Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CHRISTUS DOMINUS SEMPER

BEATUM EZECHIELEM MORENO DÍAZ,
SODALEM ORDINIS AUGUSTINIANORUM RECOLLECTORUM,
PASTOPOLITARUM EPISCOPUM SANCTUM ESSE DECERNITUR

 

«Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare» (Ad Gentes, IV, 23). Quod stricto nexu adligatur «universalis ad sanctitatem vocatio cum vocatione ad missionem universali» (Redemptoris missio, VIII, 90), nequit haec expleri, nisi a quibus ills accepta fuerit. «Nemo enim Christum testificari valet, quin eius simul referat imaginem, quae in nobis gratia operaque Spiritus vivificatur» (ibid. VIII, 67). Quo magis in via sanctitatis et in communione cum Christo Domino missionarius profecerit, eo frugiferior erit missionalis eius actio. Missionarii sanctitate insignes certum verumque Evangelii preconum habentur exemplum.

Inter missionarios, qui studio apostolico vitaeque sanctitate eminuerunt, referendus quidem est beatus Ezechiel Moreno Díaz, sodalis Ordinis Augustinianorum Recollectorum et Ecclesiae Pastopolitanae olim episcopus. Is enim, quingentis iam annis ab incohata Americae Latinae Evangelizatione exactis, novis Christianae fidei praedicatoribus caput apparet consilii, novaeque etiam Evangelizationis missionarius nitescit, qui veluti exemplum ad imitandum proponitur. Alfari, in Rioiensi Hispaniae Provincia, e Felice Moreno, vestifico, et Iosepha Díaz, quibus quinque numero fuerunt filii, tertio loco Ezechiel die IX mensis Aprilis anno MDCCCXLVIII natus est, qui, cum ad vitam religiosam et ad missionem se a Deo vocari puerulus animadvertisset, anno aetatis suae decimo quinto Navarram Montis Acuti domum religiosam Augustinianorum Recollectorum ingressus est, ubi die XXII mensis Septembris totum se Deo tradidit anno MDCCCLXV, nuncupatis vitae religiosae votis ad pedes «Beatae Virginis Mariae a Via», seu «del Camino» vulgo appellatae, quam maximo amplectebatur amore. At, interiecto anno, ad Philippinas missus cum XVII sodalibus, Manilae anno MDCCCLXXI sacerdos die III mensis Iunii est factus et confestim ad varia destinatus ministeria missionalia illis in Insulis exercenda. Decemque post annis, per quos, alacri opera collata ad omnes adiuvandos, ad pauperes praesertim aegrosque amanter sublevandos, et magnam illic diligentiae opinionem habuit et evangelizandi laude apud omnes processerat, anno MDCCCLXXXV Hispanicae domui religiosae Montis Acuti, ubi futuri instituebantur missionarii, is praepositus est Antistes. Iterum, tribus post annis, cum septem sodalium manipulo, cui praeerat, ad Columbiam profectus, amore animarum incensus pervenit ad planities Casanarenses, pristinas Augustinianorum Recollectorum Missiones. Episcopus titulo Pinarensis anno MDCCCXCIV factus est idemque tunc primus in Casanarensis Vicarii Apostolici munere constitutus. Anno exacto, ex Casanarensibus, ad quorum bonum promptissimus erat ac moriturus fuisset, translatus est ad Ecclesiam Pastopolitanam, amplissimis missionum plagis constantem, quas pluries tantus Pater ac Pastor invisit, verbi Christi Domini ubique nuntiandi causa. Pastoralis decem annorum labor eius totus, mirifica in animas caritate et inconcussa erga Ecclesiam fidelitate collustratus, confirmatus quoque vigore est ac fortitudine mitis ac pacifici missionarii Episcopi propria: firmiter falsis repugnabat doctrinis omnibusque resistebat osoribus sanctae Ecclesiae, ne in errorem scilicet umquam inducerentur Christifideles sibi commissi. Etsi falso insimulatus vexationibusque pressus, tamen nec falsae cessit hominum prudentiae neque mediis stetit umquam consiliis, quacumque potius ratione sanguinem pro Ecclesia profusurus et Evangelio. Is preces, et quidem diutius ad sacrum Ciborium proiectus, Deo adhibere consueverat, qualique flagraret animo Christianae poenitentiae, in proverbio iam erat. Secretis animi partibus, inexplebili sanctitatis siti et animorum sanctificationis studio impulsus, selector Christifidelium manipulos instituit, qui, plene Deo traditi, victimas peccatorum se praebere promptiores essent. Ad peccatores amanter accipiendos perquam paratus, saepe in sede confessionali versabatur; cumque spiritalium vitae rerum peritior esset, idcirco et animorum prudens fuit moderator. Constat praeterea eum varias epistulas pastorales frequentesque libellos scripsisse necnon Sacratissimi Cordis Iesu cultum pervulgasse. Anno MCMV insanabili morbo temptari coeptus est; quam ob causam, suadente clero ac populo, in Hispaniam mense Decembri rediit eo ipso anno, ut sections chirurgicas Matriti subiret, quas re vera, quamvis acerbissimas, tamen eiusmodi servus Dei, quo propior fieret Christo Domino, sine anaesthesia passus est. Ut mortem sensit sibi impendentem, postremos vitae dies apud Beatam Mariam Virginem in memorata Montis Acuti domo religiosa agere voluit. Die XIX mensis Augusti anno MCMVI pie obdormivit in Domino atque corpus eius ad aram templi memoratae «B.M. Virginis a Via» tunc sepulcro conditum est, quod nunc in venusta aedicula requiescit, quae consulto intra saeptum templi post Beatificationem Servi Dei est exstructa.

Fama sanctitatis, quae eum secuta erat omne aetatis tempus, eo mortuo, tam celeriter lateque increbruit, ut initium Causae Beatifications factum sit anno MCMX. Primo mensis Februarii die, anno MCMLXXV, per editum Decretum Paulus Pp. VI, Decessor Noster bo.me., statuit Christianas virtutes ab Ezechiele Moreno Díaz heroum in modum cultas esse; eodemque anno Decretum die XXIII mensis Maii prodiit de canceratae mulieris curatione, Venerabili Servo Dei deprecante, divinitus effecta. Quinque circiter post mensibus, seu primo mensis Novembris die in numerum beatorum sueto ritu est ascriptus.

Canonizatione ante oculos posita, anno MCMLXXXIX causa ad Curiam Pastopolitanam cognita de coniecto tabido quodam morbo anno MCMLXXXV, Servo Dei impetrante, omnino depulso, «super miro» pro secundo eiusmodi cognitionis exitu Decretum hoc anno MCMXCII in conspectu Nostro die VII mensis Martii promulgatum est. Denique, postquam die XXVIII insequentis mensis Aprilis vota a Patribus Cardinalibus et Episcopis in conventum congregatis exprompta sunt exoptatae Beati Ezechielis Canonizationi faventia, statuimus ut eiusdem Canonizations ritus hoc ipso anno Dominicopoli in urbe ageretur, inter celebritates scilicet quingentesimum annum ab inchoata Americae Latinae evangelizatione commemorantes. Illic igitur hoc anno, die XI mensis Octobris, inter Sacra hanc Hispanice elocuti sumus Canonizationis formulam: «En honor de la Santísima Trinidad, para la exaltación de la fe católica y el crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente e invocado muchas veces la ayuda divina y oido el parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santo al Beato Ezequiel Moreno Díaz, obispo, le inscribimos en el Catálogo de los Santos y mandamos que en toda la Iglesia sea devotamente honrado entre los Santos. En el nombre del Padre, y del Hijo, y del Espíritu Santo».

Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Sancti, quem modo publice diximus, eum venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Datum Dominicopoli in urbe die XI mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana