Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULAE APOSTOLICAE

RUTILANS AGMEN

 

Appropinquante iubilari sollemnitate Sancti Stanislai, Summus Pontifex Ioannes Paulus II peculiarem, quae sequitur «Epistulam Apostolicam» dedit ad Venerabiles Fratres Stephanum S.R.E. Cardinalem Wyszyński, Archiebiscopum Metropolitam Gnesnensem et Varsaviensem, Franciscum Macharski, Archiebuscopum Metropolitam Cracoviensem, ceteros sacrorum Antistites et universam Ecclesiam in Polonia: nono expleto saeculo a Sancti Stanislai, Episcopi et Martyris, obitu.


Rutilans agmen illorum, qui pro fide et virtutibus christianis tormenta passi sunt mortemque strenue obierunt, Ecclesiae ab eius initiis per saeculorum cursum praeclarum Vigorem et robur indere consuevit. Ait enim recte S. Augustinus: “ Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua, sonant facta ” (Serm. 286,4; PL 32, 1298). Quae quidem sententiae ad Ecclesiam, quae est in Polonia, singulari ratione nunc transferri posse videntur, cum et ipsa cruore martyrum creverit; in quibus principem locum Sanctus Stanislaus obtinet, cuius vita et obitus gloriosus instanter quasi loquuntur.

Ipso quidem anno, quo Ecclesia ibi constituta nonum saeculum celebrat expletum ex quo idem Sanctus Stanislaus, Episcopus Cracoviensis, martyrio est coronatus, fieri non potest, ut vox desit Episcopi Romani ac beati Petri successoris. Hoc vero iubilaeum est summi momenti arctissimeque cum historia Ecclesiae et Nationis Polonicae coniungitur; quae gens per amplius mille annorum spatium rerum suarum intimam quandam necessitudinem cum eadem Ecclesia habeat colebatque.

Vox illa, iterum dicimus, non potest deesse, eo vel magis quod ad Petrianam Cathedram, arcano Dei consilio, ut Summus Ecclesiae Pastor is est provectus, qui adhuc paulo antea in episcopali sede Cracoviensi successor fuerat Sancti Stanislai.

Est prorsus miranda haec opportunitas, quae Nobis praebetur, ut nono expleto saeculo ab obitu Sancti Stanislai, has litteras demus, quas ut confici iuberet a magni nominis decessore Nostro Paulo VI, ac deinde a proximo eius successore Ioanne Paulo I, qui solum XXXIII dies pontificale ministerium gessit, Nosmet ipsi petivimus. Hodie ergo non solum id perficimus, quod, munere fungentes Archiepiscopi Cracoviensis, ab utroque Decessore Nostro in Petri Cathedra flagitavimus, sed etiam peculiare desiderium et optatum animi Nostri explemus. Quis umquam cogitare potuit fore, ut, appropinquantibus iam sollemnibus ob iubilaeum istud Sancti Stanislai indictis, Nosmet ab illa sede episcopali Cracoviensi, quam Caeles ille tenuisset, discederemus, atque, suffragantibus Patribus Cardinalibus in Conclavi congregatis, ad sedem Romanam transiremus? Quis animo fingere potuit fore ut Nos dies sollemnes eiusdem iubilaei ageremus non tamquam “ pater familias ”, qui eas celebritates moderetur, sed ut hospes, qui in regionem maiorum Nostrorum se conferat ut primus Pontifex Romanus e genere Polonorum et ut primus Papa in Ecclesiae historia, qui eandem terram inviseret?

II.

Secundum calendarium liturgicum Ecclesiae in Polonia festivitas Sancti Stanislai a saeculis die VIII mensis Maii recolitur. Sollemnitas vero externa Cracoviae in dominicam, quae diem VIII proxime subsequitur, transfertur. Quo die e cathedrali templo, in colle “ Wawel ” posito, sacra processio exit petitque ecclesiam Sancti Michaelis in “ Rupella ” – quo loco, quemadmodum fert traditio, Stanislaus Episcopus e pago Szczepanów, a Boleslao Audaci, inter celebrationem eucharisticam, est martyrio affectus.

Decretum est vero, ut hoc anno praecipua sollemnia honori Sancti Stanislai, quae simul iubilaei induunt formam, a prima dominica, quae diem VIII mensis Maii subsequitur, in temporis spatium, quod dominicis Pentecostes et Sanctissimae Trinitatis comprehenditur, differantur. Permagna est enim vis eiusdem pentecostalis diei, quo Ecclesia ortum suum in Cenaculo Hierosolymitano commemorat. Inde enim Apostoli, antea congregati in oratione cum Maria Matre Iesu (cfr. At 1,14, egressi sunt, illo repleti vigore, qui in animos eorum erat infusus ut peculiare donum Spiritus Sancti. Inde exierunt et per mundum pervaserunt, ut Christi mandatum implerent: “ Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis ” (Mt 28,19-20).

E Cenaculo igitur pentecostali prodierunt Apostoli. Ex eo pariter, per hominum aetates, illorum successores procedunt. Inde, tempore generationis suae, exiit etiam Sanctus Stanislaus e pago Szczepanów, idem in pectore ferens donum fortitudinis, ut Evangelii veritatem usque ad sanguinis effusionem testaretur. Illa quidem generatio, novem saeculorum spatio a nobis remota, fuit generatio maiorum nostrorum, qui, ut Sanctus Stanislaus, ipsorum Episcopus in sede Cracoviensi, sunt ossa ex ossibus nostris, sanguis e sanguine nostro. Tempus quidem, quo pastorale ministerium gessit, breve fuit: ab anno enim MLXXII ad annum MLXXIX est ductum, videlicet septem annorum finibus circumscriptum, sed fructus eius adhuc permanent. Re quidem vera in illo ad effectum sunt adducta verba, quae Christus Apostolis fecit: “ Posui vos ut vos eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat ” (Io. 15,16).

III

Sollemnia in honorem Sancti Stanislai indicta, quibus, post novem saecula ab eius obitu exacta, ad “ Cenaculum pentecostale ” quodam modo referimur, altissima quadam significatione sunt praedita.

Etenim e Cenaculo egressi sunt quotquot, secundum Christi dicta, in mundum universum ierunt, “ docentes omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ” (Mt 25,19). Natio vero Polonica anno DCCCCLXVI in nomine Sanctissimae Trinitatis baptismali aqua est abluta. Itaque non ita pridem mille anni sunt impleti a tempore illo, quod simul initium effecit historiae Ecclesiae in Polonia et rerum ipsius Nationis.

Extollenda profecto est vis, quae in baptismate inest, in sacramento scilicet, quo in mortem Christi consepelimur (cfr. Col 2,12), ut participes reddamur eius resurrectionis, illius vitae, quam Filius Dei, factus homo, vitam esse voluit animarum nostrarum. Huius autem vitae initium in baptismate continetur, quod, in nomine Sanctissimae Trinitatis collatum, filiis hominis dat “ potestatem filios Dei fieri ” (Io. 1,12) in Spiritu Sancto.

Millennium vero baptismatis illius, quod anno MCMEXVI in Polonia sollemnibus est frequentatum tamquam annus glorificandae Sanctissimae Trinitati dicatus, etiam hoc Sancti Stanislai iubilaeum complectitur. Re enim vera uberrimi veluti fructus huius sacramenti, quo quisque homo Deo peculiari ratione sacratur (cfr. Conc. Vat. II, Const. Dogm. Lumen Gentium, 44), ipsi Sancti sunt habendi, qui vita sua et morte “ munus aeternum ” Deo perfecti sunt (cfr. Miss. Rom. Prex euch. III).

Cum ergo in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis hoc anno Domini MCMLXXIX memoriam martyrii Sancti Stanislai festo ritu agemus, memorabimus etiam baptisma, in nomine Sanctissimae Trinitatis impertitum, unde ille quasi primus ac quidem maturus fructus sanctitatis provenit. Hunc tota Natio tantopere exspectavit, in hoc Sancto eiusdem suae gentis animo fructum vitae illius novae, cuius ille est particeps effectus, agnovit, postquam Polonia salutari Christianorum lavacro est tincta.

Haec impellunt, ut nonum saeculum expletum a martyrio Sancti Stanislai singulari cum veneratione in Millennio velut inscribamus baptismatis, a maioribus nostris in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti suscepti.

Quo autem maius huic venerationi tribuamus momentum – ex Episcoporum Poloniae optatis – statuimus, ut memoria Sancti Stanislai in calendario liturgico Ecclesiae universalis ad gradum memoriae obligatoriae evehatur.

IV

Cultus, per novem saecula Sancto Stanislao adhibitus, altas radices in regione Polonica egit. Ad quam venerationem augendam non paulum canonizatio contulit, qua Innocentius PP. IV, Decessor Noster, Asisii, apud Sancti Francisci sepulcrum, die VIII mensis Septembris anno MCCLIII eidem egregio viro Sanctorum Caelitum honores decrevit. Altis profecto radicibus idem nititur cultus!

Quae quidem totam historiam Ecclesiae in Polonia pervadunt, in ipsa vita Nationis apparent, eius sorti iunguntur. Cultum Sancti Stanislai non solum annuae celebritates testantur, sed etiam multae dioeceses et ecclesiae et paroeciae in illa regione et extra eius fines eidem dicatae. Quo enim filii terrae Polonicae adventabant, eo cultum magni huius Patroni inferebant. Per multa saecula Sanctus Stanislaus praecipuus fuerat Poloniae Patronus, sed concessu Ioannis XXIII, Decessoris Nostri, ipse una cum beata Maria Virgine, Regina Poloniae, et Sancto Wojtecho Adalberto Nationem istam caelesti patrocinio obtegit. Quo fit, ut hoc anno vertente, quo nonum saeculum exactum a Sancti Stanislai martyrio celebratur, eiusmodi sollemnia non solum ad sedem Cracoviensem pertineant, sed etiam ad Gnesnam et ad Montem Clarum. Per mille enim fere annorum spatium, iuxta Sanctum Stanislaum, Praesulem Cracoviensem, ponebatur Sanctus Wojtechus Adalbertus, cuius corpus, martyrio discruciatum, Boleslao Magno, Chrobry dicto, rege, Gnesnae fuit sepultum.

Uterque ergo Sanctus, Stanislaus et Wojtechus Adalbertus, una cum beata Maria Virgine, Regina Poloniae et Matre Ecclesiae, patriam tutatur.

Loca, ad vitam et mortem Sancti Stanislai spectantia, religiose coluntur: potissimum is Caeles pio cultu honoratur in ecclesia cathedrali Cracoviensi, quae est in colle “ Wawel ” sita et ubi eius exstat sepulcrum, necnon in templo pagi “ Rupellae ” et in natali illius pago Szczepanów, qui nunc finibus dioecesis Tarnoviensis continetur. Venerationem habent eius reliquiae, praesertim capitis, quod usque adhuc luculenta vestigia praefert letalium ictuum, ante novem saecula illatorum. Ad has ipsas capitis reliquias incolae urbis regiae et pietatis causa peregrinatores ex tota Polonia quotannis se effundunt, ut eas sollemni pompa per vias urbis Cracoviae prosequantur. Cui quidem sacrae processioni praeteritis saeculis reges Poloniae, successores Boleslai Audacis, intererant, qui anno MLXXIX, ut dictum est, Sanctum Stanislaum interemit atque, ut memoriae proditum est, Deo reconciliatus extra patriae fines obiit mortem.

Nonne id ipsum peculiarem prae se fert significationem? Nonne documento est Sanctum Stanislaum per saecula fuisse fautorem reconciliationis, qua Nationis ipsius cives, sive auctoritate pollentes sive subditi Deo placarentur? Nonne peculiarem eam coniunctionem spiritualem insinuat, cuius – martyrii illius virtute – omnes consortes facti sunt et continenter redduntur? Haec profecto est vis mortis, quae ope mysterii baptismalis penitus inserta est in Resurrectionem Christi, in eius veritatem, in eius amorem: “ maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ” (Io. 15, 13).

V

Sanctus Stanislaus, Patronus Polonorum! Quam commoto animo Romanus Pontifex haec verba enuntiat, qui tot annos vitae suae et ministerii episcopalis huic Patrono et omni traditioni eiusdem Caelitis iungebatur! Cui etiam cordi fuerunt omnia studia, quae hoc saeculo et proxime praeterito ingenia exercere non desinunt circa argumentum eventuum et adiunctorum, quae ante nongentos annos ad perpetrandum facinus illud moverunt. Haec ostendunt ipsum factum, historiae commendatum, et ipsum virum praeclarissimum adhuc quasi fontem esse rerum, experientiarum, veritatum, quae semper vigeant semperque momentum habeant ad vitam hominis, Nationis, Ecclesiae.

Itaque peculiari hac “vitalitate” Sancti Stanislai, Patroni Polonorum, innixi – nono revoluto saeculo ab eius testimonio, quod vita et morte reddidit sua – oportet Deo uni in Trinitate, per Matrem Christi et Ecclesiae, exhibeamus quidquid effecit et continenter constituit amplissimam hereditatem, quam historia salutis in regione Polonica cum anno MLXXIX conexuit. Haec videlicet est hereditas fidei, spei, caritatis, quae plenam propriamque rationem tribuit vitae hominis et societatis. Est hereditas firmitatis et fortitudinis in profitenda veritate, quae excelsitatem animi denotat humani. Est hereditas sollicitudinis de salute ac bono spirituali temporalique proximi, eiusdem videlicet Nationis civium et omnium, quibus firma cum perseverantia debemus deservire. Est etiam hereditas libertatis, qua ipso servitio et donatione, amoris causa peracta, declaratur. Est demum mirabilis traditio coniunctionis et unitatis, ad quas perficiendas in historia Polonorum – quemadmodum facta demonstrant – Sanctus Stanislaus, eius mors, eius cultus maximeque eius canonizatio contulerunt.

Ecclesia in Polonia per singulos annos hanc recolit hereditatem. Quotannis ad praecelsam traditionem Sancti Stanislai convertitur, quae singulare quoddam patrimonium animi Polonici evasit.

Hoc anno Domini MCMLXXIX Ecclesia in Polonia, in peculiaribus rerum adiunctis, ad eandem hereditatem cupit se revocare; optat eam altius perspicere et exinde consecutiones, ad vitam cotidianam pertinentes, conficere; desiderat adiumentum sibi comparare in luctatione adversus languores, vitia, peccata, eo praesertim, quae bono Polonorum atque Poloniae potissimum officiunt; expetit novo tutamento firmare fidem et spem futurae sortis, qua missionem suam impleat, et servitii, quod saluti unius cuiusvis et universorum impendat.

Ad haec optata, ad has flagrantes postulationes cordium, quae ex patria Nobis adveniunt, Nos Ioannes Paulus II, e terra Polonica, consociamur ex animo; atque, dum mentem Nostram magnum momentum pulsat huius iubilaei, Benedictionem Apostolicam vobis, Venerabiles Fratres, ceteris Poloniae sacrorum Antistitibus, sacerdotibus, religiosis Christifidelibus effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.


IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana