The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

Nota Doctrinalis
de Quibusdam Rationibus Evangelizationis

  

I. Introductio

1. Missus a Patre ad Evangelium nuntiandum, Dominus Iesus Christus omnes homines ad conversionem et ad fidem invitare non desinit (cf. Mc 1, 14-15), cum Apostolis commiserit, post resurrectionem suam, officium prosequendi missionem suam evangelizationis (cf. Mt 28, 19-20; Mc 16, 15; Lc 24, 4-7; Act 1, 3), dicens: «sicut misit me Pater et ego mitto vos» (Io 20, 21; cf. 17, 18). Etenim, per Ecclesiam, Ipse vult adesse cunctis historiae aetatibus, cunctis terrarum orbis regionibus cunctisque civium consortionis provinciis, scilicet pervenire vult ad cor hominis cuiusque, ut omnes fiant unus grex et unus pastor (cf. Io 10, 16): «Euntes, inquit, in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur» (Mc 16, 15-16).

Apostoli dein «a Spiritu Sancto permoti cunctos hortabantur ut vitae viam mutarent seque converterent et baptismum reciperent» [1] , quia Ecclesia peregrinans necessaria est ad salutem [2] . Et ipse Dominus Iesus Christus, qui Ecclesiae suae semper adest, evangelizantium opus praecedit, comitatur et sequitur, fructus afferens eorum laboribus, ut quod in primordiis evenerit, numquam desistat per historiae decursum.

Tertio ineunte millennio adhuc personat in mundo adhortatio quam Simon Petrus una cum fratre Andrea et primis discipulis audivit a Christo: «Duc in altum et laxate retia vestra in capturam» (Lc 5, 4) [3] . Et Dominus, post tantum signum magnae piscium capturae, praenuntiavit Petro: «ex hoc iam homines eris capiens» (Lc 5, 10).

2. Vox evangelizatio, innumeris quae locupletatur significationibus [4] , lato sensu amplectitur universam missionem Ecclesiae, cuius tota vita in eo, enim, versatur, ut ad actum illa deducatur traditio Evangelii, nuntius scilicet et transmissio Evangelii, quae «virtus Dei est in salutem omni credenti» (Rom 1, 16), quaeque ad summum una eademque est ac ipse Dominus Iesus Christus (cf. 1 Cor 1, 24). Igitur, si sic intellegatur, evangelizatio dirigitur ad universam hominum consortionem. Sed, quomodocumque res est, evangelizare importat non solum munus docendi quandam doctrinam, sed etiam munus nuntiandi Dominum Iesum verbo et opere, scilicet fieri instrumentum eius praesentiae et actionis in mundo.

Cuique personae ius est «Dei "bonum nuntium" accipiendi, qui se detegit scilicet atque concedit in Christo, ut suam quisque exsequatur plene vocationem» [5] . Agitur de iure a Domino collato humanae cuique personae, per quod vir quisque et mulier quaeque possint revera confiteri una cum Paulo Apostolo: Iesus Christus «dilexit me et tradidit seipsum pro me» (Gal 2, 20). Huiusmodi cum iure concinit quoque evangelizandi officium: «Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1 Cor 9, 16; cf. Rom 10, 14). Ergo navitas quaeque Ecclesiae rationem necessariam evangelizandi habet et numquam seiungenda est a primario fine evangelizationis, scilicet ut homines per fidem ad Christum perducantur: «res enim socialis et Evangelium profecto inter se intime conectuntur, ut si hominibus tantum notiones, habilitates, technicas artes et instrumenta obtulerimus, eisdem perpaulum laturi simus» [6] .

3. Tamen nostra aetate plus plusque in dies tanta crescit confusio ut nonnulli mandatum missionarium Domini (cf. Mt 28, 19) quin audiatur impediant et quin ad actum deducatur. Saepe de religiosis quaestionibus est qui putet conatum quemlibet ceteris persuadendi esse limitem hominis libertati impositum, ut tantum liceret suas expromere opiniones hortarique unumquemque ad agendum conscientia duce, quin promoveatur eius conversio ad Christum et ad catholicam fidem; item aiunt satis esse homines adiuvare, ut magis ipsi fiant homines vel in sua religione firmiores; ceterum sufficere curam ut civium consortiones fundentur, quae valeant operari pro iustitia, libertate, pace et mutua solidarietate. Praeterea, sunt qui teneant nullum esse faciendum nuntium de Christo eis qui nondum illum noverint, neque fovere eorum ingressum in Ecclesiam, cum possint salvari quin explicite Christum noverint et quin sollemniter Ecclesiae fuerint incorporati.

Huiusmodi stantibus quaestionibus, Congregatio pro Doctrina Fidei necessarium duxit hanc Notam promulgare, quae cum sit innixa universa de evangelizatione doctrina, quam Pontificis magisterium Pauli VI necnon Ioannis Pauli II amplissime pertractavit, eum finem habet quasdam declarandi rationes quod attinet ad necessitudines inter mandatum missionarium Domini omniumque conscientiae et religiosae libertatis venerationem. Agitur de rationibus magni momenti consectaria secumferentibus anthropologica, ecclesiologica et oecumenica.

II. Quaedam consectaria anthropologica

4. «Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum» (Io 17, 3): Deus dedit hominibus intellectum et voluntatem ut libere eum possent quaerere, recognoscere et diligere. Itaque humana libertas dos est et provocatio a Creatore homini conlata, necnon donum eius delatum facultatibus cognoscendi et amandi quidquid sit bonum et verum. Nihil magis valet ad hominis implicandam libertatem quam boni et veri inquisitio, eandem urgens ad talem assensum, qui capitales vitae rationes complectatur. Ad hanc spectat rationem peculiari modo veritas salvifica, quae non solum est mentis obiectum, sed eventus quoque totam respiciens personam – intellectum, voluntatem, sensus, navitatem et proposita – si Christo adhaereat. In huiusmodi boni et veri inquisitione profecto operatur Spiritus Sanctus, cuius missio est corda aperire et apparare ut evangelicam suscipiant veritatem, ad notam mentem Sancti Thomae Aquinatis: «omne verum a quocumque dicatur a Spiritu Sancto est» [7] . Ideo magni est momenti praestantiam provehere huiusmodi Spiritus actionis, generantis affinitatem et corda admoventis ad veritatem, dum humanam scientiam maturandam curat in sapientia et in animi effusione, plena fiduciae, erga veritatem [8] .

Attamen hodie proferuntur, et in dies frequentius occurrunt, quaestiones et interrogationes prorsus de legitima ratione ceteris proponendi – ut vicissim adhaereant – quod verum sibi esse videatur. Huiusmodi propositio habetur saepe ut insidiae contra hominum libertatem. Quae notio de humana libertate, abruptis necessitudinum necessariis vinculis cum veritate, una exstat ex declarationibus «illius relativismi, qui cum nihil habeat ut definitum, metrum rerum omnium proponit ultimum tantum suipsius ego cum suis cupiditatibus, et sub specie libertatis unicuique fit custodia» [9] . Inter diversas agnosticismi et relativismi formas, quae in coaevis insunt doctrinis, «licita sententiarum varietas iam indistincto concessit pluralismo, principio niso omnes opinationes idem prorsus valere: unum hoc est signorum latissime disseminatorum illius diffidentiae de veritate, quam hodiernis in adiunctis deprehendi passim licet. In idem diffidens iudicium incidunt etiam quaedam vitae notiones ex Oriente profectae; in iis, enim, veritati negatur propria eius indoles, cum pro concesso sumatur pari modo veritatem diversis iudicari in doctrinis, vel inter se contradicentibus» [10] . Quodsi homo negaverit suam primariam veritatis capacitatem, item si de sua dubitet facultate realiter cognoscendi quid verum sit, periclitatur ne amittat quod peculiari modo intellectum eius alligare valet eiusque cor allicere.

5. Hac de re, decipitur, in veritate inquirenda, quicumque autumat confidere se posse tantum viribus suis, quin animadvertat necessario aliorum subsidio quemque egere. Homo «ab incunabulis variis inseritur traditionibus, ex quibus non tantum loquelam et culturae institutionem accipit, verum etiam plurimas veritates, quibus, quasi innata ratione, credit. [...] In vita hominis, veritates simpliciter creditae numerosiores exstant quam illae quas ille obtinet per personalem recognitionem» [11] . Necessitas autem fruendi cognitionibus in propria traditis cultura, vel ab aliena adquisitis, ditiorem facit hominem et veritatibus quas solus attingere non valeat, et necessitudinibus illis inter personas atque cives, quas amplificat. Econtra, animi individualismus personam segregat cum ex una parte impediat quin fidenter ad alios se expediat – itaque quin suscipiat et offerat abundanter illa bona quae suam libertatem enutriant – et ex altera cum in discrimen ponat ius quoque manifestandi in hominum consortione suas persuasiones et opiniones [12] .

Peculiariter, veritas quae valet illuminare suum cuiusque vitae sensum eamque manuducere, acquiritur quoque per deditionem ac fiduciam erga eos, qui de certitudine ac germana veritatis ipsius authenticitate spondere possunt: «Facultas et selectio committendi semet ipsos propriamque vitam aliis constituunt sane, secundum anthropologiam, actum significantiorem et expressiorem inter plurimos» [13] . Revelationis acceptio, quae ad effectum in fide adducitur, licet altiore gradu perficiatur, tamen dynamismum participat veritatis inquisitionis: «Deo revelanti praestanda est oboeditio fidei (cf. Rom 16, 26; 1, 5; 2 Cor 10, 5-6), qua homo se totum libere Deo committit “plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium” praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo» [14] . Concilium Oecumenicum Vaticanum II confirmavit hominis cuiusque officium et ius inquirendi veritatem de religiosa re et addidit: «Veritas autem inquirenda est modo dignitati humanae personae eiusque naturae sociali proprio, libera scilicet inquisitione, ope magisterii seu institutionis, communicationis atque dialogi, quibus alii aliis exponunt veritatem quam invenerunt vel invenisse putant, ut sese invicem in veritate inquirenda adiuvent» [15] . Quomodocumque res se habeat, veritas nec aliter sese imponit «nisi vi ipsius veritatis» [16] . Igitur hominem honeste impellere, ut innixus suo intellectu ac libertate Christo eiusque Evangelio obviam vadat, minime indebita existimanda est vis in animum eius, sed legitima oblatio et ministerium, quibus necessitudines inter homines frui possint abundantioribus fructibus.

6. Evangelizatio, praeterea, possibilitas quaedam exstat, ut non solum locupletentur destinatarii eius sed etiam actores eius, quinimmo et universa Ecclesia. Ut exemplum proponamus, in processu inculturationis, universalis Ecclesia ipsa «sese exprimendi rationibus locupletatur ac bonis in multiplici vitae christianae regione [...]; multo melius Christi mysterium percipit et exponit congruentius, dum ad continentem sui renovationem impellitur» [17] . Nam Ecclesia inde a Pentecostes die suae missionis universalitatem patefecit, assumens in Christo, innumeras humanae historiae hominum divitias omnium temporum omniumque regionum [18] . Praeter intrinsecum bonum suum anthropologicum, congressio quaeque vel occursus cum persona vel cultura certa et definita, potest in lucem adducere nonnullas Evangelii potentialitates, parum antea explicatas, quibus ditior fiet concreta christianorum et Ecclesiae vita. Huiusmodi etiam freta dynamismo, «quae est ab Apostolis traditio sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit» [19] .

Etenim Spiritus Sanctus, qui operatus est Iesu Christi incarnationem in virginali Mariae gremio, adhuc vivificat maternam Ecclesiae navitatem ad culturas evangelizandas. Et licet sit Evangelium nullis obnoxium culturis, tamen eas omnes imbuere valet, quin vicissim ab eisdem in servitutem redigatur [20] . Hac ratione, Spiritus Sanctus primas habet quoque partes in Evangelii inculturatione; ipse fecundis fructibus praeest dialogo inter Dei Verbum, in Christo revelatum, et quaestiones intimas ab hominum culturarumque orientes multiplicitate. Pergit ergo per historiae decursum, in unitate unius et eiusdem fidei, Pentecostes eventus, in dies qui fit ditior, per sermonum culturarumque varietatem.

7. Homo, qui sua navitate ceteris communicat eventus et veritates magni momenti ad religionem quod attinet, comiter ut recipiantur, non solum intime consonat cum natura humani processus, dialogum, nuntium et congnitionem spectantis, verum etiam respondet alteri magni momenti anthropologicae rei: homo enim naturaliter desiderat cum ceteris sua bona participare. Boni Nuntii susceptio in fide per se impellit ad huiusmodi commercium. Veritas qua vita redimitur, suscipientis cor accendit tanta erga proximum caritate, ut libere idem moveatur ad reddendum quod gratuito susceperit.

Quamvis ergo per gratiam, quam Deus «viis sibi notis» [21] largitur, homines Christum ignorantes salvi fieri possint, tamen Ecclesia neglegere non potest quod iidem maximo in hoc mundo illo careant bono, quod est verum Dei vultum cognoscere et amicitia frui cum Christo, qui est Nobiscum-Deus. Nam, quid esse potest suavius quam arripi, quam inopinato deprehendi ab Evangelio, ab ipsoque Christo? Quid item pulchrius quam Ipsum cognoscere ceterisque propria cum Ipso amicitiam communicare? [22] . Magnum enim exstat bonum homini cuique veritatum revelatio fundamentalium [23] de Deo, de se ipso et de mundo; cum, econtra, sine luce vivere, nulla cognita veritate de ultimis quaestionibus, malum sit, ex quo saepe oriuntur dolores et servitutes nonnumquam atroces. Propterea Apostolus Paulus prorsus conversionem ad christianam fidem declarat ut quandam liberationem «de potestate tenebrarum» et ingressum «in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum» (Col 1, 13-14). Igitur plena adhaesio ad Christum, qui Veritas est, et ingressus in Ecclesiam eius non minuunt quin contra extollunt hominis libertatem eamque dirigunt ad suam perfectionem, per gratuitam et studiosissimam caritatem pro cunctorum hominum bono. Donum exstat sine pretio vivere in tot universorum Dei amicorum amplexu, qui scaturit ex communione cum carne vivificante Filii eius, item suscipere ab Ipso peccatorum remissionis certitudinem, necnon item vivere in caritate, quae ex fide oritur. Quae bona curat Ecclesia omnibus participanda, ut veritatis plenitudinem sic consequantur una cum salutis auxiliis, «in libertatem gloriae filiorum Dei» (Rom 8, 21).

8. Evangelizatio secumfert quoque sincerum dialogum, qui nititur intellegere conloquentium rationes et sensus. Ad cor hominis, enim, nemo accedit quin liberalitate muniatur et caritate et habitu dialogi, ut verbum quod nuntiatur non sit tantum prolatum, verum etiam, quantum potis est, confirmatum in corde eorum ad quos mittitur. Quod ne neglegantur postulat spes et dolores, necnon concreta rerum adiuncta, eorum ad quos sermo dirigitur. Praeterea, per dialogum ipsum, bonae voluntatis viri latius cor suum aperiunt et sincere suas communicant spirituales religiosasque experientias, ut huiusmodi condivisio, quae germanae nota est amicitiae, exquisita fiat christiani testimonii et nuntii occasio.

At, ut evenire potest regionibus in omnibus humanae navitatis, in dialogo quoque, rem spectante religionis, peccatum succedere potest. Scilicet interdum fieri potest ut talis dialogus minime ducatur naturali suo fine, sed potius cedat dolo, suis commodis aut superbiae, et ita neque colloquentium veneretur dignitatem neque religiosam libertatem. Ideo «Ecclesia severe prohibet ne quis ad fidem amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur, sicut et fortiter vindicat ius ne ullus iniquis vexationibus a fide deterreatur» [24] .

Primigenia impulsio ad Evangelium nuntiandum caritas est Christi pro aeterna hominum salute. Germani evangelizatores hoc unum optant: donare scilicet gratuita ratione quod ipsi gratuito susceperint: «Ab ipsis Ecclesiae exordiis discipuli Christi adlaborarunt, ut homines ad Christum Dominum confitendum converterent, non actione coercitiva neque artificiis Evangelio indignis, sed imprimis virtute verbi Dei» [25] . Apostolorum missio eiusque continuatio in Ecclesiae antiquae missione exstat fundamentale evangelizationis exemplar tempore in omni: quae missio saepe martyrio est signata, ut historia ipsa elapsi iam saeculi confirmat. Martyrium prorsus testes credibiles efficit, qui non imperium neque lucrum quaerunt, sed potius suam vitam pro Christo ponunt; quique mundo manifestant inermem virtutem amore refertam pro hominibus, datam ei qui Christum sequitur usque ad totale suae ipsius existentiae donum. Ideo, Christifideles, a primordiis christianae religionis ad nostra usque tempora, persecutiones Evangelii causa passi sunt, ut Dominus Iesus praedixerat: «Si me persecuti sunt, et vos persequentur» (Io 15, 20).

III. Quaedam ecclesiologica consectaria

9. Inde a die Pentecostes, qui fidem plene suscipit, credentium corpori consociatur: «Qui ergo, recepto sermone eius [Petri], baptizati sunt; et appositae sunt in illa die animae circiter tria milia» (Act 2, 41). Item inde a primordiis Evangelium, in virtute Spiritus, nuntiatur omnibus hominibus, ut credant et fiant Christi discipuli atque eius Ecclesiae membra. In operibus quoque Ecclesiae Patrum assiduae inveniuntur adhortationes ad perficiendam missionem, quam Christus discipulis concredidit [26] . Plerumque vox «conversio» adhibetur quod attinet officium ducendi paganos ad Ecclesiam. Nihilo minus, conversio (Graeco sermone metanoia) sensu proprie christiano, mutatio est mentis et actionum, ut signum novae in Christo vitae per fidem proclamatae: agitur ergo de continua reformatione mentis et actionum quae tendat ad crebriorem cum ipso Christo conformationem (cf. Gal 2, 20), ad quam vocantur praeprimis qui baptismum susceperunt. Id prorsus significat invitatio quam Iesus protulit: «paenitemini et credite evangelio» (Mc 1, 15; cf. Mt 4, 17).

Christianorum aperta promptaque voluntas semper passionem expressit ducendi ad Christum et ad Ecclesiam universam hominum consortionem. Nam incorporatio novorum membrorum in Ecclesia minime est habenda ut numerica extensio coetus dominantis, sed ingressus in amicitiae retia cum Christo, quae coelum et terram, varias orbis regiones et temporis aetates, coniungunt. Etenim hic ingressus est in donum communionis cum Christo, qui «vita nova» est caritate animata necnon iustitiae studio.Ecclesia igitur est instrumentum - «germen et initium» [27] - Regni Dei, minime commenticia politica utopia. Eadem iam Dei in historia praesentiam manifestat et in se quoque continet verum futurum aevum, quae definitivum est, in quo Ipse erit «omnia in omnibus» (1 Cor 15, 28); praesentia quae necessaria exstat, quia unus Deus potest pacem mundo inferre veramque iustitiam. Dei Regnum minime est - ut quidam nostra aetate autumant - generica res impendens omnibus experientiis vel traditionibus religiosis, quae ad eam tendere debeant tamquam ad universalem et confusam communionem omnium quaerentium Deum, «sed est ante omnia persona, quae vultum habet et nomen Iesu Nazarethani, imaginis Dei invisibilis» [28] . Ideo humani cordis liber quique motus ad Deum et Regnum eius nonnisi ad Christum adducere, natura sua, potest et ad dirigendum ingressum in eius Ecclesiam, quae Regni illius efficax signum exstat. Ecclesia ergo est vehiculum praesentiae Dei ideoque instrumentum verae humanizationis et hominis et mundi. Expansio historica Ecclesiae, ad quam tendit missio, inservit praesentiae Dei per Regnum eius; «illud namque nec a Christo nec ab Ecclesia seiungi potest» [29] .

10. Attamen, missionarius nuntius «Ecclesiae in discrimine hodie ponitur a theoriis indolis relativisticae, quae comprobare conantur pluralismum religiosum, non solum de facto sed etiam de iure (vel de principio) [30] . Iam dudum suppeditata talis est rerum condicio, ut nonnulli christifideles in dubium revocaverint rationem ipsam exstandae evangelizationis [31] . Prorsus affirmatur quod contendere se dono suscepisse plenitudinem Revelationis Dei celare agendi morem intolerantia nixum atque periculum ad pacem quod spectat.

Si quis huiuscemodi cogitaverit, ignorabit quod plenitudo veritatis doni, quam Deus largitur, cum se homini revelat, veneratur eam libertatem quam Ipse creat ut indelebile naturae humanae notam, videlicet illam libertatem quae alia est ac indifferens esse, sed potius ad bonum intendere. Venerationem hanc postulant ipsa catholica fides et Christi caritas, cum sit pars essentialis evangelizationis et ideo bonum promovendum inseparabiliter a studio cui quis sese impendit ut homines cognoscant et amplectantur plenitudinem salutis quam Deus homini largitur in Ecclesia.

Haec sane debita reverentia erga religiosam libertatem [32] et eiusque provectionem «nequaquam indifferentes erga veritatem et bonum nos reddere debent. Immo caritas ipsa discipulos Christi urget ad veritatem salutarem omnibus hominibus annuntiandam» [33] . Haec caritas magni pretii sigillum extat Spiritus Sancti, qui primas cum habeat partes in evangelizatione [34] , non desinit corda movere et aperire ad Evangelii nuntium suscipiendum. Huiusmodi caritas est, quae in corde Ecclesiae viget, unde ut amoris ignis diffunditur usque ad terminos terrae et usque ad cor hominis cuiusque. Etenim, totis suis viribus cor hominis cupit Domino Iesu Christo occurrere.

Intellegitur ergo cur urgeat Christi adhortatio ad evangelizandum et cur missio Apostolis concredita a Domino, ad cunctos referatur baptizatos. Iesu enim verba: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis» (Mt 28, 19-20), omnes et singulos in Ecclesia interrogant, secundum uniuscuiusque vocationem. Et, in praesenti tempore, coram tot personis, quae in diversis deserti formis vivunt, potissimum «in deserto sine Dei luce, exilitatis animarum quae sunt iam orbatae dignitatis conscientia et hominis itinere» [35] , Pontifex Benedictus XVI orbem universum admonuit «Ecclesiam totam, et Pastores in ipsa, ut Christum proficisci debere, ut homines ducant ex deserto ad vitae regionem, ad amicitiam cum Dei Filio, ad Eum qui nobis vitam largitur, videlicet plenitudinem vitae» [36] .

Apostolicum huiusmodi munus non solum est officium verum etiam ius, cui renuntiari non potest, cum sit libertatis religiosae genuina expressio, cui respondent vicissim ethicae et sociales, atque ethicae et politicae, ratione [37] . Hoc ius tamen, proh dolor, in quibusdam orbis regionibus, nondum legibus agnoscitur et in nonnullis aliis de facto minime observatur [38] .

11. Evangelii praeco participat Christi caritatem, qui «dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis» (cf. Eph 5, 2), cumque legatus Eius extet supplicat in Christi nomine: «Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo!» (cf. 2 Cor 5, 20). Caritas huiusmodi est expressio gratitudinis illius, quae a corde hominis effunditur quando amori panditur a Christo Iesu donato, videlicet Amori illi qui per universum pervolvitur [39] .

Ratione hac declarantur ardor, fiducia et libertas loquendi (Graeco sermone: parrhesia), in Apostolorum praedicatione evidentes (cf. Act 4, 31; 9, 27-28; 26, 26; etc.), ut Agrippa rex expertus est Paulum cum audivisset: «In modico suades me Christianum fieri!» (Act 26, 28).

Evangelizatio non solum publica praedicatione Evangelii, nec tantummodo publicis operibus fit, sed etiam testimonio vitae personalis, quae efficax medium evangelizationis semper est. Reapse, «praeter illam Evangelii nuntiationem, quam generalem publicamque opportune dixerimus, semper probanda est suumque tenet momentum alia tradendi Evangelii forma, ab altera ad alteram pertingens personam. […] Fieri sane non debet, ut necessitate Bonum Nuntium afferendi ad multitudines hominum oblitteretur memoria huiusce formae, qua personalis hominis conscientia contingitur, quippe cum moveatur mirifico admodum verbo, quod ab altero accipit» [40] .

Quomodocumque est, ad mentem revocare oportet quod in tradendo Evangelio verbum prolatum et vitae testimonium pari ratione concrescunt [41] ; praeprimis enim, ut veritatis lux fulgeat coram omnibus hominibus, opus est sanctitatis testimonium; quod si verbum mendacio morum coarguatur, non facile suscipitur. «Sed neque illud umquam sufficiet, quoniam etiam pulcherrima testificatio tandem aliquando deficiet, nisi illuminabitur et sustentabitur - quod quidem Sanctus Petrus dicere malebat: rationem reddere de ea, quae in vobis est, spe” (1 Pt 3, 15) - et enucleabitur per claram neque ambiguam nuntiationem Domini Iesu» [42] .

IV. Quaedam oecumenica consectaria

12. Inde ab exordiis oecumenicus motus evangelizationi intime conexus est. Unitas, enim, sigillum exstat quod attinet credibilitatem missionis, ideo Concilium Oecumenicum Vaticanum II aegre tulit aperte quod scandalum divisionis detrimentum afferret «sanctissimae causae praedicandi Evangelium» [43] . Dominus ipse Iesus, pridie quam morti traderetur, oravit: «ut omnes unum sint … ut mundus credat quia tu me misisti» (Io 17, 21).

Universalis est Ecclesiae missio neque circumscripta certis orbis terrarum regionibus. Evangelizatio, tamen, vario modo ad actum deducitur, pro varia rerum in qua fit condicione. Sensu proprio exstat «missio ad gentes», videlicet ad eos qui nondum Christum cognoverunt. Sensu lato adhibetur vox «evangelizatio», pro ratione ordinaria pastoralis muneris; et «nova evangelizatio», pro ea quae dirigitur ad illos qui christianam vivendi formam iam reliquerunt [44] ; praeterea non est obliviscenda evangelizatio, quae fit in nationibus christianis, sed non catholicis, potissimum si sint perantiquae traditionis et christianae culturae. Hic requiritur tam vera reverentia erga eorum traditionem et erga eorum spirituales divitias, quam germanus cooperationis spiritus. Ergo, «seclusa omni tam indifferentismi…quam insanae aemulationis specie, communi, pro quanto datur, professione fidei in Deum et in Iesum Christum coram Gentibus, atque cooperatione in re tam sociali et technica quam culturali et religiosa, catholici fraterne collaborent cum fratribus a se seiunctis ad normas Decreti de Oecumenismo» [45] .

In actuosa actione oecumenica distinguendae sunt variae rationes: imprimis exstat auditio, quae condicio habetur fundamentalis dialogi cuiuslibet; deinde exstat theologica disceptatio, qua, per conatus intellegendi confessiones, traditiones et persuasiones aliorum, feliciter inveniri demum potest concordia, interdum in discordia abscondita. Et, rebus omnibus huiusmodi coniunctissima, deesse non potest alia essentialis ratio actuosae oecumenicae actionis: scilicet testimonium et nuntius elementorum, quae non constituunt traditiones peculiares vel theologicas exiguitates, verum sunt ipsius fidei Traditionis.

Sed oecumenismus non fruitur solum una ratione institutionali, qua «contendit ut communionem ex parte, quae est inter christianos, augeat ad plenam communionem in veritate inque caritate» [46] : idem officium est christifidelis cuiusque, imprimis per orationem, paenitentiam, studium et collaborationem. Ubicumque et semper, christifidelis catholicus quisque ius habet et officium testandi et nuntiandi plene suam fidem. Cum christianis non catholicis, christifidelis catholicus inire debet dialogum faventem caritati et veritati: huiusmodi dialogus esse non debet tantum opinationum sed donorum commercium [47] , ut eisdem offeratur plenitudo instrumentorum salutis [48] . Ita quis perducitur ad increscentem in dies altiorem conversionem ad Christum.

Hic prorsus oportet declarare quod si christifidelis quidam, qui catholicus non sit, conscientia sua motus, convincatur de veritate catholica, ideoque quaerat ingredi in plenam catholicae Ecclesiae communionem, id est habendum magna cum reverentia, prout est opus Spiritus Sancti et expressio libertatis conscientiae et religionis. In hoc casu minime agitur de proselytismo, sensu negativo, qui huic termino tribuitur [49] . Ut explicite docet Decretum de Oecumenismo Concilii Oecumenici Vaticani II: «patet autem opus praeparationis ac reconciliationis eorum singulorum, qui plenam communionem catholicam desiderant, ab oecumenico incepto natura sua distingui; nulla tamen adest oppositio, cum utrumque ex Dei mirabili dispositione procedat» [50] . Itaque tali incepto neque quis privatur iure neque responsabilitate dispensatur plene proclamandi catholicam fidem ceteris christianis, qui libere parati sint ad eam suscipiendam.

Ratio huiusmodi postulat natura sua ne adhibeantur cuiuslibet generis sollicitationes: «In fide autem religiosa disseminanda et in usibus inducendis abstinendum semper est ab omni actionis genere, quod coercitionem vel suasionem inhonestam aut minus rectam sapere videatur, praesertim quando de rudioribus vel de egenis agitur» [51] . Testimonium quod veritati est exhibendum non intendit quidpiam neque vi neque actione coercitiva neque artificiis Evangelio indignis imponere. Gratuitum est ipsum caritatis exercitium [52] . Amor et testimonium veritatis hunc habent finem ut homines ad Christum Dominum confitendum convertantur, imprimis virtute verbi Dei (cf. 1 Cor 2, 3-5; 1 Thess 2, 3-5) [53] . Christiana missio in virtute consistit Spiritus Sancti et ipsius veritatis quae proclamatur.

V. Conclusio

13. Ecclesiae evangelizationis navitas numquam deficiet, quia numquam deerit praesentia Domini Iesu in virtute Spiritus Sancti, quia Ipse promisit: «Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28, 20). Hodierni relativismi et irenismi de religione nullas praebent rationes probandas ut hoc officium, una gravis sed suavis, neglegatur, quod est naturae ipsius Ecclesiae, eiusque est munus potissimum [54] . «Caritas Christi urget nos» (2 Cor 5, 14): hoc testatur vita multitudinum fidelium, qui amore Iesu impulsi, per omnem historiae decursum, aggressi sunt multiplicia et varia incoepta et opera ad Evangelium nuntiandum mundo universo cunctisque spatiis humanae consortionis, veluti monere vellent atque invitare per saecula omnes christianorum progenies ad mandatum Christi generoso corde adimplendum. Itaque, monente Pontifice Benedicto XVI, «nuntius et testimonium Evangelii, sunt primum officium, quod Christiani donare possunt homini cuique et universo humano generi, utpote vocati ad omnibus communicandum Dei amorem, qui manifestatus est plene in unico mundi Redemptore, Iesu Christo» [55] . Amor qui «ex Deo procedit isque nos cum Deo coniungit et hoc in unitatis processu in quiddam veluti “Nos” convertit, quod nostras partitiones praetergreditur et efficit ut unum fiamus, ita ut postremo Deus sit “omnia in omnibus” (1 Cor 15, 28)» [56] .

Praesentem Notam Doctrinalem, in Sessione Ordinaria deliberatam huius Congregationis, Benedictus XVI, Summus Pontifex, in audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa die VI mensis Octobris, anno MMVII, approbavit et publici iuris fieri iussit.

Datum Romae, in aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die III mensis Decembris, anno MMVII, memoria liturgica S. Francisci Xaverii, Missionum Patroni.

Gulielmus Card. Levada
Praefectus

+ Angelus Amato S.D.B.
Archiepiscopus Titularis Silae
a Secretis



[1] Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, n. 47: AAS 83 (1991), 293.

[2] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, n. 14; cf. Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 7; Decretum de oecumenismo Unitatis redintegratio, n. 3. Quae sententia minime contraponitur universali salvificae Dei voluntati, «qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2, 4); igitur «Necesse est duae hae veritates coniunctae teneantur, videlicet vera possibilitas salutis in Christo pro omnibus hominibus et Ecclesiae necessitas ad hanc salutem» (Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, n. 9: AAS 83 [1991], 258).

[3] Cf. Ioannes Paulus II, Littera apostolica Novo millennio ineunte, 6 Ianuarii 2001, n. 1: AAS 93 (2001), 266.

[4] Cf. Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 8 Decembris 1975, n. 24: AAS 69 (1976), 22.

[5] Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, n. 46: AAS 83 (1991), 293; cf. Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 8 Decembris 1975, nn. 53 et 80: AAS 69 (1976), 41-42, 73-74.

[6] Benedictus XVI, Homilia in celebratione eucharistica Monachii habita apud«Neue Messe», die 10 Septembris 2006: AAS 98 (2006), 710.

[7] S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I-II, q. 109, a. 1, ad 1.

[8] Cf. Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Fides et ratio, 14 Septembris 1998, n. 44: AAS 91 (1999), 40.

[9] Benedictus XVI, Sermo, quo inauguratur Conventus ecclesialis Romanae Dioecesis de familia et communitate Christiana, 6 Iunii 2005: AAS 97 (2005), 816.

[10] Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Fides et ratio, 14 Septembris 1998, n. 5: AAS 91 (1999), 9-10.

[11] Ibidem, n. 31: AAS 91 (1999), 29; cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 12.

[12] Huiusmodi ius agnitum atque confirmatum est quoque Unitarum Nationum Generalis Coetus documento, quod inscribitur: Declaratio hominis iurium universalis, a. 1948 (aa. 18-19).

[13] Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Fides et ratio, 14 Septembris 1998, n. 33: AAS 91 (1999), 31.

[14] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de divina Revelatione Dei Verbum, n. 5.

[15] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, n. 3.

[16] Ibidem, n. 1.

[17] Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, n. 52: AAS 83 (1991), 300.

[18] Cf. Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Slavorum Apostoli, 2 Iunii 1985, n. 18: AAS 77 (1985), 800.

[19] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de divina Revelatione Dei Verbum, n. 8.

[20] Cf. Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 8 Decembris 1975, nn. 19-20: AAS 69 (1976), 18-19.

[21] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 7; cf. Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, n. 16; Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 22.

[22] Cf. Benedictus XVI, Homilia in sollemni initio ministerii Summi Ecclesiae Pastoris,24 Aprilis 2005: AAS 97 (2005), 711.

[23] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum I, Constitutio dogmatica de fide catholica Dei Filius, n. 2: «Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani condicione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint (cf. S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 1, 1)» (DH 3005).

[24] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 13.

[25] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, n. 11.

[26] Cf., v. g., Clemens Alexandrinus, Protrepticus IX 87, 3-4 (Sources chrétiennes, 2,154); Aurelius Augustinus, Sermo 14 D [= 352 A], 3 (Nuova Biblioteca Agostiniana, XXXV/1, 269-271).

[27] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, n. 5.

[28] Cf., de hac re, Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, n. 18: AAS 83 (1991), 265-266: «Si Regnum a Iesu separatur, non iam exsistit Regnum Dei ab eo revelatum et fit ut in malam partem tum Regni significatio accipiatur, quod periculum est ne mutetur in institutum modo humanum et ideologicum, tum Christi natura, qui non iam Dominus apparet cui omnia subiecta esse debent (cf. 1 Cor 15, 27)».

[29] Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, n. 18: AAS 83 (1991), 266. Quod attinet ad mutuas necessitudines Ecclesiae cum Regno, cf. etiam Congregatio pro Doctrina fidei, Declaratio Dominus Iesus, 6 Aug. 2000, nn. 18-19: AAS 92 (2000), 759-761.

[30] Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio Dominus Iesus, 6 Aug. 2000, n. 4: AAS 92 (2000), 744.

[31] Cf. Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 8 Decembris 1975, n. 80: AAS 69 (1976), 73: «quae causa est, cur Evangelium nuntietur, si omnes cordis probitate salutem consequuntur? Constat, praeterea - aiunt - et mundum et historiam seminum verbi plena esse: eo velle Evangelium portare, ubi iam idem in seminibus inest, a Domino satis, nonne est falsa opinione duci?».

[32] Cf. Benedictus XVI, Allocutio Expergiscere, III. Allocutio ad Romanam Curiam ob omina natalicia, die 22 Decembris 2005: AAS 98 (2006), 50: «si religionis libertas haberetur ut documentum hominis impotentiae veritatem inveniendi, et idcirco fieret veluti canonizatio relativismi, tum vero eadem ab sociali et historica necessitate improprie extolleretur ad metaphysicum gradum, itaque tantum expoliaretur vero suo sensu, ut sumi nequeat a quocumque credat hominem esse capacem Dei veritatis cognoscendae et interiore perspecta veritatis dignitate huiusmodi scientiae innitatur. Longe aliud est econtra religionis libertatem habere veluti quandam necessitatem ex hominum convictu procedentem, quinimmo veluti quoddam intrinsecum veritatis consequens, quod exstrinsecus imponi nequeat, sed ab homine debeat suum fieri per persuasionis processum».

[33] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 28; cf. Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 8 Decembris 1975, n. 24: AAS 69 (1976), 21-22.

[34] Cf. Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, nn. 21-30: AAS 83 (1991), 268-276.

[35] Benedictus XVI, Homilia in sollemni initio ministerii Summi Ecclesiae Pastoris,24 Aprilis 2005: AAS 97 (2005), 710.

[36] Ibidem.

[37] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, n. 6.

[38] Etenim, ubi leges agnoverint ius religiosae libertatis, ibi solet quoque agnosci cuiusque ius aliis communicandi suas persuasiones, integre aliorum conscientia observata, ad fovendum quoque ingressum in suam religionis communitatem, cui quis sit adscriptus, ut est pariter sancitum innumeris iuridicis constitutionibus coaevis, necnon iurisprudentia hac in re iam toto orbe diffusa.

[39] Cf. Dantes Alagherius, Divina Comoedia, Paradisus, XXXIII, 87.

[40] Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 8 Decembris 1975, n. 46: AAS 69 (1976), 36.

[41] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, n. 35.

[42] Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 8 Decembris 1975, n. 22: AAS 69 (1976), 20.

[43] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de oecumenismo Unitatis redintegratio, n. 1;cf. Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990, nn. 1, 50: AAS 83 (1991), 249, 297.

[44] Cf. Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio, 7 Decembris 1990,n. 34: AAS 83 (1991), 279-280.

[45] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 15.

[46] Ioannes Paulus II, Litterae encyclicae Ut unum sint, 25 Maii 1995, n. 14: AAS 87 (1995), 929.

[47] Cf. ibidem, n. 28: AAS 87 (1995), 939.

[48] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de oecumenismo Unitatis redintegratio, nn. 3, 5.

[49] In suis primordiis vox «proselytismus» oritur in ambitu hebraico, ubi vox «proselytus» indicabat virum, qui ex «gentibus» transisset in partes «populi electi». Item in ambitu christiano quoque vox proselytismus saepe est adhibita ut synonymum missionariae navitatis. Nuper eadem vox negativa nota ditata est tamquam esset publicitas suae cuiusque religioni favens instrumentis rationibusque Evangelii menti contrariis minimeque custodiens hominis libertatem et dignitatem. Qui sensus vocis «proselytismus» permanet in contextu oecumenici motus: cf. The Joint Working Group between the Catholic Church and the World Council of Churches, “The Challenge of Proselytism and the Calling to Common Witness”, (1995).

[50] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de oecumenismo Unitatis redintegratio, n. 4.

[51] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, n. 4.

[52] Cf. Benedictus XVI, Litterae encyclicae Deus caritas est, 25 Decembris 2005, n. 31 c: AAS 98 (2006), 245.

[53] Cf.Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, n. 11.

[54] Benedictus XVI, Sermo in Basilica Sancti Pauli, Ostiensi in via, 7 Maii 2005: AAS 97 (2005), 745.

[55] Benedictus XVI, Allocutio in quadragesimo recurrente anno ab edito Decreto Conciliari «Ad gentes», die 11 Martii 2006: AAS 98 (2006), 336.

[56] Benedictus XVI, Litterae encyclicae Deus caritas est, 25 Decembris 2005, n. 18: AAS 98 (2006), 232.

 

top