Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

JIMMA-BONGANA*

IN AETHIOPIA CONSTITUITUR NOVA PRAEFECTURA
APOSTOLICA NOMINE JIMMA-BONGANA

 

Ad expeditius et efficacius consulendum Evangelizationis operi atque spirituali saluti Christifidelium degentium in civilibus Aethiopiae regionibus patrio sermone nuncupatis « Keffa », « Illubabor » et « Gambela », Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter iis, quorum interest, necnon accepto faventi voto Venerabilis Fratris Patricii Coveney, Archiepiscopi titulo Satrianensis et in eadem Natione Apostolici Pronuntii, censuit nuper ibidem novam Praefecturam Apostolicam esse condendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A Vicariatu Apostolico Nekemteënsi territoria, quae supra dictas civiles regiones efformant, distrahimus atque ex iis constituimus novam Praefecturam Apostolicam Jimma-Bonganam appellandam, quam concredimus pastoralibus curis sodalium Congregationis Missionis, plane confisi fore ut iidem, nullis parcentes laboribus ac superna gratia fisi, laetos et uberes fructus possint colligere ad omnipotentis Dei gloriam litemque ad aedificationem Ecclesiae, quod est « universale salutis sacramentum » (Lumen gentium, 48): cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum memoratus Venerabilis Frater Patricius Coveney, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras sub plumbo datas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n. 
Archangelus Moscone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 11, pp. 855-856

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana