[EN
-
HR
- IT
- LA]
OBITUS,
DEPOSITIO ET TUMULATIO
BENEDICTI XVI, PP. EMERITI,
SANCTAE MEMORIAE
In lumine Christi a mortuis Resurgentis, die tricesimo primo mensis Decembris
anno Domini bismillesimo vicesimo secundo, hora nona, triginta quattuor momentis
elapsis, ante meridiem, dum annus ad finem vergebat et iam ad Te Deum
canendum parati eramus propter diversa beneficia a Domino concessa, Ecclesiae
dilectus Pastor emeritus, Benedictus XVI, de hoc mundo ad Patrem migravit. Eius
transitum tota Ecclesia orans una cum Summo Pontifice Francisco comitata est.
Benedictus XVI ducentesimus sexagesimus quintus fuit Pontifex. Cuius memoria in
universae Ecclesiae atque omnium hominum cordibus perseverans manet.
Iosephus Aloisius Ratzinger, die undevicesimo mensis Aprilis anno bismillesimo
quinto Summus Pontifex electus, in vico v.d. Marktl am Inn, intra fines
dioecesis Passaviensis, die decimo sexto mensis Aprilis anno millesimo
nongentesimo vicesimo septimo ortus est. Pater eius munere publici ministri
fungebatur, ex agricolarum Bavariae inferioris familia natus, cuius fortuna
admodum erat exigua. Mater opificum de vico v.d. Rimsting ad lacum
Chiemense erat filia, quae ante nuptias opus coquae varia apud deversoria
exercuerat.
Infantiam et adolescentiam in vico v.d. Traunstein deguit, parvo oppido
prope Austriae fines, quod triginta circiter chilometra a Salisburgo aberat, ubi
institutione sua christiana, humana et culturali exornatus est.
Tempus iuventutis expeditum haud fluxit. Fides et institutio familiaris ad durum
aerumnarum nazistarum regiminis tirocinium eum pararunt, in quo hostilem erga
Ecclesiam catholicam animum in Germania cognovit. His in difficilibus adiunctis
pulchritudinem et veritatem Christi fidei repperit.
Ab anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto ad annum millesimum
nongentesimum quinquagesimum primum apud Scholam Superiorem Philosophiae et
Theologiae Frisingensem et apud Universitatem Monacensem studia excoluit. Die
undetricesimo mensis Iunii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo primo
presbyteratu auctus est et subsequenti anno opus disciplinae in eadem Schola
Frisingensi incepit tradendae. Deinde, magistri munere Bonnae, Monasterii,
Tubingae et Ratisbonae est functus.
Anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo peritus officialis Sacrosancti
Oecumenici Concilii Vaticani II factus est, uti Cardinalis Iosephi Frings
adiutor.
Die vicesimo quinto mensis Martii anno millesimo nongentesimo septuagesimo
septimo a Paulo Pp VI Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis electus est et
die duodetricesimo mensis Maii eiusdem anni ordinationem episcopalem recepit,
sententiam sibi deligens «Cooperatores veritatis». Idem Pontifex in Consistorio
die septimo et vicesimo mensis Iunii anno millesimo nongentesimo septuagesimo
septimo habito in Patrum Cardinalium Collegium eum rettulit, tributo ei titulo
Sanctae Mariae Consolatricis in regione Tiburtina.
Die vicesimo quinto mensis Novembris anno millesimo nongentesimo octogesimo
primo Ioannes Paulus Pp II eum Congregationis pro Doctrina Fidei nominavit
Praefectum et die decimo quinto mensis Februarii insequentis anni pastorali
Archidioecesis Monacensis et Frisingensis cura abdicavit.
Die sexto mensis Novembris anno millesimo nongentesimo nonagesimo octavo
Collegii Patrum Cardinalium Decanus Vicarius factus est et die tricesimo mensis
Novembris anno bismillesimo secundo Decanus, sumpto titulo Ecclesiae
suburbicariae Ostiensis.
Feria sexta, die octavo mensis Aprilis anno bismillesimo quinto, Sanctae Missae
in exsequiis Ioannis Pauli Pp II in Foro Petriano praesedit.
In Conclavi die undevicesimo mensis Aprilis anno bismillesimo quinto Summus
Pontifex a Patribus Cardinalibus electus est atque ipse sibi nomen imposuit
Benedictum XVI. E Porticu Benedictionum «humilem operarium in vinea Domini» sese
descripsit.
Pontificatus sui fulcrum Benedictus Pp XVI propositum Dei et fidei posuit,
necnon perseverantem vultus Domini Iesu Christi perquisitionem, ad cuius
cognitionem omnes adiuvit opere potissimum suo, cui titulus Iesus de Nazareth,
in tria volumina diviso. Ampla altaque doctrina biblica ac theologica praeditus,
mira facultate enituit perspicua de summis capitibus doctrinae et
spiritualitatis compendia concipiendi, sicut et de hodiernae aetatis vita
Ecclesiae et humano cultu praecipuis.
Dialogo cum anglicanis, iudaeis et aliarum religionum moderatoribus efficaciter
favit, sicut et cum sacerdotibus e Communitate Sancti Pii X usus redintegravit.
Mane diei undecimi mensis Februarii anno bismillesimo decimo tertio in
Consistorio pro ordinariis decretis circa tres causas canonizationis convocato,
post votum Patrum Cardinalium, declarationem, quae sequitur, legit: «Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo
et loquendo exerceri debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo
nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis
pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum
Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis
mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi
commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius
ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae,
Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commisso
renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti
Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus
competit convocandum esse».
In postrema Audientia Generali Pontificatus sui, die scilicet vicesimo septimo
mensis Februarii anno bismillesimo decimo tertio, gratias omnibus et singulis
agens etiam ob reverentiam et benevolentiam, quibus consilium eius receptum est,
asseveravit: «Iter Ecclesiae oratione ac meditatione comitari perseverabo, eodem
Domini eiusque Sponsae studio, quod retinui hucusque cotidie et semper retinere
velim».
Post brevem commorationem in Palatio Arcis Gandulphi, postremos vitae annos in
Civitate Vaticana degit, intra moenia monasterii Matris Ecclesiae, preci ac
meditationi deditus.
Doctrinae magisterium Benedicti Pp XVI in tribus Litteris encyclicis
Deus
caritas est (diei vicesimi quinti mensis Decembris anni bismillesimi
quinti), Spe salvi (diei tricesimi mensis Novembris anni bismillesimi
septimi) et
Caritas in veritate (diei undetricesimi mensis Iunii anni
bismillesimi noni) expositum videtur. Ecclesiae quattuor Adhortationes Apostolicas tradidit, plurimas Constitutiones
Apostolicas, Litteras Apostolicas, praeter catecheses in Audientiis Generalibus
et Allocutionibus habitis, additis illis in viginti quattuor itineribus
Apostolicis ubique per orbem pronuntiatis.
Coram relativismo et atheismo practico magis magisque irrepentibus, anno
bismillesimo decimo Litteris Apostolicis Motu Proprio datis
Ubicumque et
semper Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione promovenda instituit,
cui omnia commisit quae ad catechesim attinet.
Clericorum crimina contra minores seu vulnerabiles firmiter oppugnavit,
Ecclesiam iugiter ad conversionem, orationem, paenitentiam et purificationem
revocans.
Theologus probatae auctoritatis, insigne patrimonium studiorum
pervestigationumque de praecipuis institutis fidei reliquit.
CORPUS
BENEDICTI XVI P.M.
VIXIT A. XCV M. VIII D. XV
ECCLESIÆ UNIVERSÆ PRÆFUIT A. VII M. X D. IX
A D. XIX M. APR. A. MMV AD D. XXVIII M. FEB. A. MMXIII
DECESSIT DIE XXXI M. DECEMBRIS ANNO DOMINI MMXXII
Semper in Christo vivas, Pater Sancte!
Celebrationum tumulationisque testes fuerunt |