[DE -
EN -
ES -
FR -
IT -
LA]
CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
DECRETUM
ad dispositiones can. 838
Codicis Iuris Canonici efficiendas
Prooemium
Postquam Summus Pontifex Franciscus promulgavit Motum Proprium
Magnum
Principium quo quidem normae §§ 2 et 3 can. 838 C.I.C. mutatae sunt, si
quaedam in Institutionibus generalibus, in Praenotandis librorum
liturgicorum necnon in Instructionibus, Declarationibus, Notificationibus ab hoc
Dicasterio publici iuris datis secundum normas veteribus §§ 2 et 3 can. 838
C.I.C. 1983 novae disciplinae contraria inveniuntur, emendanda sunt.[1]Hoc valet praesertim de Institutione generali Missalis Romani anno 2002
et 2008 edita, de Praenotandis editionum alterarum De Ordinatione
Episcopi, presbyterorum et diaconorum, de Ordine celebrandi Matrimonium
et de editione Exorcismi et Martyrologii, necnon peculiari modo de
Instructionibus quae verbis: Varietates legitimae et Liturgiam
authenticam incipiunt. Perpendendum etiam est quod, quotiescumque in
Decretis promulgationis singulorum librorum liturgicorum agitur de
Conferentiarum Episcoporum et huius Dicasterii auctoritate vel iuridica
competentia quoad aptationes atque versiones textuum in linguas vernaculas, ea
quae dicuntur ad litteram et mentem novi can. 838 interpretanda sunt.[2]
Mentem igitur praedicti Motus Proprii sequens, haec Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum suum retinet omnes liturgicas leges de hac materia a
seipsa latas interpretare et, in quantum necessarium, explanare ita ut
“Conferentias Episcoporum adiuvet ad eorum munus complendum atque in vitam
liturgicam Ecclesiae Latinae fovendam magis ac magis in dies incumbat”.
Quapropter, ad mentem Motus Proprii, praesenti cum Decreto in prima parte denuo
revocantur ac interpretantur et emendantur normae, disciplina agendique modus
sive de translatione librorum liturgicorum sive de eorum aptatione praesertim
quoad competentias Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum et
Conferentiarum Episcoporum, salvis competentia Congregationis pro Doctrina fidei
et approbationibus quae Summo Pontifici reservatae sunt, dum in altera parte
indicantur nonnullae “variationes”, post eas quae anno 1983 iam editae sunt[3],
in novas editiones librorum liturgicorum introducendae.
I
Normae et agendi modus
1. Instaurati liturgici libri auctoritate Sanctorum Summorum Pontificum
Pauli VI et Ioannis Pauli II, qui eorundem promulgationem
obstringentiamque pro Ritu Romano decreverunt, ad celebrationem
liturgicam destinantur. Ii vero lectiones biblicas necnon preces Ecclesiae, cantus et alios textus
continent. Eisdem quoque pertinent Institutiones generales et
Praenotanda,[4] in quibus theologia, spiritualitas, munera ac principia curae pastoralis,
structura et disciplina uniuscuiusque celebrationis exponuntur. Hi nempe libri
lingua latina exarati[5]
traditionem illam transmittunt quae, per ritus et preces, fidem
Ecclesiae exprimit.[6]
Quapropter, quod his in libris comprehenditur, nullo modo bonum
singulorum fidelium aut cuiuscumque coetus reputandum est, orationem
etenim et Ecclesiae vitam patefacit.
2. Ritus Romani liturgici libri lingua latina promulgantur utpote
editiones typicae ab Apostolica Sede, quae ideo ius eorum proprietatis (copyright)
detinet.[7] Concordantia cum
“originali” a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
testatur. Pro sequentibus editionibus necnon pro editionibus emendatis vel
auctis idem principium valet. Cum in lucem editi sunt, Typis Vaticanis ex
consuetudine apparati, et per “Libreria Editrice Vaticana” evulgati, statim
libri liturgici typici adhiberi possunt.
3. Ut supradicti libri ad usum liturgicum, qui textum latinum referunt,
(editio typica vel iuxta typicam) imprimantur vel reimprimantur, singulis
vicibus licentiam obtinere oportet a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum. Pro editionibus iuxta typicam editores praeterea conventionem
inire debent cum Administratione Patrimonii Sedis Apostolicae aut, de eius
mandato, cum “Libreria Editrice Vaticana”. Similes licentiae requiruntur etiam
pro librorum liturgicorum vel eorum partium divulgatione per interrete (internet).[8]
4. In libros liturgicos Ritus Romani instaurandos, ad mentem eorum quae
a Concilio Vaticano II decreta sunt, quaestiones sive de necessitate eos
vertendi in linguas vernaculas sive de eorum aptatione, iuxta populorum
varietatem culturalem, simul ac huic operi pertinentes difficultates, perpensae
sunt. In hac igitur re non obliviscendum est quod:
a) versiones textuum liturgicorum, utpote pars ipsorum rituum, vox sunt
Ecclesiae divina mysteria celebrantis, ac tam pollent quam textus
liturgici lingua latina traditi;[9]
idcirco tendere debent ut linguae fiant “liturgicae”, et quamvis
variae sint, unam et eandem Ecclesiae vocem servare, id est unam et
eandem “legem orandi”. Ideo versiones librorum liturgicorun ad
arbitrium singulorum relinqui nequeunt, sed Episcoporum officio
committi debent et ab eorum Conferentiis approbari;
b) pro pastorali fidelium bono, praeter aptationes iam in libris
liturgicis praevisas, quae pertinent illi qui celebrationi
praesidet, aliae quoque species aptationum, necessariae vel utiles,
provideri possunt, deliberationi et approbationi Conferentiarum
Episcoporum traditae.
5. “Ad mentem Constitutionis Sacrosanctum Concilium, praesertim
in nn. 36 §§ 3-4, 40 et 63, expressam, necnon Litterarum Apostolicarum Motu Proprio datarum Sacram
Liturgiam, n. IX”,[10] Litterae
Apostolicae Magnum Principium Motu Proprio datae canonicam normam can.
838 §§ 2 et 3 mutant, quo “evidentior appareat competentia Apostolicae Sedis quoad translationes
librorum liturgicorum et profundiores aptationes, inter quas annumerari possunt
etiam novi quidam textus in illis inserendi, a Conferentiis Episcoporum statutas
atque approbatas”.[11] Igitur “ius
et munus Conferentiarum Episcoporum” quoque explanantur “ad faciliorem
uberioremque collaborationem reddendam inter Apostolicam Sedem et Conferentias
Episcoporum”[12] quoad librorum
liturgicorum editionem in linguas vernaculas.
6. Motu Proprio promulgato, necesse nunc profecto est interpretationem
normarum ad usum pertinentium usque ad hoc tempus proditarum renovare ad
aptationes et translationes liturgicas quod attinet. Attente autem perpendendum
est quod “principia indicata utilia fuerunt et plerumque talia manent atque, quantum fieri
potest, a Commissionibus liturgicis adhibenda erunt tamquam instrumenta apta”.[13]
7. Hoc in decreto rationes ac praescriptiones colliguntur quoad
competentias et Conferentiarum Episcoporum et Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum. Acta recognitionis et confirmationis, in
subsequentibus numeris 43 et 45 descripta, necessaria sunt ad dispositiones
Conferentiarum Episcoporum explendas et, eodem tempore, communionem Summi
Pontificis cum Episcopis ostendunt.[14]
Responsabilitas et competentiae Conferentiarum Episcoporum
8. Ad mentem can. 838 §§ 2 et 3, ad Episcoporum Conferentiam spectat
libros liturgicos edere, ratione habita quod in supradictis adsunt et
translationes textuum latinorum originalium et aptationes iam in iisdem libris
praevisae, quibus confirmatio opus est; profundior aptatio (cf. SC n. 40)
quoque adesse potest, in editionibus typicis librorum liturgicorum non praevisa,
qua recognitio opus est. Quoad recognitionem et confirmationem
obtinendas, modus agendi in approbatione ex parte Conferentiae Episcoporum
patrari debet ad normam can. 455 § 2 C.I.C.
Conferentiae Episcoporum est aptationes librorum liturgicorum approbare ad
normam iuris (cf. can. 838 § 2)
9. Profundior Ritus Romani aptatio (cf. SC n. 40), semper servata
substantiali eius unitate, in libris liturgicis typicis testata, tantum a
culturalibus necessitatibus (praxibus ritualibus, symbolis, gestibus) gigni
potest, non autem ab ullis aliis causis, nam de “inculturatione” Ritus Romani
ratio est.[15] De hac re profecto agitur: rite exprimere, per gestuum symbolorumque
typologiam, eundem sensum a gestibus et symbolis Ritus Romani traditis
expressum. Aliae aptationis occasiones vero exstant, sicut Calendaria
particularia[16] vel textus peculiares a pastoralibus necessitatibus inspirati.
10. Episcoporum Conferentiae competit introducendas aptationes una cum
novis textibus apte compositis, in editionibus typicis non praevisos, rite
perpendere et approbare.[17]Studium harum aptationum Commissione Episcopali de Liturgia committitur, quae,
concorditer cum Commissioni Episcopali pro Doctrina Fidei, auxilio peritorum uti
poterit.[18] Deinde Praeses
Conferentiae Episcoporum acta deliberationum Sedi Apostolicae defert pro
necessaria recognitione, una cum relatione de rebus actis, in qua electiones
peractae atque iter laboris iuxta vigentes normas confectum describuntur.[19]
11. Aptationes pro una tantum vel pluribus regionibus alicuius Nationis
semper a Conferentia Episcoporum approbari debent. Id nempe ampliorem
prudentioremque peculiarium electionum existimationem permittit.
12. Profundiores aptationes, post recognitionem obtentam, partes
sunt librorum liturgicorum definitae Conferentiae Episcoporum, ac imprimi debent
cum aliquo signo typographico quod eas utpote peculiares designare valeat. Eae
igitur adoptari nequeunt in alterius Conferentiae Episcoporum libris, omissa
nova approbatione huius Conferentiae et recognitionis ab Apostolica Sede
petitione.
Conferentia Episcoporum versiones librorum liturgicorum in linguas vernaculas
parat et approbat, confirmationem petens ante editionem (cf. can. 838 § 3)
- De lingua
13. In versionibus librorum liturgicorum apparandis, ratio habenda est
primo et principaliter de lingua,[20]
eiusdem praerogativis et diffusione, perpenso quoque, ex eius intellegentia apud
iuvenum generationes, illius usu in posterum tempus. In linguis vernaculis pro
liturgia adoptandis, praeterea, considerare oportet quod iudicium principale est
fidelium participatio in celebrationibus liturgicis, non autem vero alterius
generis opportunitates sicut causae sociales vel ad identitatem alicuius partis
populi pertinentes.
14. Conferentiarum Episcoporum est decernere de inducendis lingua vel
linguis in liturgiam pro regione sub eorum competentia, simulque diiudicare
utrum et qua ratione vertere omnes vel aliquos libros liturgicos typicos, id est
integrum librum vel illas tantummodo partes, quae reapse necessariae aut utiles
sunt ad participationem fidelium liturgiae fovendam.[21]
15. Exstans versio textuum biblicorum in definitam linguam, a Conferentia
Episcoporum approbata,[22] habenda
est praecipua ac prior condicio. Nam textus Sacrae Scripturae sunt potissima
fons, maximi quidem momenti, in liturgia celebranda,[23]
necessaria ad linguam liturgicam efficiendam.[24]
16. Conferentiae Episcoporum statutum de usu et modo definitae linguae in
liturgia Sedi Apostolicae transmittitur ad debitam confirmationem obtinendam,[25]
sine qua quidem opus translationis incipere non convenit.
- Translationis opus
17. Experientia recentiorum annorum docuit opus translationis biblicorum
ac liturgicorum textuum multiplex esse. Cum gravis cura in hac re Episcoporum
sit, ipsa Conferentia Episcopalis hoc onus proprium ducere debet,[26] advocans in necessarium auxilium personas idoneas, peritis in linguam
latinam liturgicam vertendam non exceptis, aptiora quoque instrumenta adhibens,[27] inter quae apparatio cuiusdam rationis translationis atque
indicis verborum ad vocabula liturgica non biblica apte vertenda.
18. Munus maximi ponderis in hoc opere a Commissione Episcopali de
Liturgia peragitur.[28] Episcopi,
qui de suis deliberationibus spondent, praesto habere debent coetum constantem
peritorum ut operis continuitas servetur. Ut definita lingua sine ulla
dubitatione rectam ac integram Catholicae Ecclesiae fidem, per eius doctrinam et
aptum thesaurum verborum traditam, exprimere valeat, manifeste consilium
Commissionis Episcopalis pro Doctrina Fidei necessarium est. deliberationes
ultimae competunt Conferentiae Episcoporum, quae corpus est illud ubi omnes
episcopi, ius suffragii habentes, suum munus populum Dei docendi consociant,
quia oratio liturgica apertissime patefacit quod Ecclesia credit et credere
debet.
19. “Translationum – etenim – textuum sive liturgicorum sive biblicorum, pro liturgia
verbi, finis est salutis verbum fidelibus annuntiare in oboedientia fidei atque
precem Ecclesiae ad Dominum exprimere. Ad hunc finem fideliter communicandum est
certo populo per eiusdem linguam id, quod Ecclesia alii populo per Latinam
linguam communicare voluit. Quamquam fidelitas non semper iudicari potest ex
singulis verbis, immo vero in contextu ex toto communicationis actu et secundum
genus dicendi proprium, quaedam tamen peculiaria verba perpendenda sunt etiam ex
integra fide catholica, quia quaevis translatio textuum liturgicorum congruere
debet cum sana doctrina”.[29]
20. Iuxta can. 838 § 3 “ad Episcoporum Conferentias spectat versiones librorum liturgicorum in linguas
vernaculas fideliter (…) parare”. Adverbium fideliter triplicem
fidelitatem requirit: primo erga textum originalem, deinde erga linguam
peculiarem in quam vertitur et postremo erga accommodationem textus ad captum
populi, cui destinatur, vocabulis revelationis biblicae et liturgicae
traditionis instituti.
21. Fidelitas principaliter debetur erga textum originalem, id est lingua
latina exaratum, qui in libris liturgicis typicis Romani Ritus adest. Quia de
translatione agitur, textus latinus profecto, si aliqua dubitatio circa
interpretationem habeatur, semper exemplar recti sensus maneat. Non autem
interdicitur, secundo tamen loco, quod ad interpretationem efficiendam auxilium
etiam excipi possit a versionibus textuum liturgicorum aliis linguis communiter
notis peractis, iam ab Apostolica Sede confirmatis.
22. Fidelitas deinde debetur erga linguam in quam vertitur, quia quaeque
lingua suas normas peculiares habet. Diligentis translationis est singulares
proprietates cuiusque linguae observare et eodem tempore operam impendere ut
“sensus textus primigenii latini plene et fideliter reddatur”.[30]
23. Fidelitas postremo debetur erga accommodationem ad captum et
“necessitates spirituales”[31] populi illius cui textus destinatur, ratione habita quod “textus
liturgicus, ut signum rituale, medium est communicationis oralis”.[32]Opus translationis praeterea magnam curam quoad diversa litterarum genera
(orationes praesidentiales, acclamationes, cantus, monitiones etc.) exigit,
sicut etiam quoad diversos textus qui vel proclamantur, vel auscultantur vel
choraliter proferuntur. Omnimodo generi dicendi liturgico – id est verbis,
elementis, signis – opus est aliqua explicatio in catechese tradenda quae, Sacra
Scriptura et traditione christiana perpensis, sensum illius aperiat.
24. Opus translationis ad totum librum pertinere debet,
Constitutionibus Apostolicis ergo, Institutionibus, Praenotandis non
exceptis. Si, qua de causa, ex partibus procedere expedit, praesertim quoad
Missale, cum eius Lectionario, ac Liturgiam Horarum, semper internam libri
congruentiam necnon easdem regulas in vocabulorum verborumque rubricalium
translatione adhibitas meminisse oportet.
25. Translatio textuum liturgicorum maioris ponderis peculiari cura digna
est. textus magni momenti, iuxta principium “lex orandi – lex credendi”, sunt
Ordo Missae[33] et maxime
Preces eucharisticae,[34]
Fidei professio ac Oratio dominica. Verba quoque responsionum et
acclamationum fidelium, quae saepe textibus Sacrae Scripturae afflata sunt,
accuratius vertere oportet ad eorum diuturnitatem in posterum fovendam et
frequentes mutationes vitandas. Formulae Sacramentorum a Summo Pontifice
approbantur.[35]
26. Cum pluribus in Nationibus eadem lingua adhibetur, haud dubie eandem
versionem adoptare convenit praecipue pro textibus liturgicis magni momenti.[36]
Exoptatur igitur, sicut semper in praeteritis annis actum est, ut Conferentiae
Episcoporum quibus interest in textuum liturgicorum versionibus eandem linguam
apparandis cooperentur.
27. Ad hoc propositum consequendum, promovere oportet institutionem
Commissionum mixtarum,[37] quae
quidem ab Episcopis illis componuntur delegatis ab eorum Conferentiis
Episcoporum, quaeque facultatem habebunt peritorum diversarum Nationum
cooperationem petendi. Hae Commissiones a Praesidibus Conferentiarum Episcoporum
constituuntur et operam impendunt iuxta datum Statutum (in quo compositio,
competentiae, modus operandi describuntur), ab iisdem Conferentiis Episcoporum
compositum. Sedes Apostolica mediator super partes erit ad mutua consilia pactaque
promovenda. Cuiusque Conferentiae est textus, a supradicta Commissione apparatos, diiudicare
ac approbare; postea vero est Praesidis uniuscuiusque Conferentiae Episcoporum
eosdem Sedi Apostolicae transmittere ad confirmationem petendam.
- De libri liturgici redactione et eius approbatione
28. In librum aliquem liturgicum confluunt: versiones textuum biblicorum,
euchologicorum, cantuum, sicut etiam aptationes, quae fieri possunt, praevisae
vel non in editionibus typicis latinis.
29. Textus biblici ad usum liturgicum, iuxta normas vigentes, a versione
Sacrarum Scripturarum, iam rite a Conferentia Episcoporum approbata,
depromuntur.[38] Biblicas pericopes
atque earum in Lectionariis collocationem, apparatu illarum non excepto,
congruere oportet ordini in libris typicis indicato.[39]
30. Est Conferentiae Episcoporum, iuxta modum statutum,[40]
textuum euchologicorum versionem legitime approbare.
31. Liturgici cantus proprii in libris liturgicis typicis indicantur. Alii
cantus, qui semper quoad textum, liturgicum munus, convenientiam cum die et
tempore apti existimandi sunt, a Conferentia Episcoporum approbantur.[41]
32. Optiones quoque quoad aptationes in editionibus typicis praevisas, et
Conferentiae Episcoporum spectantes, ab eadem rite approbari debent.[42]
33. Aptationes in libris liturgicis non praevisas, iudicii ratione
peracta, a Conferentia Episcoporum iuxta statutum modum rite approbari oportet.[43]
- De confirmatione et recognitione a Sede Apostolica petendis
34. Libri cuiusdam liturgici translatio, a Conferentia Episcoporum
approbata, ad Sedem Apostolicam pro confirmatione transmittitur una cum
litteris a Praeside et Secretario Conferentiae Episcoporum signatis, actis
suffragii adiunctis necnon duplice exemplari chartacaeo textus, addito etiam
electronico exemplari, et relatione quoad opus peractum optionesque constitutas.[44]
Eadem norma, ad mentem Statutorum cuiusque Conferentiae Episcoporum, valet pro
novis textibus translatis in librum liturgicum inserendis.
35. Quotiescumque Conferentiae Episcoporum variationes vel correctiones in
librum liturgicum apportare opportunum videtur, vel eum emendare ad novam
editionem exarandam, processui in n. 34 descripto obtemperare oportet.
36. Idem processus ad recognitionem petendam valet.
- De libri liturgici editione
37. Confirmatione recognitioneque a Sede Apostolica
obtentis, liturgicus liber promulgatur decreto a Praeside et Secretario
Conferentiae Episcoporum signato. Idem valet pro libro liturgico in linguam
unius regionis tantum alicuius Nationis translato.
38. Liber liturgicus exaratus, in primis paginis, referre debet decreta in
lingua promulgationis et Sedis Apostolicae et Conferentiae Episcoporum, necnon
formulam “concordat cum originali” Praesidis Commissionis Episcopalis pro
Liturgia vel, ipso absente, Praesidis eiusdem Conferentiae, et imprimatur
ad normam iuris.[45]
39. Cuiuscumque libri liturgici reimpressio excipiet, si casus fert,
textuum emendationes et variationes, quae a Sede Apostolica iam praescriptam
confirmationem vel recognitionem obtinuerunt. De his decretis in
libri principio mentio facienda est.
40. Ius proprietatis librorum textuumque liturgicorum lingua vernacula
editorum a Conferentia Episcoporum detinetur. Si eosdem textus alia Conferentia
Episcoporum adhibere velit, eorum iura per scripturam inter supradictas
Conferentias quibus interest statuantur.
De responsabilitate et competentia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum
41. Ad mentem can. 838 §§ 2 et 3, quoad futuram librorum liturgicorum in
linguas vernaculas editionem Congregationi de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum recognoscere competit aptationes, a Conferentia Episcoporum
ad normam iuris approbatas, necnon confirmare textuum versiones, a
Conferentiis Episcoporum rite approbatas.
- De “recognitione”
42. Processus ad aptationes in libris liturgicis typicis non praevisas
quod attinet, necessario post approbationem earum a Conferentia Episcoporum
peractam, ab Apostolica Sede recognosci debet. cum de ritualibus
elementis et textibus peculiaribus agatur, recognitio requirit ea Ritui
Romano congruentia esse ad eius substantialem unitatem et insimul plenam
consensionem fidei catholicae servandas.[46]
43. Quam ob rem, recognitio est revisio a Sede Apostolica
conficienda omnium quae Conferentia Episcoporum pro sua regione approbavit,
necnon legitimi itineris laboris peracti, ratione habita de causis culturalibus,[47]
consuetudinibus alicuius Nationis[48]
et necessitatibus pastoralibus.[49]
44. Quoad aptationes “ad interim” vel “ad experimentum”, positiva
negativaque in decursu temporis cognita perpendens, Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum diligenter invigilabit ut praestitutum tempus,
normae et supradictarum aptationum iudicium observentur ad stabilem earum
definitionem denique consequendam.
- De “confirmatione”
45. Confirmatio vero est rata habere ex parte Sedis Apostolicae
translatio textuum biblicorum liturgicorumque, spectato legitimo itinere
approbationis a Conferentia Episcoporum peracto, quoad varias quaestiones, uti
sunt: alicuius linguae adoptio et amplitudo in liturgia, versionis ratio,
integritas textuum qui in libris liturgicis typicis continentur, congruentia cum
iisdem, exsecutio illarum optionum in libris liturgicis iam indicatarum, quae
Conferentiis Episcoporum competunt.
46. Ad Lectionaria quod attinet, confirmatio exquirit etiam an biblicae
pericopes et earum apparatus congruentes sint cum ordinatione librorum
liturgicorum typicorum Ritus Romani.
47. Quoad formularum sacramentorum translationem, iuxta normas vigentes,
confirmatio conceditur post approbationem Summi Pontificis.[50]
48. Si lacunae in textibus translatis reperiuntur vel explanationes
necessariae sunt quoad textus maioris ponderis (cf. supra n. 25) aliasque
formulas liturgicas, uti sunt preces ordinationis, dedicationis,
consecrationis, formulas exorcismi, salutationes sacerdotis responsionesque
fidelium, acclamationes a Sacra Scriptura inspiratas et aliqua verba peculiaria
quae ex Ecclesiae fide comprehendi debent,[51] Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum dialogum cum
Conferentia Episcoporum inchoare intendit ad quaestiones iuxta proprias
competentias solvendas.
49. Cum de translationibus in aliquam linguam pluribus Conferentiis
Episcoporum communem agitur, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum dialogum cum iisdem Conferentiis instaurat ut solutionem
concorditer obtinere valeat, praesertim pro formulis sacramentorum,
responsionibus fidelium et textibus magni momenti ad doctrinam et pastoralem
quod attinet.
De Dioecesium et Familiarum Religiosarum Propriis
50. Etiamsi can. 838 textus liturgicos proprios Dioecesium et Familiarum
Religiosarum non directo consideret, argumentum hoc, stricte cum libris
liturgicis coniunctum, requirit ut etiam latae normae adaequentur.
a) Calendarium particulare, Proprium Missarum et Liturgiae Horarum necnon
Martyrologii[52] iure habent Dioeceses, Instituta vitae consecratae, Societates vitae
apostolicae et alii ius peculiare habentes.
b) Pro Familiis Religiosis praevidetur quoque adaptatio Ordinis Professionis
Religiosae[53] aliarumque celebrationum propriarum.
51. Celebrationes propriae in Calendarium Romanum generale congruenter
inseruntur. Calendarium liturgicum dioecesanum prae oculis Calendarium nationale
et regionale habere oportet. Omnia Calendaria particularia, a competenti
auctoritate confecta, ab Apostolica Sede approbari debent[54].
52. Similiter iuxta normam can. 838 § 2, competens auctoritas (Episcopus,
Superior vel Superiorissa Generalis) Calendarii particularis ac Proprii
redactionem curat[55], et ideo eam praebet, lingua latina vel lingua aliqua vernacula, Congregationi
de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ad recognitionem petendam,
quia de novis textibus agitur; pro textibus liturgicis in honorem novorum
Beatorum oratio collecta saltem lingua latina requiritur.[56]
Ad textus biblicos quod attinet, Sacrae Scripturae versio rite approbata a
Conferentia Episcoporum in omni Proprio adoptetur.
Quoad alios textus liturgicos, praesertim euchologicos, regulae compositionis
eaedem sunt quae libros liturgicos hodiernos regunt. De textuum extensione et
typologia exemplaria sunt, pro gradu celebrationis, Missale Romanum et Liturgia
Horarum.
Dispositio textuum Proprii, una cum eorum apparatu comprehenso, editionum
exemplum sequi debet librorum liturgicorum typicorum, qui a Conferentiis
Episcoporum in linguas vernaculas publicantur.
53. Itinere laboris pro revisione vel compositione Calendarii particularis
ac Proprii peracto, competens auctoritas a Congregatione de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum recognitionem petit.
Petitioni duplex textuum approbandorum exemplar necnon electronicum exemplar
addi debent una cum brevi relationein qua opus confectum necnon rationes
variationis vel inscriptionis celebrationum, iuxta novissimum Calendarium et
Proprium approbata secundum normas vigentes, singillatim describuntur.
54. Textus Proprii, latina vel alia lingua exarati, post recognitionem
obtentam per decretum Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, ad modum typici existimari debent; eorum versiones in alias
linguas a competenti auctoritate eidem Congregationi, una cum brevi relatione,
ad confirmationem petendam praebentur.
55. Proprium Missarum et Liturgiae Horarum Dioecesium et aliorum ius
habentium librum liturgicum seiunctum non constituit, quia ad Missale Romanum et
Liturgiam Horarum adiungitur, quibus pro ordinario et Communibus subiectum est.[57]
II
VARIATIONES *
*
Litteris rubris indicantur verba seu partes in libros liturgicos
noviter inducta.
Uncis quadris cum punctis rubris […]
significantur verba seu phrases, quae e textibus librorum
liturgicorum posthac omittenda sunt.
Punctis rubris sine uncis quadris …
significantur textus, qui in libris liturgicis manent immutati.
Notae
in calce ad textus librorum liturgicorum servantur nisi aliter
notetur vel in ipsis quaedam adiungenda vel delenda vel mutanda
indicentur.
Novae
notae in calce adducendae, donec aliter provideatur, indicantur
numero notae praecedentis addito “bis” vel “ter” etc.
In
omnibus libris liturgicis, ubi in notis aliqua referentia fit ad
numeros Institutionis generalis Missalis Romani, necesse est
eos concordare cum hodierna editione.
IN MISSALE ROMANUM
IN
INSTITUTIONEM GENERALEM MISSALIS ROMANI
Caput I
De Celebrationis
Eucharisticæ momento et dignitate
25.
Insuper in Missali suo loco aptationes quædam innuuntur quæ,
iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut
Episcopo diœcesano aut Conferentiæ Episcoporum35 (cf.
etiam infra, nn. 387, 388-393).
Caput VI
De iis quæ ad Missæ celebrationem requiruntur
III. De vasis sacris
329.
De iudicio Conferentiæ Episcoporum […]
vasa sacra confici possunt etiam aliis ex materiis
…
Caput IX
De aptationibus quæ Episcopis eorumque Conferentiis competunt
389.
Ad Conferentias Episcoporum competit imprimis huius Missalis
Romani editionem in probatis linguis vernaculis apparare atque
approbare, ut, actis ab Apostolica Sede
confirmatis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur.149
Missale Romanum sive in textu latino sive in versionibus vernaculis
legitime approbatis integre edendum est.
390.
Conferentiarum Episcoporum est aptationes definire et
[…] in ipsum Missale introducere, quæ
in hac Institutione generali et in Ordine Missæ indicantur, uti
sunt:
- fidelium gestus et corporis habitus (cf. supra, n. 43);
- gestus venerationis erga altare et Evangeliarium (cf.
supra, n. 273);
- […]
- lectiones e Sacra Scriptura peculiaribus in adiunctis desumendæ
(cf. supra, n. 362)
…
391.
Iisdem Conferentiis spectat versionibus textuum biblicorum qui in
Missæ
celebratione adhibentur, peculiari cura attendere
et approbare atque Lectionarium, ad normam
Ordinis lectionum Missæ, a Sede Apostolica confirmatum edere.
149bis …
_______________
Nota 149bis: Cf. Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1;
Missale Romanum,
Ordo lectionum Missæ, editio typica altera 1981, Prænotanda, n.
111.
397.
…
Nostris vero temporibus identitas et expressio unitaria huius Ritus
invenitur in editionibus typicis librorum liturgicorum ex
auctoritate Summi Pontificis promulgatis et in libris liturgicis
illis respondentibus,
a
Conferentiis Episcoporum pro suis dicionibus probatis atque a Sede
Apostolica confirmatis et, si casus fert, ad
normam iuris recognitis.160
_______________
Nota
160: […] Cf.
Codex Iuris Canonici, can. 838 §§ 2 et 3.
IN
ORDINEM LECTIONUM MISSÆ
Prænotanda
79.
In Missis in quibus tres lectiones proponuntur,
id est dominicis et sollemnitatibus, hae
lectiones stricte adhibeantur. 105
[…]
_______________
Nota 105: […]
Cf. Institutio generalis Missalis Romani, n. 357.
Nota 106: delenda est […]
84.
…
b) In sollemnitatibus calendariorum particularium
tres lectiones proponantur, quarum prima e Vetere Testamento
(tempore autem paschali ex Actibus Apostolorum vel Apocalypsi),
altera vero ex Apostolo, tertia denique ex Evangelio
[…].
_______________
Nota 109: delenda est […]
111.
Verbum Dei in coetu liturgico semper nuntiandum est vel e
textibus Latinis a Sancta Sede paratis vel ex interpretationibus
popularibus ad usum liturgicum a Conferentiis Episcopalibus probatis
[…]. 119
Pericoparum autem biblicarum versio textui latino pro usu liturgico,
ex Nova Vulgata sumpto, conformis sit oportet.119bis In
vertendis textibus Sacræ Scripturæ, servatis principiis sane
exegesis atque exquisitæ rationis litteratorum, diligenter
attendendum est ad usum liturgicum, ad postulata communicationis
oralis, proclamationis et cantus, præsertim pro Psalmis et Canticis
biblicis.
Optandum vero est ut etiam hæ versiones quandam uniformitatem et
stabilitatem pedetentim acquirant ita ut, saltem in præcipuis
textibus, habeatur unica translatio approbata a pluribus
Conferentiis Episcoporum in nationibus quibus eadem lingua utitur.119ter
_______________
Nota
119: […] Cf.
Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1.
Nota 119bis: Cf. Ioannes Paulus II, Const. Ap. Scripturarum
thesaurus, diei 25 aprilis 1979: Nova Vulgata Bibliorum
Sacrorum, Typis Polyglottis Vaticanis 1979.
Nota 119ter:
Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium,
n. 36.
112.
Lectionarium Missæ ex integro, Praenotandis non praetermissis,
transferendum est, in omnibus suis partibus. Si Conferentia
Episcopalis quasdam accommodationes afferre necessarium
opportunumque duxerit, hae post Apostolicae
Sedis recognitionem inducantur.
120
Nota 120: […]
Cf. Codex Iuris Canonici, can. 838 § 2.
IN LIBROS PONTIFICALIS ROMANI
IN
ORDINEM CONFIRMATIONIS
Prænotanda
17.
Episcoporum Conferentia considerabit num, attentis locorum et
rerum adiunctis necnon ingenio et traditionibus populorum,
opportunum sit:
a)
convenienter aptare formulas, quibus promissiones et
professiones baptismales renoventur, sive ad ipsum textum in Ordine
Baptismi occurrentem attendendo, sive ipsas formulas accommodando,
quo aptius confirmandorum condicioni respondeant,
actis ab Apostolica Sede recognitis;
b)
alium modum inducere ad pacem per ministrum dandam post
unctionem sive singulis sive omnibus simul confirmatis,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
IN ORDINEM DEDICATIONIS ECCLESIÆ ET ALTARIS
Caput VII
Ordo Benedictionis Calicis et Patenæ
Prænotanda
3.
Quilibet sacerdos calicem et patenam benedicere potest,
dummodo secundum normas, quæ in Institutione generali Missalis
Romani, nn. 328-332, indicantur,
confecta sint.
IN
LIBROS SEU TITULOS RITUALIS ROMANI
IN ORDINEM EXSEQUIARUM
Prænotanda
De aptationibus Conferentiarum Episcopalium cura
parandis
21.
Conferentiis Episcopalibus competit, vi Constitutionis de
sacra Liturgia (art. 63b), in Ritualibus particularibus parare
titulum, qui huic titulo Ritualis Romani respondeat, singularum
tamen regionum necessitatibus accommodatum, ut, actis ab Apostolica
Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur.
Qua in aptatione, Conferentiarum Episcopalium erit:
1)
Aptationes definire, intra limites in hoc titulo statutos.
2)
Sedulo et prudenter considerare quid ex traditionibus
ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit, ideoque
alias aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimentur, Apostolicæ
Sedi proponere […]
et, post ipsius recognitionem, introducere.
3) Propria
autem Ritualium particularium iam exstantium elementa, si quæ
habeantur, retinere, dummodo cum Constitutione de sacra Liturgia et
necessitatibus hodiernis componi possint, vel ea aptare,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
4) Versiones
textuum parare, ita ut ingenio variarum linguarum culturarumque vere
sint accommodatæ, et eas approbare, actis ab
Apostolica Sede confirmatis, additis, quotiescumque
opportunum fuerit, melodiis cantui aptis.
5) Prænotanda,
quæ in Rituali Romano habentur, aptare atque complere, ita ut
ministri significationem rituum plene intellegant et effectu
compleant,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
6) In
editionbus librorum liturgicorum cura Conferentiarum Episcopalium
parandis, materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptissimus
videatur ita, tamen, ut de materia, quæ in hac editione typica
continetur, nihil omittatur.
Si quæ vero rubricas vel textus adicere opportunum videatur, congruo
signo vel charactere typographico distinguantur a rubricis et
textibus Ritualis Romani.
22.
In parandis Ritualibus particularibus de exsequiis,
Conferentiarum Episcopalium erit, actis ab
Apostolica Sede confirmatis (cf. supra n. 21, 6) vel recognitis (cf.
supra n. 21, 3 et 5):
…
IN
ORDINEM BAPTISMI PARVULORUM
DE INITIATIONE CHRISTIANA
Prænotanda generalia
IV. De aptationibus quæ Conferentiis Episcopalibus competunt
30.
Conferentiis Episcopalibus competit, vi Constitutionis de sacra
Liturgia (art. 63b), in Ritualibus particularibus parare titulum,
qui huic Ritualis Romani titulo respondeat, accommodatum singularum
regionum necessitatibus, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in
regionibus ad quas pertinet adhibeatur.
Qua in re, Conferentiarum Episcopalium erit:
1)
Aptationes definire, de quibus in art. 39 Constitutionis de
sacra Liturgia, actis ab Apostolica Sede
recognitis.
2)
Sedulo et prudenter considerare quid ex traditionibus
ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit; ideoque
alias aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimantur, Apostolicæ
Sedi proponere […]
et, post ipsius recognitionem, introducere.
3)
Propria autem Ritualium particularium iam exstantium
elementa, si quæ habentur, retinere, dummodo cum Constitutione de
sacra Liturgia et necessitatibus hodiernis componi queant, vel ea
aptare,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
4)
Versiones textuum parare, ita ut ingenio
variarum linguarum atque culturarum vere sint accommodatæ,
necnon eas approbare, actis ab Apostolica
Sede confirmatis. Addere
possunt, quoties opportunum fuerit, melodias cantui aptas.
5) Prænotanda,
quæ in Rituali Romano habentur, aptare et complere, ita ut ministri
significationem rituum plene intellegant et effectu compleant,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
6)
In
editionbus librorum liturgicorum cura Conferentiarum Episcopalium
parandis, materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptissimus
videatur.
31.
Attentis præsertim normis in nn. 37-40 et 65 Constitutionis de
sacra Liturgia, in terris Missionum, Conferentiarum Episcopalium est
iudicare an elementa initiationis, quæ apud aliquos populos in usu
esse reperiuntur, ritui Baptismatis christiani accommodari possint,
et decernere an sint in eo admittenda, actis
ab Apostolica Sede recognitis.
32.
Quando Rituale Romanum Baptismi plures exhibet formulas ad
libitum, Ritualia particularia possunt alias formulas eiusdem
generis adicere, actis ab Apostolica Sede
recognitis.
IN ORDINEM INITIATIONIS CHRISTIANÆ ADULTORUM
Prænotanda
IV. De aptationibus,
quas Conferentiæ Episcopales, hoc Rituali Romano utentes, facere
possunt
64.
Præter aptationes in Prænotandis generalibus (nn. 30-33)
prævisas, Ordo initiationis adultorum alias accommodationes a
Conferentiis Episcopalibus definiendas admittit,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
IN ORDINEM
CELEBRANDI MATRIMONIUM
Prænotanda
IV. De aptationibus Conferentiarum Episcoporum cura parandis
40.
Qua de re, Conferentiarum Episcoporum erit:
1)
Aptationes definire, de quibus infra (nn. 41-44),
actis ab Apostolica Sede recognitis.
2)
Prænotanda, quæ in Rituali Romano habentur inde a n. 36 et
sequentibus (De ritu adhibendo), si casus fert, aptare et complere
ad participationem fidelium consciam et actuosam reddendam,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
3) Versiones
textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum atque ingenio
diversarum culturarum vere accommodentur,
necnon eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis.
Possunt præterea addere,
quoties opportunum fuerit, melodias
cantui aptas.
4)
In editionibus parandis, materiam ordinare modo qui ad usum
pastoralem aptior videatur.
IN ORDINEM UNCTIONIS INFIRMORUM EORUMQUE PASTORALIS CURÆ
Prænotanda
IV. De aptationibus quæ
Conferentiis Episcopalibus competunt
38.
Conferentiis Episcopalibus
competit, vi Constitutionis de sacra Liturgia (art. 63b), in
Ritualibus particularibus parare titulum qui huic Ritualis Romani
titulo congruat, accommodatum singularum regionum necessitatibus, ut
[…] in regionibus ad quas pertinet
adhibeatur.
Qua in re, Conferentiarum Episcopalium erit:
a)
Aptationes definire, de quibus in art. 39 Constitutionis de sacra
Liturgia, actis ab Apostolica Sede
recognitis.
b)
Sedulo
et prudenter considerare quid ex traditionibus ingenioque singulorum
populorum opportune admitti possit; ideoque alias aptationes, quæ
utiles vel necessariæ existimantur, Apostolicæ Sedi proponere
[…] et, post
ipsius recognitionem, introducere.
c)
Quædam
propria Ritualium particularium circa infirmos iam exstantium
elementa, si quæ habentur, retinere, dummodo cum Constitutione de
sacra Liturgia et necessitatibus hodiernis componi queant, vel ea
aptare,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
d)
Versiones textuum parare, ita ut indoli
variorum sermonum atque ingenii culturarum vere accommodentur,
necnon eas approbare, actis ab Apostolica
Sede confirmatis. Præterea
addere possunt, quoties opportunum fuerit,
melodias cantui
aptas.
e) Prænotanda,
quæ in Rituali Romano habentur, si casus fert, aptare et complere ad
participationem fidelium consciam et actuosam reddendam,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
f)
In editionbus
librorum liturgicorum cura Conferentiarum Episcopalium parandis,
materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptissimus videatur.
39.
Quando Rituale Romanum Baptismi plures exhibet formulas ad libitum,
Ritualia particularia possunt alias formulas eiusdem generis adicere,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
IN
ORDINEM PÆNITENTIÆ
Prænotanda
VI. De aptationibus Ritus ad varias regiones et adiuncta
De aptationibus quas Conferentiæ Episcopales facere possunt
38.
Conferentiis Episcopalibus
competit, in Ritualibus particularibus apparandis, hunc Ordinem
Pænitentiæ accommodare singularum regionum necessitatibus, ut, actis
ab Apostolica Sede confirmatis vel
recognitis, in regionibus ad quas pertinent, adhibeantur. Qua
in re Conferentiarum Episcopalium erit:
a) Normas
circa disciplinam sacramenti Pænitentiæ statuere, in iis præsertim
quæ ad ministerium sacerdotum et reservationem peccatorum spectant,
actis ab Apostolica Sede recognitis.
b) Normas
pressius determinare quoad locum aptum ad ordinariam sacramenti
Pænitentiæ celebrationem et quoad signa pænitentiæ a fidelibus
exhibenda in absolutione generali (cf. Supra n. 35),
actis ab Apostolica Sede recognitis.
c) Versiones
textuum parare, quæ uniuscuiusque populi indoli et sermoni vere sint
accommodatæ, atque eas approbare, actis ab
Apostolica Sede confirmatis.
Itemque
novos textus componere pro precibus sive fidelium sive ministri,
formula sacramentali integre servata, actis
ab Apostolica Sede recognitis.
IN DE SACRA COMMUNIONE ET DE CULTU MYSTERII EUCHARISTICI EXTRA
MISSAM
Prænotanda generalia
IV. De iis quæ Conferentiis Episcopalibus competunt
12.
Conferentiis Episcopalibus competit, in Ritualibus
particularibus, ad normam Constitutionis de sacra Liturgia (n. 63b),
hunc Ritualis Romani titulum accommodare singularum regionum
necessitatibus, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in
regionibus ad quas pertinet adhibeatur.
Qua in re Conferentiarum Episcopalium erit:
a) sedulo
et prudenter considerare quænam elementa, si quæ habeantur, ex
traditionibus populorum retineri aut admitti possint, dummodo cum
spiritu sacræ Liturgiæ componi queant; ideoque aptationes, quæ
utiles vel necessariæ existimantur, Apostolicæ Sedi proponere
[…] et, post
ipsius recognitionem, introducere.
b)
versiones textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum
atque ingenio culturarum vere accommodentur,
necnon eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis. Alios
textus, præsertim pro cantu, parare
et approbare ad normam iuris.
IN DE BENEDICTIONIBUS
Praenotanda Generalia
V. De aptationibus quæ Conferentiis Episcoporum competunt
39.
Conferentiis Episcoporum competit, vi Constitutionis de Sacra
Liturgia,34 Rituale particulare exarare quod huic titulo
Ritualis Romani respondeat, singularum tamen regionum necessitatibus
accommodatum ut, actis ab Apostolica Sede recognitis
vel confirmatis,35 in
regionibus ad quas pertinet adhibeatur.
Qua in re, Conferentiarum Episcoporum erit:
a)
Aptationes definire, iuxta principia in hoc libro statuta
rituum tamen structura propria servata atque
eas, post Apostolicæ Sedis recognitionem, introducere.
b)
Sedulo ac prudenter considerare quid ex traditionibus
ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit, ideoque
alias aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimentur, proponere
et, post Apostolicæ Sedis recognitionem,
introducere.36
c)
Proprias autem Ritualium particularium iam exstantium
benedictiones si quæ habentur, vel antiqui Ritualis Romani et quæ
adhuc in usu sint, retinere, dummodo cum mente Constitutionis de
Sacra Liturgia, et principiis in hoc titulo expositis ac
necessitatibus hodiernis componi queant; vel ea aptare
et, post Apostolicæ Sedis recognitionem,
introducere.
d)
In variis benedictionum Ordinibus, præsertim quando
plures formulæ ad libitum eligendæ exhibentur, alias etiam formulas
eiusdem generis præter eas quæ in Rituali Romano inveniuntur,
adicere et, post Apostolicæ Sedis
recognitionem, introducere.
e) Prænotanda,
sive generalia sive particularia uniuscuiusque Ordinis, quæ in hoc
libro habentur, non solum integre vertere, sed, si casus ferat,
complere, actis ab Apostolica Sede debite
recognitis, ita ut ministri significationem rituum plenius
intellegant ac fidelium participatio conscia et actuosa reddatur.
f) Illas
partes complere quæ in libro desiderantur, ut v. gr. alias lectiones
præbere, quæ utiles esse possunt; cantus aptiores indicare.
g)
Versiones textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum
atque ingenio diversarum culturarum accommodentur,
necnon eas approbare et ad confirmationem
Apostolicæ Sedis præbere.
h)
In editionibus libri materiam ordinare modo qui ad usum
pastoralem aptior videatur, partes libri separatim edere, præcipuis
prænotandis semper præmissis, actis ab
Apostolica Sede confirmatis.
IN DE EXORCISMIS ET SUPPLICATIONIBUS QUIBUSDAM
Praenotanda
VI. De aptationibus quæ
Conferentiis Episcoporum competunt
37.
Conferentiarum Episcoporum est:
a) Versiones
textuum parare integras et amussim fideles textui originali
authentico apparare, approbare et
confirmationi Apostolicæ Sedis præbere.
b) Signa
et gestus ipsius ritus, si hoc necessarium vel utile iudicatur,
attenta cultura et genio ipsius populi, de consensu Sanctæ Sedis
aptare, et actis recognitis in hunc Ritualis
titulum introducere.
IN MARTYROLOGIUM ROMANUM
Praenotanda
V. De Propriis Martyrologii
38.
Unicuique diœcesi, nationi vel familiæ religiosæ exarare licet
Proprium Martyrologii seu Appendicem Martyrologii, in qua Sancti et
Beati enuntientur in Calendario Proprio inscripti, qui a
Martyrologio Romano absint vel diverso die celebrentur vel alio
gradu celebrationis peragantur vel quorum elogium opportune
aliquantulum amplificare visum est. Huiusmodi Proprium ad
Congregationem de Cultu Divno et Disciplina Sacramentorum
transmittatur ad recognitionem et […]
confirmationem obtinendam.
VI. De aptationibus quæ Conferentiis Episcoporum competunt
41.
Convenit ut in Martyrologio edendo elogia cuiusvis diei, quæ
totius nationis vel dicionis ex concessione Sanctæ Sedis censenda
sunt propria, primo loco ponantur post elogia, quæ ad celebrationes
pertinent in Calendario Generali inscriptas, et eisdem imprimantur
typis. Illa vero elogia, quæ regionis vel diœcesis sunt propria, in
Appendice particulari locum semper habeant. Textus autem cuiuscumque
editionis Conferentiæ Episcoporum ad normam iuris approbandus est et
Sedi Apostolicæ […]
præbendus ad confirmationem obtinendam.
Quod valet, mutatis mutandis, pro quavis familia religiosa.
* * *
Praesens decretum generale exsecutivum, de mandato Summi Pontificis
Francisci a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum paratum, ipse Summus Pontifex approbavit et publici
iuris fieri iussit.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex
aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
die 22 mensis octobris 2021, in memoria sancti Ioannis Pauli II,
papae.
X
Arturus Roche
Praefectus
X
Victorius Franciscus Viola, O.F.M.
Archiepiscopus a Secretis
[1] Franciscus,
Litterae Apostolicae Motu Proprio datae Magnum Principium quibus
nonnulla in can. 838 Codicis Iuris Canonici immutantur: AAS 109 (2017) 967-970.
[2] Cf.
Magnum Principium: AAS 109 (2017) 969: «Consequenter interpretari
oportet sive art. 64 § 3 Constitutionis Apostolicae Pastor bonus sive
alias leges, praesertim in libris liturgicis contentas, circa eorum
translationes».
[3] Cf.
Decretum: Notitiae 19 (1983) 540-541.
[4] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia
Sacrosanctum Concilium, n. 63b: AAS 56 (1964) 117; Consilium ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia,
Declaratio circa interpretationes textuum liturgicorum «ad interim» paratas:
Notitiae 5 (1969) 68; Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino,
Epistola ad Praesides Conferentiarum Episcopalium de linguis vulgaribus in S.
Liturgiam inducendis Decem iam annos, n. 3: Notitiae 12 (1976)
301-302.
[5] Cf.
Sacrosanctum Concilium, n. 36 § 1; Codex Iuris Canonici,
can. 838 § 2.
[6] Cf.
Sacrosanctum Concilium, nn. 48 et 59; Conc. Oecum. Vat. II,
Const. dogmatica de divina revelatione Dei Verbum, n. 8: AAS 58 (1966)
821; Sacra Congregatio Rituum, Instructio ad exsecutionem Constitutionis de
sacra Liturgia recte ordinandam Inter Oecumenici, n. 6: AAS 56 (1964)
878.
[7] Cf. Secretaria Status,
Decretum, die 13 maii 2005: AAS 97 (2005) 798-799.
[8] Pro editionibus textuum liturgicorum, aliquorum partium quoque tantum, ad
usum non liturgicum (e.g. pro studio vel subsidiis) normae librorum editionem
disponentes valent: Codex Iuris Canonici, can. 826 § 3.
[9] Cf. Paulus VI,
Allocutio in aula Clementina habita iis qui operam dant
liturgicis textibus in vulgares sermones convertendis, cum Romae conventum
agerent, 10 novembris 1965: AAS 57 (1965) 968.
[10] Magnum Principium: AAS 109 (2017) 969.
[11] Ibid. 969.
[12] Ibid.
968-969.
[13] Ibid. 968.
[14] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogmatica de Ecclesia
Lumen gentium,
n. 23: AAS 57 (1965) 27; Codex Iuris Canonici, can. 333 § 2.
[15] Cf. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, De liturgia
romana et inculturatione. Instructio Quarta «ad exsecutionem Constitutionis
Concilii Vaticani Secundi de Sacra Liturgia recte ordinandam» (ad Const. art.
37-40) Varietates legitimae, nn. 31-32: AAS 87 (1995) 300-301.
[16] Cf. Paulus VI,
Litterae Apostolicae Motu Proprio datae. Normae universales
de anno liturgico et novum Calendarium Romanum generale approbantur Mysterii
paschalis: AAS 61 (1969) 222-226; Calendarium Romanum ex decreto Sacrosancti
Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI
promulgatum, Editio typica, 1969, Normae universales de Anno liturgico et de
Calendario, nn. 48-55, pp. 17-19, et etiam Missale Romanum ex decreto
Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI
promulgatum Ioannis Pauli PP. II cura recognitum, Editio typica tertia, Typis
Vaticanis 2008, pp. 99-100; Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Instructio de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis
Calendaria particularia: AAS 62 (1970) 651-663.
[17] Cf.
Varietates legitimae, n. 64.
[18] Cf.
ibid., nn. 30, 65.
[19] Cf.
ibid., nn. 65-69.
[20] Cf.
ibid., n. 28; Decem iam annos, n. 1.
[21] E.g. lectiones biblicae, Psalmi, cantus, elementa Ordinarii Missae,
praecipuae formulae diversorum Ordinum.
[22] Cf.
Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1; Missale Romanum ex decreto
Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI
promulgatum, Ordo Lectionum Missae, Editio typica altera, Libreria Editrice
Vaticana 1981, Praenotanda, n. 111; cf. Institutio generalis Missalis Romani, n. 391.
[23] Cf.
Sacrosanctum Concilium, n. 24.
[24] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Instructio tertia ad
Constitutionem de Sacra Liturgia recte exsequendam Liturgicae instaurationes,
n. 2: AAS 62 (1970) 695-696; Varietates legitimae, nn. 23, 28, 53; Institutio generalis Missalis Romani, n. 391.
[25] Cf.
Sacrosanctum Concilium 36 § 3; Decem iam annos, n. 1.
[26] Cf. Pontificia Commissio Decretis Concilii Vaticani II interpretandis,
Responsa ad proposita dubia I. De Conferentiis Episcopalibus: AAS 60
(1968) 361-362; Ioannes Paulus II, Litterae Apostolicae Motu Proprio datae de
theologica et iuridica natura Conferentiarum Episcoporum
Apostolos suos,
n. 15: AAS 90 (1998) 651.
[27] Cf.
Inter Oecumenici, n. 40b.
[28] Cf.
Sacrosanctum Concilium, n. 44.
[29] Magnum Principium: AAS 109 (2017) 968.
[30] Institutio generalis Missalis Romani, n. 392.
[31] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Litterae circulares de normis servandis
quoad libros liturgicos in vulgus edendos, illorum translatione in linguas
hodiernas peracta Dum toto terrarum, n. 3: AAS 66 (1974) 99.
[32] Magnum Principium: AAS 109 (2017) 968.
[33] Cf.
Sacrosanctum Concilium, n. 22 § 3;
Liturgicae instaurationes,
n. 3a.
[34] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Litterae circulares ad
Conferentiarum Episcopalium Praesides de Precibus eucharisticis Eucharistiae
participationem: AAS 65 (1973) 340-347.
[35] Textus formularum sacramentorum, verbatim translatus, ad Congregationem de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum praebetur. Quod nominatim ad sermones
minus notos pertinet, significatio cuiusque verbi textus vulgaris reddatur una e
linguis notioribus, uti sunt: Gallica, Anglica, Italica, Lusitana, Hispanica,
Germanica, una cum relatione in qua afferendae sunt rationes ad linguam et
theologiam pertinentes quae optiones illas suaserunt; post “nihil obstat”
Congregationis pro Doctrina Fidei, eae formulae a Summo Pontifice approbantur
(cf. Dum toto terrarum, nn. 1-3; Decem iam annos, n. 5).
[36] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino,
De unica interpretatione
populari textuum liturgicorum: Notitiae 6 (1970) 84-85;De unica
interpretatione populari textuum liturgicorum: Notitiae 9 (1973)
70-71.
[37] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino,
De unica interpretatione
populari textuum liturgicorum: Notitiae 6 (1970) 84-85.
[38] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1;
Ordo lectionum Missae,
Praenotanda, n. 111.
[39] E.g. pro Lectionario Missae cf.
Ordo lectionum Missae, Praenotanda, nn. 111-125, et “Lectiones biblicae pro celebrationibus post
annum 1981 in Calendarium Romanum Generale insertis Ordini lectionum
Missae adiciendae”: Notitiae 51 (2015) 349-360; pro Liturgia
Horarum cf. Institutio generalis de Liturgia Horarum, nn. 121-125,
136-158, et Notitiae 7 (1971) 393-408; 12 (1976) 238-248; 324-333;
378-388; pro Pontificali et Rituali quisque Ordo indicat Textus varios.
[40] Cf.
Sacrosanctum Concilium, nn. 36 § 4 et 63; Codex Iuris
Canonici, can. 455 § 2.
[41] Cf.
Institutio generalis Missalis Romani, nn. 48, 74, 87;
Institutio generalis de Liturgia Horarum, n. 178.
[42] Cf.
Varietates legitimae, nn. 53-70.
[43] Cf.
Codex Iuris Canonici, can. 455 § 2.
[44] Cf.
Inter Oecumenici, n. 29.
[45] Cf.
Codex Iuris Canonici, can. 826 § 2.
[46] Cf.
Sacrosanctum Concilium, nn. 37-40; Varietates legitimae,
n. 33.
[47] Cf.
Varietates legitimae, nn. 28-30.
[48] E.g. de celebrationibus propriis in Calendario liturgico (cf.
Normae
universales de Anno liturgico et de Calendario, n. 49); de praxibus
ritualibus quas Ordo Exsequiarum, Ordo celebrandi Matrimonium et Ordo
Professionis Religiosae colligunt.
[49] E.g. de peculiaribus missis votivis vel pro aliqua necessitate; pro
electione lectionum (Institutio generalis Missalis Romani, n. 362); pro ritibus benedictionis (Rituale Romanum ex decreto Sacrosancti
Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Ioannis Pauli II
promulgatum, De Benedictionibus, Editio typica, Typis polyglottis Vaticanis
1984, Praenotanda generalia, n. 39d, p. 19).
[50] Cf. supra nota 35.
[51] Cf.
Magnum Principium: AAS 109 (2017) 968: «quaedam peculiaria verba perpendenda sunt etiam ex integra fide catholica, quia
quaevis translatio textuum liturgicorum congruere debet cum sana doctrina».
[52] Cf. Martyrologium Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii
Vaticani II instauratum auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgatum, Editio
typica altera, Typis Vaticanis 2004, Praenotanda, n. 38, p. 20.
[53] Cf. Ordo Professionis Religiosae ex decreto Sacrosancti Oecumenici
Concilii Vaticani II instauratus auctoritate Pauli PP. VI promulgatus, Editio
typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1975, Praenotanda, nn. 12-15, p. 10;
Documentum III (Indications pour l’adaptation de l’« Ordo Professionis
Religiosae»): Notitiae 6 (1970) 319-322.
[54] Cf.
Normae universales de Anno liturgico et de Calendario, nn. 49
et 55.
[55] Haec res ordinatur ab Instructione
Calendaria particularia (24
iunii 1970: cf. supra nota n. 16); etiam cf. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
Notificazione su alcuni aspetti dei lezionari ecclesiastici propri della «Liturgia Horarum»
(27 iunii 2002): Notitiae 38 (2002) 555-568.
[56] Cf. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
Notificatio de cultu Beatorum (21 maii 1999) n. 8: Notitiae 35 (1999)
445.
[57] Impressio Proprii Missarum et Liturgiae Horarum ne titula ideo adhibeat
“Missale proprium” vel “Liturgia Horarum propria”.
|