentum morale atque spirituale, quod unicuique Nostrum simulque universis Nobis collegialitas habere debet.

Agendum, reputemus animo: exstat inter Nos, qui in locum sumus Apostolorum suffecti, vinculum prorsus singulare, vinculum nempe collegialitatis. Quid autem aliud est collegialitas, nisi communio quaedam, et animorum coniunctio, et fraternitas, et caritas longe uberior magisque Nos devinciens, quam ipsa illa Christiani amoris necessitudo inter fideles vel inter Christi sectatores, qui aliis in coetibus congregantur? Collegialitas caritas est. Si participatio Mystici Christi Corporis Sanctum Paulum ita loquentem inducit: «Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra» (1 Cor. 12, 26), quantopere intimis sensibus permoveri decet eos, qui maioribus in Ecclesia et gravioribus astringantur offrciis, reminiscentes communem inter se hanc sollicitudinem esse de prosperitate deque universali vel particulari Ecclesiae utilitate? Collegialitas est conscia munerum susceptio. Et quod aliud distinctius verorum discipulorum documentum poposcit Dominus ab illis Apostolis, novissimae salutationis Cenae adstantibus, quam mutuum amorem: «in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem» (Io. 13, 35)? Collegialitas est perspicua promptaque dilectio, quam mutuam inter se Episcopi alere debent. Et quoniam ipsa collegialitas unumquemque nostrum collocat in compagine quadam apostolica, ad aedificationem Ecclesiae in mundo destinata, Nos eadem ad amoris universalis officium impellit. Caritas collegialis nullis concluditur finibus. Quibus tandem aliis nisi fidelibus Apostolis Christus Dominus extrema illa monita convertit, sublime precatus in novissimae Cenae sermone: «Ut unum sint» (Io, 17, 23). Collegialitas unitas est.

Et ita — ut Nobis persuasum habemus — cum de mutuis agitur rationibus inter Episcopos, in novis hisce sodalitatibus pro unoquoque territorio congregatos, quae Conferentiae Episcopales appellantur, itemque de mutuis rationibus, quae isdem Conferentiis sive cum Apostolica Sede sive inter sese intercedunt, id unum sane nostris occurrit mentibus, primarium veluti caput considerandum: caritatem dicimus, qua hierarchica Ecclesiae communio, in fidei unitate, penitus conformari oportet.

Quapropter ad duo huiusmodi principia, nempe caritatis et unitatis, praecipuae dirigantur normae, quibus progrediens ecclesiastica communio, post Concilium Vaticanum Secundum, summum illud fastigium assequatur, Episcoporum collegialitate designatum. Quas vero diximus normae, duae Nobis esse videntur. Altera enim debito honore fiduciaque episcopalem Ordinem prosequi studet; atque Nos diligenter curabimus, ut Nostris in episcopatu Fratribus aequiore ratione agnoscamus eam privilegiorum et facultatum summam, quam iis tribuunt hinc sacramentalis character, quo ad pastoralia perfungenda munia in Ecclesia sunt votati, hinc eorum germana cum hac Sede Apostolica communio. Neque huiusmodi norma coerceri vel interscindi poterit, si pertinens ad ipsam principium «subsidiarietatis», cum in usum deducitur, recte humili ac sapienti prudentia temperabitur, ‘adeo ut nihil detrimenti commune totius Ecclesiae bonum capiat ex multiplicibus nimiisve particularis autonomiae formis, quae quidem unitati et caritati obsunt, qua Ecclesia fieri debet cor unum et anima una (Act. 4, 32), et favent ambitiosis aemulandi cupiditatibus et immoderatis suarum tantum utilitatum studiis. Neque memorata norma ulla refutabitur negatione, siquidem alterum principium, cui a «pluralismo» nomen, ita praefiniri oportebit, ut neque fidem offendat, quae ipsum recipere nequit, neque generalem Ecclesiae disciplinam, quae sane licentiam et perturbationem respuit, utpote cum necessarium sensum morumque concentum in societate Populi Dei, ipsamque collegialitatem, rem nempe tanti oneris, laedant.

Altera agendi norma — nobis pari studio fideliter sequenda, utpote quae ex magna existimatione procedat, qua prosequi oportet agnitam collegialem episcopalis muneris naturam — eo spectat, ut Episcopi universi aptius partes habeant et arctius inter se coniuncti communia obire valeant munera in universalis Ecclesiae regimine. Fore confidimus, ut id reapse contingat, quod cum gaudio ac spe audimus multorum in optatis esse, ad commune bonum, ad levamen et subsidium Nostrorum apostolicorum laborum, quorum pondus gravius factum est, et ad manifestius testimonium exhibendum unicae fidei sinceraeque caritatis: quae quidem in supremo ecclesiasticae hierarchiae vertice hodie quam maxime novo splendore maioreque vi refulgere debent. Hanc viam, ut supra diximus, iam ingressi sumus eademque, opitulante Deo vobisque faventibus. Venerabiles Fratres, pergere studebimus. Attamen, ad rem quod attinet, exploratum omnibus sit, regimen Ecclesiae nullo modo sumere posse rationes ac normas, quae humanorum regiminum propriae sunt, quaeque nostra aetate vel popularibus institutis constant, quae quantoque immoderatius se gerunt, vel in tyrannico imperio innituntur, quod personae humanae dignitati prorsus repugnat. Regimen vero Ecclesiae propriam suam formam ac rationem habet, eoque spectat ut omnibus suis formis sapientiam exprimat voluntatemque sui Divini Conditoris. Id Nos impellit, ut in memoriam revocemus supremas officii Nostri partes, Nobis voluntate Christi concrediti eo quod Christus Petro tradidit claves regni caelorum eumque ecclesiastici aedificii fundamentum constituit; ac praeterea ipsi gravissimum charisma commisit confirmandi Fratres (Luc. 22, 32); ab eo celsissimam firmissimamque professionem fidei excepit (Matth. 16, 17; Io. 6, 68); ab eoque denique quaesivit illam omnino singularem ac triplicem amoris confessionem, quae in primariam caritatis pastoralis virtutem convertenda erat (Io. 21, 15 ss.).

Has gravissimas Nostri officii partes, sive Sacra Traditio sive Oecumenica Concilia ministerio attribuunt, quod ad Nos proprie spectat ut Christi Vicarium, Apostolici Collegii Caput, universorum hominum Pastorem atque Servum servorum Dei, eademque circumscribi non poterunt a vel summa eiusdem Episcopalis Collegii auctoritate, quam Nos ipsi honore afficere, tueri atque promovere primi percupimus, quaeque tamen talis minime esset, ubi Nostro destitueretur suffragio.

Caritas atque unitas: hae profecto nobis meditandi materiem suppeditaverunt, ineunte Extraordinaria Synodo, super quam, Eucharisticum Sacrificium simul celebrantes, Spiritus Sancti lumen atque patrocinium invocamus.

Nonne hoc peculiare temporis momentum, collegiali Episcopatus naturae recogitandae atque confirmandae dicatum, quo die Divina Mariae Virginis Maternitas festivo ritu recolitur, opportunitatem nobis praebet, penitus commoto attentoque animo commemorandi Apostolos, in illo cenaculo congregatos, qui, Divino praestolantes Paracleto, «erant perseverantes unanimiter in oratione cum . . . Maria, Matre Iesu» (cfr. Act. 1, 14)? Itemque, hoc peculiaris temporis momento, nonne Romanae Liturgiae acclamationes ad nos, tali mentium conspiratione simul coniunctos, referre licet?

«Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor. Exsultemus et in Ipso iucundemur. Timeamus et amemus Deum vivum, et ex corde diligamus nos sincero».

Amen. Amen.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana