The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

INSTRUCTIO
DE LIBERTATE CHRISTIANA ET LIBERATIONE
*

«Veritas nos liberat»

 

INTRODUCTIO

1. Libertatis conscientia et dignitatis humanae, una cum affirmatione iurium inalienabilium personae et populorum, recensetur inter notas maxime insignes nostrae aetatis. Libertas autem exigit condiciones ordinis œconomici, socialis, politici et culturalis quae possibile reddant eius plenum exercitium. Ex viva perceptione difficultatum, quae impediunt eius manifestationem, quaeque offendunt dignitatem humanam, originem sumunt vota vehementia ad liberationem, quibus mundus hodiernus laborat.

Ecclesia Christi sua facit haec vota, iudicans sub Evangelii lumine, quod suapte natura est libertatis et liberationis nuntius. Revera huiusmodi aspirationes, sive ad theoriam sive ad praxim quod attinet, nonnumquam quasdam secumferunt notas, quae non semper congruunt cum hominis veritate, qualis manifestatur sub lumine eius creationis et redemptionis. Ideoque Congregatio pro Doctrina Fidei necessarium duxit animos fidelium intentos facere « in errores vel pericula erroris, qui fidei tantopere nocent vitaeque christianae » [1]. Quae admonitiones, nedum sint obsoletae, in dies opportuniores et ad rem pertinentes videntur.

2. Instructio « Libertatis Nuntius »: De quibusdam rationibus « Theologiae Liberationis » praenuntiabat Congregationem ulteriore documento esse illustraturam praecipua elementa doctrinae christianae de libertate et liberatione. Praesens Instructio eiusmodi intentioni respondet. Nam bina documenta organice conexa sunt, et alterum ideo legendum est sub alterius lumine.

De hoc argumento, in quo cardo vertitur nuntii evangelici, Ecclesiae Magisterium saepenumero sententiam suam aperuit [2], ideoque praesens documentum tantum indicat potissimos adspectus theoricos et practicos, cum sit Ecclesiarum particularium, in communione inter se et cum Petri sede, eos ad effectum deducere et diversis locorum condicionibus directe accommodare [3].

Quaestio de libertate et liberatione manifesto ostendit momentum œcumenicum. Reapse pertinet ad patrimonium traditionale Ecclesiarum nec non communitatum ecclesialium. Ita documentum praesens potest auxilium praebere omnibus Christi discipulis, qui, testimonio et opere, vocantur ad magnas provocationes nostrae aetatis solvendas.

3. Verbum Iesu: « Veritas liberabit vos » (Io 8,32) illuminare et dirigere debet in hac provincia universam theologicam investigationem et cunctas Pastorum decisiones.

Haec veritas, a Deo procedens, centrum suum habet in Christo Iesu, mundi Salvatore [4]. Ab Ipso, qui est « Via, Veritas et Vita » (Io 14,6). Ecclesia, accipiens quaecumque offert hominibus, in eiusdem Verbi Incarnati et mundi Redemptoris mysterio fundat cum veritatem suam de Patre et eius erga nos amore, tum veritatem de homine et eius libertate. Per crucem et resurrectionem suam, Christus nostram redemptionem operatus est, quae sensu plenissimo est liberatio, cum ab ipsa malorum radice nos liberavisset, scilicet a peccato et a potestate mortis. Ecclesia, dominica institutione formata, precem suam ad Patrem elevans: « Libera nos a malo », suppliciter orat ut mysterium salutis potenter operetur in nostra cotidiana exsistentia, cum ipsa noverit crucem redemptricem vere esse fontem luminis et vitae atque historiae centrum; caritate enim, qua ardet, urgetur ad proclamandum Bonum Nuntium, fructusque vivificantes per Sacramenta elargiendos. A Christo redemptore oriuntur mens eius et opus, cum prae oculis habens calamitates quae mundum lacerant, recogitat de significatione et viis liberationis veraeque libertatis.

Veritas ergo, imprimis veritas de redemptione, quae in medio fidei mysterio versatur, radix et regula libertatis est, fundamentum et mensura totius operis liberationis.

4. Dispositio ad plenitudinem veritatis necessaria est conscientiae morali hominis, qui eam et quaerere debet et paratus esse ad eandem suscipiendam, cum ei se ostenderit. Iuxta mandatum Domini Iesu Christi [5], evangelica veritas praedicari debet cunctis hominibus, et hi ius habent ut ea sibi proponatur. Eius annuntiatio, cum fiat virtute Spiritus Sancti, postulat plenam reverentiam uniuscuiusque libertatis et exclusionem cœrcitionis cuiusvis generis ac pressionis [6].

Spiritus Sanctus introducit Ecclesiam et discipulos Christi Iesu in « omnem veritatem » (Io 16,13), vices temporum dirigit et « renovat faciem terrae » (Ps 104, 30), idemque adest in conscientiae maturatione quae magis magisque dignitatem personae humanae percipiat [7]. Ipse demum fons est magni animi, audaciae et heroicae fortitudinis: « Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas » (2 Co 3,17).

CAPUT I

DE LIBERTATIS CONDICIONE IN MUNDO HODIERNO

1. Qui felices exitus quaeque pericula sint in coaevo processu liberationis

5. Revelans homini ipsum personam liberam esse, vocatam ad communionem cum Deo, Iesu Christi Evangelium conscios homines reddidit amplitudinis, ignotae usque ad illud tempus, libertatis humanae. Ita inquisitio libertatis et aspiratio ad liberationem, quae inter praecipua temporum signa sunt habenda, quae mundum hac nostra aetate connotant, originem suam primam ducunt ab hereditate christianae religionis; quod quidem verum manet etiam si eaedem formas abnormes induant et visioni christianae hominis eiusque destinationis contradicant. Si prae oculis non habeatur haec relatio ad Evangelium, recentium saeculorum historia in occidente intellegi non potest.

6. Iam ab aevi moderni primordiis, tempore quod Renascentiae dicitur, reditus ad antiquitatem sive in campo philosophico sive in campo scientiarum de rerum natura, putabatur tribuere posse homini facultatem adipiscendi libertatem in cogitando et in agendo per legum naturalium cognitionem earumque humanae dominationi subiectionem.

Lutherus autem, proficiscens a lectione Epistulae Sancti Pauli sibi proponebat agere pro assequenda liberatione ab iugo legis, quod ipse penes Ecclesiam sui temporis inveniri arbitrabatur.

At praesertim tempore Illuminismi et Francogallicae Revolutionis appellatio ad libertatem facta est omnibus viribus. Ex eo tempore multi historiam futuram habent ut processum liberationis cui resisti non potest quique ad aevum conducet, in quo homines, tandem omnino liberi, perfrui poterunt beatitudine iam in hoc mondo.

7. Hoc modo progressum intellegens, homo affectabat dominatum naturae, arbitrans servitutem, cui obnoxius erat, usque ad ea tempora, in ignorantia et in praeiudiciis inniti; carpens autem naturae secreta putabat se posse in servitutem sibi redigere naturam ipsam. Hinc libertatis consecutio constituit finem assequendum progressu scientiarum et artis technicae. Conatus hunc finem versus ab homine patrati haud spernendos successus obtinuerunt, qui nimirum etsi non munierunt eum contra omnes naturae calamitates, complura tamen naturae pericula amoverunt. Consulitur enim in dies crescentis turbae hominum victui, itemque per opportunitates vectionum et commercii fit ut commode alimenta, materiae primae, operae, technicae facultates aliunde alio transferantur, ita ut vivendi ratio in dignitate et ab inopia liberata, possit prudenter cuique homini provideri.

8. Motus modernus liberationis propositum habuit politicum et sociale, cum nimirum statuisset finem ponere dominatui hominis super hominem aequalitatique favere et fraternitati omnium hominum. Negari non potest in hac provincia plura secundum habuisse eventum. Servitus et famulatus legalis aboliti sunt; ius omnium ad culturam magnos progressus fecit. In pluribus regionibus lex aequalitatem sancit inter hominem et mulierem, nec non omnium civium participationem in exercenda politica potestate, eademque omnibus iura competere. Alienarum stirpium discrimen reicitur cum contradicat iuri et iustitiae. Descriptio iurium hominis vividiorem conscientiam dignitatis omnium hominum manifestat. Si prae oculis habeantur praeterita dominationis systemata, negari nequit libertatis et aequalitatis profectus in permultis societatibus habitos esse.

9. Demum et praesertim motui moderno liberationis propositum erat homini afferre interiorem libertatem seu libertatem opinionis et libertatem voluntatis, cum contenderet hominem liberare a superstitione avitisque timoribus, qui impedimenta habebantur eius progressui, et animum infundere audaciamque ad sua perfruendum mente sine timore etiam coram finibus ignotis. Ita, in scientiis potissimum historicis et humanis, quae dicuntur, nova comprehensio hominis est diffusa, quae adiuvet ipsum ad se melius intellegendum in omnibus quae ad personalem evolutionem pertinent vel ad fundamentales condiciones de communitatis institutione.

10. At vero, sive agitur de dominatu in naturam et de vita sociali et politica, sive de hominis dominatu in seipsum, in campo individuali et collectivo, unusquisque cernere potest non tantum progressus ad effectum deductos longe abesse ut primis aspirationibus respondeant, sed etiam nova pericula, novas servitutes novosque timores eodem tempore ortos esse, quo motus modernus liberationis in dies crescebat. Quod indicat graves ambiguitates de ipso sensu libertatis inde ab initiis huiusmodi processum infecisse.

11. Quo magis igitur homo se liberabat a periculis naturae, eo magis expertus est timorem crescere ante conspectum suum. Ars technica naturam magis in dies sibi subigendo, in periculum venit fundamenta destruendi futuri temporis nostri, ita ut homines praesentis aetatis inimici fiant futurarum generationum. Caeca virtute subactis naturae viribus, nonne in discrimine est posita futurorum hominum libertas? Quae vires protegent hominem a suae ipsius dominationis servitute? Opus est vi omnino nova libertatis et liberationis, quae postulat processum liberationis omnino renovatum.

12. Virtus liberatrix scientificae cognitionis ad effectum adducitur per magna artis technologicae inventa. Qui technicas possedit artes, potestatem habet in terras et homines. Inde inaequalitatis formae ortae sunt, ad hunc diem ignotae, inter scientiarum peritos et humiles arte technica utentes. Nova potentia technologica conectitur cum potentia œconomica et impellit ad eiusdem collationem sub unius potestate. Hinc factum est, ut in sinu populorum et inter ipsos populos novae formae dependentiae inductae sint, quae his viginti annis causa novarum libertatis vindicationum fuerunt. Quomodo impediri potest, ne potentia technologica fiat oppressionis potentia contra hominum cœtus vel integros populos?

13. In campo progressus socialis et politici, inter praecipuas ambiguitates de libertatis affirmatione tempore Illuminismi numeranda est notio subiecti huiusmodi libertatis, quod ut individua persona habetur sibi sufficiens finemque habens satisfaciendi suis commodis fruitione bonorum terrestrium. Ideologia individualistica in hac hominis notione innixa ita favit inaequali divitiarum partitioni initio aevi industrialis, ut opifices seclusi sint ab accessu ad bona essentialia quae producenda curaverunt ad quaeque ius habebant. Inde potentes motus liberationis ortum habuerunt ab inopia quae fovebatur a societate industriali.

Christianorum nonnulli, ex laicis et Pastoribus, non defuerunt qui contenderunt ut aequa ratione agnoscerentur iura legitima opificum, pro qua causa Ecclesiae Magisterium multifarie vocem suam extulit.

Saepius vero iustae quidem in se vindicationes quas opifices suis motibus proclamabant, novas induxerunt servitutes, cum originem sumerent ab opinionibus quae ignorabant transcendentem vocationem personae humanae et homini finem mere terrestrem assignabant. Interdum etiam ille motus inclinavit ad collectivistica proposita, quae genitura erant iniustitias tam graves quam illae fuerant, quas voluit removere.

14. Aevum itaque nostrum systemata totalitaria exinde nasci formasque tyrannidis expertum est, quae numquam potuissent in actum deduci ante magnum progressum technologicum. Nam hinc perfectiora usque technica instrumenta ad genocidia est detorsa; hinc, terrendi ratione utendo, quae multorum innocentium est causa mortis, cœtus numero minores conantur integris nationibus minari.

Hodie inspectionis instrumenta possunt intima etiam hominis violare; et ipsi modi dependendi qui a systematibus praevidentialibus inducti sunt, possunt in se continere pericula novae oppressionis. Quidam falsam liberationem a coactionibus societatis se consequi sperant ope stupefacentium medicamentorum, quae toto orbe terrarum multos iuvenes adducunt ad se ipsos destruendos et integras familias angore afficiunt et dolore.

15. Agnitio ordinis iuridici qui faveat relationibus, inter membra magnae populorum familiae in dies minuit. Ex hoc autem quod fiducia in iure posita non videtur iam sufficiens praesidium praebere, fit ut securitas et pax exquirantur mutuis minis idque periculum fit universo hominum generi. Vires, quae dilatandae libertati inservire debent, ad minas augendas vertuntur. Machinamenta mortis, quae hodie ad invicem opponuntur, omnino destruere possunt vitam hominum in terris.

16. Inter nationes magnis viribus instructas et eas quae illis sunt destitutas inductae sunt novae rationes inaequalitatis et oppressionis. Studium sui commodi adipiscendi videtur norma esse relationum internationalium, nulla habita ratione boni communis generis humani.

Aequilibrium internum nationum pauperum est effractum armorum invectione quae conicit in eas causas distinctionis, unde fit ut pars in partem dominetur. Quibus viribus vitari poterit continuus usus armorum suaque auctoritas iuri redintegrari?

17. In contextu huius inaequalitatis potentiae orti sunt motus emancipationis recentium nationum, quae fere omnes sunt nationes pauperes dominationi colonicae nuper adhuc subditae. At nimium saepe fit ut populus qui independentiam enixis viribus adeptus erat, fraudetur a cœtibus summa rerum potitis vel a tyrannis, qui nulla officii conscientia ducti, impune hominum iura spernunt. Populus, in impotentiam ita adductus, nonnisi dominos mutavit.

Nihilominus id non impedit, quominus nostro hoc tempore inter facta maximi momenti, in ambitu integrorum continentium recenseatur conscientiae renovatio in populo, qui onere perantiquae inopiae gravatus, ad vitam tendit dignitate et iustitia praeditam, paratus etiam ad pugnandum pro sua libertate.

18. Quod attinet ad hodiernum motum interioris liberationis hominis fatendum est nisum liberandi mentem et voluntatem a suis finibus eo esse deductum, ut ipsa regula morum, qua talis, terminus sit rationis iniuria statutus et homini removendus, qui statuat sui iuris esse. Quin etiam permultis visum est Deum ipsum esse alienationem specificam hominis, quasi inter asseverationem Dei et humanam libertatem plena intersit oppositio et homo fidem in Deum reiciens vere liber fiat.

19. In hoc ponenda est radix calamitatum quae nostri aevi historiam libertatis comitantur. Curnam in huius decursu historiae, quae magnis progressibus, ceterum semper fluxis, distinguitur, in alienam persaepe homines recidunt potestatem novasque servitutes oriri animadvertunt? Cur liberationis motus, qui immensas exspectationes suscitaverant, convertuntur in regimina, quae civium libertati adversantur [8], imprimis primariae religionis libertati [9], quam ut praecipuum inimicum habent?

Homo studens se subtrahere legi morali seseque a Dei dependentia eximere nedum libertatem acquirat suam, destruit. Fugiens regulam veritatis, fit alieni arbitrii praeda; itaque inter homines, relationibus fraternis cessantibus, terrori, odio, timori, locus datur. Cum inficiatur erroribus mortiferis circa hominis eiusque libertatis condicionem, vehemens motus hodiernus liberationis ambiguus manet, et continet simul promissiones verae libertatis et pericula letalium servitutum.

2. De libertate in populi Dei experientia

20. Ecclesia, apprime sciens in his omnibus mortiferam ambiguitatem contineri, per Magisterium suum magnam vocem extulit proximis his saeculis, ut ab erroribus caveretur qui poterant impetum ad liberationem in amaras frustrationes deflectere. Saepe tamen fides ei non est illico habita; at nunc post temporis intervallum fas est eius sapientiam aequo prosequi iudicio.

Sane vero tuenda veritas hominis, ad imaginem Dei creati, causa fuit cur Ecclesia hisce in rebus auctoritatem suam interposuerit [10]. Illam tamen passim incriminantur impedimento per se esse adipiscendae liberationi. Constitutionem hierarchicam eius aequalitati esse contrariam dictitant, eiusque Magisterium libertati opinionis oppositum.

Fatendum quidem est quosdam iudicii errores vel graves omissiones non defuisse apud christianos decursu temporum [11]. Sed hae obiectiones veram rerum naturam neglegunt. Nam diversitas charismatum, quae in servitium dantur, non opponitur in populo Dei aequali personarum dignitati earumque communi vocationi ad sanctitatem.

Libertas opinionis, quae quidem est condicio inquirendae veritatis qua late patent omnes scientiae humanae, minime significat licere humanae menti Revelationis lumen respuere cuius depositum Christus Ecclesiae concredidit. Cum divinae veritati reseratur, tunc mens creata expanditur et perficitur, quod est eminens libertatis forma. Ceterum Concilium Vaticanum II legitimam autonomiam scientiarum plene agnovit [12], Sicut et actionis politicae [13].

21. Inter errores praecipuos, quibus gravatus est, post Illuminismum, processus liberationis, numeranda est persuasio late diffusa progressus scientiarum, artis technicae et œconomicae habendos esse fundamentum ad libertatem consequendam. Hinc verae libertatis alta significatio eiusque exigentiae plane ignorabantur.

Enimvero alta haec et grandia libertatis Ecclesia semper experta est, per vitam innumerorum fidelium, praesertim quidem humilium et pauperum. Fide ipsi noverunt se infinita caritate diligi a Deo, cum quisque dicere possit: « In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me » (Ga 2,20b). Haec dignitas est, quam nulla humana potestas illis eripere valet; hoc est liberationis gaudium quod in illis inest, cum noverint ad se pertinere etiam verba Iesu: « Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis » (Io 15,15).

Haec scientiae Dei participatio efficit ut ipsi emancipati sint adversus arrogantiam sapientium huius mundi, qui suum dominatum imponere volunt: « Vos... scitis omnes... et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos » (1 Io 2, 20.27b). Noverunt se participes esse maximae scientiae, ad quam omnes homines sunt vocati [14], itemque se a Deo diligi ut ceteros et magis quam ceteros omnes. Ita vivunt in libertate, quae procedit a veritate et amore.

22. Etiam sensus fidei, quo pollet populus Dei, permotus pietate sua, spe referta, erga Crucem Iesu, percipit virtutem insitam in Christi Redemptoris mysterio. Ne spernantur ergo neve supprimantur formae religionis popularis, quae hanc pietatem ornant; quin contra enitendum est ut purificentur earumque tota significatio et omnia consectaria altius introspiciantur [15].

Res est haec magni momenti theologici et pastoralis, cum prorsus pauperes, a Deo prae ceteris amati, melius intellegant, velut instinctu quodam, liberationem absolutissimam, qualis est liberatio a peccato et a morte, esse liberationem, Christi morte et resurrectione peractam.

23. Virtus huius liberationis penetrat et immutat penitus hominem eiusque historiam quoad praesentem rerum statum, atque insimul studium ipsius vivificat erga bona eschatologica. Sensus liberationis primus et fundamentalis, qui ita patet, est sensus soteriologicus: homo liberatur a radicali servitute mali et peccati.

In hac salutis experientia homo genuinum libertatis suae sensum perspicit, quia liberatio est restitutio libertatis, et etiam institutio libertatis, educatio scilicet ad rectum usum libertatis. Ita aspectus soteriologicus liberationis in unum coalescit cum aspectu ethico.

24. Diverso gradu sensus fidei, in quo fundatur radicalis experientia liberationis et libertatis, culturam et mores christianorum populorum hactenus affecit.

Sed nostris temporibus, gravissimis exstantibus provocationibus quas genus humanum prospectare debet, modo prorsus novo, necesse est et urget, ut Dei dilectio et libertas in veritate et iustitia signent relationes inter homines et populos vitamque culturarum vivificent.

Etenim ubi desunt veritas et amor, processus liberationis ducit ad mortem libertatis, cui nullum futurum firmamentum erit.

Nova condicio novaquae aetas libertatis coram nobis iam sunt. At vires liberatrices quae insunt scientiae, arti technicae, labori, œconomiae et actioni politicae nullum fructum afferent, nisi spiritum et regulam sumpserint a veritate et amore, qui magis valent quam dolor, ut Dominus Iesus Christus hominibus revelavit.

CAPUT II

DE VOCATIONE HOMINIS AD LIBERTATEM ET PECCATI CALAMITATE

1. Primae explorationes de libertate

25. Inquirenti quid sit « liberum esse » ultro responderi potest: liber est qui facere potest quidquid vult, sine impedimentis externae coercitionis, ideoque in plena sua potestate est. Libertatis contraria ergo est dependentia nostrae voluntatis ab aliena voluntate.

Attamen scitne homo semper quid velit? Potestne facere omnia quae vult? Seipsum solum spectare et ab aliena voluntate seiungi estne secundum naturam hominis? Saepe subitanea voluntas non est vera voluntas, et in eodem homine secum pugnantes voluntates esse possunt. Sed praesertim homo limitibus suae ipsius naturae illidit; nam vult plus quam potest. Ita impedimentum quod eius obstat voluntati, non semper ab extra procedit, sed a sui ipsius limitibus. Qua re ei est discendum voluntatem suam naturae suae accommodare, nisi velit seipsum perdere.

26. Insuper omnis homo ad ceteros homines ordinatur, eorumque societate ipsi opus est.

Solum discendo componere suam cum aliorum voluntatibus propter verum bonum, ipse rectae voluntatis tirocinium faciet. Voluntas ergo reapse humana est, cum congruit cum exigentiis humanae naturae. Namque humana voluntas requirit normam veritatis et iustam relationem ad aliorum voluntatem. Hoc modo veritas et iustitia mensura sunt verae libertatis. Ab huiusmodi fundamento discedens, homo, dum se perperam Deum esse tenet, fit mendax, et se ipsum, nedum perficiat, destruit.

Tantum autem abest, ut libertas plena autarchia sui ipsius et sine mutuis relationibus perficiatur, ut eadem vere non existat, nisi ubi homines mutuis vinculis coniungantur, quae in veritate et iustitia regantur. Sed ut huiusmodi vincula esse possint, necesse est ut singulus quisque in veritate sit constitutus. Libertas non est libera voluntas quidlibet faciendi, sed libertas est propter Bonum; in quo uno inest felicitas. Bonum igitur est eius finis. Inde sequitur, ut tantum homo fiat liber quantum accedat ad veri intellegentiam, et haec intellegentia, non aliae cuiuscumque generis vires, voluntatem eius regat. Liberatio ad veritatis cognitionem spectans, quae sola voluntatem dirigat, condicio est necessaria libertatis, huius nominis dignae.

2. De libertate et liberatione

27. Aliis verbis, libertas quae domina est interior actuum suorum et, ut dicitur, autodeterminatio, secumfert suapte natura conexionem cum ordine ethico, cum suam genuinam significationem manifestet in bono morali eligendo. Apparet ergo ut liberatio a malo morali. Homo libere agens, ad summum bonum tendere debet per bona exigentiis suae naturae et divinae vocationi consentanea.

Libertatem suam exercens, homo de se ipso decernit, se ipsum perficit. Hoc sensu homo est causa suipsius; attamen talis est, quia et quatenus est creatura et imago Dei. Haec veritas de humana persona patefacit e contrario maximos errores earum doctrinarum, quae perperam putant libertatem hominis extollere vel eius « praxim historicam », ponentes eam ut principium absolutum sui ipsius et suae vicissitudinis.

Huiusmodi doctrinae atheismum produnt, vel ad atheismum sua ipsius natura vergunt, quo etiam indifferentismus et agnosticismus deliberatus inclinant. Revera imago Dei in homine fundat libertatem et dignitatem personae humanae [16].

28. Hominem liberum creans, Deus imaginem et similitudinem suam in eo impressit [17]. Homo ergo Creatoris sui appellationem percipit in propensione et appetitione naturali ad Bonum, et magis etiam in Verbo Revelationis, quod perfecte in Christo prolatum est. In Ipso etiam revelatum est a Deo liberum hominem factum esse, ut posset, per gratiam, inire amicitiam cum Eo Eiusque vitam participare.

29. Homo originem suam non repetit ab actu proprio individuali vel collectivo, sed a dono Dei creatoris. Fidei nostrae haec est prima confessio, quae summas mentis humanae perceptiones confirmat. Hominis libertas est participata libertas, cuius facultas perficiendi seipsam minime deletur per dependentiam a Deo.

Atheismi proprium est credere insanabilem oppositionem intercedere inter causalitatem divinae libertatis et humanae, ut si asseveratio Dei significaret hominis negationem, vel si eius interventus in historia inutiles redderet hominis conatus. Re vera, a Deo et propter sua vincula cum Deo humana libertas sensum et soliditatem suam sumit.

30. Homo decursu temporis evolvitur super fundamentum naturae, quam ipse a Deo accepit, libere ad effectum deducendo fines in quos eum inclinant feruntque cum eiusdem naturae, tum gratiae divinae propensiones.

At cum hominis libertas finita sit et errori obnoxia, eius appetitus in id, quod solum boni speciem prae se fert, potest verti: si vero falsum bonum homo eligit, vocationi suae libertatis ipse minime respondet. Homo per liberum arbitrium sui iuris est: at libere agens potest aut bonum aliquod efficere aut destruere. Legi divinae obœdiens quam in corde suo sculptam habet et tamquam Spiritus Sancti impulsum accepit, homo exercet verum dominium in semetipsum et regalem suam vocationem filii Dei adimplet. « Deum serviendo, regnat » [18]. Veri nominis libertas est « servitium iustitiae », cum contra transgressionis et mali electio « servitus sit peccati » [19].

31. Ex libertatis notione clarius intellegitur quid contineat liberatio temporalis: scilicet agitur de summa processuum qui spectant ad procurandas et in tuto ponendas condiciones, quas exercitium verae libertatis humanae requirit.

Non ergo liberatio per se gignit libertatem hominis. Sensus communis, cui et christianus sensus consentit, scit libertatem, etiamsi condicionibus astrictam, non omnino tolli. Etiam homines gravissime coerciti valent suam libertatem declarare et ad sui liberationem procedere. Liberationis processus, qui peractus est, potest tantum inducere aptiores condiciones ad effectivum exercitium libertatis. Hac sane de causa liberatio, quae parvi faciat libertatem personalem eorum qui pro ipsa pugnent, suapte natura successu carebit.

3. De libertate et humana societate

32. Deus non fecit hominem « solum », sed voluit eum esse « socialem » [20]. Vita socialis non est ergo homini exterior, cum ipse neque crescere valeat neque vocationi suae respondere nisi coniunctus cum aliis. Particeps autem variarum communitatum cum sit, scilicet familiaris, professionalis, politicae, ipsis adhaerens exercere debet suam libertatem de qua respondere tenetur. Iustus ordo socialis necessarium auxilium praebet homini, ut ad effectum adducat suam liberam personalitatem; e contrario, iniustus ordo socialis potest eius sortem in summum discrimen vocare.

In campo sociali, libertas exprimitur et ad effectum deducitur operibus, structuris et institutionibus, quibus homines inter se communicant vitamque suam communem ordinant. Ad plene evolvendam liberam personalitatem, quod quidem officium et ius est singuli cuiusque hominis, societas auxilio, non impedimento, esse debet. Hoc postulat ordo moralis, et hoc ipsum receptum est in tabulis « Iurium hominis ». Horum autem iurium nonnulla ad materias pertinent, quas condictum est vocare « libertates »; totidem scilicet sunt modi, quibus unicuique homini agnoscitur nota personae quae suorum actuum domina est suique transcendentis destinationis, ac pariter agnoscitur inviolabilis conscientiae sanctitas [21].

33. Aspectus socialis hominis aliud etiam secum fert: per solam pluralitatem et multiplicem diversitatem hominum exprimi quadamtenus posse infinitas divitias Dei.

Demum haec indoles socialis hominis suam perfectionem consequi debet in Christi corpore, quod est Ecclesia; propterea vita socialis per suarum formarum varietatem et quatenus congruit cum lege divina, in mundo Dei gloriam repercutit [22].

4. De hominis libertate et naturae dominatione

34. Homo, utpote natura corporea praeditus indiget bonis mundi materialis ad personalem et socialem perfectionem consequendam. In hac vocatione ad dominandum in terram, et ad eam in servitium suum opere subiciendam, aspectum quendam imaginis Dei quis intueri potest [23]. At suo labore homo non « creat », sed invenit naturam materialem, quae, sicut homo, originem ex Deo creatore habet, et cuius « custos intellegens et nobilis » ipse constitutus est [24].

35. Technicae et œconomicae immutationes consectaria habent in vita sociali ordinanda, ac non possunt vitam culturalem immo et religiosam quodammodo non afficere. Attamen per libertatem homo dominus manet operum suorum. Magnae et celeres immutationes aevi nostri anxium et difficillimum hoc opus homini faciendum attribuunt, ut videlicet sua mente suaque libertate moderetur et in sua potestate habeat vires, quas adhibet ad fines qui vere sint homine digni.

36. Est ergo libertatis, recte institutae, efficere ne scientifica et technica inventa, inquisitio de earum efficacia, fructus laboris et structurae ipsae œconomicae et socialis organizationis subdantur propositis, quae eorum humanos fines irritos facerent et in damnum ipsius hominis redundarent.

Navitas scientifica et technica suas habet exigentias; neutra tamen sensum et valorem proprie humanum sumit, nisi principiis moralibus subiciatur. Huiusmodi exigentiis utique favendum est; attamen illis tribuere autonomiam absolutam et necessario cogentem, naturae rerum non congruentem, idem est ac viam ingredi, quae veram hominis libertatem in discrimen adducit.

5. De peccato, fonte discordiae et oppressionis

37. Deus vocat hominem ad libertatem et quisque homo vehementer vult liber esse. Nihilominus haec voluntas fere semper ad servitutem et oppressionem ducit. Omnes igitur nisus ad liberationem et ad libertatem consequendas putandum est aggredi debuisse hanc difficillimam ac prorsus abnormem rerum condicionem.

Hominis peccatum, scilicet alienatio a Deo, causa prima est calamitatum, quae historiam libertatis notant. Ad hoc intellegendum complures homines nostrae aetatis ante omnia sensum peccati iterum concipere debent.

In appetitione libertatis, quam homo habet, latet incitamentum ad abdicandam suam naturam; nam omnia velle et omnia posse cupiens, ac proinde se esse finitum et creatum oblitus, ipse sibi arrogat ut sit Deus: « Eritis sicut Deus » (Gn 3,5). Verba haec serpentis patefaciunt naturam tentationis hominis, atque includunt perversionem sensus propriae libertatis. In hoc sita est intima natura peccati, quod homo subducit se a veritate, atque ei superponit voluntatem suam. Cupiens se liberare ex Deo, seque esse Deum, se decipit et se destruit, et se a se alienat. Homo, Deum se esse et omnia suo nutu disponere cupiens, pervertit ipsius Dei notionem. Deus enim amor et veritas est in plenitudine mutui doni divinarum Personarum. Homo revera vocatur ut sit sicut Deus; attamen sicut Deus fit non in arbitrio beneplaciti sui, sed prout agnoscit veritatem et amorem principium et simul finem esse libertatis suae.

38. Homo cum peccat sibi ipsi mentitur et a sua veritate se seiungit; item quaerens plenam autonomiam et autarchiam, negat Deum esse negatque seipsum. Alienatio enim a veritate suae ipsius personae, ut creaturae a Deo dilectae, radix est ceterarum alienationum. Negando vel conando negare Deum, Principium et Finem suum, homo penitus subvertit ordinem et aequilibrium cum sui ipsius tum societatis et ipsius visibilis mundi creati [25].

Sacra Scriptura summam calamitatum hominem opprimentium qua individuum et qua membrum societatis, semper cum peccato coniungit. Eadem manifestat arcanum intercedere vinculum inter universum historiae cursum et agendi rationem hominis, qui inde ab origine male usus est libertate sua, contra Deum se extollens suosque fines persequens praeter Eum [26]. In asperitate laboris et incommodis maternitatis, in hominis dominatu in mulierem, denique in morte, Genesis liber huius originalis peccati consectaria ostendit. Homines igitur, gratia divina destituti, communem hereditaverunt naturam mortalem, quae in bono stabilis esse nequit et in concupiscentiam inclinat [27].

39. Idololatria maxima est forma perturbationis ex peccato genitae. Cultus creaturae Dei viventis adorationi suffectus mutuas relationes inter homines vitiat variique generis oppressiones inducit.

Culpabilis ignorantia Dei cupidines excitat, conturbationes et contentiones in interiore homine generat. Exinde necessario oriuntur perturbationes etiam in re familiari et sociali, ut sunt sexualis licentia, iniustitia, homicidium. Ita Apostolus Paulus paganos homines describit idololatria adductos ad pessimos errores, qui individuam personam necnon societatem evertunt [28]. Iam antea Prophetae et Viri Sapientes Israel populi calamitates punitionem idololatriae peccati iudicabant, et « corda malitia plena » (Qo 9,3) [29] fontem servitutis cui penitus subiacet homo, oppressionumque, quas ipse similibus suis imponit.

40. Apud Patres et Ecclesiae Doctores traditio christiana distincte explicavit hanc Sacrae Scripturae doctrinam de peccato. Ipsa affirmat peccatum esse contemptum Dei. Hoc autem secumfert nisum voluntatis reiciendi subiectionem servi erga Dominum suum, immo etiam filii erga Patrem. Nam peccando homo conatur se ex Deo expedire, re vera autem fit servus, quia Deum reiciendo, frangit impetum adspirationis suae ad infinitum, suaeque vocationis ad vitam divinam participandam; hinc cor ipsius inquietum est.

Peccator adhaerere Deo renuens necessario impellitur ad adhaerendum creaturae modo fallaci et destructivo ipsius creaturae. Huiusmodi, autem conversione ad creaturam ipse suam non satiatam infiniti aviditatem collocat in ipsa creatura. Sed cum bona creata sint finita, cor eius vagum errat huc atque illuc, semper pacem inquirens, quam adipisci non potest. Revera cum tribuit rebus creatis infinitum quoddam pondus, homo iam non sentit se esse creatum. Perperam conatur suum centrum suamque unitatem in se ipso invenire. Inordinatus amor sui est altera facies contemptus Dei. Inde fit, ut in se solo velit inniti, se per seipsum perficere sibique in se ipso conclusus sufficere [30].

41. Haec omnia manifestius apparent cum peccator existimat se suam non posse libertatem affirmare, nisi explicite Deum esse negando; nam creaturae dependentia a Creatore vel conscientiae moralis a lege divina, servitutes intolerabiles ipsi videntur. Atheismus ergo, iuxta eius sententiam est vera forma emancipationis et liberationis hominis, religio e contra, vel tantum confessio alicuius legis moralis, alienationes. Inde sequitur ut homo, quasi supremus iudex, bonum et malum decernere velit vel naturam valorum, itemque reiciat notionem et Dei et peccati. Per delicti temeritatem vult adultus et liber fieri, et hanc emancipationem non sibi solum vindicat, sed etiam universo hominum generi.

42. Centrum sui ipsius se factum assumens, homo peccator conatur excellentiam suam affirmare atque satisfacere desiderio infiniti, utendo rebus: scilicet divitiis, facultatibus, et voluptatibus quibus inhiat, minime curans de ceteris hominibus, quos iniuste praedatur et velut res et instrumenta adhibet. Itaque pro parte sua et ipse operam confert ad has creandas structuras iniqui quaestus et servitutis, quas ceterum accusare praesumit.

CAPUT III

DE LIBERATIONE ET LIBERTATE CHRISTIANA

43. Hominum historia, quae peccati experientia est signata, nos ad desperandum duceret, si Deus creaturam suam sibi ipsi dereliquisset. Sed divinae promissiones liberationis earumque victrix adimpletio per Christi mortem et resurrectionem fundamentum constituunt « beatae spei » a qua communitas christiana vim haurit ad firmiter et efficaciter agendum pro caritate et iustitia et pace. Evangelium est libertatis nuntius et liberationis vis [31] perficiens spem Israel, innixam verbo Prophetarum. Quam quidem spem actione sua Yahve fulciebat, qui in Abraham elegit Israel gratuito, priusquam interveniret ut « goél » [32] , liberator, redemptor et salvator Populi sui [33] .

1. De liberatione in Vetere Testamento

44. In Vetere Testamento opus liberationis Yahve, quod exemplar exstat et regula ceterarum est Exodus de Aegypto, « de domo servitutis ». Deus enim liberat Populum suum a dura servitute œconomica, politica, culturali, ut acquirat sibi, Fœdere in monte Sinai celebrato, « regnum sacerdotum et gentem sanctam » (Ex 19,6). Ab hominibus liberis Deus vult adorari. Ceterae liberationes populi eo spectant, ut adducant eum ad hanc plenam libertatem, quam nonnisi in communione cum Deo ipse invenire potest. Eventus igitur maximus et fundamentalis Exodi significationem habet religiosam simul ac politicam. Deus Populum suum liberat, cui progeniem, terram, legem donat, sed intra quoddam Fœdus et propter quoddam Fœdus. Nequit ergo dissociari per se aspectus politicus; qui quidem consideretur oportet sub luce religiosi illius Divini consilii, intra cuius ambitum continetur [34] .

45. In suo salutis consilio Deus legem suam dedit Israel, quae complectebatur una cum moralibus Decalogi praeceptis, normas ad cultum et vitam civilem spectantes, quibus ordinaretur vita Populi a Deo electi, et hic testimonium foret inter nationes.

In hac summa legum iam centrum est mandatum Deum diligendi super omnia [35] et proximum ut seipsum [36] . Sed iustitia, qua regendae sunt mutuae relationes inter homines et ius quod eius legalis expressio est, notae sunt maxime propriae contextus Legis Biblicae. Codices et Prophetarum praedicatio sicut et Psalmi ad utrumque, persaepe insimul, respiciunt [37] . In huiusmodi contextu aestimanda est cura legis biblicae erga, pauperes, inopes, viduam et pupillum, quibus iustitia debetur secundum ordinem iuridicum Populi Dei [38] . Dantur ergo imago et lineamenta societatis in Domini cultu collocatae quae consistit in iustitia et iure, vivificatis dilectione.

46. Prophetae nunquam destiterunt monere Israel de exigentiis Legis Fœderis. Durum hominis cor incusant esse fontem transgressionum iteratarum novumque praedicant Pactum, in quo Deus mutabit corda, insculpens in his Legem Spiritus sui [39] . Annuntiantes et praeparantes novum aevum Prophetae denuntiant cum vigore iniustitiam contra pauperes patratam, pro quibus fiunt Dei interpretes. Yahve est summum refugium pusillis ut eis qui quoquo modo opprimuntur, et Messiae proprium erit eos defendere [40] . Pauperis condicio est iniustitiae status Fœderi contrarius; ideo Fœderis Lex protegit eum, praeceptis, quae agendi rationem ostendunt, qua Deus usus est, cum Israel liberavit ab Aegypti servitute [41]. Iniustitia contra pusillos et pauperes grave est peccatum, quod frangit communionem cum Yahve.

47. Permoti omnibus formis paupertatis, iniustitiae, angoris, quas passi sunt « iusti » et « pauperes Yahve » elevant ad Deum Psalmorum supplicationes [42]. Iidem in corde suo dolent ob servitutem quam populus durae cervicis meruit propter peccata. Persecutionem patiuntur, martyrium et mortem, sed spem futurae liberationis fovent. Super omnia autem fiduciam suam in ipso Yahve ponunt, cui commendant causam suam [43]. Pauperes Yahve noverunt communionem cum Ipso [44] bonum esse pretiosissimum, in quo vera invenitur libertas [45]; huiusmodi communionis amissio eis est malum funestissimum. Hac de causa contentio eorum contra iniustitiam summam significationem et efficacitatem sumit ex voluntate se a peccati servitute liberandi.

48. In limine Novi Pacti, « pauperes Yahve » sunt primitiae populi « humilis et pauperis » qui vivit in spe redemptionis Israel [46]. Beata Maria Virgo, per quam haec spes quasi humanam induit formam Veteris Testamenti ultra limen progreditur. Ipsa annuntiat magno cum gaudio adventum Messiae, Dominumque laudat liberaturum Populum suum [47]. In laudis hymno erga divinam Misericordiam humilis Virgo, in quam sua sponte et fidentissime pauperum populus oculos convertit, salutis mysterium eiusque transformationis vim cantat. Sensus fidei, tam vivus in humilibus, statim agnoscit primo aspectu omnes divitias soteriologicas et simul ethicas cantici « Magnificat » [48].

2. De significatione christologica Veteris Testamenti

49. At Exodus, Pactum, Lex, Prophetarum vox et spiritualitas « pauperum Yahve » nonnisi in Christo plenam suam significationem attingunt.

Ecclesia interpretatur Vetus Testamentum in lumine Christi, qui propter nos mortuus est et resurrexit. Propriam praefigurationem videt in Dei Populo Veteris Testamenti, qui formam suam concretam sumpsit in natione particulari, quae sua rei publicae forma suaque cultura constituta erat. Hic populus inclusus erat in contextu historiae, ut testimonium redderet Yahve in conspectu gentium, usquedum tempora praeparationum et figurarum complerentur. Quibus exactis, in Christo nimirum, filii Abraham et ipsi vocantur, ut in Christi Ecclesiam cum omnibus gentibus intrent unum Dei spiritualem et universalem populum una cum ipsis efficiendum [49].

3. De liberatione christiana

50. Iesus praedicat Bonum Nuntium Regni Dei et vocat homines ad paenitentiam [50]. « Pauperes evangelizantur » (Mt 11, 5): Prophetae verbum resumens [51], Iesus praesens ostendit opus suum messianicum pro hominibus Dei salutem exspectantibus. Quinimmo Filius Dei, qui propter caritatem suam erga nos egenus est factus [52] vult agnosci in pauperibus, in hominibus laborantibus vel persecutionem patientibus [53]: « Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis » (Mt 25, 40) [54].

51. At Christus, nos liberavit praeprimis virtute Paschalis Mysterii sui [55]. Per Crucis perfectam obœdientiam necnon Resurrectionis gloriam, Agnus Dei abstulit peccatum mundi et nobis viam definitivae liberationis aperuit. Non tantum famulatu et dilectione, sed etiam oblatione laborum et dolorum nostrorum, partem habemus cum uno Christi redimente sacrificio, adimplentes in nobis « ea quae desunt passionum Christi... pro corpore eius, quod est Ecclesia » (Col 1, 24), in spe resurrectionis mortuorum.

52. Tota libertatis christianae ratio consistit in iustificatione per fidei et Ecclesiae sacramentorum gratiam, quae nos et a peccato liberat et in communionem cum Deo introducit. Peccatorum remissio nobis offertur per Christi mortem et resurrectionem. Experientia nostrae reconciliationis cum Deo Patre est Spiritus Sancti fructus. Deus nobis revelat se ipsum ut misericordiae Patrem, ante cuius conspectum adstare possumus plena cum fiducia.

Reconciliati Deo [56], illamque pacem Christi accipientes, quam mundus dare non potest [57], monemur ut simus inter cunctos homines operatores pacis [58]. In Christo peccatum vincere possumus, neque iam seiungit nos a Deo mors, quae novissime destruetur in nostra resurrectione ad similitudinem resurrectionis Iesu [59]. « Kosmos » ipse, cuius centrum et culmen est homo, exspectat liberationem « a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei » (Rm 8,21). Iam nunc Satana devictus est; qui mortis potentia praeditus est, ad impotentiam est reductus, per Christi mortem [60]. Signa dantur, quae futuram gloriam anticipant.

53. Libertas a Christo in Spiritu Sancto allata, vim nobis restituit, quam peccatum abstulerat, Deum amandi super omnia et in communione manendi cum Eo.

Liberati sumus ab inordinato nostri amore, ex quo sequitur contemptus erga proximos nostros et iniquum in alios dominium. Nihilominus usque ad reditum gloriosum Illius, qui a mortuis resurrexit, mysterium iniquitatis semper in mundo operatur, Sancto Paulo monente: Hac « libertate Christus nos liberavit » (Gal 5, 1).

Perseverandum igitur et certandum est, ne sub servitutis iugum redeamus. Existentia nostra pugna est spiritualis pro vita iuxta Evangelium, armatura Dei adhibita [61]. Sed accepimus virtutem certitudinemque victoriae nostrae contra malum, cum sit victoria amoris Christi, cui nihil resistit [62].

54. Sanctus Paulus donum Legis Novae Spiritus Sancti proclamat, repugnans legi carnis seu concupiscentiae, quae hominem ad malum inclinat et impedit, quominus bonum eligat [63].

Huiusmodi autem incongruentia et interior infirmitas non tollunt homini libertatem et officium de suis actibus respondendi, sed horum tantum exercitium difficilius reddunt relate ad bonum, Apostolo testante: « Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago » (Rm 7,19). Iure igitur ille loquitur de « servitute peccati » et « captivitate legis », quia homini peccanti lex, quam sibi ipsi interiorem facere nequit, videtur gravis.

Attamen idem Apostolus confitetur Legem vim habere in hominem et christifidelem, quia « lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum » (Rm 7,12) [64]; Decalogum confirmat, relationem eius instituens cum dilectione, quae est vera eius plenitudo [65]; praeterea bene novit ordinem iuridicum necessarium esse ad vitam socialem promovendam [66]. Sed novum quod enuntiat, hoc est: Deus nobis Filium suum dedit « ut iustificatio Legis impleretur in nobis » (Rm 8,4).

Ipse Dominus Iesus Legis Novae praecepta tulit in Sermone Montano; sacrificio suo in cruce oblato et gloriosa resurrectione, vicit peccati potentias nobisque meruit gratiam Spiritus Sancti, quae idoneos nos facit ad perfecte obœdiendum legi Dei [67], necnon ad peccatorum remissionem consequendam, si in peccatum lapsi simus. Spiritus qui habitat in cordibus nostris est fons verae libertatis.

Christi sacrificio, praescripta cultualia Veteris Testamenti vim suam amiserunt, ceterisque iuridicis praeceptis de vita sociali et politica Israel, Ecclesia apostolica, utpote novum Regnum Dei in terris, conscia sibi fuit se non amplius alligari. Exinde christianae communitati innotuit leges et acta cuiuscumque populi potestatum, etsi legitima et digna sunt quibus obœdiatur [68], nunquam sibi notam sacram vindicare posse, quatenus quidem ab illis potestatibus procedunt. Sub Evangelii lumine, perplures leges et structurae signari videntur nota peccati, quod per illa pergit societatem opprimere.

4. Mandatum novum

55. Amor Dei, in cordibus nostris effusus a Spiritu Sancto, secum fert dilectionem erga proximum. Primum mandatum memorans, Iesus statim prosequitur: « Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae » (Mt 22,39-40). Item Sanctus Paulus asserit plenitudinem legis esse dilectionem [69].

Dilectio proximi limites non habet, cum ad inimicos et persecutores extendatur.

Perfectio vero, imaginem referens perfectionis Patris, ad quam discipulus tendere debet, consistit in misericordia [70]. Parabola Boni Samaritani demonstrat amorem misericordem, quo quis proximi servitio se devovit, praeiudicia destruere, quibus cœtus ethnici vel sociales sibi invicem opponuntur [71].

Omnes sane libri Novi Testamenti hanc inexhaustam ubertatem animi sensuum, quibus pollet caritas christiana erga proximum, testantur [72].

56. Caritas christiana, gratuita et universalis, naturam suam accipit ex caritate Christi, qui animam suam posuit pro nobis: « Sicut dilexi vos... et vos diligatis invicem » (Io 13,34-35) [73]. Hoc est « mandatum novum » discipulis traditum. Sub lumine huius praecepti Sanctus Iacobus divites graviter hortatur ut officium suum impleant [74], Sanctusque Ioannes monet possidentes substantiam huius mundi, et videntes fratrem suum in necessitate constitutum, claudentes autem viscera sua ab eo, caritatem Dei in se manentem habere non posse [75].

Dilectio fratris obrussa est amoris Dei: « Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere » (1 Io 4, 20). Sanctus Paulus omnibus viribus inculcat nexum inter participationem Sacramenti Corporis et Sanguinis Christi, et communionem cum fratre indigenti [76].

57. Ex caritate evangelica et vocatione omnium hominum ut filii Dei fiant, manat directa et imperiosa exigentia singulum quemque hominem colendi quoad eius iura ad vitam et ad dignitatem.

Cum nulla distantia inter amorem proximi et voluntatem iustitiae intersit, opponere inter se amorem et iustitiam idem est ac has virtutes quodammodo adulterare. Immo, misericordiae sensus complet sensum iustitiae, eo quod impedit ne in ambitu vindictae concludatur.

Inaequalitates iniquae et cuiusque generis oppressiones, quae pluries centies centena milia virorum et mulierum afficiunt, palam contradicunt Evangelio Christi, iisque coram nullus christianus potest in sua conscientia tranquille quiescere.

Ecclesia, Spiritus Sancti impulsus dociliter sequens, fideliter procedit in viis authenticae liberationis. Eius autem membra sibi sunt conscia defectionum et cunctationum suarum in hoc opere peragendo. At multitudo ingens Christianorum, iam ab apostolicis temporibus, vires et vitam suam insumpserunt in liberando homine ab oppressione cuiusque generis et in promovenda humana dignitate.

Sanctorum experimenta et exempla tot operum peractorum in proximi utilitatem, stimulos nobis admovent et lucem suppeditant ad liberationis incepta suscipienda, quae nostra aetate maxime urgent.

5. De Ecclesia Populo Dei Novi Testamenti

58. Dei Populus Novi Fœderis est Christi Ecclesia, cuius lex est amoris praeceptum; in corde membrorum eius Spiritus inhabitat ut in templo; ipsa est semen et initium Dei Regni in terris, quod consummabitur in fine temporum resurrectione mortuorum et renovatione universae creaturae [77].

Arrabonem ergo Spiritus [78] possidens, Dei Populus ducitur ad plenitudinem libertatis. Nova Ierusalem quam ferventer exspectamus, iure appellatur civitas libera plenissimo sensu [79]. Tunc Deus « absterget omnem lacrimam...; et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt » (Ap 21,4). Spes est certa exspectatio caelorum novorum et terrae novae, « in quibus iustitia habitat » (2 Pt 3,13).

59. Transfiguratio Ecclesiae, quae virtute resurrectionis Christi eveniet cum ad finem peregrinationis suae pervenerit, nullo modo tollet singulorum hominum personalem destinationem in fine vitae attingendam. Quisquis dignus inventus erit, ante tribunal Christi, quod Dei gratia recte libero arbitrio usus fuerit, beatitudinem accipiet [80] et similis Deo erit, quia videbit Eum sicuti est [81]. Donum divinum beatitudinis aeternae est maxima exaltatio libertatis, quae cogitari potest.

60. Haec spes non extenuat officium promovendi progressum terrenae civitatis sed contra sensum ei tribuit et virtutem. Certo expedit sedulo distinguere terrenum progressum a Regni Christi augmento, quae non sunt eiusdem ordinis. Haec distinctio tamen non est separatio, quia vocatio hominis ad vitam aeternam non extenuat sed potius excitat eius sollicitudinem operandi viribus et instrumentis a Creatore sibi datis ad vitam hanc temporalem excolendam [82].

Illuminata a Domini Spiritu, Christi Ecclesia potest inter signa temporum agnoscere ea quae praenuntia sint liberationis, quaeve fallacia et vana. Vocat igitur hominem et societates ad tollendas condiciones peccati et iniustitiae et ad ponendas condiciones verae libertatis. Ipsa, enim, novit omnia haec bona, scilicet humanam dignitatem, vinculum fraternitatis, libertatem, quae sunt fructus industriae iuxta Dei mandatum, denuo inveniri « nudata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet regnum aeternum et universale » [83], quod est Regnum libertatis.

Vigilis et actuosa exspectatio adventus Regni est etiam exspectatio iustitiae demum perfectae pro vivis et mortuis, pro hominibus cuiuscumque temporis et loci, quam Christus Iesus, constitutus iudex Supremus, instaurabit [84]. Talis promissio quae exsuperat universas hominis facultates, directe respicit vitam nostram in hoc mundo, cum vera iustitia debeat extendi ad omnes et responsum dare immensae summae dolorum qui omnes aggravant generationes. Revera sine resurrectione a mortuis ac Domini iudicio, non datur iustitia sensu pleno. Resurrectionis promissio gratuito obviam venit verae iustitiae desiderio, insito in corde hominis.

CAPUT IV

DE ECCLESIAE LIBERATRICI MISSIONE

61. Habet profecto Ecclesia firmam voluntatem respondendi inquietudini hominum nostrae aetatis, qui duris oppressionibus et sollicitudine libertatis laborant. Administratio politica et œconomica societatis haud quidem pertinet directe ad eius missionem [85], sed Dominus tradidit ei verbum veritatis, ad conscientias illuminandas aptum. Divinus amor, qui eius vita est, impellit eam ad solidarietatem cum omnibus hominibus in tribulatione positis. Si membra eius fidelia huic fuerint missioni, Spiritus Sanctus, libertatis fons, in eis habitabit et ipsi iustitiae et pacis afferent fructus in ambitu familiari, professionali et sociali.

1. Pro integra mundi salute

62. Evangelium est virtus vitae aeternae, quae iam nunc datur omnibus illud accipientibus [86]. Sed haec virtus homines novos [87] generando, penetrat communitatem humanam, eiusque historiam, ita purificans et vivificans eius navitates, ut exstet « radix culturae » [88].

Beatitudines, quas Iesus proclamat, Evangelicae caritatis perfectionem exprimunt, easque, ut patet ex Ecclesiae historia, ingens baptizatorum multitudo et perfectiore ratione Sancti nunquam cessaverunt in vitae actionem deducere. Beatitudines, inde a prima quae est de pauperibus [89], constituunt summam, quae non debet seiungi a toto sermone Domini in monte.

Iesus, qui novus est Moyses, his Decalogum, Foederis Legem interpretatur, ei tribuens sensum definitivum et plenum.

Qui perlegit vel interpretatur Beatitudines in toto suo contextu, agnoscit eas spiritum Regni Dei appropinquantis exprimere. At sub lumine definitivae historiae hominis, quae ita manifestatur, insimul clariore luce fundamenta iustitiae in ordine temporali apparent. Cum enim doceant confidentiam Deo innixam, spem vitae aeternae, amorem iustitiae, misericordiam quae usque ad remissionem et reconciliationem procedit, Beatitudines efficiunt, ut temporalis ordo dirigatur ad transcendentem ordinem, qui, nihil detrahens eius intrinsecae constitutioni, veram mensuram ipsi confert. Id etiam Beatitudines sua luce praestant, ut necessarium officium circa munera temporalia, quae proximo et hominum communitati inserviunt, maxima sollicitudine urgeatur et simul servetur in iusto prospectu.

Beatitudines praeterea cum amoveant ab « idololatria » rerum temporalium et ab iniustitiis, quas gignit earum effrenata cupido [90], avertunt a commenticia et ruinosa inquisitione mundi perfecti: « praeterit enim figura huius mundi » (1 Cor 7, 31).

63. Missio propria Ecclesiae, Christi exemplum sequentis, est missio evangelium praedicandi et salutem hominibus afferendi [91]. Ipsa e divina caritate impetum suum sumit. Evangelizatio est annuntiatio salutis, quae Dei est donum. Per eius Verbum et Sacramenta homo liberatur ante omnia a potestate peccati et Maligni, quibus opprimitur, et introducitur in communionem caritatis cum Deo. Ecclesia sequens dominum suum, qui « venit in mundum peccatores salvos facere » (1 Tim 1, 15), vult ut omnes homines salvi fiant.

Hac missione fungens, Ecclesia docet viam, quam homo sequatur in hoc mundo ut in Dei Regnum ingrediatur. Eius igitur doctrina extenditur ad universum ordinem morum et praesertim ad iustitiam, cui competit mutuas inter homines relationes ordinare. Et haec ad Evangelii praedicationem pertinent.

Sed eadem caritas, quae impellit Ecclesiam ut omnibus communicet participationem vitae divinae per gratiam, efficit etiam, efficaci membrorum eius opere, ut verum bonum temporale hominum expetatur, eorum necessitudinibus consulatur, culturae provideatur, et promoveatur integra liberatio ab omnibus rebus, quae personarum perfectioni obstant. Ecclesia vult hominis bonum iuxta omnes eius aspectus, prius quidem quatenus pertinet ad civitatem Dei, deinde vero quatenus ad terrestrem civitatem pertinet.

64. Cum igitur doctrinam suam proponit de promovenda iustitia in hominum societatibus, vel fideles laicos hortatur ut secundum vocationem propriam adlaborent, Ecclesia extra fines suos non egreditur, sed est etiam sollicita ne missio, sui ipsius et laicorum, absorbeatur curis ad ordinem temporalem spectantibus, aut eisdem tantum circumscribatur.

Propter quod maxima afficitur sollicitudine, ut clare et firmiter servetur unitas et distinctio inter evangelizationem et promotionem humanam: unitatem scilicet, quia quaerit bonum hominis in integritate eius personae, distinctionem vero, quia munera haec duo diverso titulo suae competunt missioni.

65. Prosequens ergo suos fines Ecclesia effundit Evangelii lumen super res terrestres, ut persona humana sanetur a miseriis suis et dignitate sua proficiat. Societatis compago secundum iustitiam et pacem hoc modo promovetur et firmatur [92]. Item Ecclesia est fidelis suae missioni cum denuntiat errores, servitudines et oppressiones, quibus homines subsunt, cumque resistit conatibus instaurandi ordinem vitae socialis, a quo Deus abest, sive id contingat conscia oppositione sive culpanda neglegentia [93], cumque demum iudicium suum fert de politicis motibus qui contra miseriam et oppressionem eluctari se dicunt, sed inficiuntur theoriis et methodis agendi Evangelio contrariis et ipsi homini oppositis [94]. Sine dubio gratiae viribus, ordo moralis evangelicus homini affert novos prospectus novasque exigentias; at ipse perficit et elevat rationem moralem, quae iam ad naturam humanam pertinet et de qua Ecclesia est sollicita, agnoscens ibi adesse patrimonium commune omnibus hominibus, quatenus homines sunt.

2. De potiore in pauperes dilectione

66. Christus Iesus, cum esset dives, egenus est factus ut nos illius inopia divites essemus [95].

Sanctus Paulus hic loquitur de mysterio Incarnationis Filii aeterni, qui mortalem naturam hominum assumpsit, ad hominem salvandum a miseria, in quam peccatum eum demerserat. Praeterea in humana condicione, Christus elegit statum paupertatis et indigentiae [96], ut notum faceret, in quo consisterent verae quaerendaeque divitiae, scilicet communio vitae cum Deo. Ipse nos docuit renuntiare terrae divitiis, ut caelestes desideremus [97]. Apostoli, quos elegit, item omnia relinquere eiusque egestatis participes esse debuerunt [98].

Praenuntiatus a Prophetis ut Messias pauperum [99], Ipse apud eos, humiles et « pauperes Yahve », sitientes iustitiam Regni, invenit corda ad illum recipiendum parata. Sed voluit pariter adesse iis qui, bonis huius mundi ditati, a communitate excludebantur tamquam « publicani et peccatores »; tales enim ad paenitentiam vocare venerat [100].

Hanc paupertatem, quae consistit in animi disiunctione a divitiis, in Dei fiducia, in sobrietate, in animo communicandi, Iesus beatam praedicavit.

67. At Iesus non tantum gratiam et pacem Dei attulit; sed etiam sanavit plurimos infirmos; misertus est super turbam esurientem quam nutrivit, et cum discipulis, qui eum sequebantur, eleemosynam distribuit [101]. Beatitudo ergo paupertatis, quam praedicavit, nullo modo significat a christianis neglegi posse pauperes, qui careant necessariis rebus vitae humanae in hoc mundo. Inopia, cum sit sequela et effectus hominum peccati eorumque naturalis fragilitatis, malum est, a quo, quantum fieri potest, homines sunt liberandi.

68. Extrema inopia bonorum materialium, iniusta oppressio, physicae et psychicae aegritudines demum mors, humanae nempe miseriae omnes signum sunt manifestum originalis condicionis infirmitatis qua, post primum Adae peccatum, homo versatur, itemque sunt signum necessitatis salutis; quae miseriae ideo misericordiam Christi Salvatoris attraxerunt, qui voluit eas portare [102], seipsum assimulans « fratribus suis minimis » (Mt 25, 40.45). Propterea, in eos quos percutit miseria, potiore dilectione fertur Ecclesia quae iam ab initio, non obstantibus peccatis multorum membrorum, nunquam ab officio suo destitit eos consolandi, defendendi et liberandi. Id fecit quidem innumeris beneficentiae subsidiis, quae semper et ubique sunt necessaria [103].

Item doctrina sua sociali, cuius exsecutionem ipsa instanter urget, efficit ut promoveantur immutationes structurarum socialium, quibus condiciones humana persona dignae comparentur.

Per animi disiunctionem a divitiis qui bonorum communionem sinit ingressumque in Regnum [104], Iesu discipuli, diligentes pauperes et infelices, testificantur amorem quem ipse Pater manifestavit in Salvatore. Caritas haec a Deo procedit et ad Deum tendit. Christi discipuli semper agnoverunt in oblationibus super altare depositis, donum oblatum ipsi Deo.

Pauperes diligendo Ecclesia demum testificatur dignitatem hominis, quem aperte asserit pluris esse propter id quod est, quam propter id quod habet. Quam profecto dignitatem Ecclesia affirmat destrui non posse, ne in infimo quidem gradu miseriae, contemptionis, reiectionis, impotentiae, in quo homo versari contingat.

Solidarietatem suam demonstrat cum hominibus, qui nihil valere videntur in societate, a qua spiritualiter et nonnumquam physice reiciuntur, quos econtra in humana fraternitate et in communione filiorum Dei ipsa redintegrat.

Ecclesia peculiari modo convertitur materno cum affectu ad infantes, qui propter humanam malitiam numquam in lucem edentur, atque etiam ad provectos aetate, qui soli sunt ac derelicti.

Optio praecipua pauperum tantum abest, ut significet voluntatem colendi solum hominum partem vel factionem, ut potius patefaciat universalitatem naturae et missionis Ecclesiae; e qua optione nemo excluditur.

Haec est ratio cur Ecclesia hanc optionem exprimere non possit categoriis sociologicis vel ideologicis particularibus, quippe quae reddant hanc propensionem veluti selectionem factiosam et contentiosam.

69. Novae communitates ecclesiales « a basi », vel alii cœtus christiani, qui instituti sunt ut testimonia fierent huius evangelicae caritatis, magnam spem afferunt Ecclesiae. Quod si revera in unitate cum Ecclesia locali et Ecclesia universali vivunt, germana expressio evadent communionis et instrumentum ad altiorem communionem efficiendam [105].

Eaedem tanto magis fideles erunt suae missioni quanto magis sollicitae erunt de educandis suis membris ad integram servandam christianam fidem, per auditionem verbi Dei, fidelitatem erga Ecclesiae Magisterium, erga ordinem hierarchicum Ecclesiae et vitam sacramentalem. His positis condicionibus, earum experientia, radicata in studio integrae hominis liberationis, thesaurus fit pro universa Ecclesia.

70. Simili modo, consideratio theologica, quae originem sumit a particulari experientia, esse potest valde frugifero incremento quatenus valet in luce ponere aspectus verbi Dei, cuius divitiae nondum plene sunt perspectae. Sed ut haec meditatio revera Sacrae Scripturae lectio evadat et non in verbum Dei inductio significationis, quam ipsum non habet, theologus curam habebit interpretandi experientiam, a qua procedit, sub lumine experientiae Ecclesiae, quae fulget speciali fulgore et in tota sua claritate in vita Sanctorum. Pastoribus Ecclesiae, communionem cum Petri successore habentibus, competit eius authenticam rationem discernere.

CAPUT V

DE DOCTRINA SOCIALI ECCLESIAE:
CHRISTIANAM LIBERATIONIS PRAXIM VERSUS

71. Ratio soteriologica liberationis reduci non potest ad notam socio- ethicam; haec enim illam consequitur.

Restituens homini veram libertatem, liberatio, quam radicitus operatus est Christus, attribuit ipsi homini officium, scilicet christianam praxim, quae ad effectum deducat magnum mandatum amoris.

In hoc positum est summum principium christianae doctrinae moralis socialis, quae innititur in Evangelio et universa traditione a tempore Apostolorum et Sanctorum Ecclesiae Patrum usque ad recentes interventus Magisterii. Haud mediocres nostri aevi provocationes instanter urgent, ut ad effectum deducatur haec doctrina, quae ad praxim spectat.

1. De natura doctrinae socialis Ecclesiae

72. Doctrina socialis Ecclesiae orta est ex concurrentibus evangelico nuntio eiusque exigentiis, quae in maximo mandato amoris Dei et proximorum et in iustitia ut in summa comprehenduntur [106], et problematibus quae ex societatis vita promanant. Ea autem ut doctrinae corpus est constituta, adhibitis sapientiae humanarumque scientiarum subsidiis; refertur ad aspectum ethicum vitae, et considerat etiam aspectus technicos problematum, at semper ut morale iudicium de his proferat.

Cum per se dirigatur ad res agendas, doctrina haec progreditur, pro mutatis rerum adiunctis decursu temporum. Propterea, firmis semper manentibus principiis, iudicia quoque proferenda sunt circa particularia facta contingentia. Attamen haec doctrina tantum abest ut systema quoddam in se clausum constituat, ut iugiter sit aperta novis quaestionibus, quae semper proponuntur, subsidiaque ex omnibus charismatibus, experientiis et competentiis requirat.

Ecclesia, rerum humanarum experta, propria doctrina sociali affert summam principiorum doctrinalium, criteriorum iudicandi [107], et etiam regulas et impulsiones ad agendum [108], ut immutationes ab imo, quas condiciones miseriae et iniustitiae postulant, ad effectum deducantur, eo tamen modo ut vero hominum bono consulatur.

73. Maximum amoris mandatum ducit ad plenam agnitionem dignitatis cuiusque hominis ad imaginem Dei creati. Ex hac dignitate oriuntur iura et officia naturalia. Sub lumine imaginis Dei, libertas, quae est qualitas essentialis personae humanae, manifestatur in tota sua excellentia. Personae sunt subiecta activa et responsabilia vitae socialis [109].

Hominis dignitati veluti fundamento intime coniunguntur principium solidarietatis et principium subsidiarietatis, quae dicuntur. Prioris principii causa, homini opera danda est ad consequendum bonum commune societatis, in omnibus eius gradibus [110]; Ecclesiae igitur doctrina opponitur omnibus formis « individualismi » socialis vel politici. Vi autem alterius principii, nec Rei Publicae nec ulli societati licet se substituere pro inceptis et responsabilitate personarum et communitatum interpositarum in eo gradu quo operari possint, nec destruere spatium plane necessarium eorum libertati [111]; quamobrem Ecclesiae doctrina socialis opponitur omnibus formis « collectivismi ».

74. Haec principia sunt fundamentum, in quo criteria innituntur ad iudicium ferendum de rerum condicionibus, structuris et systematibus socialibus. Ita Ecclesia non dubitat denuntiare condiciones vitae, quae praeiudicium afferunt hominis dignitati et libertati.

Quae criteria apta sunt etiam ad aestimandum valorem structurarum, quae nihil aliud sunt nisi summa institutionum et usuum, quae homines aut iam existentia inveniunt aut ipsi gignunt in campo nationali vel internationali, quaeque vitam œconomicam, socialem et politicam dirigunt vel ordinant. Per se sunt necessariae huiusmodi structurae, saepe tamen eo tendunt ut torpescant et durescant fiantque veluti machinamenta ab humana voluntate quodammodo soluta, ideoque impediunt vel pervertunt progressum socialem, generantque iniustitiam. Attamen pendent ab hominis responsabilitate, qui potest eas immutare, et non a quodam historiae « determinismo ».

Institutiones et leges quae conformes sint legi naturali et ad bonum commune ordinentur, muniunt libertatem personarum et eius promotionem. Non damnari possunt omnes legis coactiones, nec stabilitas Rei Publicae, quae, in iure innixa, hoc nomine digna est. Sermo igitur fieri quidem potest de structuris peccato signatis, sed nemo potest damnare structuras uti tales.

Criteria iudicii respiciunt etiam systemata œconomica, socialia et politica. Doctrina socialis Ecclesiae nullum eorum nominatim proponit, tamen ex eiusdem fundamentalibus principiis quivis lumen accipere potest ad discernendum utrum huiusmodi systemata humanae cum dignitatis exigentiis congruant necne.

75. Re quidem vera, Ecclesia sane novit ardua et implexa problemata quibus societates laborant, itemque difficultates ad ea congruenter solvenda. Docet tamen in antecessum omnes vires spirituales et morales personae excitandas esse, itemque urgendam esse necessitatem iugis conversionis spiritualis, si induci exoptentur immutationes œconomicae vel sociales, quae vere sint in hominis servitium.

Primatus attributus structuris et technicae ordinationi potius quam personae et exigentiis eius dignitatis, anthropologiam materialisticam sapit, et aedificationi iusti ordinis socialis opponitur [112].

Sed si princeps locus datur libertati et cordis conversioni, necessitas immutandi structuras iniustas nullo modo minuitur, ideoque omnino licet oppressione laborantibus ex parte eorum qui divitias vel politicam potestatem detinent, agere, mediis moraliter licitis tamen adhibitis, ad efficiendas structuras institutionesque, in quibus eorum iura sarta tectaque maneant.

Attamen patet structuras ad bonum commune instauratas per se solas non sufficere ad illud comparandum, et in tuto ponendum. Quod potest deduci ex corruptione, quae in nonnullis nationibus afficit moderatores et rei publicae administrationem, quaeque destruit universam vitam socialem honestam. Morum honestas est condicio salutis societatis. Oportet igitur ad conversionem cordis et structurarum emendationem una simul procedere, cum peccatum, quod fons est condicionum iniustarum, sensu proprio et primo sit actus voluntarius e libertate personae procedens. Sensu tantum derivato et secundario structuris applicatur, et sermo fieri potest de « peccato sociali » [113]. Ceterum in processu liberationis non potest abstrahi a condicione nationis pro tempore exsistente neque attentari culturali populi identitati; consequenter non licet nihil agendo acceptare, et multo minus licet favere factionibus, quae vim inferentes vel publicam opinionem adulterantes, summa rerum potiuntur et communitati temere imponunt ideologiam, extrinsecus allatam, quae opponitur veris bonis populi culturae [114]. Qua in re monere decet de gravi responsabilitate morali et politica hominum, qui intellectuales nuncupantur.

76. E fundamentalibus principiis et criteriis iudicii procedere debent regulae et impulsiones ad agendum; cum bonum commune societatis humanae sit in servitium personarum, instrumenta operandi conformia esse debent hominum dignitati, et per eadem favendum est libertatis educationi.

Hoc est criterium firmum recte iudicandi et agendi: non datur veri nominis liberatio, nisi ipsa libertatis iura inde ab initio sarta tectaque serventur.

Cum constanter recursus fit ad violentiam propositam tamquam viam necessariam ad liberationem obtinendam, alte edicendum est hunc esse perniciosum errorem, ex quo novae oriuntur servitutes. Pariter damnanda est violentia locupletum pauperibus illata, arbitrium biocolytarum in cives exercitum, itemque quaelibet violentiae forma adhibita ut ratio regendae rei publicae. Ad rem quod attinet, memoria semper tenenda sunt, ut inde moneamur, calamitosa illa experimenta, quae saeculum hoc nostrum passum est et adhuc patitur.

Itidem amplius admitti non licet culpabilis desidia rei publicae moderatorum in civitatibus democraticis, ubi longe abest ut socialis condicio perplurium virorum et mulierum respondeat exigentiis iurium individualium et socialium, lege fundamentali rei publicae statutorum.

77. Dum favet erectioni et actioni associationum, cuiusmodi sunt syndicatus quae contendunt pro defensione iurium et utilitatum legitimarum opificum et pro iustitia sociali, Ecclesia minime recipit eorum theoriam, qui asseverant in classium socialium contentione dynamismum inesse structuralem vitae socialis. Actio, quam Ecclesia commendat, non est contentio classium inter se, ad tollendum adversarium, neque procedit ab aberrante submissione legi, quae dicitur historiae, cum contentio nobilis et rationalis sit ad iustitiam et solidarietatem socialem assequendam [115]. Ceterum christifidelis semper eliget viam dialogi et partium consensus.

Christus nobis mandatum dedit, ut diligamus inimicos [116]. Liberatio igitur iuxta Evangelii mentem non congruit cum odio proximi, sive individualiter sive collective sumpti, odio inimicorum non excepto.

78. Quaedam condiciones gravis iniustitiae magnam requirunt vim animi penitus reformandi et abolendi privilegia, quarum nulla est iusta causa. Sed qui viam reformationum spernunt et « mythum revolutionis » fovent, non solum inanem spem colunt abolitionem iniquae condicionis fore per se aptam ad efficiendam societatem humaniorem, sed etiam favent adventui regiminum « totalitariorum » [117].

Contentio contra iniustitias tunc solum rationi respondet, si suscipitur ad instaurandum novum ordinem socialem et politicum conformem exigentiis iustitiae, quae quidem notet oportet omnes gradus suae instaurationis, nam etiam media adhibenda moralem notam induere debent [118].

79. Haec principia applicanda sunt praesertim cum fit recursus ultimus ad contentionem armatam, qui a Magisterio exhibetur ut extremum remedium ad finem imponendum « tyrannidi apertae et diuturnae, qua primaria iura personae humanae graviter laedantur et bono communi alicuius civitatis grave iniungatur detrimentum » [119]. Applicatio vero concreta huius medii non licet nisi post analysim, severissime peractam, status rerum. Etenim propter continuam progressionem artium technicarum et crescentem in dies gravitatem periculorum, quae recursus ad violentiam secumfert, « resistentia passiva », quae hodie appellatur, viam aperit quae magis conformem principiis moralibus se praebet, ac non minorem spem felicis exitus facit. Numquam igitur adhiberi licet media inhonesta, sive agatur de potestate constituta sive de cœtibus qui rerum mutationem promoverunt, ut sunt ultio qua in populum animadvertitur, cruciatus, methodi « terrorismi » et callida provocatio quam mors hominum sequatur in popularibus tumultibus. Aeque reicienda est odiosa calumniarum diffusio apta ad physice et moraliter quempiam perimendum.

80. Non competit Ecclesiae Pastoribus activas partes habere in politica aedificatione et ordinatione vitae socialis. Id vocationis laicorum munus est ultro operantium cum concivibus [120], ipsisque ad effectum est deducendum, sibi consciis finem Ecclesiae esse Regnum Christi extendere, ut omnes homines salvi fiant et mundus revera ordinetur ad Christum [121]. Opus salutis ita videtur indissolubili vinculo iungi muneri perficiendi et elevandi condiciones vitae humanae in hoc mundo. Distinctio sane datur inter ordinem supernaturalem salutis et ordinem temporalem vitae humanae, sed uterque ordo pertinet ad unicum consilium Dei instaurandi omnia in Christo. Ideoque laici, qui simul sunt christifideles et cives, in utroque ordine semper sequi debent suam christianam conscientiam [122]. Actio socialis, cui non contradicit pluralitas concretarum opinionum, semper ad bonum commune attendere debet et conformis esse evangelico nuntio et Ecclesiae Magisterio. Cavendum tamen est ne differentes optiones cooperationis sensui obsint, ne incepta impediant, neve demum confusionem inducant in populum christianum. « Orientatio », quam praebet doctrina socialis Ecclesiae incitamento esse debet ad acquirendas specificas et necessarias competentias in re technica et in re scientifica, necnon moralem indolis formationem et iugiter perfectionis vitae spiritualis studium. Huiusmodi doctrina, dum principia praeceptaque sapientiae praebet, non eximit tamen ab educatione ad prudentiam politicam, quae requiritur in humanis rebus moderandis atque administrandis.

2. De exigentiis evangelicis altiorum immutationum

81. Opus hodie peragendum incumbit christianis, quod vix simile habet retroactis temporibus, cum nimirum debeant deducere in actum illum « civilem amoris cultum », qui compendium est totius patrimonii ethico-culturalis Evangelii.

Hoc munus exigit ut iterum et penitus consideretur, quaenam relatio intercedat inter summum mandatum dilectionis et ordinem socialem in tota sua complexitate perspectum.

Altior huiusmodi consideratio eo directe spectat, ut accurate conficiantur et ad actum deducantur audacia programmata actionis ad liberationem consequendam socio-œconomicam pluries centenorum milium virorum et mulierum, quorum status oppressionis œconomicae, socialis et politicae est intolerabilis.

Primus autem gressus ad haec efficienda, est immensum educationis opus: scilicet promoveri debet educatio ad civilem laboris cultum, educatio ad solidarietatem et aditus omnium ad mentis culturam.

82. Iesu exsistentia in oppido Nazareth, quae est verum « Evangelium laboris », nobis vivum praebet exemplum et principium illius immutationis culturalis radicitus efficiendae, quae necessaria est ad gravia problemata solvenda nostra aetate. Qui, cum esset Deus, factus est nostri similis in omnibus, et magnam terrestris vitae suae partem transegit manuum operi addictus [123].

Cultura, quam aevum nostrum exspectat, plena agnitione notanda erit dignitatis laboris humani, qui sub lumine mysteriorum Creationis et Redemptionis apparet in tota sua nobilitate et fecunditate [124]. Labor, si habeatur expressio personae, fit recte sentiendi fons et vis creatrix.

83. Ita solutio praecipuorum problematum de miseria pendet ex promotione veri civilis laboris cultus, quia labor est quodammodo clavis totius quaestionis socialis [125].

A campo igitur laboris incipere debent ea quae spectant ad liberationem obtinendam in libertate; cumque relatio inter personam humanam et laborem sit radicalis et vitalis, formae et modi dirigendi hanc relationem, multum conferre poterunt ad solvendam summam problematum socialium et politicorum cuiusque populi. Iustae relationes laboris praefigurare poterunt systema communitatis politicae aptum ad fovendam progressionem integralem cuiusque personae humanae.

Si systema relationum laboris, ad effectum deductum a directis actoribus, opificibus scilicet et conductoribus, cum necessario auxilio publicarum auctoritatum, valet ad gignendum civilem cultum laboris, tunc profecto fiet pacifica et altior rerum immutatio, sive in populorum mentibus, sive etiam in fundamentis institutionalibus et politicis.

84. Huiusmodi civilis laboris cultus supponet et ad effectum deducere debebit nonnullos valores essentiales. Agnoscet scilicet personam opificis esse principium, subiectum et finem activitatis laboris; asseverabit prioritatem laboris supra opes « capitales » et destinationem universalem bonorum materialium; fovebit sensum solidarietatis, qui non tantum iura vindicanda verum etiam officia complenda secum fert; inducet participationem ad bonum commune nationale vel internationale promovendum et non tantum ad defendendas utilitates singulorum vel corporatorum hominum, demum propriam faciet methodum, qua diversae conceptiones pacifice inter se comparantur, et dialogus sincerus et tenax conseritur.

Tunc publicae auctoritates aptiores fient ad operandum, observantes libertates legitimas singulorum, familiarum, cœtuum subsidiariorum, atque hoc modo condiciones ponentes necessarias ut homo consequi possit suum genuinum et integrum bonum, fine spirituali non excluso [126].

85. Civilis cultus, qui agnoscit eminentem dignitatem opificis, manifestam faciet partem subiectivam laboris [127]. Valor cuiusvis laboris humani non pendet in primis e genere operis quod perficitur, nam fundamentum suum habet in hoc, quod is qui laborem exercet, est persona [128].

Datur hic criterium ethicum, cuius exigentiae praetermitti non debent.

Ita omnis homo ius habet ad laborem, quod revera oportet agnoscatur per munus effective datum, ad solvendum gravissimum problema de operis vacatione. Tolerari non potest, ob hanc coactam inertiam, tam ingentem portionem populorum et praesertim iuvenum in decliviori statu versari.

Ideo creatio novarum sedium laboris est praecipuum officium sociale, quod imponitur singulis hominibus et privatorum inceptis, sed etiam rei publicae, quae, iuxta communem regulam, in his et aliis quaestionibus habet munus subsidiarium sed persaepe potest ipsa teneri per se agere, utpote cum de his rebus agitur in pactionibus internationalibus inter diversas civitates. In quibus quidem pactionibus observanda et protegenda semper sunt iura migrantium eorumque familiae [129].

86. Salarium, quod non potest existimari tantum velut mercaturae obiectum, debet eiusmodi esse, ut opifex eiusque familia possint agere vitam vere humanam in ordine materiali, sociali, culturali et spirituali; est enim personae dignitas, quae constituit criterium iudicandi laborem et non vice versa. Quodcumque genus laboris opifex exercet, necessarium est ut in eo peragendo semper personam suam quodammodo exprimere possit.

Ex quo consequitur exigentia talis participationis, quae multo magis quam partitionem fructuum laboris, genuinam notam communitariam secumferat in consiliis, inceptis et responsabilitatibus [130].

87. Potior dignitas, qua labor opes « capitales » excedit, conductoribus imponit iustitiae officium ut bonum opificum respiciant prae incremento lucri. Conductores enim obligatione tenentur morali, ne opes serventur otiosae, sed earum collocatione bono communi imprimis consulatur; quod exigit prioritatem consolidandi vel efficiendi novas sedes laboris, dum gignuntur bona reapse utilia. Ius ad proprietatem privatam nullo pacto concipi potest, quin secum ferat officia erga bonum commune; subditur enim superiori principio universalis destinationis bonorum [131].

88. Doctrina huiusmodi reformationes urgere debet, dum tempus est. Accessus omnium ad bona quae necessaria sunt vitae humanae, personali et familiari, huius nominis dignae, est primaria exigentia iustitiae socialis; requirit ut in actum deducatur, in campo laboris qui ad quaestuosam industriam pertinet, et modo omnino peculiari in campo laboris agricolaris [132].

Ex agricolis enim, praesertim in regionibus quae solent « tertii mundi » vocabulo distingui, maior pauperum pars constituitur [133].

3. Promotio solidarietatis

89. Solidarietas est exigentia directa fraternitatis humanae et supernaturalis. Problemata gravia socio-œconomica quae nostra aetate urgent, solvi non possunt nisi excitentur etiam nova solidarietatis fœdera, cuiusmodi sunt: solidarietas pauperum inter se, solidarietas cum pauperibus, ad quam vocantur locupletes, et solidarietas opificum et cum opificibus. Institutiones et variae sociales compages in suis diversis gradibus, atque etiam res publica, intersint oportet generali motui solidarietatis. Ecclesia, cum ad hanc solidarietatem appellat, conscia sibi est de negotio agi, quod ad ipsam pertinet modo omnino peculiari.

90. Principium, vi cuius bona terrae omnium hominum necessitatibus destinantur, una cum fraternitatis humanae et supernaturalis principio, praecipit nationibus ditioribus officia erga nationes pauperiores; quae sunt officia solidarietatis, si agatur de subsidiis praebendis nationibus, quae sunt in via progressionis; officia vero iustitiae socialis, si agatur de mutuis commerciis inter septemtrionales et australes terras maiore aequitate recognoscendis, itemque de promovendo pro omnibus humaniore mundo, in quo dare et accipere quisque possit, neque progressus alterius alteri nationi praeiudicio sit vel titulo ad eam subiciendam [134].

91. Solidarietas internationalis est exigentia ordinis moralis, quae vim suam non acquirit tantum in extrema necessitate, sed etiam cum agitur de subsidiis dandis ad veram progressionem procurandam. Opus commune esse debet, quia non solum requirit nisus concordes et constantes ad inveniendas solutiones technicas concretas, sed etiam ad novum mentis habitum inducendum in homines nostrae aetatis. Ex his mundi pax magna ex parte pendet [135].

4. De muneribus culturalibus et educativis

92. Inaequalitates iustitiae contrarias, in possessione et usu bonorum materialium, comitantur et aggravant inaequalitates, itidem iniustas, in accessu ad culturam. Omnis homo ius habet ad culturam, quae est forma propria exsistentiae vere humanae; ad quam ut quis accedat, necesse est ut proficiat facultate cognoscendi, moralibus virtutibus, facultate mutuas nectendi relationes cum similibus et peritia operum utilium et pulchrorum efficiendorum. Hac de causa exigitur ut promoveatur et diffundatur opus educationis, ad quam obtinendam omnis homo habet ius inalienabile, et cuius prima condicio est amotio analphabetismi [136].

93. Ius cuiusque hominis ad culturam sartum tectumque non est, nisi libertas culturalis integra servetur. Saepius cultura vertitur in ideologiam et educatio corrumpitur, facta instrumentum potestatis politicae vel œconomicae; non est auctoritatis politicae determinare culturam, eius e contra est promovere et protegere vitam culturalem omnium civium, etiam eorum qui numero sunt minores [137].

94. Munus educationis impertiendae primum et primario familiae competit. Rei Publicae autem est officium subsidiarium, cum eius munus sit spondere, protegere, fovere et supplere. Civitas, cum monopolium scholasticum expetit, praetergreditur iura sua iustitiamque offendit. Parentum ius est scholas eligere, quibus filios suos docendos tradant, et fundare sustentareque sedes educationi impertiendae destinatas, cum conscientia sua congruentes. Rei Publicae officium erga scholas privatas non absolvitur si eas tantum tolerat, quia eaedem servitium publicum implent, ideoque ius habent ad œconomica publica subsidia [138].

95. Educatio, quae ad culturam ducit, instituit etiam ad responsabile exercitium libertatis.

Ideoque non datur authentica progressio, nisi in systemate sociali et politico, quod libertates observet et tueatur, eisdemque faveat, omnium participatione.

Quamquam diversas formas habere potest, haec participatio tamen necessaria est ad iustum pluralismum firmandum in institutionibus et inceptis socialibus. Eadem tutum reddit praesertim per revera distincta publica munera, exercitium iurium hominis, tutamen praebet adversus abusus qui fieri possunt a publicis potestatibus. Ab hac participatione ad vitam socialem et politicam nemo potest excludi, sexus causa, stirpis, coloris, condicionis socialis, linguae vel religionis [139].

Populi segregatio a vita culturali, sociali et politica in multis nationibus constituit, nostra aetate, formam iniustitiae inter manifestissimas.

In moderando autem exercitio libertatis, auctoritates politicae praetextum ne sumant ab exigentiis ordinis publici et securitatis, ad contrahendas constanter ac data opera huiusmodi libertates, cum neque principium, ut dicitur, « securitatis nationalis », neque ratio stricte œconomica, neque demum ratio « totalitaria » vitae socialis, antecedere fas sit bono libertatis et iuribus inde manantibus [140].

96. Ex fide derivantur certae iudicii ferendi normae, itidem ipsa docet quae sint primaria bona, cogitandi regulas tradit et gerendae vitae exemplaria toti humanae consortioni accommodata [141]. Ideo Ecclesia, attenta ad angores nostrae aetatis, indicat vias culturae, in qua laboris agnoscatur integrum pretium prout postulat dignitas humana, et in qua omnis homo ea omnia inveniat, quibus possit se ut personam perficere. Hoc ipsa praestat vi missionis suae studiosa procurandi integram salutem humano generi, propria uniuscuiusque populi et nationis indole servata.

Ecclesia, cum sit communio, quae diversitatem et unitatem coniungit, praesentia sua in universo mundo, assumit, ab unaquaque cultura, quidquid boni inveniat.

Attamen « inculturatio » non est simplex exterior aptatio, e contra est intima transformatio valorum authenticorum, per integrationem in christiana religione, et radicatio christianae religionis in diversis culturis humanis [142].

Separatio Evangelii a cultura ingens est malum quod problemata supra memorata dolendum in modum manifestant. Necessarius est ergo nisus generosus ut evangelium culturas penitus imbuat; culturae vero, suscepto Evangelio, ab integro novae renascentur; sed Evangelium et culturae non sibi occurrent, nisi Evangelium vere annuntietur [143].

Concilio Vaticano Secundo illustrata, Ecclesia huic efficiendo proposito totis viribus se devovet, ut immensus inde animorum impetus excitetur, liberationem allaturus.

 

CONCLUSIO

97. « Beata quae credidisti... » (Lc 1,45). Cum ab Elisabeth salutatur, Mater Dei ei respondet cordis sui sensus effundendo in cantico Magnificat. Ipsa nos docet solum per fidem et in fide Populum Dei, eius ductum exemplo, posse verbis exprimere et in vitae actionem traducere mysterium divini consilii salutis eiusque liberatricem rationem tum ad singulos tum ad societatem quod spectat. Etenim sub lumine fidei intellegitur historiam salutis esse historiam liberationis a malo, quoad eius formam gravissimam, atque hominum genus duci ad veram libertatem filiorum Dei. Deo perfecte adhaerens et tota ad ipsum tendens, Maria per fidem suam est iuxta Filium suum imago perfectissima libertatis et liberationis humani generis universarumque rerum. Ad Mariam, Matrem et Exemplum suum, Ecclesia respicere debet ut integre intellegere possit significationem missionis suae.

Sane valde dignus, qui notetur, est sensus fidei quo pauperes pollent, sensus nimirum quo ipsi quemadmodum crucis redemptricis mysterium alte penetrant, ita pariter amorem concipiunt et fiduciam indefectibilem erga Matrem Filii Dei, quam in innumeris Sanctuariis venerantur.

98. Pastores aliique sacerdotes et laici, religiosi et religiosae qui, saepe quidem versantes in condicionibus difficillimis, adlaborant ad evangelizationem et promotionem humanam integram inducendam, firmam spem concipere debent, scientes quam eximiis sanctitatis divitiis viva Populi Dei fides abundet.

Curandum est ut huiusmodi divitiae sensus fidei plene efflorescant et copiose fructificent.

Theologorum pernobile et ecclesiale officium hoc est: fidem populi pauperum adiuvare per altiorem investigationem divini consilii Salutis, quemadmodum adimpletum est in Virgine Maria quae illud cecinit hymno Magnificat, ut illud consilium clare exprimatur et in vitae usum deducatur.

Ita theologia libertatis et liberationis, quae fideliter resonat « Magnificat » Mariae memoriae Ecclesiae commendatum, dicenda est exigentia nostri temporis. Sed valde improbe fieret, si captarentur vires religiosae populorum pietatis et detorquerentur in propositum liberationis mere terrestris; quae quidem haud ita sero se praebebit spem fallacem et causam novarum servitutum. Qui cedunt huiusmodi mundanis opinamentis et commenticiae necessitati violentiae, spem abiciunt, eique coniunctam audaciam animique constantiam, quas extollit canticum ad Deum misericordiarum a Beata Virgine nobis traditum.

99. Sensus fidei percipit excelsam altitudinem liberationis a Redemptore patratae.

Ipse a peccato, quod est malum maxime « radicale », et a potestate mortis nos liberavit ut ipsa libertas sui iuris fieret et recto procederet itinere. Quod iter designatum est maximo mandato, quod est mandatum dilectionis.

Liberatio, cuius prima significatio est soteriologica, sumit hoc modo sensum missionis liberatricis et fit ethica norma. Hic ponitur doctrina socialis Ecclesiae, quae illustrat praxim christianam in ambitu societatis.

Christianus vocatur ad agendum secundum veritatem [144], et ad operandum etiam ut ille « civilis cultus amoris » instauretur, de quo locutus est Paulus VI [145].

Praesens documentum quod non affirmatur esse omnibus numeris absolutum, nonnullas tamen indicat directivas normas circa ea, in quibus necessitas urget profundas immutationes ineundi. Munus praecipuum et anteponendum, a quo ceterorum exitus dependet, est educationis opus. Caritas vero, quae munera suscipienda dirigit, iam nunc debet novas solidarietates gignere.

Ad huiusmodi munera explenda, quae instanter urgent christianam conscientiam, omnes homines bonae voluntatis convocantur.

Veritas mysterii salutis, quod operatur in praesenti historia ut genus hominum redemptum ad Regni perfectionem adducat, praebet necessariis inceptis liberationis œconomicis, socialibus et politicis, genuinam significationem liberationis et impedit quominus eadem in novas servitutes immergantur.

100. Verum quidem est, coram tam ingentibus tamque arduis officiis quae exigere ab homine possunt etiam donum sui ipsius usque ad heroismum, perplures tentari animi demissione, « scepticismo » vel audaci facinore desperatorum. Formidabili provocatione petitur spes cum theologalis tum humana.

At magnanima Virgo cantici Magnificat, quae Ecclesiam et hominum genus sua prece contegit, firmum spei firmamentum est. In Ipsa enim contemplantes victoriam divini Amoris, cui nullum impedimentum opponi potest, perspicimus ad quam sublimem libertatem Deus humiles elevet.

Gressus Beatae Virginis subsequentes, procedere debemus magno impulsi vigore fidei, quae per caritatem operatur [146].

Hanc Instructionem in Conventu ordinario huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 22 Martii, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, anno 1986.

Iosephus Card. Ratzinger, Praefectus

Albertus Bovone, Archiep. tit. Caesarien. in Numidia, a Secretis


* AAS 79 (1987), 554-599.

[1] CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de quibusdam rationibus « Theologiae Liberationis» (Libertatis nuntius), Proœmium, AAS 76 (1984), 876-877.

[2] Cfr. CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes et Decl. Dignitatis humanae; Litterae encyclicae Mater et magistra, Pacem in terris, Populorum progressio, Redemptor hominis et Laborem exercens; Adhortationes apostolicae Evangelii nuntiandi et Reconciliatio et paenitentia; Litt. apost. Octogesima adveniens. Ioannes Paulus II hoc thema tractavit in sua Oratione habita initio Conferentiae de Puebla, AAS 71 (1979), 187-205. Hoc argumentum aliis plurimis occasionibus resumpsit. Synodi Episcoporum annis 1971 et 1974 habitae hoc thema pariter tractaverunt. Conferentiae Episcopatus Latino-americani hoc argumentum in suis sessionibus consulto examinaverunt. Idem thema considerationem etiam admovit aliorum Episcopatuum, sicut v.g. Episcopatus gallici: Libération des hommes et salut en Jésus-Christ, 1975.

[3] PAULUS VI, Litt. apost. Octogesima adveniens, nn. 1-4, AAS 63 (1971), 401-404.

[4] Cfr. Io 4, 42; 1 Io 4,14.

[5] Cfr. Mt 28,18-20; Mc 16,15.

[6] Cfr. Decl. Dignitatis humanae, n. 10.

[7] Cfr. PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, nn. 78-80, AAS 68 (1976), 70-75; Decl. Dignitatis humanae, n. 3; IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Redemptor hominis, n. 21, AAS 71 (1979), 278-281.

[8] Cfr. Instr. Libertatis nuntius, IX, 10, AAS 76 (1984), 905-906.

[9] Cfr. IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Redemptor hominis, n. 17, AAS 71 (1979), 296-297; Declaratio 5° Colloquio Iurisperitorum, 10 martii 1984: L'Osservatore Romano, 11 martii 1984, 8.

[10] Cfr. Instr. Libertatis nuntius, XI, 5, AAS 76 (1984), 904; IOANNES PAULUS II, Oratio habita initio Conferentiae de Puebla, AAS 71 (1979), 188-196.

[11] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 36.

[12] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 36.

[13] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 41.

[14] Cfr. Mt 1,25; Lc 10,21.

[15] Cfr. PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 48, AAS 68 (1976), 37-38.

[16] Cfr. Instr. Libertatis nuntius, VII, 9; VIII, 1-9, AAS 76 (1984), 892. 894-895.

[17] Cfr. Gn 1,26.

[18] Cfr. IoANNES PAULUS II, Litt. enc. Redemptor hominis, n. 21, AAS 71 (1979), 316.

[19] Cfr. Rm 6,6; 7, 23.

[20] Cfr. Gn 2,18.23: «Non est bonum esse hominem solum»... «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de came mea»: in his verbis S. Scripturae, quae directe relationem inter virum et mulierem spectant, prospectus magis universalis agnosci potest. Cf. Lv 19,18.

[21] Cfr. IOANNES XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, nn. 5-15, AAS 55 (1963), 259-265; IOANNES PAULUS II, Epistula ad K. Waldheim, Consilii Nationum unitarum (O.N.U.) virum a Secretis, XXX anno expleto a Declaratione iurium Hominis, AAS 71 (1979), 122; Allocutio ad Nationum Unitarum Legatos, n. 9, AAS 71 (1979), 1149.

[22] Cfr. S. AUGUSTINUS, Ad Macedonium, II, 7-17 (PL 33, 669-673; CSEL 44, 437-447).

[23] Cfr. Gn 1,27-28.

[24] Cfr. IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Redemptor hominis, n. 15, AAS 71 (1979), 286.

[25] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 13, § 1.

[26] Cfr. IOANNES PAULUS II, Adhort. apost. Reconciliatio et paenitentia, n. 13, AAS 77 (1985), 208-211.

[27] Cfr. Gn 3,16-19; Rm 5,12; 7,14-24; PAULUS VI, Sollemnis Professio Fidei, 30 iunii 1968, n. 16, AAS 60 (1968), 439.

[28] Cfr. Rm 1, 18-32.

[29] Cfr. Ir 5, 23; 7, 24; 17, 9; 18, 12. [30]Cf. S. AUGUSTINUS, De civitate Dei, XIV, 28 (PL 41,535; CSEL 40/2, 56-57; CCL 14/2, 451-452).

[31] Cfr. Instr. Libertatis nuntius, Proœmmm, AAS 76 (1984), 876.

[32] Cfr. Is 41, 14: Ir 50, 34. «Goél»; hoc verbum conceptum ligaminis familiaris inter liberatorem et liberatum implicai; cf. Lv 25, 25. 47-49; Rt 3,12; 4, 1. «Padah» significat «sibi acquirere», cf. Ex 13,13; Dt 9, 26; 15, 15; Ps 130,7-8.

[33] Cfr. Gn 12,1-3.

[34] Cfr. Instr. Libertatis nuntius, IV, 3, AAS 76 (1984), 882.

[35] Cfr. Dt 6,5.

[36] Cfr. Lv 19,18.

[37] Cfr. Dt 1,16-17; 16,18-20; Ir 22,3-15; 23,5; Ps 33,5; 72,1; 99,4.

[38] Cfr. Ex 22,20-23; Dt 24,10-22.

[39] Cfr. Ir 31,31-34; Ei 36,25-27.

[40] Cfr. Is 11,1-5; Ps 72,4.12-14; Instr. Libertatis nuntius, IV, 6, AAS 76 (1984), 883.

[41] Cfr. Ex 23,9; Dt 24,17-22.

[42] Cfr. Ps 25; 31; 35; 55; Instr. Libertatis nuntius, IV, 5, AAS 76 (1984), 883.

[43] Cfr. Ir 11, 20; 20, 12.

[44] Cfr. Ps 73,26-28.

[45] Cfr. Ps 16; 62; 84.

[46] Cfr. Sph 3,12-20; cf. Instr. Libertatis nuntius, IV, 5, AAS 76 (1984), 883.

[47] Cfr. Lc 1,46-55.

[48] Cfr. PAULUS VI, Adhort. apost. Marialis cultus, n. 37, AAS 66 (1974), 148-149.

[49] Cfr. Ac 2,39; Rm 10,12; 15,7-12; Eph 2,14-18.

[50] Cfr. Mc 1,15.

[51] Cfr. Is 61,9.

[52] Cfr. 2 Cor 8,9.

[53] Cfr. Mt 25,31-46; Ac 9,4-5.

[54] Cfr. Instr. Libertatis nuntius, IV, 9, 76 (1984), 884.

[55] Cfr. IOANNES PAULUS II, Oratio habita initio Conferentiae de Puebla, I, 5, AAS 71 (1979), 191.

[56] Cfr. 5,10; 2 Cor 5,18-20.

[57] Cfr. Io 14,27.

[58] Cfr. Mt 5,9; Rm 12,18; Heb 12,14.

[59] Cfr. 1 Cor 15,26. [60]Cf. Io 12,31; 2,14-15.

[61] Cfr. Eph 6,11-17.

[62] Cfr. Rm 8,37-39.

[63] Cfr. 8,2.

[64] Cfr. 1 Tm 1,8.

[65] Cfr. Rm 13,8-10.

[66] Cfr. 13,1-7.

[67] Cfr. Rm 8,2-4.

[68] Cfr. 13,1.

[69] Cfr. Rm 13,8-10; Gal 5,13-14.

[70] Cfr. Mt 5,43-48; Lc 6,27-38.

[71] Cfr. Lc 10,25-37.

[72] Cfr. exempli gratia 1 Th 2,7-12; Ph 2,14; Gal 2,12-20; 1 Cor 13,4-7; 2 Io 12; 3 Io 14; Io 11,1-5.35-36; Mc 6,34; Mt 9,36; 18, 21s.

[73] Cfr. Io 15,12-13; 1 Io 3,16.

[74] Cfr. Ic 5,14.

[75] Cfr. 1 Io 3,17.

[76] Cfr. 1 Cor 11,17-34; Instr. Libertatis nuntius, IV, 11, AAS 76 (1984), 884. Ipse Sanctus Paulus collationem aliquam ordinavit «in pauperes sanctorum, qui sunt in Hierusalem» (Rm 15,26).

[77] Cfr. Rm 8,11-21.

[78] Cfr. 2 Cor 1,22.

[79] Cfr. Gal 4,26.

[80] Cfr. 1 Cor 13,12; 2 Cor 5,10.

[81] Cfr. 1 Io 3,2.

[82] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 39, § 2.

[83] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 39, § 3.

[84] Cfr. Mt 24,29-44. 46; Ac 10,42; 2 Cor 5,10.

[85] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 42, § 2.

[86] Cfr. Io 17,3.

[87] Cfr. Rm 6,4; 2 Cor 5,17; Col 3,9-11.

[88] Cfr. PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, nn. 18. 20, AAS 68 (1976), 17,19.

[89] Cfr. Mt 5,3.

[90] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 37.

[91]Cf. Const. dogm. Lumen gentium, n. 17; Decr. Ad Gentes, n. 1; PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 14, AAS 68 (1976), 13.

[92] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 40, § 3.

[93] Cfr. IOANNES PAULUS II, Adhort. apost. Reconciliatio et paenitentia, n. 14, AAS 77 (1985), 211-212.

[94] Cfr. Instr. Libertatis nuntius, XI, 10, AAS 76 (1994), 901.

[95] Cfr. 2 Cor 8,9.

[96] Cfr. Lc 2,7; 9,58.

[97] Cfr. Mt 6,19-20. 24-34; 19,21.

[98] Cfr. Lc 5,11. 28; Mt 19,27.

[99] Cfr. Is 11,4; 61,1; Lc 4,18.

[100] Cfr. Mc 2,13-17; Lc 19,1-10.

[101] Cfr. Mt 8,16; 14,13-21; Io 13,2-9.

[102] Cfr. Mt 8,17.

[103] Cfr. PAULUS VI, Litt. enc. Populorum progressio, nn. 12, 46, AAS 59 (1967), 262-263, 280; Documentum tertiae Conferentiae Episcopatus Latino-Americani de Puebla, n. 476.

[104] Cfr. Ac 2,44-45.

[105] Cfr. II SYNODUS EXTRAORDINARIA, Relatio finalis, II, C, 6: L'Osservatore Romano, 10 decembris 1985, 7; PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 58, AAS 68 (1976), 46-49; IOANNES PAULUS II, Mensagem às comunidades de base, Manaus, 10 iulii 1980.

[106] Cfr. Mt 22,37-40; Rm 13,8-10.

[107] Cfr. PAULUS VI, Litt.apost. Octogesima adveniens, n. 4, AAS 63 (1971), 403-404; IOANNES PAULUS II, Oratio habita initio Conferentiae de Puebla, III, 7, AAS 71 (1979), 203.

[108] Cfr. IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, n. 235, AAS 53 (1961), 461.

[109] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 25.

[110] Cfr. IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, nn. 132-133, AAS 53 (1961), 437.

[111] Cfr. PIUS XI, Litt. enc. Quadragesimo anno, nn. 79-80, AAS 23 (1931), 203; IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, n. 138, AAS 53 (1961), 439; Litt. enc. Pacem in terris, n. 74, AAS 55 (1963), 294-295.

[112] Cfr. PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 18, AAS 68 (1976), 17-18; Instr. Libertatis nuntius, XI, 9; AAS 76 (1984), 901.

[113] Cfr. IOANNES PAULUS II, Adhort. apost. Reconciliatio et paenitentia, n. 16, AAS 77 (1985), 213 -217.

[114]Cf. PAULUS VI, Litt, apost. Octogesima adveniens, n. 25, AAS 63 (1971), 419-420.

[115] Cfr. IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Laborem exercens, n. 20, AAS 73 (1981), 629-632; Instr. Libertatis nuntius, VII, 8; VIII, 5-9; XI, 11-14, AAS 76 (1984), 891-892, 894-895, 901-902.

[116] Cfr. Mt 5,44; Lc 6,27-28. 35.

[117] Cfr. Instr. Liberiatis nuntius, XI, 10, AAS 76 (1984), 905-906.

[118] Cfr. Documentum de Puebla, nn. 533-534; IOANNES PAULUS II, Homilia in Drogheda, 30 septembris 1979, AAS 71 (1979), 1076-1085.

[119] PAULUS VI, Litt. enc. Populorum progressio, n. 31, AAS 59 (1967), 272-273; cf. PIUS XI, Litt. enc. Nos es muy conocida, AAS 29 (1937), 20-209.

[120] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 76, § 3; Decr. Apostolicam actuositatem, n. 7.

[121] Cfr. loc. cit., n. 20.

[122] Cfr. loc. cit., n. 5.

[123] Cfr. IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Laborem exercens, n. 6, AAS 73 (1981), 589-592.

[124] Cfr. loc. cit., cap. V, AAS 73 (1981), 637-647.

[125] Cfr. loc. cit., n. 3, AAS 73 (1981), 583-584; Allocutio in Loreto, 10 maii 1985, AAS 77 (1985), 967-969.

[126] Cfr. PAULUS VI, Litt. apost. Octogesima adveniens, n. 46, AAS 63 (1971), 633-635.

[127] Cfr. IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Laborem exercens, n. 6, AAS 73 (1981), 589-592.

[128] Cfr. IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Laborem exercens, n. 6, AAS 73 (1981), 589-592.

[129] Cfr. Ioannes Paulus II, Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 46, AAS 74 (1982), 137-139; Litt. enc. Laborem exercens, n. 23, AAS 73 (1981), 635-637; SANCTA SEDES, Charta iurium familiae, art. 12: L'Osservatore Romano, 5 iulii 1980,1-2.

[130] Cfr. Const, past. Gaudium et spes, n. 68; IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Laborem exercens, n. 15: AAS 73 (1981), 616-618; Allocutio, 3 iulii 1980: L'Osservatore Romano, 5 iulii 1980,1-2.

[131] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 69; IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Laborem exercens, nn. 12.14, AAS 73 (1981), 605-608 612-616.

[132] Cfr. PIUS XI, Litt. enc. Quadragesimo anno, n. 72, AAS 23 (1931), 200; IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Laborem exercens, n. 19, AAS 73 (1981), 625-629.

[133] Cfr. Documentum secundae Conferentiae Episcopatus Latino-americani de Medellin, Iustitia, 1, 9; Doc. de Puebla, nn. 31, 35, 1245.

[134]Cfr. IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, n. 163, AAS 53 (1961), 443; PAULUS VI, Litt. enc. Populorum progressio, n. 51, AAS 59 (1967), 282; IOANNES PAULUS II, Allocutio ad nationum legatos, 11 ianuarii 1986: L'Osservatore Romano, 12 ianuarii 1986, 4-5.

[135] Cfr. PAULUS VI, Litt. enc. Populorum progressio, n. 55, AAS 59 (1967), 284.

[136]Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 60; IOANNES PAULUS II, Allocutio ad UNESCO, 2 iunii 1980, n. 8, AAS 72 (1980), 739-740.

[137]Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 59.

[138] Cfr. Decl. Gravissimum educations, nn. 3. 6; PIUS XI, Litt. enc. Divini Illius Magistri, nn. 29.38. 66, AAS 22 (1930), 59, 63, 68; cf. SANCTA SEDES, Charta iurium familiae, art. 5: L'Osservatore Romano, 25 novembris 1983.

[139] Cfr. Const. past. Gaudium et spes, n. 29; IOANNES XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, nn. 73-74. 79, AAS 55 (1963), 294-296.

[140] Cfr. Decl. Dignitatis humanae, n. 7; Const. past. Gaudium et spes, n. 75; Doc. de Puebla, nn. 311-314. 317-318. 548.

[141] Cfr. PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 19, AAS 68 (1976), 18.

[142] Cfr. II SYNODUS EXTRAORDINARY, Relatio finalis, II, D, 4: L'Osservatore Romano, 10 decembris 1985, 7.

[143] Cfr. PAULUS VI, Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 20, AAS 68 (1976), 18-19.

[144] Cfr. Io 3,21.

[145] Cfr. PAULUS VI, Allocutio in audientia generali, 31 decembris 1975: L'Osservatore Romano, 1 ianuarii 1976,1. IOANNES PAULUS II hanc notionem resumpsit in Oratione ad «Meeting per l'amicizia dei popoli», 29 augusti 1982: L'Osservatore Romano, 30-31 augusti 1982. Episcopi latino-americani eam pariter evocaverunt in Nuntio populis Americae Latinae, n. 8 et in Doc. De Puebla, nn. 1188.1192.

[146] Cfr. Gal 5,6.

 
top