[DE
- EN
- ES
-
FR -
IT - LA
- PL - PT]
NORMAE DE DELICTIS
CONGREGATIONI
PRO DOCTRINA FIDEI
RESERVATIS
pars prior
NORMAE SUBSTANTIALES
Art. 1
§ 1 Congregatio pro Doctrina Fidei, ad normam
art. 52
Constitutionis Apostolicae
Pastor bonus, cognoscit, iuxta art. 2 § 2,
delicta contra fidem necnon delicta graviora, tum contra mores tum in
sacramentorum celebratione commissa atque, ubi opus fuerit, ad canonicas
sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive
proprii, procedit, salva competentia Paenitentiariae Apostolicae et firma
manente
Agendi ratio in doctrinarum examine.
§ 2 In delictis, de quibus in § 1, Congregationi pro
Doctrina Fidei ius est, praevio mandato Romani Pontificis, iudicandi Patres
Cardinales, Patriarchas, Legatos Sedis Apostolicae, Episcopos, necnon alias
personas physicas de quibus in can. 1405 § 3 Codicis Iuris Canonici (= CIC) et
in can. 1061 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium (= CCEO).
§ 3 Delicta reservata, de quibus in § 1, Congregatio pro
Doctrina Fidei cognoscit ad normam articulorum qui sequuntur.
Art. 2
§ 1 Delicta contra fidem, de quibus in art. 1, sunt
haeresis, apostasia atque schisma, ad normam cann. 751 et 1364 CIC et cann.
1436 et 1437 CCEO.
§ 2 In casibus de quibus in § 1 Ordinarii seu
Hierarchae est, ad normam iuris, processum sive iudicialem in prima instantia
sive per decretum extra iudicium agere, salvo iure appellandi seu recurrendi ad
Congregationem pro Doctrina Fidei.
§ 3 In casibus, de quibus in § 1, Ordinarii seu
Hierarchae est, ad normam iuris, respective excommunicationem latae sententiae
vel excommunicationem maiorem ad forum externum remittere.
Art. 3
§ 1 Delicta graviora contra sanctitatem augustissimi
Eucharistiae Sacrificii et sacramenti, Congregationi pro Doctrina Fidei
cognoscendo reservata, sunt:
1° abductio vel retentio in sacrilegum finem aut abiectio
consecratarum specierum, de quibus in can. 1382 § 1 CIC et in can. 1442 CCEO;
2° attentatio liturgicae eucharistici Sacrificii actionis,
de qua in can. 1379 § 1, 1° CIC;
3° simulatio liturgicae eucharistici Sacrificii actionis,
de qua in can. 1379 § 5 CIC et in can. 1443 CCEO;
4° vetita ad normam can. 908 CIC
et can. 702 CCEO eucharistici Sacrificii concelebratio, de qua in can. 1381
CIC et in can. 1440 CCEO, una cum ministris communitatum ecclesialium,
qui successionem apostolicam non habent nec agnoscunt ordinationis sacerdotalis
sacramentalem dignitatem.
§ 2 Congregationi pro Doctrina Fidei reservatur quoque
delictum, quod consistit in consecratione in sacrilegum finem unius vel
utriusque materiae in eucharistica celebratione vel extra eam, de
quo in can. 1382 § 2 CIC.
Art. 4
§ 1 Delicta graviora contra sanctitatem sacramenti
Paenitentiae, Congregationi pro Doctrina Fidei iudicio reservata, sunt:
1° absolutio complicis in peccato contra sextum Decalogi
praeceptum, de qua in can. 1384 CIC et in can. 1457 CCEO;
2° attentatio sacramentalis absolutionis vel vetita
confessionis auditio, de quibus in can. 1379 § 1, 2° CIC;
3° simulatio sacramentalis absolutionis, de qua in can.
1379 § 5 CIC et in can. 1443 CCEO;
4° sollicitatio in actu vel occasione vel
praetextu confessionis ad peccatum contra sextum Decalogi praeceptum, de qua in
can. 1385 CIC et in can. 1458 CCEO, si ad peccandum cum ipso confessario
dirigitur;
5° violatio directa et indirecta sigilli
sacramentalis, de qua in can. 1386 § 1 CIC et in can. 1456 § 1 CCEO;
6° captio quovis technico instrumento facta vel evulgatio
communicationis socialis mediis malitiose peracta rerum, quae in sacramentali
confessione, vera vel simulata, a confessario vel a paenitente dicuntur, de
quibus in can. 1386 § 3 CIC.
§ 2 In causis ob delicta, de quibus in § 1, nemini licet
nomen denuntiantis vel paenitentis sive accusato sive etiam eius Patrono
significare, nisi denuntians vel paenitens expresse consenserit; denuntiantis
credibilitatem attentius perpendatur et quodvis periculum violandi sigillum
sacramentale omnino vitetur, cauto tamen ut ius defensionis accusati integrum
maneat.
Art. 5
Congregationi pro Doctrina Fidei reservatur quoque
delictum gravius attentatae sacrae ordinationis mulieris:
1° si qui sacrum ordinem conferre vel mulier quae sacrum
ordinem recipere attentaverit christifideles fuerint CIC subiecti, in
excommunicationem latae sententiae incurrunt, cuius remissio ad normam can. 1379
§ 3 CIC Sedi Apostolicae reservatur;
2° si vero qui mulieri sacrum ordinem conferre vel mulier
quae sacrum ordinem recipere attentaverit christifideles fuerint CCEO subiecti,
excommunicatione maiore puniatur, cuius remissio Sedi Apostolicae reservatur;
Art. 6
Delicta graviora contra mores, Congregationi pro Doctrina
Fidei iudicio reservata, sunt:
1° delictum contra sextum Decalogi praeceptum cum
minore infra aetatem duodeviginti annorum a clerico commissum vel cum eo, qui
habitualiter rationis usum imperfectum habet; ignorantia vel error ex parte
clerici circa aetatem minoris non constituit circumstantia gravitatem delicti
deminuens vel eximens;
2° comparatio, detentio, exhibitio vel divulgatio, libidinis vel lucri causa,
imaginum pornographicarum minorum infra aetatem duodeviginti annorum quovis modo
et quolibet instrumento a clerico patrata.
Art. 7
Qui delicta, de quibus in artt. 2-6, patraverit, praeter quae pro singulis
delictis in CIC et in CCEO, necnon in his Normis praevidentur, iusta poena, si
casus fert, puniatur pro gravitate criminis; si de clerico agitur, etiam
dimissione vel depositione a statu clericali puniri potest.
Art. 8
§ 1 Actio criminalis de delictis Congregationi pro
Doctrina Fidei reservatis praescriptione exstinguitur intra viginti annos.
§ 2 Praescriptio decurrit ad normam can. 1362 § 2 CIC
et can. 1152 § 3 CCEO. In delicto tamem, de quo in art. 6 n. 1, praescriptio decurrit a die, quo
minor duodevicesimum aetatis annum explevit.
§ 3 Congregatio pro Doctrina Fidei ius habet praescriptioni derogandi pro
omnibus et singulis casibus delictorum reservatorum, etiam si ad delicta
pertineant antequam hae Normae vim obtinuerunt patrata.
pars altera
NORMAE PROCESSUALES
TITULUS I
De Tribunalis competentia
Art. 9
§ 1 Congregatio pro Doctrina Fidei est Supremum Tribunal Apostolicum pro
Ecclesia Latina necnon pro Ecclesiis Orientalibus Catholicis ad cognoscenda
delicta articulis praecedentibus definita.
§ 2 Hoc Supremum Tribunal, tantum una cum delictis ipsi reservatis, cognoscit
etiam alia delicta, de quibus reus accusatur ratione nexus personae et sceleris
participationis.
§ 3 Delicta huic Supremo Tribunali reservata in processu
iudiciali vel ex decreto extraiudiciali sunt persequenda.
§ 4 Pronuntiationes huius Supremi Tribunalis, latae intra
limites propriae competentiae, Summi Pontificis approbationi non subiciuntur.
Art. 10
§ 1 Quoties Ordinarius seu Hierarcha notitiam saltem
verisimilem habeat de delicto graviore, investigatione praevia ad normam can.
1717 CIC et can. 1468 CCEO peracta, eam significet Congregationi pro Doctrina
Fidei, quae, nisi ob peculiaria rerum adiuncta causam sibi advocet, Ordinarium
seu Hierarcham ad ulteriora procedere iubet.
§ 2 Ordinarii seu Hierarchae est, inde ab initio
investigationis praeviae, imponendi quae in can. 1722 CIC vel in can. 1473 CCEO
statuuntur.
§ 3 Si casus ad Congregationem directe deferatur,
investigatione praevia haud peracta, munera processui praeponenda, quae iure
communi ad Ordinarium seu Hierarcham spectant, ab ipsa Congregatione adimpleri
possunt, quae directe vel per delegatum suum eis providet.
Art. 11
Congregatio pro Doctrina Fidei, in causis ad delicta ipsi
reservata attinentibus, actus sanare potest, salvo iure defensionis, si leges
mere processuales violatae fuerint.
TITULUS II
De processu iudiciali
Art. 12
§ 1 Iudices huius Supremi Tribunalis sunt ipso iure Membra
Congregationis pro Doctrina Fidei.
§ 2 Tribunali, primus inter pares, praeest Congregationis
Praefectus et, munere Praefecti vacante vel ipso Praefecto impedito, eius munera
explet Congregationis Secretarius.
§ 3 Praefecti Congregationis est nominare etiam alios iudices.
Art. 13
In omnibus Tribunalibus in causis, de quibus in his Normis agitur, valide
adimplere possunt munus:
1° Iudicis et Promotoris Iustitiae sacerdotes tantum laurea doctorali vel saltem
licentia in iure canonico praediti, bonis moribus, prudentia et iuris peritia
praeclari.
2° Notarii et Cancellarii sacerdotes tantum integrae famae et omni suspicione
maiores.
3° Advocati et Procuratoris christifideles laurea doctorali vel saltem licentia
in iure canonico praediti, qui a Praeside Collegii admittuntur.
Art. 14
Congregatio pro Doctrina Fidei dispensationes concedere
potest in casibus peculiaribus a requisito sacerdotii.
Art. 15
Praeses Tribunalis, audito Promotore Iustitiae, eadem
potestate gaudet, de qua in art. 10 §2.
Art. 16
§ 1 Instantia apud aliud Tribunal quovis modo finita,
omnia acta causae ad Congregationem pro Doctrina Fidei ex officio quam primum
transmittantur.
§ 2 Ad Tribunal appellationis provocari possunt, intra
terminum peremptorium sexaginta dierum utilium a sententia primae instantiae
publicatione, accusatus et Promotor Iustitiae Supremi Tribunalis Congregationis
pro Doctrina Fidei.
§ 3 Appellatio interponi debet coram Supremo Tribunali
Congregationis, quod, salvo casu collationis eiusdem muneris alii Tribunali, in
secunda instantia causas cognoscit ab aliis Tribunalibus vel ab eodem Supremo
Tribunali Apostolico sub alia Collegii compositione in prima instantia
definitas.
§ 4 Non admittitur appellatio coram Supremo Tribunali
Congregationis contra sententiam, si modo ad alia delicta attinet, de quibus in
art. 9 § 2.
Art. 17
Si in gradu appellationis Promotor Iustitiae accusationem
specifice diversam affert, hoc Supremum Tribunal potest, tamquam in prima
instantia, illam admittere et de ea iudicare.
Art. 18
Res iudicata habetur:
1° si sententia in secunda instantia prolata fuerit;
2° si appellatio proposita non fuerit intra terminum, de
quo in art. 16 § 2;
3° si, in gradu appellationis, instantia perempta sit vel
eidem renuntiatum fuerit;
TITULUS III
De processu extraiudiciali
Art. 19
§ 1 Quoties Congregatio pro Doctrina Fidei decreverit
processum extraiudicialem ineundum esse, applicandi sunt can. 1720 CIC et can.
1486 CCEO;
§ 2 Praevio mandato Congregationis pro Doctrina Fidei,
poenae expiatoriae perpetuae irrogari possunt.
Art. 20
§ 1 Processus extraiudicialis agi potest a Congregatione
pro Doctrina Fidei vel ab Ordinario seu Hierarcha vel ab eorum Delegato.
§ 2 Munere Delegati fungi possunt sacerdotes tantum
laurea doctorali vel saltem licentia in iure canonico praediti, bonis moribus,
prudentia et iuris peritia praeclari.
§ 3 Ad normam can. 1720 CIC, in hoc processu quoad munus Assessoris requisita
valent, de quibus in can. 1424 CIC.
§ 4 Qui investigationem agit munera adimplere nequit, de quibus in §§ 2 et 3.
§ 5 Ad normam can. 1486 CCEO, munere Promotoris Iustitiae fungi possunt
sacerdotes tantum laurea doctorali vel saltem licentia in iure canonico
praediti, bonis moribus, prudentia et iuris peritia praeclari.
§ 6 Munere Notarii fungi possunt sacerdotes tantum integrae famae et omni
suspicione maiores.
§ 7 Reo semper adhibendo est Advocatus vel Procuratoris, qui christifidelis esse
debet laurea doctorali vel saltem licentia in iure canonico praeditus, a
Congregatione pro Doctrina Fidei vel ab Ordinario seu Hierarcha vel ab eorum
Delegato admissus. Ubi reus ei non providerit, competens Auctoritas aliquem nominet, tantum in
munere mansurum quamdiu reus quemdam sibi constituerit.
Art. 21
Congregatio pro Doctrina Fidei dispensationes a requisitis sacerdotii et
titulorum academicorum concedere potest, de quibus in art. 20.
Art. 22
Processu extraiudiciali quovis modo expleto, omnia acta causae ad Congregationem
pro Doctrina Fidei ex officio quam primum transmittantur.
Art. 23
§ 1 Ad normam can. 1734 CIC, Promotor Iustitiae Congregationis pro Doctrina
Fidei et reus ius habent decreti revocationem vel emendationem scripto petendi,
ab Ordinario vel ab eius Delegato lati ex can. 1720, 3° CIC.
§ 2 Tantum postea Promotor Iustitiae Congregationis pro Doctrina Fidei et reus,
cum praescripta can. 1735 CIC servaverint, recursum hierarchicum ad eiusdem
Dicasterii Congressum proponere possunt, ad normam can. 1737 CIC.
§ 3 Promotor Iustitiae Congregationis pro Doctrina Fidei et reus adversus
decretum a Hierarcha vel ab eius Delegato ex can. 1486 § 1, 3° CCEO prolatum
recursum hierarchicum proponere possunt ad eiusdem Dicasterii Congressum ex can.
1487 CCEO.
§ 4 Recursus non admittitur ad Congressu Congregationis pro Doctrina Fidei
contra decretum, quod tantum ad alia delicta, de quibus in art. 9 § 2, attinet.
Art. 24
§ 1 Adversus actus administrativos singulares Congregationis pro Doctrina Fidei
in casibus de delictis reservatis, Promotor Iustitiae Dicasterii et accusatus
ius habent intra terminum peremptorium sexaginta dierum utilium recursum ad
eandem Congregationem proponendi, quae videt de merito ac de legitimitate,
remoto quovis ulteriore recursu de quo in art. 123 Constitutionis Apostolicae
Pastor bonus.
§ 2 Quoad recursum proponendum attinet, de quo in § 1, qui secus admitti non
potest, semper adhibere debet Patronum, qui christifidelis sit, peculiari
mandato munitus et laurea doctorali vel saltem licentia in iure canonico
praeditus.
§ 3 Recursus, de quo in § 1, ut admitti possit, petitum perspicue indicare debet
et rationes continere in iure et in facto, quibus innititur.
Art. 25
Decretum poenale extraiudiciale definitivum fit:
1° ubi elapsus sit inutiliter terminus, de quo in can. 1734 § 2 CIC vel in can.
1737 § 2 CIC;
2° ubi elapsus sit inutiliter terminus, de quo in can. 1487 § 1 CCEO;
3° ubi elapsus sit inutiliter terminus, de quo in art. 24 § 1 harum Normarum;
4° ubi latum sit a Congregatione pro Doctrina Fidei ex art. 24 § 1 harum
Normarum.
TITULUS IV
Dispositiones finales
Art. 26
Ius est Congregationis pro Doctrina Fidei, in quolibet procedendi rationis
stadio et gradu, Summi Pontificis iudicio quoad dimissionem vel depositionem
a statu clericali una cum dispensatione a lege caelibatus directe deferre casus
gravissimos, de quibus in artt. 2-6, ubi de delicto patrato manifeste constet,
data reo facultate sese defendendi.
Art. 27
Ius accusati est quovis tempore a Summo Pontifice, per Congregationem pro
Doctrina Fidei, dispensationem petere ab omnibus oneribus ex sacra ordinatione
manantibus, incluso caelibatu, et, si casus ferat, ex professione religiosa.
Art. 28
§ 1 Exceptis denuntiationibus, processibus et decisionibus ad delicta, de quibus
in art. 6, attinentibus, secreto pontificio subiectae sunt causae de delictis
his Normis rectis.
§ 2 Quicumque secretum violaverit vel ex dolo aut gravi neglegentia aliud damnum
intulerit accusato vel testibus vel iis qui ex vario titulo causa poenali
attinguntur, ad instantiam partis laesae vel etiam ex officio, congruis poenis
puniatur.
Art. 29
Hisce in causis, una cum praescriptis harum Normarum, canones quoque de delictis
et poenis necnon de processu poenali utriusque Codicis applicandi sunt. |