Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - LV  - PL  - PT  - ZH ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE ENCYCLICAE

REDEMPTORIS MISSIO

DE PERENNI VI
MANDATI MISSIONALIS

 

Venerabiles Fratres et dilectissimi Filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
 

Introductio  

1. Redemptoris missio Ecclesiae concredita multum a suo exitu abest. Secundo exeunte millennio post eius adventum, humani generis conspectus in universum ostendit hanc missionem adhuc in principio esse nosque omnibus viribus in eius servitium insistere oportere. Spiritus Sanctus est, qui impellit ad magna Dei opera nuntianda“Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!” (1 Cor. 9, 16).

Nomine Ecclesiae universae instans animadvertimus officium hanc Sancti Pauli vocem repetendi. Ab initio Nostri Pontificatus elegimus itinera facere usque ad ultimos terrarum fines, ut hanc missionalem sollicitudinem ostenderemus, et haec quidem proxima congressio cum populis Christum ignorantibus magis Nobis persuasit de necessitate actionis missionalis, cui has Litteras Encyclicas dicamus.

Concilium Vaticanum II renovare statuit vitam et actionem Ecclesiae pro mundi huius temporis necessitatibus: eius “indolem missionalem” protulit in lucem, quam dynamice posuit in ipsa missione trinitaria. Impulsus missionalis igitur est intimae naturae vitae christianae proprius et inspirat etiam oecumenismum: “Ut omnes unum sint . . . ut mundus credat quia tu me misisti” (Io. 17, 21).

2. Multi iam fuerunt Concilii fructus missionales: multiplicatae sunt Ecclesiae locales suis praeditae episcopis, clero et ministris apostolicis; profundius Communitates christianae vitae populorum inseruntur; Ecclesiarum communio ducit ad vivacem bonorum spiritalium et donorum permutationem; laicorum cura evangelizandi vitam novat ecclesialem; Ecclesiae particulares patefiunt occursui, dialogo et cooperationi cum aliarum Ecclesiarum christianarum membris et religionum. Ante omnia nova gliscit conscientia: missionem nempe ad omnes christianos pertinere, ad omnes dioeceses et paroecias, ad instituta et consociationes ecclesiales. In hoc tamen christianismi “novo vere” obtegi non potest perniciosa quaedam proclivitas, quam ad cohibendam hoc Documentum conferre vult: missio ad gentes specifica relaxari videtur, non profecto congruenter praescriptionibus Concilii et subsequenti Magisterio. Difficultates internae et externae nisum missionalem Ecclesiae erga non christianos extenuaverunt, hocque omnes in Christum credentes sollicitare debet. In historia Ecclesiae namque stimulus missionalis semper fuit vitalitatis signum, sicut, contra, eius deminutio est fidei discriminis signum (Cfr. PAULI VI Nuntius pro Mundiali Dei Missionali 1972: Insegnamenti di Paolo VI, X (1972) 522: “Quot animi cententiones, quae nonnullas Ecclesias atque institutiones locales debilitant ac lacerant, interirent si pro certo haberetur communitatum localium salutem posse abtineri missionali cooperando operi, ut haec diffundatur usque ad fines terrae”). Viginti quinque exactis annis a conclusione Concilii et a promulgatione Decreti de activitate missionali “Ad Gentes”, quindecim vero annis ab Adhortatione Apostolica “Evangelii Nuntiandi”, a Pontifice Paulo VI, v. m., prodita, cupimus Ecclesiam invitare ad novam missionalem curam, Nostrorum Antecessorum Magisterium quod ad hoc attinet continuantes (Cfr. BENEDICTI XV Maximum Illud, die 30 nov. 1919: AAS XI (1919) 440 ss.; PII XI Rerum Ecclesiae, die 28 febr. 1926: AAS XVIII (1926) 65 ss.; PII XII Evangelii Praecones, die 2 iun. 1951: AAS XLIII (1951) 497 ss.; EIUSDEM Fidei Donum, die 21 apr. 1957: AAS IL (1957) 225 ss.; IOANNIS XXIII Princeps Pastorum, die 28 nov. 1959: AAS LI (1959) 833 ss). Hoc documentum finem internum habet, qui est fidei et vitae christianae renovatio. Missio enim Ecclesiam renovat, firmat fidem et identitatem christianam, novum infundit animi ardorem novosque dat stimulos. Fides corroboratur eam donando! Nova populorum christianorum evangelizatio instinctum et munimentum inveniet in munere missionis universalis.

Ideo autem maxime incitamur ad proclamandam evangelizationis missionalis necessitatem, quia prima haec est opera, quam Ecclesia praebere potest omni homini et universo generi humano in mundo huius temporis, qui miros sane progressus efficit, sed amisisse videtur sensum supremarum rerum et ipsius vitae. “Christus Redemptor - in primis Litteris Encyclicis scripsimus - hominem ipsi homini plene manifestat . . . Homo igitur, qui funditus se perspicere cupit . . . debet sese ad Christum conferre . . . Redemptio per crucem effecta reddidit homini in perpetuum dignitatem suam ac sensum exsistentiae in mundo” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Hominis, 10).

Sed aliae causae non desunt nec proposita: multis postulationibus respondere, documentum eiusmodi petentibus; dubitationes expellere et ambiguitates quoad missionem ad gentes ad confirmandos in suo munere bene meritos filios et filias actioni missionali deditos omnesque, qui eos adiuvant; vocationes missionarias excitare; theologos adhortari ad altius perscrutandas, certoque ordine exponendas varias missionis facies; missionem pro sua significatione refovere, Ecclesias particulares distringendo, praesertim novellas, ut missionarios mittant et accipiant; non christianis, et imprimis Auctoritatibus Nationum ad quas dirigitur actio missionalis suadere hanc ad hoc unum spectare, videlicet ad homini serviendum per revelationem amoris Dei, qui est ostensus in Christo.

3. Populi omnes, Christo portas aperite! Eius Evangelium nihil demit de hominis libertate, de debita culturae observantia, de eo, quod bonum est in quacumque religione. Christum accipientes, vos ipsos aperitis Verbo Dei decretorio; illi per quem Deus plene se demonstravit nobisque viam indicavit ut ad se perveniremus.

Continenter augetur eorum numerus qui Christum ignorant nec Ecclesiae partem habent, quin etiam a concluso Concilio fere est duplicatus. Patet huic immensae hominum multitudini, a Patre dilectae, pro qua suum misit Filium, urgentem esse missionem.

Ceteroqui, hac in regione, aetas nostra novas praebet Ecclesiae occasiones, quae sunt: ideologiarum et dominationum crudelium casus; confiniorum apertio et formatio mundi coniunctioris ob communicationum incrementum; successus inter populos eorum evangelicorum valorum, quos Iesus in vita sua perfecit (qui sunt: pax, iustitia, fraternitas, non violentia, cura pusillorumoeconomicae et technicae, quae tamen incitat ad quaerendam veritatem de Deo, de homine, de significatione vitae.

Deus Ecclesiae recludit conspectus humani generis ad sementem evangelicam paratioris. Animadvertimus tempus advenisse omnes adhibendi vires ecclesiales pro nova evangelizatione et missione ad gentes. Nemo in Christum credentium, nullum Ecclesiae institutum potest se subducere de hoc maximo officio: Christum omnibus populis nuntiandi.

Caput I

Iesus Christus unicus Salvator

4. “Primarium Ecclesiae officium omni, sed praesertim hac nostra aetate - diximus in primis illis Litteris Encyclicis ad rationem gerendarum rerum pertinentibus - est dirigere hominis mentem ac tendere conscientiam et experientiam universi hominum generis ad Christi mysterium” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Hominis, 10).

Missio universalis Ecclesiae oritur ex fide in Iesum Christum, sicuti declaratur in professione fidei trinitariae: “Credo in unum Dominum, Iesum Christum, filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula . . . Propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelo et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est” (Symbolum Fidei Nicaenum-Constantinopolitanum: DENZ.-SCHÖNM. 150). In Redemptionis eventu est omnium salus, cum quivis comprehendatur mysterio Redemptionis, et huius mysterii gratia in omne tempus cum eo Christus se coniunxerit” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Hominis, 13). Sola fide comprehenditur et nititur missio.

Nihilominus, etiam propter hodiernas mutationes, nonnulli secum quaerunt: “Estne adhuc ad hoc tempus apta missio inter non christianos? Nonne vicem eius obtinuit dialogus inter religiones? Nonne humana provectio est eius sufficiens propositum? Conscientiae et libertatis observantia nonne quamlibet impedit conversionis condicionem? Nonne in quavis religione salvi fieri possumus? Quid ergo missio?  

“Nemo venit ad Patrem nisi per me” (Io. 14, 6).  

5. Si Ecclesiae origines repetimus, invenimus clare affirmatum Christum unicum esse omnium Salvatorem, illum qui solus potest et Deum revelare et ad Deum ducere. Auctoritatibus religiosis Iudaicis Apostolos interrogantibus de claudi sanatione, Petrus, qui hanc patraverat, respondit: “In nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus . . . nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri” (Act. 4, 10. 12). Haec affirmatio, coram Synedrio facta, in universum valet, quandoquidem omnibus - Iudaeis et gentilibus - nonnisi a Iesu Christo manare potest salus.

Universalitas huius salutis per Christum in toto Novo Testamento asseveratur. Sanctus Paulus agnoscit Dominum Christum a mortuis suscitatum: “Nam - scribit - et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum” (1 Cor. 8, 5-6). Unus Deus et unus Dominus asseruntur contra “deorum” et “dominorum” multitudinem, quos populus admittebat. Paulus plurium deorum cultui obsistit societatis religiosae aetatis suae et in luce collocat fidei christianae proprietatem: fidei in unum Deum et in unum Dominum, a Deo missum.

In sancti Ioannis Evangelio Christi haec universalitas salvifica aspectus complectitur eius missionis gratiae, veritatis et revelationis“Verbum est lux vera, quae illuminat omnem hominem” (Io. 1, 9). Et insuper“Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit” (Ibid. 1, 18; cfr. Matth. 11, 27). Revelatio Dei definitiva fit et plena per Filium eius unigenitum: “Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula” (Hebr. 1, 1-2; cfr. Io. 14, 6). Per hoc definitivum suae revelationis Verbum, Deus plenissimo modo se ostendit; hominum generi dixit quis Ipse sit. Et haec revelatio, qua Deus certe et definite se patefecit, causa est praecipua cur Ecclesia “sit, sua natura, missionaria”; unde non potest non proclamare Evangelium, id est plenitudinem veritatis, quam Deus nobis de se significavit.

Christus unus est mediator inter Deum et homines: “Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; in quod positus sum ego praedicator et apostolus - veritatem dico, non mentior - doctor gentium in fide et veritate” (1 Tim. 2, 5-7; cfr. Hebr. 4, 14-16). Homines ergo cum Deo communicare non possunt nisi per Christum, Spiritu Sancto movente. Unica haec et universalis mediatio, nedum impedimento sit itineri ad Deum, via est ab ipso Deo statuta, cuius rei plene conscius est Christus. Si non exclusae sunt mediationes participatae diversi generis et ordinis, hae attamen significationem trahunt et vim a mediatione Christi, nec pares haberi possunt nec perfectivae.

6. Fidei christiane contrarium est quamquam inducere Verbi et Iesu Christi separationem. Sanctus Ioannes aperte affirmat Verbum, quod “erat in principio apud Deum”, idem esse quod “caro factum est” (Io. 1, 2. 14). Iesus est Verbum caro factum, persona una et indivisibilis, non separare licet Iesum a Christo nec de “Iesu historico” loqui, ac si alius esset ac “Christus fidei”. Ecclesia agnoscit et confitetur Iesum uti “Christum, filium Dei vivi” (Matth. 16, 16). Non alius est Christus, quam Iesus Nazarethanus, hicque Verbum Dei est homo factum pro salute omnium. In Christo “inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter” (Col. 2, 9) et “de plenitudine eius nos omnes accepimus” (Io. 1, 16). “Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris” (Ibid. 1, 18), est Filius dilectionis, in quo habemus redemptionem (Cfr. Col. 1, 13-14); “in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt” (Ibid. 1, 19-20). Ipsa haec unica Christi singularitas ei significationem confert absolutam et universalem, unde, dum in historia est, centrum est et finis eiusdem historiae (Cfr. Gaudium et Spes, 2): “Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis” (Apoc. 22, 12-13).

Si ergo licitum est et utile varios Christi mysterii aspectus considerare, oportet numquam eius unitas omittatur. Dum tendimus ad invenienda et aestimanda dona omne genus, praesertim divitias spiritales, quae Deus omni populo dedit, non possumus ea a Iesu Christo seiungere, qui in medio stat divini salutis consilii. Sicut “Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine se univit”, ita “tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur” (Gaudium et Spes, 22). Consilium divinum est “recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra” (Eph. 1, 10).  

Fides in Christum est propositio hominis libertati facta

7. Actionis missionalis necessitas patet ex penita novitate vitae quam Christus adduxit et ex qua eius discipuli vixerunt. Haec nova vita est donum Dei et ab homine postulatur ut illud accipiat et educat, si vult se ipsum efficere pro sua integra vocatione, congruenter Christo. Totum Novum Testamentum hymnus est, quo nova canitur vita, illi qui in Christum credit et in eius vivit Ecclesia. Salus in Christo, quam Ecclesia testatur et nuntiat, communicatio est, qua Deum se communicat: quippe “Amor est qui non sola efficit bona sed perficit etiam, ut participatio contingat ipsius Dei vitae Patris et Filii et Spiritus Sancti. Qui enim diligit, donare se ipsum concupiscit” (IOANNIS PAULI PP. II Dives in Misericordia, 7).

Deus homini hanc vitae novitatem offert. “Possuntne Christus et omnia, quae in historiam hominis intulit ipse, reici? Certe, reici possunt. Homo liber est. Homo dicere potest Deo: Non. Homo Christo potest dicere: Non. Sed interrogatio fundamentalis manet: Num id facere licet? Et cuius rei causa id licet?” (EIUSDEM Homilia in eucharistica celebratione Cracoviae habita, 2, die 10 iun. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II (1979) 1515).

8. Mundus huius temporis inclinat ad reducendum hominem ad solam rationem horizontalem. Sed quid fit homo sine apertione ad Absolutum? Responsio inest in experientia cuiusvis hominis, sed est etiam inscripta in historia humani generis sanguine effuso ob ideologias et a rebus publicis, quae instituere voluerunt “genus humanum novum” sine Deo (IOANNIS XXIII Mater et Magistra, 4).

Ceterum, iis qui libertatem conscientiae curant servandam, respondet Concilium Vaticanum II: “Persona humana ius habet ad libertatem religiosam . . . Omnes homines debent immunes esse a coercitione ex parte sive singulorum, sive coetuum socialium et cuiusvis potestatis humanae, et ita quidem ut in re religiosa neque aliquis cogatur ad agendum contra suam conscientiam neque impediatur, quominus iuxta suam conscientiam agat privatim et publice, vel solus vel aliis consociatus” (Dignitatis Humanae, 2).

Christi nuntius et testimonium, cum fiunt modo conscientiarum observanti, libertatem non violant. Fides liberam postulat hominis assensionem; ea tamen est proponenda, quoniam “multitudines ius habent cognoscendi Christi mysterii divitias, in quibus, ut arbitramur, tota humana familia invenire potest plenissimo modo ac nulli exspectationi obnoxio, ea omnia, quae quasi temptabunda ipsa perquirat de Deo, de homine eiusque sorte futura, de vita et de morte, deque veritate . . . Hac de causa, Ecclesia ardorem missionalem suum alit ac fovet, quin immo augere studet hac, qua nos vitam degimus, aetate” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 53). At, semper cum Concilio, dicendum est etiam “secundum dignitatem suam homines cunctos, quia personae sunt, ratione scilicet et libera voluntate praeditos ideoque personali responsabilitate auctos, sua ipsorum natura impelli necnon morali teneri obligatione ad veritatem quaerendam, illa imprimis quae religionem spectat. Teneri quoque veritati cognitae adhaerere atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare” (Dignitatis Humanae, 2).  

Ecclesia signum et via salutis  

9. Salutis prima beneficiaria est Ecclesia: Christus eam acquisivit sanguine suo (Cfr. Act. 20, 28), eamque suam fecit cooperatricem in opere salutis universalis. Christus enim in ea vivit; sponsus eius est; ei incrementum affert; suam missionem explet per eam.

Concilium ample commemoravit Ecclesiae munus pro humani generis salute. Dum agnoscit a Deo omnes homines amari iisdemque concedi ut possint salvi fieri (Cfr. 1 Tim. 2, 4), (Cfr. Lumen Gentium, 14-17; Ad Gentes, 3) Ecclesia profitetur Christum a Deo esse constitutum unicum mediatorem seseque positam esse tamquam sacramentum universale salutis (Cfr. Lumen Gentium, 48; Gaudium et Spes, 43; Ad Gentes, 7. 21). “Ad hanc igitur catholicam Populi Dei unitatem omnes homines vocantur, ad eamque variis modis pertinent, vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines gratia Dei ad salutem vocati” (Lumen Gentium, 13). Necesse est duae hae veritates coniunctae teneantur, videlicet vera possibilitas salutis in Christo pro omnibus hominibus et Ecclesiae necessitas ad hanc salutem. Utraque comprehensionem expedit unius mysterii salvifici, ita ut cognosci possint Dei misericordia et nostra responsabilitas. Salus, quae semper est Spiritus donum, exigit hominis cooperationem, ut et ipse se salvet et alios. Sic Deus voluit, et idcirco institutam Ecclesiam consilio salutis implicavit: “Populus ille messianicus - ait Concilium - a Christo in communionem vitae, caritatis et veritatis constitutus, ab eo etiam ut instrumentum redemptionis communis adsumitur, et tamquam lux mundi et sal terrae ad universum mundum emittitur” (Lumen Gentium, 9).

Salus omnibus hominibus offertur  

10. Salutis universalitas non significat illam iis solis oblatam esse, qui expresse in Christum credunt et Ecclesiam ingressi sunt. Si omnibus destinatur, salutis facultas vere est omnibus suppeditanda. Sed liquet hodie, sicut praeterito tempore, multos homines facultatem non habere cognoscendi vel accipiendi Evangelii revelationem, in Ecclesiam ingrediendi. Hi vivunt enim in socialibus culturalibusque condicionibus, quae hoc non sinunt, et saepe sunt ad diversas religiones educati. His Christi salus patens est per gratiam quae, quamquam arcanam habet necessitudinem cum Ecclesia, in hanc tamen formali ratione eos non introducit, sed modo illuminat congruenti eorum interiori condicioni rerumque temporumque adiunctis. Gratia haec a Christo venit, fructus est eius sacrificii et a Spiritu Sancto communicatur atque unumquemque patitur sua libera cooperatione ad salutem pervenire.

Hinc Concilium, post affirmatam centralem mysterii paschalis positionem, dicit: “Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus hominibus bonae voluntatis, in quorum corde gratia invisibili modo operatur. Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur (Gaudium et Spes, 22).  

“Non possumus nos non loqui” (Act. 4, 20)  

11. Quid ergo de obiectis opinionibus dicendum, iam memoratis, quoad missionem ad gentes? Omnes religiones omnesque sensus observantibus est nobis imprimis cum simplicitate affirmanda nostra fides in Christum, unum hominis salvatorem: quam fidem, uti donum desursum accepimus sine nostro merito. Nos cum Paulo dicimus: “Non erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti” (Rom. 1, 16). Martyres christiani omnium temporum - etiam nostri - vitam fuderunt et fundere pergunt ut hanc fidem hominibus testificentur, certi omni homini Christum opus esse, qui, peccato morteque profligatis, homines cum Deo reconciliavit.

Christus declaravit se esse Filium Dei, arcte cum Patre coniunctum - et uti talem eum discipuli professi sunt - verba sua confirmans miraculis et resurrectione ex mortuis. Ecclesia hominibus offert Evangelium, documentum propheticum, necessitatibus et appetitionibus humani cordis respondens: illud semper est “bonus nuntius”. Fas non est Ecclesiam silentio praeterire Iesum venisse, ut Dei vultum revelaret et, per crucem ac resurrectionem, omnium hominum salutem mereretur.

Interrogationi: “quid missio?” nos respondemus nostra fide et Ecclesiae experientia se amori Christi patefacere veram esse liberationem. In eo, in eo solo, quavis alienatione et confusione liberamur, servitute potestatis peccati et mortis. Christus est vere “Pax nostra” (Eph. 2, 14), et “caritas Christi urget nos” (2 Cor. 5, 14), vitam nostram significatione donans et gaudio. Missio est quaestio fidei, fidei nostrae in Christum inque eius amorem erga nos iustum signum.

Hodierna sollicitatio id spectat, ut christianismum mutet in sapientiam modo humanam, in quandam scientiam iucunde vivendi. In mundo moribus saecularibus penitus imbuto, facta est “gradatim salutis accommodatio ad saeculum”, qua pro homine quidem certatur, sed pro homine dimidiato, ad solam rationem horizontalem redacto. Nos contra scimus Iesum venisse, ut integram afferret salutem, quae ad totum hominem et ad omnes homines pertinet, quibus divinae filiationis mirum ostendit aspectum.

Quid missio? Quia nobis, sicut sancto Paulo, “data est gratia haecgentibus evangelizare investigabiles divitias Christi” (Eph. 3, 8). Novitas vitae in eo “bonus nuntius” est ad hominem cuiusque aetatis: ad eam omnes homines sunt vocati et destinati. Omnes eam profecto quaerunt, etsi interdum confuse, iisque ius est eiusmodi doni momentum cognoscere illudque consequi. Ecclesia et, in ea, quilibet christianus non potest abscondere nec sibi reservare hanc novitatem hasque divitias, quas a divina bonitate accepit, ut cum omnibus hominibus communicentur.

Haec causa cur missio, praeterquam ex Domini expresso mandato, ex acri oriatur vitae Dei in nobis appetitione. Qui in Ecclesiam Catholicam inserti sunt, sentire se debent privilegio donatos hincque adstrictiores fidei et vitae christiane testificatione, tamquam ministerio pro fratribus et debita Deo responsione, memores “condicionem suam eximiam non propriis meritis, sed peculiari gratiae Christi esse adscribendam: cui si cogitatione, verbo et opere non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur” (Lumen Gentium, 14).  

Caput II

Regnum Dei

12. “Dives in misericordia Deus ipse quidem est nobis quem Christus Iesus revelavit ut Patrem: immo quem ostendit nobis ac demonstravit” (IOANNIS PAULI PP. II Dives in Misericordia, 1). Haec scripsimus initio Litterarum Encyclicarum “Dives in Misericordia”, monstrantes Christum esse Patris revelationem et misericordiae incarnationem. Salus consistit ex credendo et accipiendo Patris eiusque amoris mysterio, qui se ostendit et donat in Iesu per Spiritum. Ita Regnum Dei efficitur, iam ab Antiquo Foedere praeparatum, a Christo et in Christo ad effectum adductum, ab Ecclesia, quae agit et precatur ut ad perfectum exitum adducatur nuntiatum.

Vetus Testamentum affirmat Deum sibi populum elegisse et formavisse, ut suum amoris consilium revelaret et exsequeretur. Simul autem Deus creator est et pater omnium hominum; de omnibus curam adhibet; omnibus benedicit (Cfr. Gen. 12, 3), cum omnibus pactum statuit (Cfr. ibid. 9, 1-17). Israel Deum personalem et salvatorem experitur (Cfr. Deut. 4, 37; 6, 8; Is. 43, 1-7) cuius fit hoc modo testis et praeco inter nationes. Per suae cursum historiae Israel conscius fit suam electionem significationem habere universalem (Cfr. ex. gr., Is. 2, 2-5; 25, 6-8; 60, 1-6; Ier. 3, 17; 16, 19-21).

Christus praesens reddit Regnum

13. Iesus Nazarethanus consilium Dei perficit. Spiritu Sancto accepto in baptismate, suam is patefacit vocationem messianicam: Galilaeam percurrit “praedicans Evangelium Dei et dicens: «Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio»” (Marc. 1, 14-15; cfr. Matth. 4, 17; Luc. 4, 43). Regni Dei renuntiatio et instauratio eius missionis materia sunt: “Ideo missus sum” (Luc. 4, 43). Sed aliquid maius est considerandum: Iesus ipse est “bonus nuntius”, sicut initio suae missionis affirmat in synagoga oppidi sui, revocans ad se Isaiae verba de Uncto, a Spiritu Domini misso (Cfr. ibid. 4, 14-21). Cum sit “bonus nuntius”, in Christo idem sunt missus, qui nuntiatur, et nuntius qui nuntiat, dicere, agere et esse. Eius vis, causa efficaciae actionis eius posita est in plena eius identitate cum eo quod nuntiat: “novum nuntium” is proclamat, non tantum per id quod dicit vel facit, sed etiam per id, quod is est.

Iesu ministerium describitur in ipsis itineribus, quae fecit ipse in terra sua. Prospectus missionis ante Pascha vertitur ad Israel; tamen Iesus novum ostendit argumentum summi momenti. Eschatologicus eventus non differtur ad finem mundi remotum, sed appropinquat et peragi incipit. Appropinquat regnum Dei (Cfr. Marc. 1, 15), rogatur ut veniat (Cfr. Matth. 6, 10), fides iam illud videt operans in signis, qualia sunt miracula (Cfr. ibid. 11, 4-5), exorcismi (Cfr. ibid. 12, 25-28), electio Duodecim (Cfr. Marc. 3, 3-19), boni nuntii praeconium ad pauperes (Luc. 4, 18). In Iesu occursibus cum paganis patet ad Regnum accessum fide fieri et conversione (Cfr. Marc. 1, 15), non simplici natione.

Regnum quod Iesus auspicatur, Dei est Regnum. Ipse Iesus revelat quis sit Deus hic, quem familiari vocabulo “abba” vocat, Patrem (Ibid. 14, 36). Deus, praesertim in parabolis revelatus (Luc. 15, 3-32; Matth. 20, 1-16) necessitatibus, acerbitatibus cuiusque hominis movetur: Pater est amoris et misericordiae plenus, qui ignoscit et postulatas gratias concedit gratuito.

Sanctus Ioannes affirmat Deum “caritatem esse” (Cfr. 1 Io. 4, 8. 16). Omnis ergo homo invitatur ad “se convertendum” et ad “credendum” amori misericordi, quo amatur a Deo: Regnum crescet prout quilibet homo discet ad Deum confugere intima in deprecatione sicut ad Patrem (Cfr. Luc. 11, 2; Matth. 23, 9) et eius voluntatem facere nitetur (Cfr. Matth. 7, 21).

Regni proprietates et postulata  

14. Iesus gradatim proprietates et postulata Regni revelat verbis, operibus et ipsa sua persona.

Regnum Dei omnibus hominibus destinatur, cum omnes vocentur ut eius participes sint. Ut hanc formam in lucem proferret, ad eos praesertim accessit, qui erant a societate derelicti, eos anteponens, cum bonum nuntium praedicabat. Initio ministerii sui obtestatur se missum esse evangelizare pauperibus (Cfr. Luc. 6, 20); insuper efficit ut hi derelicti iam liberationem experiantur, cum iis versando, cum iis manducando (Cfr. ibid. 5, 30; 15, 2), eos tractando tamquam pares et amicos (Cfr. ibid. 7, 34); faciendo ut se sentiant amatos a Deo et ita ostendendo immensam eius benignitatem erga egenos et peccatores (Cfr. ibid. 1, 1-32).

Liberatio et salus, per Dei Regnum allatae, ad personam humanam pertinent quoad corpus et spiritum. Duae agendi rationes notant Iesu missionem: sanare et ignoscere. Multae sanationes magnam indicant eius misericordiam pro humanis miseriis; sed ostendunt etiam in Regno numquam futuros esse nec morbos nec dolores et ab initio eius missionem spectare, ut ex iisdem personas liberet. Secundum Iesu prospectum sanationes sunt etiam salutis spiritalis signum, liberationis a peccato. Sanando, Iesus ad fidem invitat, ad conversionem, ad veniae appetitionem (Cfr. ibid. 5, 24). Accepta fide, sanatio ad longius progrediendum impellit: in salutem immittit (Cfr. ibid. 18, 42-43). Liberationes a possessione diabolica, supremo malo et symbolo peccati atque defectionis a Deo, indicia sunt “pervenisse in vos regnum Dei” (Matth. 12, 28).

15. Regnum quaerit hominum necessitudines mutare et sensim perficitur, prout homines inter se discunt amare, sibi vicissim ignoscere et servire. Iesus totam repetit legem, eam ponens in caritatis praecepto (Cfr. ibid. 22, 34-40; Luc. 10, 25-28). Priusquam a suis discedat, iis “mandatum novum” dat: “Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” (Io. 13, 34; cfr. 15, 12).

Amor, quo Iesus dilexit mundum, maxime significatur dono vitae eius pro hominibus (Cfr. ibid. 15,13), quod indicat Patris amorem erga mundum (bid. 3, 16). Idcirco alta Regni natura communio est omnium hominum inter se et cum Deo.

Regnum ad omnes pertinet: personam humanam, societatem, mundum universum. Pro Regno operari idem est ac divinum dynamismum agnoscere et fovere, qui in historia humana est eamque immutat. Regnum aedificare idem est ac moliri liberationem a malo, qualecumque hoc est. Breviter, Regnum Dei est plena eius consilii manifestatio et effectio.  

In Resuscitato Regnum Dei perficitur et proclamatur  

16. Iesum a mortuis suscitando, Deus mortem vicit, et in eo Regnum suum auspicatus est. Per vitam terrenam Iesus est Regni propheta et, post suam passionem, resurrectionem et ascensionem in caelum potentiam et dominium in mundum cum Deo communicat (Cfr. Matth. 28, 18; Act. 2, 36; cfr. ibid. 1, 18-21). Resurrectio momentum universale confert et vim decretoriam Christi nuntio, eius actioni totique eius missioni. Discipuli animadvertunt Regnum iam inesse in Iesu persona et paulatim exstrui in homine et in mundo per arcanum vinculum cum eo.

Namque, post resurrectionem, ii Regnum Dei praedicant, nuntiantes Iesum mortuum et resuscitatum. Philippus in Samaria “evangelizabat de Regno Dei et nomine Iesu Christi” (Act. 8, 12). Paulus Romae “Regnum Dei” praedicabat et “quae sunt de Domino Iesu Christo” (Ibid. 28, 31) docebat. Prisci quoque Christiani nuntiant “Regnum Christi et Dei” (Eph. 5, 5; cfr. Apoc. 11, 15; 12, 10), vel simpliciter “Aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi” (2 Petr. 1, 11). Nuntius Iesu Christi, qui unus idemque est ac Regnum, primas tenet in praedicatione pristinae Ecclesiae. Sicut tunc, oportet iungantur hodie nuntius Regni Dei (id, quod Iesu kerygma continet) et eventus Iesu Christi proclamatio (quae est Apostolorum kerygma). Ambo nuntii invicem explentur et illustrantur.  

Regni nexus cum Christo et Ecclesia  

17. Multa hodie de Regno dicuntur, sed non semper ecclesiali rationi sentiendi congruenter. Salutis et missionis notiones exsistunt, quae vocari possunt “anthropocentricae”, pro huius vocis significatione deminutiva, quandoquidem ad terrenas hominis necessitates spectant. Secundum hanc visionem Regnum res evadit omnino humana et ad saeculum accommodata, in qua proposita et contentiones valent pro liberatione sociali et oeconomica, politica et etiam culturali, sed intra fines transcendentia excludentes. Quamvis non negandum sit etiam hoc in gradu valores esse provehendos, eiusmodi tamen notio terminis circumscripta manet regni hominis, veris magnisque suis imminuti mensuris, et facile ideologia fit de simplici terreno progressu. Regnum autem Dei “non est de mundo hoc . . ., non est hinc” (Io. 18, 36).

Aliae notiones consulto Regnum amplificant et se profitentur “regnicentricas”, in lucem proferunt imaginem Ecclesiae non de se sollicitae, sed ex toto deditae Regno testificando eique serviendo. “Ecclesia haec est pro aliis”, dicitur, sicut Christus “homo est pro aliis”. Munus describitur Ecclesiae, ac si bifariam procedere debeathinc nempe fovere debeat “valores Regni”, qui dicuntur, quales sunt pax, iustitia, libertas, fraternitas; hinc dialogum populorum, culturas, religiones, ut, mutuis auctae bonis, mundum adiuvent ad se renovandum et ad magis Regnum petendum.

Hae notiones simul partes utiles, simul partes nocivas ostendunt. Imprimis, Christum silent: Regnum, de quo loquuntur, “theocentrismo” nititur, quod, dicunt, Christus intellegi non possit nisi ab iis, qui fidem sequantur christianam, cum populi, culturae et religiones diversae possint sibi occurrere in unico ente divino, qualecumque sit nomen eius. Eandem ob causam eae mysterium anteferunt creationis, quae in varietatibus culturarum et religionum apparet, sed mysterium silent redemptionis. Praeterea, Regnum, quale ipsi intellegunt regnum, ad excludendam inducit aut ad minus existimandam Ecclesiam, ob renisum contra quendam “ecclesiocentrismum” praeteriti temporis, et quia Ecclesiam tantummodo signum putant, et quidem ambiguitatis non expers.

18. Nunc vero non hoc est Regnum Dei, quod ex Revelatione cognoscimus: illud namque nec a Christo nec ab Ecclesia seiungi potest. Uti iam dictum est, non solum Christus Regnum nuntiavit, sed in eo Regnum ipsum praesens factum est et perfectum; nec tantum verbis et operibus eius: “Ante omnia Regnum manifestatur in ipsa Persona Christi, Filii Dei et Filii hominis, qui venit «ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Marc. 10, 45)” (Lumen Gentium, 5). Regnum Dei, videlicet, non est notio, doctrina, consilium quod possit libere capi, sed est ante omnia persona, quae vultum habet et nomen Iesu Nazarethani, imaginis Dei invisibilis (Cfr. Gaudium et Spes, 22). Si Regnum a Iesu separatur, non iam exsistit Regnum Dei ab eo revelatum et fit ut in malam partem tum Regni significatio accipiatur, quod periculum est ne mutetur in institutum modo humanum et ideologicum, tum Christi natura, qui non iam Dominus apparet cui omnia subiecta esse debent (Cfr. 1 Cor. 15, 27).

Item non potest Regnum ab Ecclesia separari. Certe, Ecclesia non est ipsa sibimet finis, cum sit ad Regnum Dei ordinata, cuius est germen, signum et instrumentum. Sed, etsi a Christo distinguitur et a Regno, Ecclesia est indissolubili modo utrique coniuncta. Christus Ecclesiam, corpus suum, plenitudine bonorum donavit et opibus salutis: Spiritus Sanctus in ea habitat, suis donis et charismatibus eam vivificat, sanctificat, ducit et perpetuo renovat (Cfr. Lumen Gentium, 4). Oritur inde necessitudo singularis et unica quae, quamvis opus Christi et Spiritus extra visibiles . . . fines non excludat, munus ei singulare et necessarium confert. Hinc peculiare quoque Ecclesiae vinculum cum Regno Dei et Christi, quo ipsa obstringitur, cuius “annuntiandi et instaurandi in omnibus gentibus missionem accipit” (Ibid. 5).

19. Hac visione universa id intellegitur, quod Regnum est. Haud dubie illud progressionem exigit bonorum humanorum et valorum, qui “evangelici” sane dici possunt, cum intime “bono nuntio” iuncti sint. Sed haec progressio, quae profecto cordi est Ecclesiae, nec ab eius ceteris praecipuis muneribus est secernenda, nec iisdem opponenda, qualia sunt nuntius Christi eiusque Evangelii, constitutio et auctus communitatum, quae in hominibus vivam ad exitum adducant Regni imaginem. Non est timendum ne sic in quandam “ecclesiocentrismi” formam incidatur. Paulus VI, qui affirmavit “arctissimam necessitudinem intercedere inter Christum, Ecclesiam, evangelizationem” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 15), dixit etiam Ecclesiam “minime sibi ipsi finem esse, sed contra idcirco constanter sollicitam ut tota sit Christi, in Christo, pro Christo, ut tota sit hominum, inter homines, pro hominibus” (EIUSDEM Allocutio tertia Ss. Concilii periodo ineunte, die 14 sept. 1964: AAS LVI (1964) 810).  

Ecclesia in ministerio Regni  

20. Reapse Ecclesia est in ministerio Regni: praecipue quidem per nuntium, quo ad conversionem vocat: hoc primum est et potissimum ministerium pro Regni adventu in singulas personas inque humanam societatem. Salus eschatologica iam nunc incipit in novitate vitae in Christo: “Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius” (Io. 1, 12).

Ecclesia insuper Regno servit communitates condendo et locorum Ecclesias easque ad fidei et caritatis maturitatem adducendo, et ad apertionem erga ceteros, ad servitium personae et societatis, ad intellectum et aestimationem humanorum institutorum.

Ecclesia servit Regno in mundo “valores evangelicos” diffundendo, quae Regnum significant et homines adiuvant ad Dei consilium accipiendum. Verum est ergo incipiens Regnum inveniri posse etiam extra fines Ecclesiae in universo humano genere, prout hoc vivat ex “valoribus evangelicis” et aperiatur ad actionem Spiritus, qui ubi et quo modo vult spirat (Cfr. ibid. 3, 8); sed addere oportet hanc Regni rationem temporalem truncam esse, si cum Regno Christi non coniungitur, quod in Ecclesia inest et ad plenitudinem eschatologicam spectat (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 34).

Multiplices Regni Dei aspectus (Cfr. COMM. THEOLOGICAE INTERN. Themata selecta de ecclesiologica occasione XX anniversarii conclusionis Concilii Oecumenici Vaticani II, die 7 oct. 1984) fundamenta et proposita actionis missionalis nedum infirment, corroborant et amplificant. Ecclesia est universo humano generi sacramentum salutis eiusque actio non eos solos curat, qui eius accipiunt nuntium. Ea vis trahens est in itinere humani generis ad Regnum eschatologicum; signum est et fautrix valorum evangelicorum inter homines (Cfr. Gaudium et Spes, 39). Huic itineri conversionis ad Dei consilium Ecclesia operam dat testimonio suo suisque industriis, quales sunt dialogus, humanus progressus, iustitiae et pacis studium, aegrorum educatio et cura, auxilium pauperibus et parvulis latum, semper pro certo habens res naturam transcendentes et spiritales, salutis eschatologicae antecedentia, praevalere.

Ecclesia demum Regno servit etiam sua impetratione, quoniam illud est natura sua Dei opera et donum, sicut commonefaciunt parabolae evangelicae et precatio, quam nos Iesus docuit (Matth. 6, 10). Illud nos postulare debemus, accipere, augere in nobis, sed cooperari etiam debemus, ut inter homines accipiatur et crescat, donec Christus “tradiderit regnum Deo et Patri” et Deus “erit omnia in omnibus” (1 Cor. 15, 24. 28).

Caput III

Spiritus Sanctus primas agens in missione

21. “Cum missio Iesu messianica culmen attingit, Spiritus Sanctus in mysterio paschali fit praesens in tota sua indole subiecti divini, utpote is qui continuaturus sit opus salvificum, in Crucis sacrificio innixum. Haud dubie hoc opus a Iesu hominibus concreditur: Apostolis, Ecclesiae; attamen in his hominibus et per eos Spiritus Sanctus transcendens auctor manet ad illud in spiritu hominis et in mundi historia perficiendum” (IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 42).

Spiritus enim Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis: eius opera eminenter effulget in missione ad gentes, sicut apparet in prisca Ecclesia, quod ad conversionem Cornelii (Cfr. Act. 10) attinet, quod ad consilia capienda de exorientibus quaestionibus (Cfr. ibid. 15), quod ad electionem locorum et populorum (Cfr. ibid. 16, 6 ss). Spiritus per Apostolos operatur, sed simul etiam in auditoribus operatur; “eo operante laetus nuntius in conscientiis cordibusque hominum corporatur ac per historiam diffunditur. In his omnibus Spiritus Sanctus dat vitam” (IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 64).

Missio “usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8)

22. Omnes Evangelistae, in occursu narrando Resuscitati cum Apostolis, cum mandato missionali concludunt: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes . . .  Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Matth. 28, 18-20; cfr. Marc. 16, 15-18; Luc. 24, 46-49; Io. 20, 21-23). Haec missio, est missio in Spiritu, sicut clare patet ex textu Sancti Ioannis: Christus suos mittit in mundum, ut Pater misit eum, et ideo iis Spiritum donat. Lucas autem arcte apostolorum testimonium de Christo dandum actioni Spiritus iungit, qui eos idoneos reddet ad acceptum mandatum explendum.

23. Variae “mandati missionalis” formae locos communes continent et modos proprios cuiusque at duae res in omnibus narrationibus inveniuntur. Ante omnia ratio universalis mandati Apostolis concrediti: “Omnes gentes” (Matth. 28, 19); “in mundum universum, ad omnem creaturam” (Marc. 16, 15); “omnes gentes” (Luc. 24, 47); “usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8). Deinde, promissum pro certo a Domino confirmatum eos in hoc exsequendo munere solos non mansuros, sed vim accepturos et auxilia ad suam perficiendam missionem. Est hoc Spiritus praesentia et potentia ac Iesu adsiduitas: “Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante” (Marc. 16, 20).

Quod ad mandati varios modos spectat, Marcus indicat missionem tamquam kerygmatis proclamationem: “Praedicate Evangelium” (Ibid. 16, 15). Evangelista id contendit, ut lectores ducat ad Petri confessionem repetendam: “Tu es Christus” (Ibid. 8, 29), et ad dicendum, sicut centurio Romanus dixit, Iesu in cruce mortuo: “Vere homo hic Filius Dei erat” (Ibid. 15, 39). In Matthaeo nota missionalis pertinet ad Ecclesiae institutionem et doctrinam (Cfr. Matth. 28, 19-20; 16, 18): pro eo igitur mandatum commonefacit hanc Evangelii proclamationem esse sua catechesi complendam indole ecclesiali et sacramentali. In Luca missio praebetur tamquam testimonium (Cfr. Luc. 24, 48; Act. 1, 8), quod maxime in resurrectione versatur (Act. 1, 22). Missionarius invitatur ad credendum in Evangelii vim transformantem et ad nuntiandum quod Lucas bene illustrat, scilicet conversionem ad amorem et misericordiam Dei, ad experientiam plenae liberationis a radice cuiusque mali, quae est peccatum.

Ioannes solus expresse loquitur de “mandato” - quod verbum idem est ac “missio” - recta missionem iungens, quam Iesus credit discipulis suis, cum ea, quam ipse accepit a Patre: “Sicut misit me Pater, et ego mitto vos” (Io. 20, 21). Iesus Patri dicit: “Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum (Ibid. 17, 18). Tota Evangelii Ioannis significatio missionalis “precatione sacerdotali . . .” exprimitur: haec est vita aeterna, “ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum” (Ibid. 17, 3). Missionis finis ultimus est efficere ut communio participetur, quae est inter Patrem et Filium. Discipuli vivere debent ex unitate inter se, manentes in Patre et in Filio, ut cognoscat mundus et credat (Cfr. ibid. 17, 21-23). Significans hic textus missionalis ostendit imprimis nos esse missionarios ob id quod sumus qua Ecclesia, quae alte vivit ex unitate in amore, potius quam ob id quod dicimus vel facimus.

Quattuor Evangelia, igitur, in unitate fundamentali eiusdem missionis, quendam testantur pluralismum, qui varias experientias et condiciones ostendit priscarum christianarum communitatum; et fructus est etiam impulsus ipsius Spiritus; hortatur ad attendenda multiplicia charismata missionalia diversasque locorum et hominum condiciones. At omnes Evangelistae in luce ponunt discipulorum missionem Christi missioni cooperari: “Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Matth. 28, 20). Eam ob rem missio non facultatibus humanis nititur, sed potentia Resuscitati.  

Spiritus missionem dirigit  

24. Missio Ecclesiae, sicut Iesu missio, Dei est opera, vel uti saepe Lucas dicit, Spiritus opera. Post resurrectionem et ascensionem Iesu, Apostoli forte aliquid experiuntur, quod eos transformat: Pentecosten. Spiritus Sancti adventus facit eos testes et prophetas (Cfr. Act. 1, 8; 2, 17-18), tranquillam audaciam in eos infundendo, quae eos incitat ad ceteris tradendam suam de Iesu experientiam atque spem qua impelluntur. Spiritus dat eis facultatem “audenter” (Ibid. 2, 29) Iesum testificandi (Vox παρρησια in Lingua Graeca, quae etiam significat ardorem, vigorem. Cfr. Act. 2, 29; 4, 13. 39. 31.; 9, 27. 28.; 13, 46; 14, 2; 18, 26; 19, 8. 26; 28, 31).

Cum evangelizatores Hierosolymis exeunt, Spiritus magis etiam munere “ducis” fungitur in electione tum personarum, tum missionis viarum. Eius actio praecipue patefit in impulsione missionis, quae reapse, secundum Christi verba ab urbe Hierosolymis dilatatur ad totam Iudaeam et Samariam et usque ad extremum terrae.

Actus referunt sex summaria “sermonum missionalium” ad Iudaeos habitorum primordiis Ecclesiae (Cfr. Act. 2, 22-39; 3, 12-26; 4, 9-12; 5, 29-32; 10, 34-43; 13, 16-41). Hi sermones, qui exemplo sunt, a Petro et a Paulo pronuntiati, Iesum annuntiant, ad “conversionem” invitant, id est ad Christum per fidem accipiendum et ad sinendos se in eum transformari a Spiritu.

Paulus et Barnabas a Spiritu ad gentes aguntur (Cfr. Act. 13, 46-48); quod fit non sine contentionibus et quaestionibus. Quo modo gentes conversae suam in Iesum fidem colere debent? Obstringunturne Iudaismi traditione et circumcisionis lege? In primo Concilio, quod Hierosolymis congregat apud Apostolos variarum Ecclesiarum localium presbyteros, consilium capitur, quod a Spiritu profectum agnoscitur: non esse necessarium gentilem Iudaicae legi obsequi, ut christianus fiat (Cfr. ibid. 15, 5. 11. 28). Exinde Ecclesia portas suas pandit et domus evadit, quam omnes ingredi possunt in eaque sentire se suo commodo vivere, propriam servantes culturam propriasque traditiones, modo ab Evangelio ne sint alienae.

25. Missionarii hanc secuti sunt rationem, exspectata et sperata, angores et dolores, populorum culturam animadvertentes, ut his Christi nuntiarent salutem. Sermones Lystrae et Athenis habiti (Cfr. ibid. 14, 15-17; 17, 22-31). exemplaria putantur pro gentium evangelizatione: in illis Paulus “dialogum confert” cum valoribus culturalibus et religiosis diversorum populorum. Incolas Lycaoniae, qui religionem cosmicam excolebant, monet de experientiis religiosis quae ad cosmum attinent; erga Graecos philosophia utitur et eorum memorat poetas (Cfr. ibid. 17, 18. 26-28). Deus, quem revelare vult, iam in eorum adest vita: is enim illos creavit et arcano populos dirigit et historiam; ut tamen verus Deus cognoscatur, oportet falsos deos respuant, quos sibi ipsi fabricati sunt eumque excipiant, quem Deus misit ut eorum ignorantiam expleret et eorum cordium exspectationi satisfaceret. Hi sermones exemplum praebent efficax insertionis Evangelii in culturam.

Spiritu movente fides christiana prompte patefit ad “gentes”, et Christi testimonium se extendit a praecipuis Mediterranei maris orientalis urbibus Roma tenus et usque ad extremum Occidentem. Spiritus impellit ad longius semper pergendum, non solum geographico sensu, verum etiam ultra fines ethnicos et religiosos, missionis vere universalis causa.

Spiritus missionariam reddit totam Ecclesiam

26. Spiritus credentium coetum incitat ut “communitas fiat”, ut Ecclesia sit. Post primum Petri nuntium die Pentecostes pronuntiatum ac inde secutas conversiones, prima constituitur communitas (Cfr. Act. 2, 42-47; 4, 32-35).

Unum enim ex potissimis missionis propositis est populum congregare in Evangelii auditione, in fraterna communione, in deprecatione et in Eucharistia. Vivere “ex communione fraterna” (koinonia) significat “cor et animam unam” habere (Ibid. 4, 32) sicque ex omni parte communionem instituere: humana, spiritali et materiali. Vera namque christiana communitas prospicit etiam bonis terrenis distribuendis, ne indigentes sint, utque omnes illa bona possint participare “prout cuique opus est” (Ibid. 2, 45; 4, 35). Priscae communitates, in quibus “exsultatio et simplicitas cordis” (Ibid. 2, 46) vigebant, erant alacriter apertae et missionariae: “Habebant gratiam ad omnem plebem” (Ibid. 2, 47). Prius quam actio sit, missio testimonium est et radiatio (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 41-42).

27. Actus indicant missionem primum ad Israel intentam, deinde ad gentes, in multiplicibus gradibus procedere. Imprimis duodecim Apostolorum coetus est qui, uti unum corpus a Petro ductum, bonum nuntium proclamat. Deinde est credentium communitas quae, sua vivendi et agendi ratione, Dominum testatur et gentiles convertit (Cfr. Act. 2, 46-47). Sunt denique missi peculiares, Evangelio nuntiando destinati. Ita communitas christiana Antiochena prima sua mittit membra: cum ieiunassent et oravissent ac Eucharistiam celebrassent, ea rettulit Spiritum Sanctum Paulum et Barnabam elegisse ut mitterentur (Cfr. ibid. 13, 1-4). In suis primordiis ergo missio existimatur communitatis cura et officium, onus Ecclesiae localis, cui quidem opus sunt “missionarii” ut se ad novos fines extendat. Cum iis, qui missi erant, alii sponte novitatem testificabantur, quae ipsorum mutaverat vitam, et dein nascentes communitates, cum Ecclesia apostolica coniungebant.

Actuum lectio ostendit in Ecclesiae initio missionem ad gentes, etsi missionarios “perpetuos” habebat, qui in eam propter singularem vocationem incumbebant, revera fructum consuetum haberi vitae christianae, curam cuiusque credentis, per morum testimonium et nuntium expressum, cum id fieri poterat.  

Spiritus ubique est praesens et efficiens

28. Spiritus peculiari modo se indicat in Ecclesia inque eius membris; attamen eius praesentia et actio universales sunt, sine terminis nec spatii nec temporis (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 53). Concilium Vaticanum II operam illustrat Spiritus in cuiusque hominis corde “per semina verbi”, in inceptis etiam religiosis, in nisibus humanae industriae ad veritatem, ad bonum, ad Deum contendentibus (Cfr. Ad Gentes, 3. 11. 15; Gaudium et Spes, 10-11. 22. 26. 38. 41. 92-93).

Spiritus homini praebet “lucem et vires ut ille summae suae vocationi respondere possit”; “Spiritus dono, homo ad mysterium consilii divini contemplandum et sapiendum fide accedit”; quin, “tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito huic paschali mysterio consocientur” (Gaudium et Spes, 10. 15. 22). Utique Ecclesia scit hominem “incessanter a Spiritu Dei motum, numquam circa problema religionis prorsus indifferentem fore . . . Semper enim homo scire desiderabit, saltem confuse, quae sit significatio suae vitae, suae navitatis, ac suae mortis” (Ibid. 41). Spiritus ergo origo est ipsius exsistentialis et religiosae interrogationis hominis, quae oritur non solum ex fortuitis, sed etiam ex structura ipsa eius, quod is est (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 54).

Praesentia et actio Spiritus non tantum singulos homines contingunt, sed et societatem et historiam, populos, culturas, religiones. Ex Spiritu enim, tamquam ex fonte, alta proposita proficiscuntur et incepta humani generis itinerantis: “Mirabili providentia temporum cursum dirigit et faciem terrae renovat” (Gaudium et Spes, 26). Christus a mortuis suscitatus “per virtutem Spiritus sui in cordibus hominum operatur, non solum venturi saeculi desiderium suscitans, sed eo ipso illa etiam generosa vota animans, purificans et roborans, quibus familia humana suam ipsius vitam humaniorem reddere et totam terram huic fini subiicere satagit” (Ibid. 38). Idem Spiritus Sanctus spargit “semina Verbi”, quae sunt in ritibus et in culturis, eaque recludit ad maturitatem in Christo (Cfr. Lumen Gentium, 17; Ad Gentes, 3. 15).

29. Ita Spiritus qui, “ubi vult, spirat” (Io. 3, 8) et “iam in mundo operabatur antequam Christus glorificaretur” (Ad Gentes, 4), qui “replevit universum et continet omnia et scientiam habet vocis” (Sap. 1, 7), nos impellit ad latius aspiciendum ut eius consideremus actionem semper et ubique praesentem (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 53). Hoc revocamen Nos ipsi fecimus frequenter Nosque gubernavit in occursibus cum diversis populis. Ratio Ecclesiae cum ceteris religionibus a duplici respectu nascitur: “Respectu hominis suis gravioribus de vita interrogationibus responsiones exquirentis, et respectu actionis Spiritus Sancti in homine” (EIUSDEM Allocutio ad Religionum non-Christianarum moderatores quosdam Madrasiae habita, 2, die 5 febr. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 1 (1986) 320; cfr. EIUSDEM Nuntius ad universos Asiae incolas Manilae datus, 2-4, die 21 febr. 1981: l.c., IV, 1 (1981) 453 ss.; EIUSDEM Allocutio ad legatos Religionum non-Christianarum Tokii habita, 3-4, die 24 febr. 1981: l.c., IV, 1 (1981) 507 s.). Congressio Assisiensis diversarum religionum, qualibet exclusa ambigua interpretatione, Nostram voluit confirmare persuasionem, “omnem scilicet veram precationem a Spiritu Sancto suscitari, qui arcano in cuiusvis hominis corde inest” (EIUSDEM Allocutio ad Patres Cardinales et Praelatos familiae ipsius Domini Papae necnon Romanae Curiae, 11, die 22 dec. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 2 (1986) 2028).

Spiritus hic idem est qui in incarnatione, in vita, in morte et resurrectione Iesu est operatus quique in Ecclesia operatur. Non alternat igitur cum Christo, nec explet inane quiddam quod interdum esse putatur inter Christum et Logon. Quod Spiritus in cordibus hominum operatur, in culturis et in religionibus, ad evangelium praeparat (Cfr. Lumen Gentium, 16), nec potest necessitudinem non habere cum Christo, Verbo carne facto Spiritus actione, “ut, perfectus homo, omnes salvaret et universa recapitularet” (Gaudium et Spes, 45; cfr. IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 54).

Universalis Spiritus actio numquam seiungenda est ab actione peculiari, quam is explicat in corpore Christi, quod est Ecclesia. Nam semper Spiritus est, qui operatur, tum cum Ecclesiam vivificat et excitat ad Christum nuntiandum, tum cum seminat et dona sua excolit in omnibus hominibus et populis, Ecclesiam dirigendo ad illa reperienda, provehenda et accipienda per dialogum. Quaelibet Spiritus praesentia cum aestimatione excipienda est et grato animo, sed eam discernere pertinet ad Ecclesiam, cui Christus suum dedit Spiritum, ut illam deduceret in omnem veritatem (Cfr. Io. 16, 13).  

Actio missionalis vix iniit  

30. Nostra aetas, humano genere numquam in suo opere cessante et pervestigationis studioso, postulat actionis missionalis Ecclesiae novum impulsum. Missionis fines et facultates dilatantur, et nos christiani ad animum apostolicum sollicitamur, Spiritus Sancti fiducia nisum. Is est missionis primarum partium actor.

In humani generis historia multae sunt temporum mutationes, quae dynamismum missionalem stimulant, ac semper Ecclesia, a Spiritu mota et ducta, illi cum alacritate et providentia respondit. Nec fructus defuerunt. Recenter celebratum est evangelizationis Rus’ atque Slavorum populorum millennium, dum in eo est, ut quingenti celebrentur anni, ex quo Americae sunt evangelizatae: item, sollemniter dudum commemorata sunt primarum missionum saecularia in quibusdam Asiae, Africae et Oceaniae nationibus. Hodie multae sunt Ecclesiae provocationes subeundae, cum debeat ad novos fines procedere, tum prima missione ad gentes, tum nova populorum evangelizatione, qui iam Christi nuntium acceperunt. Hodie ab omnibus christianis, ab Ecclesiis particularibus et ab Ecclesia universali idem poscitur animus, qui praeteriti temporis missionarios movit, eadem Spiritus vocem audiendi facilitas.

Caput IV

Campi missionis “ad gentes” immensi

31. Dominus Iesus suos misit Apostolos ad omnes personas, ad omnes populos et ad omnia terrarum loca. In Apostolis Ecclesia missionem universalem accepit, quae sine finibus est et totam contingit salutis integritatem, secundum illam vitae plenitudinem, quam Christus venit allatum (Cfr. Io. 10, 10): ea “missa est ad caritatem omnibus hominibus et gentibus manifestandam et communicandam” (Ad Gentes, 10).

Unica est haec missio, cum eandem habeat originem idemque propositum; sed in ea diversa sunt officia et actionis genera. Ante omnia est actio missionalis, quam vocamus “missionem ad gentes”, ratione habita cum Decreto conciliari: de primaria Ecclesiae actione agitur, essentiali nec umquam conclusa. Namque Ecclesia “nequit renuntiare perenni muneri Evangelium ferendi omnibus - hodie pluries decies centena virorum mulierumque millia sunt - qui nondum Christum hominum Redemptorem agnoscunt. Hoc autem est munus proprie missionarium quod Iesus Ecclesiae suae contulit ac cotidie confert” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 35).

Conspectus religiosus varius et frequens

32. Hodie sumus exadversum condicionem religiosam variam et mutantem: populi se movent; res sociales et religiosae, quae olim clarae erant et definitae, in status implicatos se vertunt. Quaedam, quae fiunt, satis sit meditari: urbanae vitae nimiam cupiditatem, migrationes glomeratas, profugorum motus, christianae fidei amissionem in Nationibus antiquae christianitatis, efficacitatem insurgentem Evangelii eiusque valorum in Nationibus, quarum incolae maximam partem christiani non sunt; crebritatem religionum messianicarum et religiosarum sectarum. Est haec condicionum religiosarum et socialium commutatio quae efficit ut difficile re distinctiones et ecclesiales categoriae adhibeantur, quibus eramus assueti. Iam ante Concilium quaedam magnae urbes, vel terrae christianae, dicebantur “loca missionis”, factae esse, nec insequentibus annis est condicio rerum mutata.

Alioquin, actio missionalis fructus edidit copiosos in omnibus mundi partibus; quam ob causam exsistunt Ecclesiae constitutae, nonnumquam tam solidae et maturae, ut bene prospiciant suarum communitatum necessitatibus et simul personas mittant ad evangelizandum in alias Ecclesias et regiones. Hinc discrepantia cum plagis antiquae christianitatis, quas necessarium est iterum evangelizari. Quocirca nonnulli secum quaerunt utrum loquendum sit de actione missionali specifica vel certis et definitis eius provinciis, an agnoscendum sit unam esse condicionem missionalem, indeque nonnisi unam esse missionem, ubique aequalem.

Difficultas interpretandi rem hanc implicatam et mutabilem respectu mandati evangelizationis iam patet ex “verborum indice missionali”; exempli gratia, dubitatio est in usurpandis vocibus “missionibus” et “missionariis”, quae iam veteres habentur et resonantiis historicis improbandis gravatae; satius existimatur nomine uti substantivo “missione” in singulari et adiectivo “missionario” ad indicandam omnem Ecclesiae navitatem.

Haec difficultas veram indicat mutationem, quasdam habentem utilitates. Reditus, qui dicitur, vel reversio missionum ad missionem Ecclesiae, confluens missiologiae in ecclesiologiam et utriusque interpositio in consilium trinitarium salutis, actionem missionalem refoverunt, non acceptam uti officium in Ecclesiae margine positum, sed intimae vitae eius insertam, uti fundamentalem curam totius populi Dei. Sed cavendum est ne coaequentur condiciones valde inter se diversae nec, si non aboleantur, missio et missionarii ad gentes minuantur. Totam Ecclesiam esse missionariam non impedit quominus exsistat specifica ad gentes missio, sicut omnes catholicos esse debere missionarios, nedum impediat, exigit ut sint “missionarii ad gentes et perpetui” ex vocatione specifica.

Missio ad gentes suam servat vim

33. Actionis differentia in unica Ecclesiae missione non ex causis oritur ipsius missionis propriis, sed ex condicionibus in quibus illa explicatur (Cfr. Ad Gentes, 6). Si mundus huius aetatis respectu evangelizationis consideratur, tres possunt condiciones distingui.

Ea, imprimis, ad quam intendit actio missionalis Ecclesiae: populorum, scilicet, humanorum coetuum, contextuum socialium et culturalium, in quibus aut Christus et eius Evangelium noti non sunt, aut in quibus desunt communitates christianae maturae, quae possint, in rerum locorumque adiunctis, ubi sunt, fidem exprimere aliisque humanis coetibus eandem nuntiare. Haec est proprie missio ad gentes (Ibid.).

Sunt deinde communitates christianae, quae aptis solidisque structuris ecclesiasticis instructae sunt, fide sunt et vita ferventes, Evangelii testimonium disseminant in suis locis et officium animadvertunt missionis universalis. In illis actio, vel cura pastoralis, explicatur Ecclesiae.

Est denique condicio interposita, praesertim in Nationibus antiquae christianitatis, sed etiam aliquando in Ecclesiis iunioribus, ubi integri baptizatorum coetus vivum sensum fidei amiserunt, aut prorsus se non iam membra agnoscunt Ecclesiae, vitam viventes a Christo remotam et ab eius Evangelio. In hoc casu “nova evangelizatio” vel “iterata evangelizatio” est necessaria.

34. Actio missionalis specifica, aut missio ad gentes, ad “populos vel coetus non in Christum credentes” se vertit, “qui longe sunt a Christo”, in quibus Ecclesia “nondum radicata est” (Ibid. 6, 23; cfr. 27), quorumque culturae non sunt evangelio perfusae (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 18-20).

Ea distinguitur a ceteris ecclesialibus navitatibus, quia se confert ad coetus et ambitus non christianos ob absentiam aut inopiam nuntii evangelici et praesentiae ecclesialis. Indolem igitur habet operis nuntii Christi eiusque Evangelii, aedificationis Ecclesiae localis, progressionis bonorum Regni. Huius missionis ad gentes proprietas ex eo oritur, quod se ad “non christianos” dirigit. Oportet ergo caveatur ne hoc “munus specifice missionarium, quod Iesus Ecclesiae suae contulit ac quotidie confert” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 35) res levis fiat in universa totius populi Dei missione et, idcirco, neglegatur aut de memoria excidat.

Ceterum, termini inter curam pastoralem fidelium, novam evangelizationem et actionem missionalem specificam non manifesto statui possunt, et vix credi potest inter eas discidia excitari aut seiunctas partes. Non est tamen amittendum studium nuntii et constitutionis novarum apud populos vel coetus humanos Ecclesiarum, in quibus nondum sunt, quandoquidem hoc est munus Ecclesiae, quae ad omnes populos mittitur extremorum terrae finium tenus. Sine missione ad gentes ipsa Ecclesiae ratio missionalis esset suae fundamentalis significationis expers suaeque exemplaris effectionis.

Est etiam notandus verus crescensque multiplicium salvificarum actionum Ecclesiae mutuus conexus: alia enim ad aliam vim habet, eam postulat, adiuvat. Missionalis dynamismus permutationem efficit inter Ecclesias et ad mundum externum dirigit, cum effectibus omni ex parte fructuosis. Ecclesiae antiquae christianitatis, exempli causa, haerentes in gravissimo novae evangelizationis officio, melius intellegunt se missionarias esse non posse erga non christianos aliarum Nationum et Continentium, si omnes curas in non christianos domus suae non intendant: actio missionalis ad intra signum est credibile et incitatio ad actionem missionalem ad extra, et vicissim.

Ad omnes populos, etsi difficultates exsistunt

35. Missio ad gentes immani praepeditur onere, quod minime desinit; immo, sive respectu numeri, ad gentium incrementum pertinentis, sive respectu sociali-culturali propter novarum necessitudinum, coniunctionum ortum et condicionum mutationes, ad ampliores etiam fines se extensura esse videtur. Munus nuntiandi Christum omnibus populis immensum apparet et non congruens cum Ecclesiae viribus humanis.

Difficultates insuperabiles videntur et infringere animos possent, si de opere solum humano ageretur. Quaedam Nationes missionariorum ingressum prohibent; aliae non solam evangelizationem vetant, sed etiam conversionem et vel cultum christianum. Alibi impedimenta sunt naturae culturalis: nuntii evangelici traditio nullius momenti ducitur et incomprehensibilis, et conversio proprii populi propriaeque culturae relictio putatur.

36. Nec desunt difficultates intus in populo Dei inclusae, quae etiam acerbissimae sunt. Iam antecessor Noster Paulus VI imprimis indicavit fervoris inopiam, quae gravissima est, cum sit domestica quaeque e lassitudine patet, e frustratione, ex accommodatione, e neglegentia et praecipue e gaudii et spei defectione (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 80). Muneri missionali Ecclesiae magno impedimento sunt etiam praeterita et praesentia christianorum discidia (Cfr. Ad Gentes, 6), Nationum iam christianarum amissio fidei christianae, vocationum ad apostolatum deminutio, fidelium et christianarum communitatum testimonia contraria, qui in vita sua Christi exemplum non sequuntur. Sed una ex causis maioris momenti, ob quam cura missionalis friget, est sensus remissus, large quidem diffusus in christianis quoque, saepe opinionibus theologicis vitiosis nisus et relativismi religiosi vestigiis impressus, qui ad putandum inducit “aliam religionem tantidem esse ac aliam”. Addere possumus - sicut idem Pontifex affirmavit - aliquos esse “titulos evangelizationi contrarios. Omnium insidiosissimi ii sunt, quibus quis contendit se hac vel alia doctrina, a Concilio proposita, fulciri et sustineri” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 80).

Quod ad hoc pertinet, vehementer theologos adhortamur et qui artem exercent libros typis edendi et vulgandi ad magis magisque missioni inserviendum, ut altam inveniant gravis ministerii sui significationem, in via recta sentiendi cum Ecclesia. Non debemus, ob internas et externas difficultates, deteriora semper praemetuere vel desides esse.

Quod magnum momentum habet - hic et in omni parte vitae christianae - fiducia est, quae ex fide oritur, id est ex persuasione non nos primas agere partes missionis, sed Iesum Christum et Spiritum eius. Nos adiutores sumus et, cum omnia fecerimus, quae possumus, dicere debemus: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” (Luc. 17, 10).

Missionis ad gentes fines

37. Missio ad gentes fines non habet ex Christi universali mandato. Varii tamen fines adumbrari possunt, in quibus ea ad effectum adducitur, ita ut eius status vera habeatur descriptio.

a) Fine territoriales. Actio missionalis ex more definita est pro certis territoriis. Concilium Vaticanum II hanc rationem territorialem agnovit missionis ad gentes (Cfr. Ad Gentes, 6), quae nunc quoque magni ponderis est ad stabilienda officia, diciones et actionis terminos geographicos. Verum quidem est missioni universali respondere debere prospectum universalem: Ecclesia namque probare non potest fines geographicos et obstacula civilia, quae officiant vel impedimento sint eius praesentiae missionali. Sed verum quoque est actionem missionalem ad gentes, cum differat a cura pastorali fidelium et a nova evangelizatione religionis non colentium, exerceri in territoriis et apud coetus humanos bene terminis circumscriptos.

Iuvenum Ecclesiarum multiplicatio recentibus temporibus ne decipiat. In territoriis his Ecclesiis concreditis, praesertim in Asia, sed etiam in Africa et partim in America quoque Latina et in Oceania, multae sunt plagae non evangelizatae: integri populi et areae culturales magni momenti, in non paucis Nationibus praevalentes, nondum nuntium evangelicum acceperunt nec Ecclesiae localis praesentiam (Cfr. ibid. 20). Etiam in Nationibus more tradito christianis regiones sunt regimini peculiari missionis ad gentes creditae, cum coetibus et locis non evangelizatis. Necesse est idcirco non solum in his Nationibus nova fiat evangelizatio, sed aliquibus in casibus prior evangelizatio (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio habita ad eos qui Conventui Consilii Episcoporum Europae interfuerunt, 1-2, die 11 oct. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 2 (1985) 910 s.).

Condiciones tamen non sunt eiusdem naturae. Etsi conceditur affirmationes de munere missionali Ecclesiae non esse credibiles, nisi sincera cura novae evangelizationis in Nationibus antiquae christianitatis confirmentur, iustum tamen non videtur condicionem populi, qui numquam Christum novit exaequare condicioni alius populi qui eum cognitum et acceptum reiecit, vivere pergens nihilo minus in cultura magnam partem principiis et valoribus evangelicis imbuta. Sunt hae duae condiciones, quoad fidem, substantialiter diversae.

Ratio igitur geographica, etsi non satis definita et semper temporaria, index adhuc manet finium ad quos se dirigere debet actio missionalis. Exstant Nationes et regiones geographicae et culturales in quibus desunt communitates christianae autochthones; in aliis terris hae tam parvae sunt, ut praesentiae christianae signum notabile non sint; vel hae communitates dynamismo ad suas societates evangelizandas carent vel ad multitudines pertinent numero minores, culturae praeponderanti Nationis non insertas. Praesertim in Continenti Asiatica, ad quam praecipue missio ad gentes verti deberet, christiani exiguus numerus sunt, quamvis interdum significantes motus conversionis fiunt ibidem et eximii praesentiae christianae modi conspiciuntur.

b) Humanae consortiones et phaenomena socialia nova. Rapidae et graves mutationes quae mundi huius temporis propriae sunt, praecipue mundi Meridianae partis, fortem habent vim ad missionalem imaginemubi olim erant condiciones humanae et sociales stabiles, nunc omnia moventur.

Considerentur, exempli causa, in urbes nimium commigrandi studium, frequens urbium incrementum, potissimum ubi fortius est pondus demographicum. Iam nunc in non paucis Nationibus sesqui maior populus vivit in aliquibus magnis urbibus, ubi hominis difficultates saepe in peiorem partem vertuntur etiam propter anonymiam, in qua crescentes hominum multitudines submersas se sentiunt.

Recentibus temporibus actio missionalis explicata est praesertim in regionibus remotis, distantibus a sedibus ad humanum cultum deductis et propter communicationis, sermonis, aëris difficultatem imperviis. Nunc missionis ad gentes imago fortasse in via mutationis est: loca potiora magnae urbes esse debent, in quibus mores nascuntur novi, et vitae, culturae atque communicationis exempla, quae dein in populos valent. Verum est “ultimorum electionem” inducere debere ad coetus humanos non neglegendos magis segreges et solitarios, sed verum est etiam evangelizari non posse personas aut parvos coetus simulque sedes neglegi, ubi - dici potest - humanitas nova oritur et nova progressionis exemplaria formantur.

Quod ad futurum respicit, iuvenes relinqui non possunt, qui iam multis in Nationibus sunt populi sesqui maior pars. Quod modo effici potest, ut Christi nuntius ad iuvenes non christianos perveniat, qui integrarum Continentium posteritas sunt? Evidenter opes ordinariae actionis pastoralis non iam satis sunt: opus sunt consociationes, Instituta, coetus et circuli iuvenum, incepta culturalia et socialia pro iuvenibus. En provincia, in qua novi Motus ecclesiales magnam habent facultatem totos se operi tradendi.

Inter magnas mundi huius aetatis mutationes, migrationes rem novam attulerunt: non christiani frequentissimi in Nationes veniunt antiquae christianitatis, novas creantes opportunitates congressuum, commercia culturalia, Ecclesiam sollicitantes ad curam adhibendam de receptione, de dialogo, de auxilio et, paucis, de sodalitate. Inter migrantes peculiarem omnino obtinent locum perfugae maximaque sunt digni consideratione. Hi in mundo iam multa decies centena milia sunt nec augeri desinunt: condiciones effugerunt oppressionis civilis et inhumanae miseriae, annonae caritatum et siccitatis quam maxime calamitosas. Ecclesia eos debet excipere in campum suae apostolicae curae.

Demum, memorari possunt paupertatis condiciones, saepe intolerabilis, quae gignuntur in non paucis Nationibus et initium afferunt migrationum multitudinum. Credentium in Christum communitas eiusmodi inhumanis condicionibus provocatur; nuntius Christi et Regni Dei fieri debet instrumentum horum populorum redemptionis humanae.

c) Plagae culturales, vel aereopagi praesentes. Paulus, cum, post nuntiatum pluribus in locis Evangelium Athenas pervenisset, Areopagum adiit, ubi Evangelium nuntiavit sermones usus apto et intellectu facili in illo loco (Cfr. Act. 17, 22-31). Erat tunc Areopagus populi docti Atheniensis domicilium culturae, et potest nunc symbolus haberi novorum locorum, in quibus est Evangelium proclamandum.

Primus huius aetatis areopagus est scaena communicationis, quae ad redigendum in unum genus humanum idemque reddendum - uti dici solet - “vicum universum”, procedit. Instrumenta communicationis socialis tantum adepta sunt momentum, ut multis sint nuntii monitorii et institutorii praecipuum instrumentum, regulae et consilii ad suas ipsorum, familiares, sociales se gerendi rationes. Novae proles, imprimis, in mundo vivunt instrumentorum communicationis condicionibus astricto. Eiusmodi areopagus fortasse est neglectus aliquantulum. Praeferuntur plerumque alia instrumenta nuntii evangelici et formationis, cum instrumenta communicationis singulorum consiliis relinquantur aut parvorum coetuum et solummodo ratione secundaria in pastorale propositum ingrediantur. Instrumentorum communicationis tamen non solum est nuntium amplificare. Res gravior agitur, quandoquidem ipsa recentis culturae evangelizatio magnam partem e vi eorum pendet. Non satis est ergo illis uti ad diffundendum nuntium christianum et Ecclesiae Magisterium, sed oportet compleatur ipse nuntius huius “novae culturae” communicatione huius aetatis partae. Implicata est quaestio, quoniam haec “nova cultura” oritur magis quam e rebus ipsis, ex eo quod novi sunt modi communicandi per novos sermones, novas technicas, novos habitus psychologicos. Decessor Noster Paulus VI dixit: “Discidium inter Evangelium et culturam sine dubio detrimentosus nostri temporis casus est” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 20): et Nos putamus hodiernae communicationis campo plene hoc iudicium confirmari.

Multi alii areopagi sunt hac aetate, quos Ecclesiae actio missionalis petere debet. Exempli gratia: pacis, progressionis et liberationis populorum cura; hominis et populorum iura, eorum praesertim, qui numero inferiores sunt; mulieris et pueri processus; rerum naturae tutela, campi sunt Evangelii lumine illustrandi.

Mentio est etiam facienda amplissimi areopagi culturae, scientiae pervestigationis, necessitudinum inter omnes gentes, quae dialogo favent et ad novas ducunt rationes vitae. Oportet ad has nostrae aetatis postulationes attendere iisque distineri. Homines sentiunt se veluti nautas esse in vitae mari ad maiorem usque unitatem et necessitudinem vocatos. Quaestionum exsistentialium exquisitiones scrutandae sunt, tractandae, experiendae communi omnium opera. Hinc corpora et conventus ex omnibus nationibus ostendunt se maius in dies momentum habere in multis vitae humanae partibus, tum cultura et disciplina politica, tum oeconomia et investigatione. Christiani, qui in hac vivunt internationali ratione, meminisse suum debent officium Evangelium testificandi.

38. Aetas nostra dramatica simul est et fascinosa. Cum enim hinc homines prosperitatem bonorum externorum insequi videantur et se plus plusque in dies mergere in materialismum, qui dicitur, consumptorem, illinc anxia significationis quaesitio, vitae interioris cupiditas, aviditas discendi formas modosque se colligendi et precationis apparent. Non solum in culturis religiositate imbutis, sed etiam in societatibus saecularibus moribus infectis vita spiritalis conquiritur uti remedium humanitatis amissionis. Hoc, quod “recursus religiosus” dicitur, quamvis non sine ambiguitate sit, accitum tamen continet. Ecclesia immensum habet patrimonium generi humano suppeditandum in Christo, qui se profitetur “viam, veritatem et vitam”. Via christiana est ad occursum cum Deo, ad deprecationem, ad ascesim, ad sensus vitae inventionem. Etiam hic est areopagus evangelizandus.

Fidelitas erga Christum et libertatis hominis provectio

39. Omnia actionis missionalis genera conscientia notantur provehendi hominis libertatem ei Iesum Christum nuntiando. Ecclesia fidelis esse debet erga Christum, cuius corpus est et missionem continuat. “Ecclesia procedere debet ac ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et sui ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per resurrectionem suam victor processit” (Ad Gentes, 5; cfr. Lumen Gentium, 8). Ecclesia igitur debet prorsus eniti et contendere ut suam exsequatur missionem in mundo et omnes populos possit attingere; idque facere ei etiam ius est, quod Deus eidem dedit ut suum ad effectum consilium duceret. Libertas religiosa, interdum etiamnum minuta et coacta, initium est et pignus omnium libertatum, quae personarum et populorum bonum commune tutum reddunt. Optandum est ut omnibus ubique terrarum vera concedatur religiosa libertas; et quidem Ecclesia curat ut hoc in omnibus fiat Nationibus, praesertim in illis ubi catholici maior pars sunt, ubi ea maiorem habet efficacitatem. Non agitur tamen quaestio de religione numero pleraque aut inferiore, sed de iure, quod abalienari non potest, omnium et cuiusque personae humanae.

Ceteroqui Ecclesia ad hominem se vertit, plene eius libertatem observans (Cfr. Dignitatis Humanae, 3-4; PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 79-80; IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 12): missio libertatem non cogit, sed ei potius favet. Ecclesia proponit, nihil imponit: reveretur personas et culturas, et cessat ante conscientiae sacrarium. Iis, qui varias causas confingentes, Ecclesiae missionali obstant actioni, repetimus: “Aperite portas Christo”.

Appellamus omnes Ecclesias particulares, novellas et antiquas. Mundus magis magisque procedit ad se in unum redigendum usque; oportet spiritus evangelicus omnia infringat repagula quae ex cultura, nimio suae gentis studio oriuntur, omnem interclusionem vitando. Benedictus XV missionarios sui temporis monuit, “si suae dignitatis immemores, potius de terrena patria quam de caelesti cogitarent” (BENEDECTI XV Maximum Illud). Idem admonitum valet nunc in Ecclesias particulares: Pandite vos missionariis, cum, “quaelibet particularis Ecclesia, quae sua voluntate ab universali Ecclesia seiungatur, necessitudinem suam cum Dei consilio amittat et sua ecclesiali indole pauperior fiat” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 62).

In Meridiem inque Orientem mentem intendere

40. Etiam his temporibus actio missionalis est maxima Ecclesiae provocatio. Exeunte Redemptionis altero millennio, clarius apparet populos, qui nondum primum Christi nuntium acceperunt, maiorem esse humani generis partem. Actionis missionalis ratio recentiorum temporum est profecto secunda: Ecclesia condita est in omnibus Continentibus, immo maior pars fidelium et Ecclesiarum localium non iam in vetere Europa est, sed in Continentibus, quas missionarii his saeculis fidei reserarunt.

Verumtamen, “extremi terrarum fines”, ad quos est Evangelium ferendum, plus plusque recedunt, et Tertulliani sententia, secundum quam “Evangelium est in universa terra et omnibus gentibus nuntiatum” (Cfr. TERTULLIANI De praescriptione haereticorum, 20: CCL 1, 201 s.), longe abest ut ad effectum adducta sit: missio ad gentes adhuc est in primordiis. Novi populi in mundi scaenam irrumpunt, qui et ipsi ius habent nuntium salutis accipiendi. Gentium incrementum in Meridie et in Oriente, in Nationibus non christianis, efficit ut personarum numerus, quae Christi redemptionem ignorant, augeatur.

Oportet igitur mentem missionalem in eas plagas intendere inque eas culturae sedes, quae sunt extra evangelicum effectum. Omnes in Christum credentes tamquam partem necessariam fidei suae sentire debent apostolicum studium gaudium et lucem eius aliis transmittendi. Hoc studium fieri debet - ut ita dicamus - cupiditas, fames et sitis Dominum patefaciendi, cum aspectus dilatatur ad immensos mundi non christiani fines.

Caput V

Missionis viae

41. “Activitas missionalis nihil aliud est et nihil minus, quam propositi Dei manifestatio seu Epiphania et adimplementum in mundo et in eius historia, in qua Deus, per missionem, historiam salutis manifeste perficit” (Ad Gentes, 9; cfr. cap. 2, 10-18). Quibus Ecclesia utitur viis ut hunc consequatur exitum?

Missio aliquid est unicum, sed compositum et multis modis explicatur, quorum aliqui peculiaris sunt momenti in praesenti Ecclesiae et mundi condicione.

Prima missionis forma est testimonium

42. Homo nostrae aetatis in testes magis credit quam in magistros (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 41), in experientiam, quam in doctrinam, in vitam factaque, quam in theorias. Prima et pernecessaria missionis forma est vitae christianae testimonium. Christus, cuius nos missionem continuamus, “testis” est praecipuus (Apoc. 1, 5; 3, 14) et christianae testificationis exemplar. Spiritus Sanctus Ecclesiam in itinere comitatur et participem facit testimonii, quod ipse de Christo dicit (Cfr. Io. 15, 26-27).

Prima testimonii forma vita est ipsa missionarii, familiae christianae et communitatis ecclesialis, quae ostendit novam se gerendi rationem. Missionarius qui cum simplicitate, etsi limitibus humanisque vitiis obnoxius, secundum exemplum Christi vivit, est Dei index et rerum naturam transcendentium. Sed omnes in Ecclesia, divinum Magistrum imitari nitentes, testificari possunt et debent (Cfr. Lumen Gentium, 28. 35. 38; Gaudium et Spes, 43; Ad Gentes, 11. 12), quod multis in casibus unicus est modus, quo possibile est missionarios esse.

Testimonium evangelicum, quod mundus acrius sentit, est personis attendere et caritati erga pauperes et parvulos et patientes. Gratuito se gerere hac in agendi ratione hisque in actibus, qui multum discrepant a nimio amore sui, qui in homine inest, elicit subtiles interrogationes, quae ad Deum et ad Evangelium animum convertunt. Etiam paci inservire, iustitiae, hominis iuribus, humanae progressioni, est Evangelii testimonium, si signum est curae de personis et ad hominis integram progressionem spectat (Cfr. PAULI VI Populorum Progressio, 21. 42).

43. Christianus et communitates christianae vivunt penitus vitae suorum populorum inserti signumque sunt Evangelii etiam in fidelitate erga patriam suam, populum suum, nationis culturam, semper tamen pro libertate quam attulit Christus. Christianismus patet ad sodalitatem universalem, quandoquidem omnes homines filii sunt eiusdem Patris et in Christo fratres.

Ecclesia vocatur ad suum dandum Christo testimonium animose se gerendo et prophetice adversus corruptelam politici et oeconomici dominatus; gloriam non quaerendo nec bona externa; bonis suis utendo pro pauperioribus et Christi vitae simplicitatem imitando. Ecclesia et missionarii debent etiam humilitatem testificari imprimis erga se ipsos, quae facultas evadit se iudicandi, quod ad personalem et communitatis condicionem attinet, ut in suis moribus id corrigant, quod est contra Evangelium et Christi vultum deturpat.

Primus Christi Salvatoris nuntius

44. Nuntius principatum in missione tenet perennem. Non potest Ecclesia ab aperto Christi mandato se subtrahere, non potest homines “bonum nuntium” celare se a Deo diligi et salvari. “Evangelizatio semper continebit - velut fundamentum et centrum et culmen totius suae dynamicae virtutis - etiam claram hanc asseverationem: in Iesu Christo, salutem offerri unicuique homini, tamquam donum gratiae et misericordiae ipsius Dei” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 27). Omnia actionis missionalis genera ad hanc tendunt asseverationem, quae revelat, inque illud introducit, mysterium absconditum a saeculis et in Christo detectum (Cfr. Eph. 3, 3-9; Col. 1, 26-29), quod est in medio missionis et vitae Ecclesiae, tamquam totius evangelizationis fundamentum.

In multiplici missionis natura, primus nuntius principem obtinet locum, et pernecessarium, quoniam introducit “in mysterium amoris Dei, qui vocat ad personale commercium cum Seipso in Christo ineundum” (Ad Gentes, 13) et ad conversionem aperit viam. Fides ex nuntio oritur, et omnis ecclesialis communitas originem accipit et vitam a responsione personali cuiusque fidelis ad eiusmodi nuntium (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 15; Ad Gentes, 13-14). Sicut consilium salvificum in Christo positum est, ita missionalis actio spectat ad eius mysterii declarationem.

Nuntii argumentum est Christus crucifixus, mortuus et a mortuis suscitatus: plena et vera per eum a malo, a peccato et a morte liberatio efficitur; per eum Deus “novam vitam” donat, divinam et aeternam. Hic est “bonus nuntius, qui hominem mutat et humanam historiam quemque omnibus populis cognoscere ius est. Qui nuntius fieri debet in vitae hominis et populorum contextu, qui eum accipiunt. Salus et liberatio, quas Christus attulit, ad totam pertinent hominis vitam, in tempore et in aeternitate, hinc et iam nunc incipientes, personarum et communitatum vitam evangelico spiritu mutantes. Nuntius faciendus est cum amoris et aestimationis habitu in eum qui audit, certo definitoque atque ad adiuncta accommodato sermone. In eo Spiritus operatur et communionem instituit inter missionarium et auditores, quae quidem fieri potest, cum ille et hi per Christum cum Patre ineant communionem (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 42. 64).

45. Nuntius, quoniam cum tota fit ecclesiali communitate, numquam quidquam est ad singulas pertinens personas. Missionarius est praesens et operatur ex accepto mandato et, tametsi solus est, vinculis invisibilibus, sed arctis, universae Ecclesiae navitati evangelizatrici coniungitur (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 60). Auditores, ante post, communitatem vident pone eum, quae illum misit et sustentat.

Nuntius fide incitatur, quae in missionario alacritatem excitat et fervorem. Sicut iam dictum est, Actus hunc habitum verbo “parresia” definiunt, quae loqui cum libertate et fiducia significat: quo verbo sanctus Paulus utitur: “Fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine” (1 Thess. 2, 2). “Orantes . . . et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me loqui” (Eph. 6, 18-20).

In Christo non christianis nuntiando missionarius persuasum habet in singulis et in populis esse, Spiritus virtute, exspectationem, etsi insciam, cognoscendi de Deo, de homine veritatem, de via quae ad liberationem ducit a peccato et a morte. Ardor in Christo nuntiando ex opinione proficiscitur huiusmodi exspectationi respondendi; quam ob rem missionarius nec animo deficit nec a sua fide testificanda desistit in locis aversis et indifferentibus. Scit enim in se loqui Spiritum Patris (Cfr. Matth. 10, 17-20; Luc. 12, 11-12) et licere sibi cum Apostolis repetere: “Nos sumus testes horum, et Spiritus Sanctus” (Act. 5, 32). Scit se non humanam nuntiare veritatem, sed “Verbum Dei”, quod arcanam et intimam habet virtutem (Cfr. Rom. 1, 16).

Signum supremum est vitae devotio, qua mors accipitur ad fidem in Iesum Christum testificandam. Sicut semper in historia christiana, “martyres”, id est testes, multi sunt et Evangelii itineri necessarii. Frequentes etiam hac nostra aetate sunt: episcopi, sacerdotes, religiosi et religiosae, laici, interdum heroes ignoti, qui pro fide testificanda vitam profundunt. Nuntii et testes hi potissimum sunt.

Conversio et Baptismus

46. Verbi Dei nuntiatio ad christianam conversionem spectat, plenum nempe sincerumque obsequium erga Christum et eius Evangelium per fidem. Donum Dei est conversio, Trinitatis ipsius opus: Spiritus enim est qui cordium reserat portas ut credere possint homines Domino eumque “profiteri” (Cfr. 1 Cor. 12, 3). De illo autem qui per fidem ad ipsum accedit dicit Iesus: “Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum” (Io. 6, 44).

Iam vero exprimitur a principio conversio fide quadam universali ac radicali, quae nec fines Dei dono statuit nec retardationes. Eodem tamen tempore motum aliquem concitatum parit et continuatum, qui per totam vitam resistit cum transitum sane poscat diuturnum a “vita secundum carnem” ad “vitam secundum Spiritum” (Cfr. Rom. 8, 3-13). Significat proinde salvificum Christi principatum ultro amplecti eiusque fieri discipulum.

Hanc ad conversionem vocat Ecclesia omnes ex Ioannis Baptistae exemplo, qui ad Christum aperiebat viam “praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum” (Marc. 1, 4) necnon ipsius etiam Christi, qui “postquam . . . traditus est Ioannes, venit . . . in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: «Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio»” (Ibid. 1, 14-15).

Hodie autem cohortatio illa ad conversionem, quae a missionariis in non-christianos dirigitur, in controversiam adducitur vel silentio praeteritur. In eo enim actus percipitur “proselytismi”; sufficere nempe dicitur homines adiuvare quo magis sint homines aut propriae religioni fideliores, satis porro esse exstruere communitates quae pro iustitia et libertate, pro pace et mutua coniunctione operari valeant. At obliviscuntur cuique personae ius esse Dei “bonum nuntium” accipiendi, qui se detegit scilicet atque concedit in Christo, ut suam quisque exsequatur plene vocationem. Huius quidem eventus magnitudo in vocibus Iesu resonat mulieri Samaritanae prolatis: “Si scires donum Dei” itemque in optato illo inconscio sed fervido mulieris: “Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam” (Io. 4, 10-15).

47. Apostoli dein a Spiritu Sancto permoti cunctos hortabantur ut vitae viam mutarent seque converterent et baptismum reciperent. Continuo namque post Pentecosten vehementer adloquitur Petrus turbam“His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: «Quid faciemus, viri fratres?" Petrus vero ad illos: "Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus»” (Act. 2, 37-38).Quo ipse die tria circiter hominum milia baptizavit. Pariter Petrus, claudo sanato, multitudinem appellat iteratque: “Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata” (Ibid. 3, 19).

Conversio sic ad Christum cum baptismo ipso iungitur: quod quidem fit non ex usu Ecclesiae solo, verum Christi e voluntate qui suos misit ut docerent omnes gentes et baptizarent (Cfr. Matth. 28, 19); hoc evenit etiam ex intrinseca illa necessitate suscipiendae in illo vitae plenitudinis“Amen, amen dico tibi” - ait Iesus ad Nicodemum - “nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei” (Io. 3, 5). Etenim nos ad vitam Dei filiorum denuo baptismus generat, cum Christo coniungit nos in Sanctoque Spiritu ungit: ille igitur haud simplex conversionis est sigillum, veluti exterius quoddam signum unde ea monstretur confirmeturque, verum sacramentalis actus qui indicat consummatque novam hanc ex Spiritu nativitatem, vera et incorruptibilia cum Trinitate vincula contrahit, homines Christi corporis reddit membra, quod est Ecclesia.

Haec sunt profecto omnia in oculis ponenda, quoniam complures ibi omnino, ubi missio ad gentes agitatur, proclives sunt ad hanc in Christum conversionem a baptismo ipso segregandam, utpote quem minime necessarium esse arbitrentur. Verum quidem est locis quibusdam subesse aspectus sociologicos, ad baptismum nempe pertinentes, qui eius veram obscurent fidei significationem. Id variis tribuitur elementis historiae culturaeque, quae sunt prorsus amovenda ubicumque persistunt, ut regenerationis spiritalis sacramentum toto suo effulgeat in momento: et hoc opus absolvere debent locales communitates ecclesiales. Item porro constat plures homines affirmare intus se cum Christo vinciri eiusque cum doctrina, at sacramentali ratione nolle ligari, quoniam praeiudicatas suas ob opiniones vel ipsorum Christianorum culpas comprehendere veram Ecclesiae indolem nequeant, fidei videlicet amorisque mysterii (Cfr. Lumen Gentium, 6-9). Hos autem cupimus Nos cohortari sese ut Christo totos aperiant, simul autem commonentes, si attrahentem Christi vim experiantur, ipsum prius Ecclesiam statuisse veluti “locum” ubi quis eum reapse convenire possit. Eodem pariter tempore fideles admonemus et christianas communitates ut vita sua nova Christum veraciter testificentur.

Omnis nimirum homo conversus donum est Ecclesiae datum secumque grave infert officium pro ea, non modo quia ad baptismum per catechumenatum est parandus ac deinde religiosa institutione sustentandus, sed quod, praesertim si est adultus, novum quendam impetum importat, fidei ardorem, cupiditatem in Ecclesia reperiendi Evangelium ad vitam traductum. Decipiatur conversus si, ecclesialem ingressus communitatem, inibi vitam deprehendat fervore carentem signisque renovationis. Conversionem ideo praedicare nobis haud licet nisi cotidie nos ipsi convertimus.

Ecclesiarum localium constitutio

48. Ubi iam subsistit, in Ecclesiam conversio et baptismus inserunt hominem vel poscunt ut novae excitentur communitates Iesum Servatorem ac Dominum profitentes. Haec quidem pars consilii Dei est cui “placuit . . . homines non tantum singulatim, quavis mutua connexione seclusa, ad vitae Suae participationem vocare, sed eos in populum constituere, in quo filii sui, qui erant dispersi, in unum congregarentur” (Ad Gentes, 2; cfr. Lumen Gentium, 9).

Hoc propositum sibi habet missio ad gentes: ut christianae condantur communitates, ut Ecclesiae ad perfectam sui maturationem prosperentur. Unus hic finis praecipuus propriusque est missionalis navitatis, ut dici ea non possit revera explicata donec particularem novam Ecclesiam, rite ad munus fungendum aptam, in loco aedificaverit. Quo de argumento abunde loquitur Decretum “Ad Gentes” (Cfr. Ad Gentes, cap. 3, 19-22); et post Concilium sententia aliqua theologica est enucleata ad ponendum in luce totum Ecclesiae mysterium in unaquaque particulari contineri Ecclesia, modo ne ab aliis sese haec segreget sed in communione cum universali Ecclesia perstet vicissimque se missionariam praebeat. Agitur hic magnum quoddam ac diuturnum opus cuius difficulter tempora certa definiuntur, quibus actio proprie missionalis concluditur atque ad pastoralem transitur industriam. Verumtamen quaedam clara manere debent principia.

49. Est in primis opera danda ut omni in loco communitates christianae constituantur quae sint “signum . . . praesentiae Dei in mundo” (Ibid. 15) atque ita efflorescant ut Ecclesiae ipsae vicissim evadant. Quantumvis magnus exstet dioecesium numerus, amplissimae etiamnum supersunt regiones, ubi aut plane desiderantur locales Ecclesiae aut impares inveniuntur magnitudini finium et incolarum multitudini: perficiendum igitur restat ingens opus Ecclesiae condendae et augendae. Necdum haec historiae ecclesialis aetas, quae plantatio Ecclesiae nuncupatur, est transacta; quin immo inter plures hominum coetus ne incepit quidem.

Onus autem talis laboris in universalem recidit Ecclesiam ac singulares simul Ecclesias, in copias omnes missionarias, in totum denique Dei populum. Quaeque enim Ecclesia, etiam ea quae ex nuper conversis consistit, suapte natura est missionaria, est evangelizata et evangelizans; ac fides semper exhibeatur oportet ut gratuitum Dei donum, quod perfici necesse est in communitate vivendo, in familiis, paroeciis, consociationibus, ac foras deinceps diffundatur tum vitae testimonio tum verbo. Evangelizans sic communitatis christianae industria, primum proprio suo in loco ac deinde alibi tamquam missionis universalis communicatio, clarissimum documentum fidei maturitatis est. Plena mentis conversio postulatur ut quis missionarius fiat, idque in personis tantum valet quantum in communitatibus. Semper nos incitat Dominus ut de nobis ipsi egrediamur cum aliisque bona quae habemus partiamur, initio videlicet facto a maximo quod est fidei donum. Ad normam huius missionalis necessitatis metiri oportebit pondus ac praestantiam institutorum et motuum, paroeciarum et inceptorum apostolatus in Ecclesia. Tunc tantum, cum missionaria fiet, poterit communitas christiana divisiones contentionesque interiores suas devincere suamque simul cohaerentiam denuo reperire ac fidei florem.

Missionales vero vires, aliis ortae de Ecclesiis et nationibus, coniuncte operentur oportet cum copiis localibus ad communitatis christianae progressionem. Illarum praesertim est - semper quidem secundum Episcoporum monita et conspirationem cum iis, quorum est officium in loco - curare disseminandam fidem Ecclesiamque propagandam in provinciis ac coetibus non christianis, missionali consilio locales animare Ecclesias, ut pastoralis sollicitudo semper cum curatione missionum ad gentes copuletur. Ita profecto suam faciet omnis Ecclesia reapse curam Christi boni Pastoris, qui pro grege sese suo impendit at eodem etiam tempore cogitat “alias oves . . . quae non sunt ex hoc ovili” (Io. 10, 16).

50. Adferet sane talis cura causam incitationemque renovati studii oecumenici. Necessitudinis autem rationes inter oecumenicam actuositatem ac navitatem missionariam intercedentes reputanda esse suadent duo quidem elementa concomitantia. Ex altera scilicet parte illud fateri oportet: “divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae detrimentum affert et aditum ad fidem multis praecludit” (Ad Gentes, 6). Quod namque bonus reconciliationis nuntius a christianis inter se seiunctis diffunditur, iam hoc eorum debilitat testificationem. Quapropter incumbere opus est in christianorum unitatem, quo efficacius missionalis opera animos afficiat. Eodem vero tempore oblivisci haud licet ipsa illa conamina et coepta pro unitate ex se iam signum documentumque gignere ipsius operis conciliationis quod inter nos persequitur.

Aliunde autem constat omnes, qui baptismum in Christo susceperint, certa quadam sociari communione, quantumvis imperfecta, inter se. His profecto fundamentis sententia innititur Concilii: “Seclusa omni tam indifferentismi et confusionismi quam insanae aemulationis specie, communi, pro quanto datur, professione fidei in Deum et in Iesum Christum coram Gentibus, atque cooperatione in re tam sociali et technica quam culturali et religiosa, catholici fraterne collaborent cum fratribus a se seiunctis ad normas Decreti de Oecumenismo” (Ibid. 15; cfr. Unitatis Redintegratio, 3).

Oecumenica navitas et concors Christi Iesu testificatio christianorum ad diversas pertinentium Ecclesias communitatesque ecclesiales, uberes iam intulerunt fructus. At magis tamen oportet communiter eos operari simulque testari hoc tempore, quo christianae sectae vel parachristianae conturbationem sua actuositate disseminent. Earundem quidem sectarum propagatio catholicae Ecclesiae minatur iisque ecclesialibus cunctis communitatibus, quibuscum dialogum ipsa frequentat. Ubicumque fieri potuerit siverintque locorum consuetudines, christianorum responsio etiam oecumenica esse poterit.

“Ecclesiales communitates de basi”:
Evangelizationis impetus

51. Res celeriter apud iuniores Ecclesias percrebrescens, quam Pastores sane et eorum Conferentiae interdum uti primariam electionem ipsius operae pastoralis promoverunt, sunt communitates ecclesiales de basi (aliis pariter sub nominibus agnitae), quae sese probabiles omnino praestant sedes christianae institutionis missionalisque diffusionis. De parvis agitur manipulis christianorum in ordine familiae vel angustorum locorum, qui ad orationem conveniunt et Sacrae Scripturae lectionem, ad catechesim et tractationem quaestionum tum humanarum tum ecclesialium unde officium nasci possit totius communitatis. Sunt profecto vigoris Ecclesiae indicium atque instrumentum educationis et evangelizationis, validum nempe principium unde nova proficiscatur societas in “civili cultu amoris” condita.

Tales nimirum communitates communitatem paroecialem in partes dispertiunt et confingunt, ad quam tamen semper adhaerent; radices in locis popularibus ac rusticis immittunt, ubi fermentum vitae fiunt christianae et curae infimorum tum etiam obligationis in societatis commutationem. In iis singuli christiani commune aliquid experiuntur, unde se actuosos esse sodales sentiunt, incitatos ad proprium auxilium operi omnium iungendum. Hoc itaque pacto instrumentum illae sunt evangelizationis primaeque nuntiationis necnon origo ministeriorum novorum, dum Christi animatae caritate rationes indicant quibus disiunctiones vinci possunt et tribuum studia et diversarum stirpium discrimina.

Ut quaeque communitas sit vere christiana, oportet ea nitatur ac vivat in Christo, in Verbi Dei auditione et oratione circum ipsam Eucharistiam, in communione quam animorum cordiumque coniunctio declarat, in bonorum communicatione secundum membrorum necessitates (Cfr. Act. 2, 42-47). Meminerat porro Pontifex Paulus VI omnem debere communitatem versari in consociatione cum Ecclesia particulari et universali, sincera in communione cum Pastoribus et magisterio, incumbentem in missionalem disseminationem ac declinantem genus omne clausi animi vel usurpationis ideologicae (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 58). Praeterea Episcoporum adfirmavit Synodus“Quandoquidem communio est ipsa Ecclesia, novae communitates de basi, si reliqua cum Ecclesia coniunctae vivunt, veram prae se ferunt communionis probationem atque rationem qua altior efficiatur communio. Idcirco permagnam adferunt Ecclesiae vitae spem” (SYNODI EXTR. EPISC. 1985 Relatio Finalis, II, C, 6).

Evangelium concorporare
cum populorum culturis

52. Suum persequens missionale opus inter gentes incidit Ecclesia in diversas culturas et ipsa vicissim includitur in talis inculturationis motum. Est ideo haec necessitas quaedam, quae totum eius historiae iter signavit, at hodie praesertim gravis est et urgens.

Ratio et processus inserendae Ecclesiae in populorum culturas longa exigit temporum intervalla. Non enim de exteriore sola agitur aptatione, quoniam inculturatio “intimam significat transfigurationem verorum cultus humani bonorum per ipsam eorum receptionem in rem christianam itemque nominis christiani insertionem varias in culturas” (SYNODI EXTR. EPISC. 1985 Relatio Finalis, II, D, 4). Motus proinde hic altus est et universus, qui simul nuntium christianum complectitur, simul Ecclesiae ipsius ponderationem et consuetudinem. Sed difficilis etiam processus est, cum nullo prorsus pacto in periculum adducere fidei christianae debeat proprietatem nec integritatem.

Hanc per inculturationem corporat Ecclesia Evangelium diversis in culturis ac simul gentes cum propriis etiam culturis in eandem suam communitatem inducit (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Catechesi Tradendae, 53; EIUSDEM Slavorum Apostoli, 21); iis tribuit sua bona, dum omne suscipit bonum quod est in illis, easque interius renovat (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 20). Sua vicissim ex parte fit per inculturationem Ecclesia facilius intellectu signum illius, quod ea est, aptiusque missionis instrumentum.

Universalis autem Ecclesia ipsa, per hanc localium Ecclesiarum actionem, sese exprimendi rationibus locupletatur ac bonis in multiplici vitae christianae regione, qualis est evangelizatio, cultus, theologia, caritas; multo melius Christi mysterium percipit et exponit congruentius, dum ad continentem sui renovationem impellitur. Argumenta haec, quae reperiuntur in Concilii documentis ac subsequente Magisterio iterum iterumque Nostris in itineribus pastoralibus ad Ecclesias iuniores agitavimus (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad zairenses Episcopos Kinsasae habita, 4-6, die 3 maii 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III 1 (1980) 1084 ss.; EIUSDEM Allocutio ad Episcopos Keniae Nairobiae habita, 6, die 7 maii 1980: l.c., p. 1222 s.; EIUSDEM Allocutio ad Episcopos Indiae Deli habita, 5, die 1 febr. 1986: l.c., IX, 1 (1986) 262 s.; EIUSDEM Homilia Carthagine Columbiae habita, 7-8, die 6 iulii 1986: l.c., IX, 2 (1986) 190 s.; cfr. etiam EIUSDEM Slavorum Apostoli, 21-22).

Progressio lenta est inculturatio quae totam comitatur missionariam vitam appellatque varios actores illius missionis ad gentes, christianas communitates paulatim procedentes, Pastores obligatos officio discernendi atque hortandi ad eam explendam (Cfr. Ad Gentes, 22).

53. Missionarii vero alienis ex Ecclesiis et nationibus accedentes inserant sese necesse est in condiciones sociales et culturales eorum ad quos mittuntur, posthabitis nempe condicionibus rationibusque natalium locorum. Linguam hinc discere debent regionis ubi operantur, praecipua etiam cognoscere eiusdem culturae instituta eiusque bona ipsi experiendo detegere. Hac dumtaxat instructi cognitione poterunt ii via quadam credibili et fructuosa populis adferre scientiam mysterii taciti (Cfr. Rom. 16, 25; Eph. 3, 5). Eorum sane non est propriam suam repudiare indolem culturalem, verum cognoscere et aestimare, provehere et evangelizare humanum loci illius cultum in quo opus faciunt proindeque efficere ut reapse valeant cum eo communicare, suscepta videlicet vitae via quae testificationis evangelicae sit signum necnon necessitudinis cum populo.

Ecclesiales autem communitates ad propriam formationem nitentes poterunt ipsae Evangelio permotae declarare, progrediente tempore, christianam suam experientiam nativis formis modisque congruentibus scilicet cum tradita sua consuetudine culturali, dummodo simul semper cum obiectivis ipsius fidei necessitatibus concinat. Huius itaque rei gratia, praesertim in elementis inculturationis quae maiorem postulant prudentiam, particulares Ecclesiae eiusdem provinciae operabuntur inter se concordantes (Cfr. Ad Gentes, 22) et universa cum Ecclesia, sibi nempe persuasum habentes considerationem tantum et universalis et particularis Ecclesiae aptas eas esse reddituram ad thesaurum fidei in legitimas eius significationis varietates transferendum (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 64). Quam ob rem coetus iam evangelizati argumenta ad nuntii evangelici “conversionem”(Ecclesiae particulares «debent substantiam evangelici nuntii intellectam excipere eamque, sine ulla vel minima eius gundamentalis veritatis immutatione, in sermonem trasferre, qui ab iisdem hominibus comprehendatur, eamque postea tali sermone nuntiare . . . Cum vero sermonem dicimus, verbum tali sensu accipiendum est, ut potius quam ad verborum explicandorum disciplinam vel ad litterarum rationem, ad abthropologicam et doctrinalem rem referatur», PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 63) subministrabunt neque praetermittent utilitates per aetates partas ex ipsa consortione christianae religionis cum variis culturis, non tamen periculorum obliviscentes mutationum quae interdum evenerunt (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia Generali, die 13 apr. 1988: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XI, 1 (1988) 877 ss.).

54. Hac in re potissima manent quaedam monita. Duplici enim principio moderanda haec inculturatio suo in recto progressu est: “convenientiae cum Evangelio et communionis cum Ecclesia universa” (EIUSDEM Familiaris Consortio, 10, in qua tractatur peculiariter de humani cultus inductione «in ipsaa matrimonii familiaeque provinciam»). “Depositi fidei” custodes Episcopi fidelitatem curabunt maximeque prudentiam (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 63-65) in qua opus permagna est aequabilitate: periculum enim exstat ne ab aliqua alienationis culturalis forma sine ullo solido iudicio ad nimiam transeatur culturae aestimationem, quae hominis nempe institutum proindeque peccato signata est. Haec ideo etiam necesse est “sanetur, elevetur et consummetur” (Lumen Gentium, 17).

Huius modi autem processus ita gradatim est perficiendus, ut christianam communitatis experientiam revera enuntiet: “Poscetur mysterii christiani incubatio in populi vestri animo” - inquit Kampalae Pontifex Paulus VI - “nativa illius vox, iam clarior et apertior, ut intra concentum attollatur universalis Ecclesiae linguarum” (PAULI VI Allocutio habita ad eos qui interfuerunt «Episcoporum Symposio» ex universa Africa in urbe Kampala, 2, die 31 iul 1969: Insegnamenti di Paolo VI, VII (1969) 529 s.). Inculturatio denique totum Dei populum implicare debet, non peritos dumtaxat quosdam, quoniam populum constat illum referre fidei germanum sensum, quem dedecet umquam ex conspectu amittere. Inculturatio profecto regenda erit, immo excitanda, at minime imponenda, ne contraria in christianis pariatur adfectio: significatio enim esse debet vitae communitatis, id est, intra communitatem ipsam maturescere, non fructus modo eruditarum investigationum. Bona quidem tradita tueri est ipsum effectus fidei maturae.

Dialogus cum aliarum religionum fratribus

55. Ad evangelizandi Ecclesiae munus pertinet dialogus quoque cum religionum ceterarum sodalibus. Si ille quidem accipitur tamquam via instrumentumque ad mutuam cognitionem et locupletationem, non adversatur ipsi missioni ad gentes, quin immo praecipuis cum ea vinculis ligatur eiusque quidam est modus. Etenim missio illa ad homines dirigitur, qui Christum nempe ignorant eiusque Evangelium, quorum maior pars ad alias pertinet religiones. Omnes in Christo gentes ad se Deus advocat, cum plenitudinem suae revelationis amorisque iis cupiat communicare neque omittit sese multimodis praesentem reddere non singulis solum hominibus, verum populis etiam per spiritales eorum divitias, quas in primis necessarioque religiones testantur, licet “lacunas, defectus et errores” contineant (PAULI VI Allocutio altera Ss. Consilii periodo ineunte, die 29 sept. 1963: AAS LV (1963); cfr. Nostra Aetate, 2; Lumen Gentium, 16; Ad Gentes, 9; PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 53). Haec vero omnia iam abunde efferuntur in Concilio ac subsequente Magisterio, quae tamen pro certo semper habuerunt salutem a Christo proficisci neque dialogum illum liberare ab evangelizationis officio (Cfr. PAULI VI Ecclesiam Suam; Nostra Aetate; Ad Gentes, 11. 41; SECRET. PRO NON-CHRISTIANIS, L’atteggiamento della Chiesa di fronte ai seguaci di altre religioni: Riflessioni e orientamenti su dialogo e missione, die 4 sept. 1984: AAS LXXXVI (1984) 816 ss.).

Sub lumine ipso totius salutis consilii non deprehendit Ecclesia discrepantiam inter Christi nuntium ac dialogum religionum inter se; necesse tamen esse percipit ea intra suam ad gentes missionem conciliare. Par enim est duo haec elementa intimum suum conservare vinculum eodemque tempore discrimen; quapropter nec sunt commiscenda nec immodice instrumentorum instar adhibenda neque aequalia censenda quasi promiscue ea permutari liceat.

Ad Asiae nuper Episcopos scripsimus: “Quantumvis libenter agnoscat Ecclesia quidquid veri sacrique in religiosis Buddismi et Induismi et Islamismi traditionibus invenitur - redditas nempe imagines illius veritatis omnes quae homines illustrat -, non inc tamen officium ipsius minuitur nec firmum propositum praedicandi sine dubitatione Iesum Christum quae «via veritas et vita» est . . . Quod autem aliarum religionum sectatores gratiam Dei percipere possunt et a Christo servari extra communia quae instituit instrumenta, id minime cohortationem aufert ad fidem baptismumque quae pro populis omnibus vult Deus” (IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad Episcopos Asiae oblata occasione V Plenarii Coetus Foederationis eorum Conferentiarum Episcoporum, 4, die 23 iunii 1990: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XIII 1 (1990) 1653 ss.). Christus namque ipse “necessitatem fidei et baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit” (Lumen Gentium, 14; cfr. Ad Gentes, 7). Ita propterea expleri dialogus debet ac perfici ut persuadeatur simul Ecclesiam ordinariam salutis esse viam et ei soli plenitudinem esse salutis instrumentorum (Cfr. Unitatis Redintegratio, 3; Ad Gentes, 7).

56. Non nascitur sane dialogus ex astuto quodam consilio aut studio proprio, sed inceptum est quod suas habet causas, postulata, dignitatempostulatur quidem alta ex observantia erga id omne, quod in homine operatus est Spiritus, qui ubi vult spirat (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 12). Inde namque detegere vult Ecclesia “semina Verbi” (Ad Gentes, 11. 15) ac “radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines” (Nostra Aetate, 2); haec enim semina et radii ipsis in hominibus reperiuntur necnon traditionibus religiosis hominum generis. Spe dialogus nititur caritateque et fructus adferet in Spiritu. Ceterae religiones bonam Ecclesiae provocationem quandam obiciunt: illam videlicet excitant tum ut deprehendat tum ut signa ipsa agnoscat Christi praesentiae actionisque Spiritus simulque altius pervestiget suam naturam atque testificetur revelationis integritatem, quam in deposito habet ad omnium hominum commoditatem.

Hinc animus oritur ipse qui dialogum istius modi pervadere debet intra terminos ac modos missionis. Qui cum altero colloquitur concordet necesse est suis cum traditionibus persuasionibusque religiosis pateatque autem ad alterius intellegendas et traditiones et persuasiones, sine dissimulatione aut mentis obstructione, at cum veritate humilitate probitate, conscius sibi dialogum singulos posse ditare. Nulla subesse debet abdicatio, nullus item irenismus, verum mutua testificatio ad communem progressionem in inquisitionis experientiaeque religiosae via ac simul ad intolerantiarum praeiudiciorum falsarumque interpretationum amotionem. Adducit dialogus ad purgationem et conversionem interiorem quae, si docilitate erga Spiritum exquiritur, spiritaliter proderit.

57. Ad dialogum vero latus aperitur campus, quoniam multiplices induere sibi potest formas et significationes: a commercio sermonum inter peritos traditionum religiosarum aut publicos earum delegatos usque ad cooperationem in integro processu et custodia bonorum religiosorum; a communicatione spiritalium cuiusque experientiarum usque ad “dialogum vitae”, qui dicitur, unde credentes diversarum religionum inter se mutuo cotidiana in vita testantur bona sua humana ac spiritalia et adiuvant se pariter ut ex eis vivendo iustiorem et coniunctiorem aedificent societatem.

Cuncti fideles et communitates invitantur christianae ut dialogum exerceant, licet non eadem forma eodemve gradu. Illi laicorum opus pernecessarium est qui “vitae exemplo atque actuositate favere possunt melioribus relationibus inter diversarum religionum asseclas” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 35), dum eorum alii adiumenta conferre valent investigationis ac studii (Cfr. Ad Gentes, 41).

Prode cum noverimus complures missionarios atque christianas communitates hac in difficili atque saepe non recte intellecta dialogi via unicum invenire instrumentum Christo testimonii reddendi necnon hominibus magno animo serviendi, confirmare eos cupimus et corroborare ut cum fide caritateque perseverent, etiam ubi conatibus eorum non attenditur nec respondetur. Dialogus enim quaedam est ad Regnum semita suosque certe pariet fructus, tametsi tempora nosse vel momenta solius in Patris est potestate (Cfr. Act. 1, 7).

Progressio adiuvatur conscientiis educandis

58. Maximam partem etiam hodie peragitur missio ad gentes inter illas orbis australis provincias ubi magis est navitate opus ad plenam progressionem et liberationem omni ab oppressione. Scivit semper Ecclesia apud populos quos evangelizavit impetum ad faciendos progressus suscitare atque hodie missionarii plus quam antehac agnoscuntur progressionis fautores a publicis auctoritatibus peritisque omnium nationum, qui illud plerumque mirantur, quod exiguis instrumentis praeclara sunt consecuti effecta.

Litteris in encyclicis “Sollicitudo Rei Socialis” inscriptis adfirmavimus: “Ecclesiae praesto non sunt solutiones technicae quaestionis incrementi deficientis ut talis” quandoquidem ab ea praebetur “primum adiumentum ad progressionis quaestionem, ad praesentia maxime pertinentem,  . . .  pronuntiatio veritatis de Christo, de Ecclesia, de homine, ad certam ac definitam aliquam condicionem traductae” (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 41). Pueblae vero Episcoporum Latino-Americanorum Conferentia hoc inter alia adseveravit“Optimum quidem erga fratrem ministerium ipsa est evangelizatio quae eum praeparat ut sese veluti Dei filium perficiat simulque ab iniustitiis illum expedit totumque promovet” (III COETUS GEN. EPISCOPATUS LATINI AMERICANI Documenta 3760 (1145), Puebla 1979). Ecclesiae tamen munus non sane est ut recta in regione oeconomica vel technica vel politica operetur aut ut opibus in progressionem conferat; sed suapte natura illuc spectat, ut populis ea ministret non unde “habeant plus” sed unde “sint ipsi plus”, conscientiis videlicet per Evangelium concitandis. “Vera hominum progressio inniti debet altiori usque evangelizationi” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad espiscopos, sacerdotes et religiosos Iacarte habitae, 5, die 10 oct. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 2 (1989) 845).

Progressus auctores sunt Ecclesia eiusque missionarii etiam auxilio scholarum suarum et valetudinariorum, officinarum librariarum et universitatum, fundorum agriculturae ad experimentum. Verum progressio populi cuiusque non in primis deducitur ex pecuniis nec ex subsidiis materiarum neque e structuris technicis, sed e conscientiarum mentiumque ac morum maturatione. Homo est actor progressionis ipse, non pecunia aut technica ars. Conscientias educat Ecclesia illum Deum gentibus commonstrando quem quaerentes nesciunt, tum etiam aperiendo excellentiam hominis ad Dei imaginem conditi ab Eoque dilecti necnon universorum hominum ut Dei filiorum aequalitatem et dominationem in res creatas in hominumque utilitatem collocatas, ac tandem officium sese dedendi progressui totius hominis hominumque omnium.

59. Evangelico ideo nuntio virtutem praebet Ecclesia liberantem quidem ac faventem idcirco etiam progressioni, quod animi mentisque importat mutationem, singulorum hominum dignitatem ostendit, disponit ad mutuam necessitudinem, ad officium, ac fratrum servitium, hominem denique inserit in Dei consilium quod revera effectio est Regni pacis et iustitiae iam inde hac a vita. Hic biblicus est prospectus “novorum caelorum et terrae novae” (Cfr. Is. 65, 17; 2 Petr. 3, 13; Apoc. 21, 5) qui in hominum historiam incitamentum iniecit metamque simul ad progressum hominum generis. A Deo exoritur hominis progressio eque Iesu hominis et Dei exemplari; quae ad Deum rursus reducere debet (Cfr. PAULI VI Populorum Progressio, 14-21. 40-42; IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 27-41). Haec igitur causa omnino est cur inter nuntium evangelicum ac promotionem hominis adeo acta interveniat coniunctio.

Atqui Ecclesiae et evangelizantis eius industriae auxilium in populorum progressum subministratum non australem modo respicit orbis partem, ut miseria vitae inibi vincatur nimisque exigua progressio, verum septentrionales quoque plagas quae obnoxiae sunt morali miseriae ac spiritali ob “nimiam progressionem” generatae (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 28). Quidam regens animi habitus a religione omni aversus, qui in quibusdam dominatur regionibus, illam persequitur cogitationem: ut homo magis homo evadat, sufficere technicum et oeconomicum augmentum locupletare et cumulare. At progressus sine anima homini satis esse nequit atque nimia prosperitas tam ei nocet quam nimia egestas. Orbis Septentrionalis tale commentus est “progressionis exemplar” idque in australem orbem exportat ubi periculum est ne religionis sensus bonaque humana quae ibi exsistunt consumismi velut fluctibus obruantur.

“Adversus famem vitam converte”: adagium est quibusdam in locis ecclesialibus exortum, quod ditioribus populis viam demonstrat qua fratres illi pauperum fiant: austeriorem ad vitam redire oportet quae novo cuidam progressionis exemplari adstipuletur quod ethica ac religiosa principia propius sectetur. Pauperibus autem missionalis navitas adfert tum lumen tum invitamentum verae progressioni necessarium, dum altera ex parte gignere debet nova evangelizatio inter divites notionem illam et conscientiam: advenisse iam tempus ut omnes reapse pauperum se fratres praestent communi in conversione ad “progressum universum” qui Absoluto pateat (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, cap. 4, 27-34; PAULI VI Populorum Progressio, 19-21. 41-42).

Origo et regula missionis caritas

60. Brasiliam invisentes ediximus Nos: “Totius orbis Ecclesia esse pauperum. Omnem enim veritatem educere studet quae Beatitudinibus inest ac praesertim earum primae: «Beati pauperes spiritu» . . . Hanc docere vult veritatem ad effectumque deducere perinde ac Iesus ipse qui venit ut et faceret et doceret” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio apud casas «Vidigal» extra urbem Flumenianuaruensem ad homines ibi commorantes, 4, die 2 iul. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 2 (1980) 26).

Iuniores Ecclesiae, quae plerumque in populis versantur egestate disseminata valde conflictatis, saepius hanc declarant sollicitudinem velut partem muneris sui necessariam. Episcoporum Latino-Americanorum congressio Pueblae habita, cum Iesu repetivisset exemplum, illud etiam scripsit: “curam praecipuam merentur sibi pauperes, qualicumque in condicione morali aut personali reperiuntur. Etsi ad imaginem et similitudinem Dei sunt conditi ut ipsius filii sint, tamen obscuratur illa imago, quin et violatur. Quapropter eorum suscipit Deus defensionem eosque diligit. Unde sequitur ut primis pauperibus ipsis missio sit destinanda atque illorum evangelizatio potissimum significatio sit et comprobatio missionis Iesu” (III COETUS GEN. EPISCOPATUS LATINI AMERICANI Documenta 3757 (1142), Puebla 1979).

Beatitudinum spiritui fidelis Ecclesia rogatur ut cum egenis communicet atque adflictis cuiusvis generis. Cohortamur propterea singulos Christi discipulos et christianas communitates, a familiis ipsis ad dioeceses, a paroeciis ad religiosa instituta, ut mente sincera suam recognoscant vitam, quod attinet ad mutuam necessitudinem cum pauperibus. Eodem pariter tempore missionariis habemus gratias quod praesenti suo amore humilique ministerio operam tribuunt universali progressioni personae ac societatis, videlicet administrantes scholas et valetudinaria, leprosaria et domos senibus ac mutilis recipiendis, coepta mulieri provehendae, et similia. Nominatim vero gratias presbyteris, religiosis viris ac mulieribus, laicis ipsis ob navatam ab iis operam referimus, dum voluntarios Consociationum non publicarum hodie usque plures confirmamus, qui his sese caritatis inceptis devovent humanaeque promotionis. Animam enim missionalem totius missionalis actionis haec ipsa testificantur coepta: amorem nempe, qui est manetque motoria missionis vis ac proinde ipsa “est charitas, propter quam fieri vel non fieri, mutari vel non mutari omnia debent. Ipsa enim et principium quare, et finis ad quem dirigi omnia decet. Nihil enim fit culpabiliter, quod pro ea et secundum eam fit veraciter” (ISAAC DE STELLA Serm. 31: PL 194, 1793).

Caput VI

Auctores et effectores
pastoralis operae missionalis

61. Sine testibus testificatio est nulla, perinde ac sine missionariis missio pariter nulla est. Ut ergo suae missioni cooperentur suumque continuent salutare opus, Iesus ipse eligit ac mittit homines quosdam uti testes suos et apostolos: “Eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8).

Primi sunt missionis universalis actores Duodecim, qui “collegiale subiectum” missionis efficiunt, utpote qui a Iesu sint electi ut apud illum deversentur ac mittantur “ad oves, quae perierunt domus Israel” (Matth. 10, 6). Non haec tamen collegialis natura prohibet quin eorum in manipulo quidam certi emineant, velut Iacobus, Ioannes et prae primis Petrus, cuius tantum valet persona, ut locutio illa comprobetur: “Petrus et reliqui apostoli” (Cfr. Act. 2, 14. 37). Eo namque agente fit ut missionis universalis aperiantur fines, in qua deinde Paulus elucebit, qui divina voluntate arcessitur et ad missionem mittitur inter gentes (Cfr. Gal. 1, 15-16).

In missionali autem propagatione post primordia deprehenduntur iuxta apostolos alii actores humiles, qui minime sunt silentio praetereundi: singulae sunt personae coetus, communitates. Singulare localis Ecclesiae exemplar est Antiochena communitas quae ex ecclesia evangelizata fit evangelizatrix suosque in gentes mittit missionarios (Cfr. Act. 13, 2-3). Prisca quidem Ecclesia missionem exsequitur sicut officium quoddam communitatis, quamvis intra se “missos extraordinarios” agnoscat aut “gentibus deditos missionarios”, quales Paulum et Barnabam.

62. Id vero quod in principio christianismi pro universali missione est factum, suum etiamnum pondus servat ac momentum. Sua quippe natura Ecclesia missionaria est, quoniam Christi mandatum haud quiddam est fortuitum aut externum, sed animum Ecclesiae ipsum attingit. Unde consequitur totam Ecclesiam et Ecclesiam unamquamque ad gentes mitti. Novellae necesse est Ecclesiae, omnino “ut hic zelus missionarius apud domesticos patriae florescat, . . . quam primum Missioni universali Ecclesiae opere participent, mittendo et ipsae missionarios qui Evangelium ubique terrarum annuntient, etsi penuria cleri laborent” (Ad Gentes, 20). Plures ita iam sese gerunt quas rursus Nos cohortamur ut pergant in posterum.

Hoc in pernecessario communionis vinculo inter universalem Ecclesiam et Ecclesias particulares vera exercetur plenaque indoles missionalis: “In hoc orbe terrarum, ubi distantiae minuunt et mundum faciunt angustiorem, ecclesiales communitates mutuis vicibus inter se colligari debent, vires opesque commutare, simul consociari in communi et unico munere Evangelium nuntiandi et vivendi . . . Iuniores sic dictae Ecclesiae opus habent robore antiquarum, sicut et hae testimonio et impulsu iuniorum, ita ut singulae Ecclesiae accipiant de divitiis aliarum Ecclesiarum” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 35).

Primi navitatis missionalis auctores

63. Quem ad modum apostolorum collegio, capite quidem Petro, resuscitatus contulit Dominus universalis missionis mandatum, ita profecto tenet idem hoc officium collegium in primis Episcoporum, capite similiter Petri successore (Cfr. Ad Gentes, 38). Conscii plane Nobis huius ipsius obligationis, quotiescumque Episcopos convenimus, debere Nos eam cum iis vicissim communicare existimamus, quod spectat tum ad novam evangelizationem tum ad missionem universalem. Vias itaque arripuimus et itinera per orbem “ut Evangelium nuntiemus, ut in fide «fratres confirmemus», ut Ecclesiam consolemur, ut homines consalutemus. Itinera haec fidei sunt totidemque etiam opportunitates pervagantis catechesis, nuntiationis evangelicae in ipsa propagatione quoquoversus terrarum Evangelii et Magisterii apostolici producta videlicet ad extrema totius terrae loca” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Patres Cardinales omnesque cooperatores Curiae Romanae, Civitatis Vaticanae et Vicariatus Urbis, 10, die 28 iun. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1887).

Officio autem evangelizationis orbis obstringuntur Nobiscum directo Episcopi fratres, tam uti collegii episcopalis membra quam uti Ecclesiarum particularium pastores. Hac de re edicit Concilium: “Cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi ad corpus Pastorum pertinet, quibus omnibus in commune Christus mandatum dedit” (Lumen Gentium, 23). Idem praeterea adfirmat: “Episcopi . . . non solum pro aliqua dioecesi, sed pro totius mundi salute consecrati sunt” (Ad Gentes, 38). Quod quidem collegiale onus cotidianos infert etiam effectus. Aequaliter “Synodus Episcoporum . . . inter generalis momenti negotia, activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae muneris, specialem habeat rationem” (Ibid. 29). Modulo dein suo officium illud repetitur in episcopalibus Conferentiis earumque in institutis per singulas continentes, quae igitur proprias partes conferre debent ad missionale opus (Cfr. Ad Gentes, 38).

Uniuscuiusque autem Episcopi obligatio missionalis permagna est tamquam Ecclesiae particularis ipsius pastoris. Etenim “episcopi est, uti rectoris et centri unitatis in apostolatu dioecesano, activitatem missionalem promovere, moderari et coordinare . . . Curet insuper ne activitas apostolica ad solos iam conversos limitetur sed aequa pars et operariorum et subsidiorum evangelizationi non-christianorum destinetur” (Ibid. 30).

64. Liberaliter proinde se oportet singulae particulares Ecclesiae aperiant ceterarum Ecclesiarum necessitatibus. Inter Ecclesias consociata opera, in reciprocanti vicissitudine quae paratas reddat eas ad tribuendum accipiendumque, fons quoque est omnibus certae locupletationis ac tangit quidem diversas ecclesialis vitae provincias. Qua in causa exemplo est Episcoporum declaratio Pueblensis: “Tempus denique advenit, cum America Latina se ultra iam fines suos protendere ad gentes debet. Constat adhuc egere nos missionariorum, verum ex paupertate etiam nostra elargiri nos oportet” (III COETUS GEN. EPISCOPATUS LATINI AMERICANI Documenta 2941 (368), Puebla 1979).

Hoc nimirum animo ac sensu Episcopos exhortamur atque Conferentias ipsas episcopales ut ea singula impleant alacri voluntate, quae Directoriae Normae complectuntur, quas edidit Congregatio pro Clericis de adiutrici inter particulares Ecclesias opera praecipueque de partitione cleri aptiore per orbem (CONGR. PRO CLERICIS Postquam Apostoli, Notae directivae de mutua Ecclesiarum particularium cooperatione promovenda ac praesertim de aptiore cleri distributione, die 25 mar. 1980: AAS LXXII (1980) 343 ss.).

Latius sane Ecclesiae patet missio quam sola “communio inter Ecclesias”: haec enim praeterquam ad adiumenta novae evangelizationi ferenda, etiam dirigenda est et quidem praecipue ad peculiarem rerum missionalem indolem. Cunctas appellamus Ecclesias, simul novellas simul antiquas, ut huius Nobiscum curae sint participes operamque dent duplicandis vocationibus missionariis ac variis devincendis difficultatibus.

Missionarii et instituta “Ad gentes”

65. Primi momenti locum inter industriae pastoralis missionalis auctores obtinent etiam nunc personae instituta illa, quibus Decretum “Ad Gentes” caput seorsum dicat cui titulus: “De Missionariis” (Cfr. Ad Gentes, cap. 4, 23-27). Quo in negotio missionariis ipsis altior quaedam est in primis meditatio peragenda qui scilicet mutatis missionis ipsius rationibus induci quidem possunt ut significationem vocationis suae iam non amplius percipiant nec intellegant quid omnino hodie a se Ecclesia exspectet.

Principale autem rerum caput, ad quod reliqua revocentur, haec Concilii dicta constituunt: “Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbat, Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare. Quare per Spiritum Sanctum, qui charismata prout vult ad utilitatem dividit, vocationem missionariam in cordibus singulorum inspirat simulque in Ecclesia suscitat Instituta, quae munus evangelizationis ad totam Ecclesiam pertinens tamquam proprium officium suscipiant” (Ibid. 23).

De “vocatione speciali” igitur agitur ad Apostolorum morem. Demonstratur illa in toto studio de evangelizationis ministerio: est enim studium quod integram complectitur personam universamque missionarii ipsius vitam, cum ab eo donationem flagitet virium temporisque sine limite. Tali ergo vocatione instructi “a legitima auctoritate missi, fide et oboedientia ad eos, qui longe sunt a Christo, exeunt, segregati in opus ad quod assumpti sunt tamquam ministri Evangelii” (Ibid.). Semper ideo ponderare missionarii debent quid a se vicissim donum illud acceptum reposcat ac suam usque institutionem doctrinalem et apostolicam ad recentiora accommodare.

66. Porro cunctas opes necessarias Instituta missionalia impendere oportet suamque rerum experientiam ac virtutem creatricem, fideliter quidem dum pristinum observant charisma, ut candidati convenienter praeparentur utque vires spiritus et animi et corporis propriorum sodalium certa via reficiantur (Cfr. Ad Gentes, 23. 27). Membra se viva esse sentiant ecclesialis communitatis unaque cum ea operentur. Etenim “unumquodque Institutum propter Ecclesiam exortum est eamque suis propriis notis locupletare tenetur secundum peculiarem quemdam spiritum specialemque missionem”; illius autem fidelitatis erga primigenium charisma custodes ipsi sunt Episcopi (Cfr. SACRAE CONGR. PRO RELIG. ET INSTIT. SAECUL. et SACRAE CONGR. PRO EPISCOPIS Mutuae relationes, Notae directivae pro mutui relationibus inter episcopos et religiosos in Ecclesia, 14 b, die 14 maii 1978: AAS LXX (1978) 482; cfr. ibid. 28: l.c., p. 490).

Plerumque ex christianae antiquitatis Ecclesiis enata sunt missionalia Instituta fueruntque saeculorum decursu instrumenta Congregationis de Propaganda Fide ad fidem dilatandam novasque excitandas Ecclesias. His vero diebus maiore usque modo suscipiunt candidatos ex novensilibus illis advenientes Ecclesiis quas ipsa condiderant, dum nova simul sunt exorta Instituta iis in nationibus quae antea accipiebant solum missionarios nunc autem foras etiam mittunt. Laudibus profecto digna videtur duplex haec rerum proclivitas quae comprobat quam sit etiamnum valida et praestans propria horum Institutorum missionalis vocatio, quae praesenti quoque tempore “apprime necessaria manent” (Ad Gentes, 27), non tantum missionali actioni ad gentes, perinde ac traditio fert eorum, verum missionali etiam incitationi tum apud antiquitatis christianae Ecclesias, tum inter iuniores aequabiliter.

Omnem suam in praesentia vim peculiaris missionariorum vocatio ad vitam conservat: specimen prae se fert missionalis muneris Ecclesiae, cui opus est donationibus radicitus penitusque factis necnon novis audacibusque impulsionibus. Missionarii ac missionariae, qui cunctam consecraverunt vitam in testificationem apud gentes ipsius Resuscitati Domini, ne sinant idcirco exterreri se dubitationibus falsisve interpretationibus, repudiationibus et insectationibus. Excitent potius proprii charismatis sui gratiam animoque addito iter suum repetant et sibi prius eligant mansiones humiles arduasque cum adfectione fidei oboeditionis et coniunctionis suis cum Pastoribus.

Dioecesani sacerdotes pro missione universali

67. Episcopi adiutores, presbyteri, ex Sacramenti Ordinis virtute admonentur ut curationem missionis universalis cum iis participent“Donum spirituale, quod Presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem salutis «usque ad ultimum terrae» nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem missionis a Christo Apostolis concreditae” (Presbyterorum Ordinis, 10; cfr. Ad Gentes, 39). Hac de causa ipsa candidatorum ad sacerdotium educatio illuc tendere debet ut “eo spiritu vere catholico imbuantur, quo propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium ubique praedicandum” (Optatam Totius, 20. Videatur quoque documentum: Guide de vie pastorale pour les prêtres diocésains des Eglises qui dépendent de la Congreégation pour l'Evangélisation des Peuples, Romae 1989). Necesse proinde est universi presbyteri animum mentemque habeant missionalem ac pateant pariter Ecclesiae et mundi necessitatibus simul respicientes homines longinquos et, ante omnes, coetus non christianos suorum locorum. Debent plane experiri in precatione sua, at praesertim in eucharistico sacrificio, sollicitudinem Ecclesiae omnis de universo hominum genere.

Praesertim vero sacerdotes in regionibus minoris christianorum partis unico quodam studio ac fervore commoveantur missionalietenim illis credit Dominus non curam solam communitatis christianae pastoralem sed etiam et potissimum civium propriorum Evangelizationem suum necdum ad gregem pertinentium. “Haud ii omittent paratos se opere praebere Spiritui Sancto et Episcopo ut Evangelii praedicandi causa extra suae nationis demandentur fines. Quod ab iis non maturitatem dumtaxat vocationis poscet, verum singularem quandam facultatem sede a patria, stirpe, familia sua seiungendi atque aptam simul promptitudinem ad inserendos se sapienter osservanterque nativis cultus humani formis” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad oes qui plenario coetui Congregationis pro Gentium Evangelizatione interfuerunt, 4, die 14 apr. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 815).

68. In litteris Encyclicis “Fidei Donum” Pontifex Pius XII prophetica cum perspicientia Episcopos est adhortatus ut nonnullos sacerdotes proprios ministerio ad tempus apud Africae Ecclesias committerent comprobavitque simul incepta huius generis iam vigentia. Exactis autem viginti quinque inde annis maximam efferre voluimus documenti illius novitatem “quae fecit ut locorum circumscriptio ministerii presbyteralis excederetur idque universali iam Ecclesiae destinaretur” (IOANNIS PAULI PP. II Nuntius pro Mundiali Die Missionali 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2 (1982) 1879). Videntur ideo hodie prorsus confirmatae tum utilitas tum ubertas huius experimentietenim sacerdotes ipsi “Fidei Donum” nominati testificantur singulariter communionis vinculum inter Ecclesias, incremento ecclesialium communitatum egentium addunt magni pretii adiumentum, dum altera ex parte recentem vitalemque fidei virtutem ab iis hauriunt. Certo quidem constat missionale presbyteri dioecesani ministerium aliquibus respondere regulis et condicionibus. Mittendi videlicet sacerdotes sunt ex optimis delecti, idonei congruenterque praeparati ad particulare illud opus, quod eos manet (Cfr. Ad Gentes, 38; SACRAE CONGR. PRO CLERICIS Postquam Apostoli, Notae directivae de mutua Ecclesiarum particularium cooperatione promovenda ac praesertim de aptiore cleri distributione, 24-25, die 25 mar. 1980: AAS LXXII (1980) 361). Se inserere debebunt in novum statum Ecclesiae, quae ipsos suscipit animo sane aperto ac fraterno et unicum constituent cum ministris localibus presbyterium uno praeside Episcopo (Cfr. SACRAE CONGR. PRO CLERICIS Postquam Apostoli, Notae directivae de mutua Ecclesiarum particularium cooperatione promovenda ac praesertim de aptiore cleri distributione, 29, die 25 mar. 1980: AAS LXXII (1980) 362 s.; Ad Gentes, 20). Exoptamus proinde Nos ut missionale sacerdotum dioecesanorum ministerium inter Ecclesiarum antiquarum presbyteros augeatur interque recentiores Ecclesias similiter foveatur.

Missionaria consecrationis fecunditas

69. In Spiritus inexhaustis multiplicibusque divitiis vocationes reponuntur Institutorum consecratae vitae, quorum quidem sodales, “cum vi ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae dedicent, obligatione tenentur ad operam, ratione suo instituto propria, speciali modo in actione missionali navandam” (Codex Iuris Canonici, can. 783). Illustrat historia merita egregia religiosarum Familiarum in fide propaganda necnon in novis conformandis Ecclesiisnec solum antiquorum Institutorum monasticorum et Ordinum Mediae Aetatis, verum nostrae etiam aetatis Congregationum.

a) Concilium sectantes ipsum, vitae contemplativae Instituta rogamus ut inter novellas Ecclesias constituant communitates, unde “praeclarum testimonium maiestatis et caritatis Dei, necnon et unionis in Christo, inter non-christianos reddant” (Ad Gentes, 40). Quae porro praesentia in orbe maxime non christiano beneficia gignit, illis praesertim in regionibus ubi plurimi aestimant religiones ipsae vitam contemplativam ob ascesim eius inquisitionemque Absoluti.

b) Caritatis vero immensa spatia et nuntiationis evangelicae, educationis christianae, culturae et mutuae coniunctionis erga pauperes, segregatos, oppressos aperiuntur vitae activae Institutis. Ea quidem Instituta, sive finem stricte missionalem prosequuntur sive minus, debent se ipsa interrogare sintne parata ac prompta ut actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes extendere valeant. Huic quidem necessitati temporibus hisce recentioribus satis est factum a compluribus Institutis; at velimus melius necessitas illa ponderetur et consummetur per verum quoddam ministerium. Perficere Ecclesia debet ut magna illa Evangelii bona percipiantur quae secum gerat; nec quisquam ea efficacius testificatur, quam qui vitam profitetur consecratam in castitate paupertate et oboedientia atque in caritatis perfectione, tum etiam in absoluta sui donatione Deo ipsi et in plena promptitudine ad homini societatique secundum Christi exemplum inserviendum (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69).

70. Particulatim vero aestimationem magnam significamus erga missionarias religiosas in quibus virginitas propter Regnum in multiplicatos maternitatis transit fructus secundum Spiritum: omnino missio ad gentes latissimam iis praebet provinciam ubi possunt “sese videlicet donare ratione universali et indivisa” (IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 20). Exemplum enim et actuositas mulieris virginis, caritati nempe tum in Deum tum in proximum praesertim pauperrimum consecratae, pernecessaria sunt veluti evangelicum specimen eos apud populos et culturas, ubi plurimum itineris superest mulieri faciendum ad suam promotionem humanam ac liberationem. Vehementer proin optamus ut iuvenes mulieres christianae plures hoc invitamentum percipiant sese Christo devovendi cum alacritate, ex sua consecratione vires derivando et laetitiam ad ipsum inter populos testandum, qui eum haud noverunt.

Laici cuncti baptismi vi missionarii

71. Recentioris huiusce aetatis Pontifices magnopere momentum ipsarum partium fidelium laicorum extulerunt in missionali navitate (Cfr. PII XII Evangelii Praecones: AAS XLIII (1951) 510 ss.; EIUSDEM Fidei Donum: AAS IL (1957) 228 ss.; IOANNIS XXIII Princeps Pastorum: AAS LI (1959) 855 ss.; PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 70-73). In nostra autem Apostolica Adhortatione “Christifideles Laici” consulto operam dedimus “perenni muneri Evangelium ferendi omnibus, qui hodie plura decies centena virorum mulierumque millia sunt, qui nondum Christum hominum Redemptorem agnoscunt” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 35) eidemque respondenti fidelium laicorum officio. Ad universum Dei Populum pertinet missio: tametsi novae cuiusdam Ecclesiae institutio Eucharistiam poscit ideoque sacerdotale ministerium, nihilosetius missio, quae diversis quidem formis impletur, omnium opus quoque est fidelium.

Laicorum participata industria in fidei disseminatione luculenter iam inde a primis Christianismi temporibus comprobatur, opere videlicet cum singulorum fidelium familiarumque tum communitatis totius. Hoc commemoravit Pontifex Pius XII cum in primis suis Litteris Encyclicis de missionali re historiam contexuit missionum laicalium (Cfr. PII XII Evangelii Praecones: AAS XLIII (1951) 510 ss.). Nec his recentissimis quidem temporibus actuosa defuit participatio missionariorum laicorum ac laicarum. Quis praeterire silentio harum missionariarum pondus maximum possit? Earumve opus in domibus et scholis, in vita sociali politica et culturali ac, potissimum, ipsarum christianae doctrinae tradendae munus? Quin oportet agnoscere - id quod veri est titulus honoris - quasdam Ecclesias ex laicorum laicarumque actione esse missionali enatas.

Quam profecto traditionem Concilium Vaticanum II sanxit cum indolem totius Populi Dei missionalem collustravit, at maxime laicorum apostolatum (Cfr, Lumen Gentium, 17. 33 ss), simul peculiares explanans partes, quas laici rogantur ut missionali operi conferant (Cfr. Ad Gentes, 35-36. 41). Quod autem necesse est universi fideles tale communicent onus et officium, non sane agitur de sola efficientia quadam apostolica, verum de iure atque officio in baptismatis dignitate posito, quo “laici fideles triplex Iesu Christi munus: sacerdotis prophetae regis participant ipsi vicissim” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 14). Quapropter ii “generali obligatione tenentur et iure gaudent, sive singuli sive in consociationibus coniuncti, allaborandi ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur; quae obligatio eo vel magis urget in adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt” (Codex Iuris Canonici, can. 225, § 1;  cfr. Apostolicam Actuositatem, 6. 13). Praeterea ipsam ob naturam saecularem eorum propriam, est praecipue laicorum “res temporales gerendo et secundum Deum ordinando regnum Dei quaerere” (Lumen Gentium, 31; Codex Iuris Canonici, can. 225, § 2).

72. Regiones vero huius praesentiae actionisque missionalis laicorum longissime patent. “Campus . . . proprius est latissima eaque implicata provincia rei politicae, socialis atque oeconomicae” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 70), tam singulis in locis quam in nationibus et inter nationes. Intra Ecclesiam autem genera diversa sunt ministeriorum, munerum, functionum necnon formarum animationis ad christianam vitam. Memoramus, velut rem novam apud complures ortam Ecclesias recentiore hac aetate, permagnos sane progressus “Motuum ecclesialium”, quibus vehemens est missionarius impulsus. Cum autem demisso modo hi motus in Ecclesiarum localium vitam se inserunt humaniterque ab Episcopis et presbyteris in ipsas dioecesis et paroeciarum structuras suscipiuntur, verum Dei donum sunt ad evangelizationem proprieque dictam navitatem missionalem. Quocirca valide hortamur ut propagentur hi motus et adhibeantur, unde, apud iuvenes praesertim, alacris reddatur vitae christianae vis atque ipsi evangelizationi, intra multiformem complexum rationum consociandi se cum aliis et propriam proferendi mentem.

In opere igitur missionali variae sunt laicatus ipsius viae observandae earumque indoles et finis pariter serventur oportet: tales nominatim sunt laicatus missionalis consociationes, christiana voluntariorum instituta per terras, ecclesiales motus, coetus atque varii generis sodalitates obstringantur ideo ipsa hac missione ad gentes necnon opera cum localibus Ecclesiis consociata. Sic enim incremento laicatus maturi suorumque officiorum consocii favebitur, cuius “ad Ecclesiae plantationem . . . formatio in iunioribus Ecclesiis veluti essentiale ac primarium elementum habenda est” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 35).

Catechistarum opus ministeriorumque varietas

73. Eos inter laicos, qui ipsi evangelizatores fiunt, primum obtinent catechistae locum. Missionarium enim Decretum hos ita depingit uti “laude dignum . . . agmen illud, de opere missionum ad Gentes tam optime meritum, catechistarum scilicet, tam virorum quam mulierum, qui spiritu apostolico imbuti, magnis laboribus singulare et omnino necessarium adiumentum conferunt ad dilatationem fidei et Ecclesiae” (Ad Gentes, 17). Non sine causa igitur Ecclesiae traditionis antiquae, operam novae evangelizationi dantes, duplicaverunt catechistas atque catechesim ipsam auxerunt. “Catecheseos vero institutores, qui in regionibus missionali opere excolendis degunt, peculiari prorsus nomine «catechistarum» appellantur . . . Sine iis profecto Ecclesiae nunc florentes aedificatae non essent” (IOANNIS PAULI PP. II Catechesi Tradendae, 66).

Ministeria ecclesialia et extraecclesialia quamquam ipsa geminantur, catechistarum tamen munus suam servat necessitatem propriasque qualitates: sunt catechistae opifices singulariter exercitati, testes directi, evangelizatores quibus nihil substitui potest, qui christianarum communitatum praecipuam efficiunt potentiam maxime apud Ecclesias iuniores, perinde ac saepius Nos in missionariis itineribus Nostris adfirmavimus ipsique rursus comprobavimus. Eorum praeterea officia et dotes et necessarias virtutes novus agnoscit Iuris Canonici Codex (Codex Iuris Canonici, can. 785, § 1).

Verum oblivisci nemo potest catechistarum opus usque difficilius evadere ac plura simul poscere propter ecclesiales et culturales rerum mutationes quae hodie contingunt. Hoc etiam tempore valet illud plane quod Concilium iam suasit: nempe accuratior educatio doctrinalis et paedagogica, continuata spiritalis apostolicaque renovatio, “status vitae decens et securitas socialis” catechistis procurandus (Ad Gentes, 17). Interest pariter provehere scholarum pro catechistis constitutionem et confirmationem quae, ab Episcoporum Conferentiis adprobatae, titulos studiorum concedant iisdem a Conferentiis publica auctoritate agnitos (Cfr. Coetus plenarius Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione anno 1969 habitus de catechistis et eiusdem «Istruzione» mense Aprili 1970 data: Bibliografia missionaria, 34 (70) 197 ss. et S.C. de Propaganda Fide Memoria Rerum, III, 2 (1976) 821 ss.).

74. Meminisse vero cum catechistis oportet reliquas item ministerii formas pro Ecclesiae vita ac missione ceterosque ministros qui nominatim sunt: precationis animatores et cantus et liturgiae, communitatum ecclesialium «de basi» duces ac biblicorum circulorum, operum caritatis moderatores, administratores Ecclesiae bonorum, diversorum ductores sodaliciorum apostolicorum, religionis in scholis praeceptores. Sui insuper aliquam temporis partem Ecclesiae universi christifideles laici devovebunt congruenter videlicet suae fidei viventes.

Congregatio pro Gentium Evangelizatione
et aliae missionalis navitatis structurae

75. Auctores se ipsi effectoresque pastoralis missionalis actuositatis coniunctos sentiant ea quidem communione quae corporis est propria mystici. Hoc enim ipsum Christus intra Cenam novissimam est precatus“Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti” (Io. 17, 21). Qua porro in communione est fundamentum situm missionis ipsius fecunditatis.

At adspectabilis quoque et ordinata communio est Ecclesia; quam ob rem postulat sibi missio exteriorem etiam beneque constitutam iunctionem variorum inter se munerum atque officiorum ut omnes “unanimiter ad aedificationem Ecclesiae vires impendant” (Ad Gentes, 28).

Congregationis missionariae est “dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia” (IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, 85; cfr. Ad Gentes, 29). Ab ea itaque “suscitentur et secundum urgentiores necessitates regionum distribuantur missionarii . . ., disponatur ordinata operandi ratio, profluant normae directivae et principia pro evangelizatione adaptata, dentur impulsus” (Ad Gentes, 29; cfr. IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, 86). Facere ideo ipsi non possumus quin hasce singulas corroboremus prudentes sane provisiones: ut enim denuo ad gentes missio concitetur, opus aliquo instituto est, unde res incitentur dirigantur ordinentur, quod sane est Congregatio pro Gentium Evangelizatione. Hinc episcoporum Conferentias earumque simul corpora cohortamur, tum etiam Superiores maiores Ordinum et Congregationes atque Instituta, necnon laicorum compages in missionali navitate versantia, fideliter ut cum memorata Congregatione missionaria communiter operentur cui scilicet satis est auctoritatis ut per terrarum orbem disponat actionem missionalem adiutricemque operam et regat.

Eadem vero Congregatio, quippe quae rerum longam sibi comparaverit ac praeclaram experientiam, illuc quidem destinatur ut maximi momenti partes expleat in ipsa consiliorum ponderatione efficacique exsecutione, quorum indiget Ecclesia ut firmius sese ad missionem diversis sub formis conferat. Huius ergo rei gratia arcta vincula excolere debet Congregatio cum ceteris Sedis Apostolicae Dicasteriis, cum Ecclesiis particularibus necnon cum ipsis missionalibus copiis. In ecclesiologia communionis, ubi omnis est missionaria Ecclesia at simul etiam necessariae manent vocationes institutionesque propriae operis ipsius ad gentes, suum pondus momentumque tenet in ducendo disponendoque Congregatio missionaria, ut occurratur communiter magnis quidem quaestionibus communis causae, servatis sane iuribus cuiusque auctoritatis et structurae.

76. Ut vero dirigantur atque componantur varia opera missionalia tum nationum tum regionum multum valent episcoporum Conferentiae earumque consociationes. Ab iis petit Concilium ut “communi consilio graviores quaestiones et problemata urgentia tractent, quin tamen differentias locales neglegant” (Ad Gentes, 31), nec minus totam inculturationis difficultatem. Re enim vera viget ampla iam ordinataque actio in hoc rerum campo cuius comparent fructuosi effectus. Actio haec multiplicanda est meliusque copulanda cum opere aliorum institutorum earundem Conferentiarum, ne missionalis cura uni soli tradatur parti aut instituto, sed ut ab omnibus aequabiliter participetur.

Eadem autem debent instituta et corpora, quae missionalem procurant actionem, coniungere opportune vires suas inceptaque. Conferentiae autem Superiorum Maiorum idem suscipiant officium suos intra fines et cum episcoporum Conferentiis conspirantes secundum praescriptiones normasque iam statutas (Cfr. ibid. 33), in auxilium advocatis etiam commissionibus mixtis (Cfr. PAULI VI Ecclesiae Sanctae 2. 43). Conventus praeterea suadentur modique sociatae operae inter diversa instituta missionaria, quantum nempe ad educationem spectat ac studium (Cfr. Ad Gentes, 34; PAULI VI Ecclesiae Sanctae, 3. 22) et ad apostolicam quoque navitatem explicandam.

Caput VII

Operae missionariae communicatio

77. Baptismi ipsius virtute membra Ecclesiae, universi christiani communes simul sunt missionalis operae auctores. Participatio namque, quam habent communitates singulique fideles, huius iuris officiique, nominatur “cooperatio missionaria”.

Inde quidem vivit ibique radices agit talis cooperatio potissimum quod quisque ipse singillatim cum Christo iungitur: fructus enim bonos adferre tum tantum valent si cum illo cohaerent tamquam cum vite palmites (Cfr. Io. 15, 5). Vitae sanctimonia unumquemque sinit christianum in Ecclesiae opere esse frugiferum: “Sacra Synodus omnes ad profundam renovationem interiorem invitat, ut vivam conscientiam propriae responsabilitatis in Evangelii diffusione habentes partes suas assumant in opere missionali apud Gentes” (Ad Gentes, 35; cfr. Codex Iuris Canonici, cann. 211. 781).

Missionis ergo universalis communicatio non ad sola quaedam singularia redigitur incepta sed signum fidei maturitatis est vitaeque ipsius christianae quae parit fructus. Credens itaque homo suae caritatis fines dilatat curamque sollicitam demonstrat erga eos qui procul sunt, haud secus ac qui sunt prope: precatur pro missionibus necnon missionalibus vocationibus; missionarios adiuvat, quorum studiose operam prosequitur eosque redeuntes illo cum gaudio complectitur, quo pristinae christianorum communitates ex Apostolis mirabilia accipiebant quae eorum per praedicationem effecerat Dominus (Cfr. Act. 14, 27).

Precatio et sacrificia pro missionariis

78. Inter participationis modos primum sibi vindicat locum spiritale auxilium: precatio, sacrificium, testificatio christianae vitae. Iter enim missionariorum comitetur oportet precatio ut Verbi nuntius divina gratia efficiens reddatur. Suis in Epistulis obsecrat crebro Sanctus Paulus fideles ut pro se fundant preces unde sibi permittatur Evangelium cum fiducia et libertate adnuntiare.

Cum precatione autem necesse est sacrificium iungatur: salvifica quidem virtus omnis doloris, qui accipitur Deoque offertur amanter, ex Christi profluit sacrificio qui sui corporis mystici membra hortatur ut se cum ipsius passione consocient eamque in carne propria adimpleant (Cfr. Col. 1, 24). Missionariorum sacrificia communicari debent cum sacrificiis fidelium iisque suffulciri. Quapropter iis qui pastorale suum persequuntur ministerium inter aegrotantes suademus ut eos rite instituant de doloris praestantia, hortenturque ut illum Deo pro missionariis offerant. Hac profecto oblatione fiunt aegri vicissim ipsi missionarii, quem ad modum inculcant quidam pietatis motus inter eos ac pro iis coorti. Apud nonnullas communitates Pentecostes quoque sollemnitas - principium nempe Ecclesiae missionis - celebratur velut “doloribus offerendis dies pro missionibus”.

“Ecce ego, Domine, mitte me” (Cfr. Is. 6, 8)

79. Adiutrix vero opera praecipue significatur missionariis vocationibus provehendis quae illius sunt necessaria pars. Hac in re agnoscenda omnino est valida vis diversarum navitatis missionalis rationum; eodem tamen tempore iterum est adfirmandus ipse principatus donationis plenae ac perpetuae in missionum opus, praesertim in missionariis Institutis et Congregationibus tam virorum quam mulierum. Talium sustentatio vocationum animus ipse est illius participationis: nuntiatores postulat Evangelii nuntius; messis requirit messores; perficitur missio in primis per viros mulieresque Evangelii operi totam in vitam deditos ac paratos ut in omnem exeant orbem salutem portaturi.

Commemorare rursus ideo cupimus et commendare hanc sedulam curationem vocationum missionariarum. Conscii nempe nobis universi illius christianorum officii, quo suas ad partes missionali operi progressuique populorum pauperum conferendas obstringuntur, interrogare ipsi nos debemus cuncti cur pluribus in Nationibus, crescentibus quidem candidatorum numeris, periculum tamen subsit ne missionariae vocationes evanescant quae veram regulam sive mensuram praebent donationis pro fratribus. Documentum namque vigoris alicuius Ecclesiae certum sunt ad sacerdotium vitamque consecratam vocationes.

80. Gravem hanc ponderantes Nos difficultatem convertimus monitum nostrum peculiari cum fiducia amoreque ad familias singulas et iuvenes. Noverint domus potissimumque parentes debere videlicet se conferre “ad missionalem causam Ecclesiae, cum inter filios filiasque suas missionalem fovent vocationem” (IOANNIS PAULI PP. Familiaris Consortio, 54).

Intentae precationis vita acerque sensus ministerii erga proximos et magnanima operum ecclesialium participatio familiis opportunitates ministrant idoneas iuvenum vocationi. Quotiens enim sinere voluerint parentes ut filiorum suorum quis ad missiones proficiscatur, quotiens a Domino talem poposcerint gratiam, compensabit ipse hoc illis ex magna laetitia, nempe quo die eorum filius aut filia vocantem eum audiverit. Ab adulescentibus ipsis petimus ut Christi exaudiant vocem qui iis dicit, haud secus ac Simoni Petro quondam et Andreae in lacus ripa“Venite post me, et faciam vos piscatores hominum” (Matth. 4, 19). Utinam et iis fortitudo sit ut Isaiae similes respondeant: “Ecce ego, mitte me” (Is. 6, 8). Coram sese vitam conspicient admirabilem cognoscentque porro verum gaudium “bonum nuntium” patefaciendi fratribus ac sororibus, quos in viam perducent salutis.

“Beatius est magis dare quam accipere!” (Act. 20, 35)

81. Plura exsistunt rerum pecuniarumque necessitates quas missiones habent: non modo ut condatur Ecclesia minimis cum structuris (quales sunt sacrae aedes, scholae catechistarum ac seminaristarum, domusDe talibus vero rerum auxiliis magni interest animum ipsum considerari quo donentur. Recognoscenda est ipsa vivendi ratio: expetunt enim missiones non opes solas, verum nuntiationis et caritatis in proximos communicationem. Quaecumque a Deo quidem percepimus - tam vitam quam terrestria bona - haud nostra sunt at in usum nobis commodata. Necesse ideo est liberalitas dandi illuminetur semper fide inciteturque; tum vere beatius dare erit quam recipere.

Missionalis Dies Universalis, cuius videlicet non solum est acuere animos ad missionalem causam sed subsidia etiam colligere, eventus magni ponderis in vita est Ecclesiae, quoniam docet quo pacto sit donandumin eucharistica celebratione, instar doni Deo dati, ac pro cunctis mundi missionibus.

Novae missionalis cooperationis rationes

82. Hodie sane ampliatur cooperatio formis novis, non tantum nummario incluso quidem adiutorio, sed proxima quoque actuositate. Nova adiuncta, cum veritate vitae maxime mobilis cohaerentia, a christianis verum deposcunt missionalem adfectum.

Peregrinationes voluptatis causa omnem iam per orbem nunc ab hominum suscipiuntur multitudinibus suntque bonae, si animo quidem erga ceteros observanti peraguntur ad mutuam locupletationem culturalem, omni declinata rerum ostentatione ac profusione hominumque conquisita consortione. Verum rogantur christiani sibi semper ut conscii sint fidei et caritatis Christi se esse debere testes. Fidem pariter potest cognitio directa missionalis vitae novarumque communitatum christianarum locupletare ac redintegrare. Laudantur proinde itinera ad missiones, inita potissimum a iuvenibus, qui illuc se serviendi gratia recipiunt et christianam vitam valide simul experiendi.

Operis hodie necessitates inducunt multos communitatum iuniorum christianos in regiones ubi ignoratur christianum nomen, quin immo interdum vetatur vel vexatur. Hoc etiam christifidelibus evenit Civitatum antiquae traditionis christianae, qui in Nationibus non christianis opus ad tempus faciunt. Condiciones nimirum hae totidem opportunitates sunt ut ex fide vivatur eaque affirmetur. Primis namque saeculis christiana religio idcirco praesertim propagabatur, quod itinera facientes christiani considentesque in provinciis, in quibus nondum erat Christus praedicatus, suam fortiter profitebantur fidem ibidemque primas moliebantur communitates.

Multo tamen plures sunt cives Nationum missionis ad religionesque non christianas pertinentes, qui studiorum et operis gratia in aliis resident Civitatibus, aut qui politicis vel oeconomicis comprimuntur condicionibus locorum natalium. Horum quidem fratrum commoratio in antiquae christianitatis Nationibus provocat ipsas ecclesiales communitates quas nempe ad dialogum et ministerium, ad hospitalitatem et participationem, ad testificationem et directam nuntiationem incitat. Re vera in christianis quoque Civitatibus sodalicia humanitatis atque culturae instituuntur quae missionem proponunt ad gentes; et locales Ecclesias, adiuvantibus etiam personis, quae ex immigrantium Nationibus venerunt, aut reducibus missionariis, magno animo tractare oportet haec rerum adiuncta.

Item potest cooperatio missionalis obligare qui rem publicam et oeconomicam tractant, culturam et diurnarium opus, praeter peritos apud varia omnium gentium Instituta. In huius temporis mundo difficilius usque definiuntur limites inter geographicas culturalesque regiones: maior nempe increscit coniunctio mutua inter populos quae ad christianam permovet testificationem et evangelizationem ipsam.

Missionalis animatio ac formatio Populi Dei

83. Opus localis Ecclesiae est institutio missionalis cum auxilio quidem missionariorum ipsorum eorumque Institutorum necnon ministrorum iunioribus ex Ecclesiis. Haud vero est haec industria existimanda velut in vitae christianae margine versari, sed medio in eius puncto. Ad ipsam item novam evangelizationem gentium christianarum hoc missionale argumentum potest plurimum adferre quidem adiumenti: etenim missionariorum testimonium adtrahentem vim suam inter longinquos et non credentes similiter servat bonaque transvehit Christiana. Ecclesiae ideo locales missionalem hanc animationem, tamquam praecipuum quoddam elementum ordinariae suae actionis pastoralis, inserant in paroecias, consociationes et coetus iuvenum praesertim.

In hoc autem propositum proficit ante omnia informatio per scripta et opuscula missionalia ac varia simul audiovisiva subsidia. Permagnum momentum prae se ferunt haec instrumenta, quandoquidem efficiunt ut et Ecclesiae universalis vita cognoscatur et voces atque experientiae missionariorum localiumque Ecclesiarum ubi illi operantur. Necesse itaque est inter iuniores Ecclesias, quae nondum se instruere valent talibus scriptis periodicis aliisque subsidiis, dedant missionalia Instituta homines et opes hisce coeptis.

Ad hanc porro institutionem arcessuntur sacerdotes eorumque adiutores, educatores et magistri, theologi maximeque doctores in seminariis atque sedibus laicalis formationis. Nec potest neque quidem debet theologica eruditio universale Ecclesiae munus praeterire nec oecumenismum, non investigationem religionum diffusarum nec missiologiam. Admonemus hinc ut praesertim apud seminaria domusque praeparationis religiosorum ac religiosarum tale peragatur studium operaque detur ut aliqui sacerdotes vel discipuli et discipulae peculiariter variis in scientiarum missiologicarum provinciis educentur.

Animationis autem opera sua semper ad proposita erunt dirigendaut doceant formentque Populum Dei universalem ad Ecclesiae missionem, ut vocationes ad gentes gignant, ut adiutricem evangelizationis curam pariant. Non enim licet imminutam praebere operis missionalis speciem, quasi ante omnia opitulatio sit pauperum, sustentatio oppressorum liberationis, progressus incitatio, iurium vindicatio humanorum. Sese quidem missionaria Ecclesia dedit hisce pariter causis, verum tamen princeps eius aliud est munus: pauperes Deum esuriunt non panem dumtaxat ac libertatem; et missionalis actuositas in primis testari debet ac praedicare in Christo salutem, locales condendo Ecclesias, quae deinceps evadant instrumenta liberationis quomodocumque acceptae.

Pontificalium Operum Missionalium principale officium

84. Eodem in hoc animationis negotio primae sane partes ad Pontificalia Opera Missionalia pertinent, perinde ac saepius in Nuntiis adfirmavimus pro Missionali Die mundiali. Quae nominatim quattuor opera - a Propagatione Fidei, a Sancto Petro Apostolo, a Sancta Infantia, et Unio Missionalis - communem persequuntur finem ut missionalem animum universalem intra Dei Populum disseminent. Proximum autem propriumque propositum sectatur Unio Missionalis ut missionali sensu imbuantur riteque ad missionem instruantur sacerdotes, religiosi ac religiosae, qui ipsi vicissim idem efficere inter christianas communitates debent; illa insuper ad reliqua spectat opera provehenda, quorum est veluti anima (Cfr. PAULI VI Graves et increscentes: AAS LVIII (1966) 750 ss.). “Summum hoc sit praeceptum oportet: Ecclesiae universae universi ad mundi conversionem” (P. MANNA, Le nostre «Chiese» e la propagazione del Vangelo, Trentola Ducenta 1952², 35).

Quoniam Opera haec Romani Pontificis sunt et Collegii episcopalis, etiam intra fines Ecclesiarum localium istis “iure primus locus tribui debet quippe quae media sunt tum ad catholicos inde ab infantia sensu vere universali et missionario imbuendos, tum ad excitandam efficacem collectionem subsidiorum in bonum omnium Missionum pro cuiuscumque necessitate” (Ad Gentes, 38). Alius dein Operum Missionalium finis est vocationes ad gentes in vitaeque perpetuitatem suscitare tam apud antiquas quam inter iuniores Ecclesias. Vehementer ideo cohortamur suum ut ministerium animationis magis magisque hanc in partem intendant.

Pendent autem, in opere suo explendo, haec Opera in universo terrarum orbe a Congregatione pro Gentium Evangelizatione; at singulis in locis a Conferentiis episcopalibus dependent Episcopisque cuiusque Ecclesiae, dum industriam suam consociant cum vigentibus iam institutis animationis: spiritum namque illum universalis missionis necnon ministerii pro missione, sine quo nulla datur vera cooperatio, inferunt totum in catholicum mundum.

Missioni non solum tribuere, verum accipere etiam

85. Adlaborare missioni non dare dumtaxat significat, sed scire aequabiliter recipere: etenim cunctae particulares vocantur Ecclesiae, et iuniores et antiquiores, ut res concedant atque suscipiant pro universali missione nec earum quaevis in se circumcludi debet. “Vi huius catholicitatis” - inquit Concilium - “singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus . . . Inde denique inter diversas Ecclesiae partes vincula intimae communionis quoad divitias spirituales, operarios apostolicos et temporalia subsidia” (Lumen Gentium, 13).

Omnes ideo Ecclesias exhortamur ac Pastores, sacerdotes et religiosae vitae sodales, fideles, ut Ecclesiae universalitati se recludant omnemque simul rationem studii sui particularis et reliquorum exclusionis fugiant sicut et illam cogitationem sibi sese sufficere. Etiamsi locales Ecclesiae suo in populo agunt radices genereque in proprio culturae, nihil tamen minus fovere re ipsa hunc debent universalem fidei sensum, ceteris Ecclesiis spiritalia largiendo dona ab iisque percipiendo una cum pastoralibus experientiis primi nuntii atque evangelizationis et cum apostolicis operariis opibusque.

Proclivitas enim ad se reliquis abalienandum potest vehementer quidem premere: vetustae Ecclesiae, operam novae evangelizationi navantes, arbitrantur iam missionem se domi suae procurare debere, ubi simul exstat periculum ne operis impetus in mundum non christianum impediatur et aegre vocationes committantur missionariis Institutis, religiosis Congregationibus, aliis Ecclesiis. Verum liberaliter quod nostrum est dilargiendo, recipiemus vicissim, iamque hodie Ecclesiae iuniores, quarum non paucae mirandum experiuntur vocationum florem, ad communitates vetustiores mittere valent sacerdotes et religiosos religiosasque.

Aliunde vero ipsae difficultatem patiuntur identitatis suae et inculturationis et libertatis sine impulsionibus extrariis crescendi; unde fieri sane potest ut ostia missionariis occludant. Hisce dicimus Ecclesiis: Nolite vos circumcludere! sed libentes missionarios aliarum Ecclesiarum auxiliaque suscipite! et ipsae eos in mundum mittite! Propter difficultates illas, quibus coartamini, necesse est consortionem teneatis cum fratribus ac sororibus fidei perpetuam. Omni efficite ope ut libertas praevaleat cuius ius vobis est atque illud mementote: Christi discipulos “oboedire oportere Deo magis quam hominibus” (Act. 5, 29).

Vere Evangelii novum praeparat Deus

86. Si primo quodam intuitu hodiernus inspicitur mundus, complura infelicia oculos percellunt quae inducere possint animum omnia in pessimam partem interpretantem. At sine causa est hic sensus: fidem enim nostram in Deo Patre ac Domino eiusque reponimus in bonitate ac misericordia. Impendente iamiam ter millesimo Redemptionis anno, magnificum ver novum christianae rei comparat Deus cuius nunc dispicitur aurora. Simul enim in regionibus non christianis simul in antiquitus iam christianis appropinquant paulatim populi ad proposita ac bona Evangelii quibus enititur Ecclesia suffragari. Conspiratio enim et consensio gentium de iis bonis deprehenditur: violentiae et belli repudiatione; personae humanae eiusque iurium observantia; libertatis iustitiae fraternitatis appetitione; proclivitate ad stirpium ac nationum discriminis superationem; dignitatis et aestimationis mulieris confessione.

Christiana nos spes sustentat penitus nos dedentes evangelizationi novae ac missioni universali facitque ut, quem ad modum docuit nos Iesus, precemur: “adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra” (Matth. 6, 10).

Christo adhuc innumerabiles praestolantur homines: spatia quippe illa hominum et culturae, quae evangelicus nuntius nondum attigit, vel in quibus Ecclesia raro operatur, adeo lata longaque sunt, ut cunctae ipsius opes et copiae colligi debeant. Se ideo dum Ecclesia ad anni bis millesimi iubilaeum parat, magis etiam operam suam novo eventui missionali navat. In nobis sollicitam diligentiam excolere par est communicandi videlicet cum aliis et lucem et fidei laetitiam; ad quod praeclarum propositum omnis est nobis Dei Populus educandus.

Dedecet placidos requiescere nos, si quidem plura illa centena milia cogitemus fratrum ac sororum, similiter Christi sanguine redemptorum, qui vitam degant Dei ignorantes amorem. Singulis ergo credentibus, haud secus atque Ecclesiae universae, missionalis causa omnium prima esse debet, cum aeternam respiciat hominum sortem consilioque arcano ac misericordi Dei respondeat.

Caput VIII

Spiritualitas missionalis

87. Peculiarem propriamque omnino spiritualitatem postulat missionale opus quae nominatim omnes tangit quotquot vocavit Deus ut missionarii sint.

Sinere a Spiritu se duci

Huius autem modi spiritualitas inde maxime exprimitur, si erga Spiritum prorsus dociliter vivitur: docilitas enim obligat ut quis interius se ab eo formari patiatur, quo magis ac magis Christo conformis reddatur. Nemo enim Christum testificari valet, quin eius simul referat imaginem, quae in nobis gratia operaque Spiritus vivificatur. Animus praeterea erga Spiritum docilis obstringit ad dona percipienda fortitudinis et sapientiae, quae partes sunt eiusdem spiritualitatis plane necessariae.

In exemplum praefulget Apostolorum casus qui, volvente publica Magistri vita, tametsi eum diligebant magnoque studio respondebant ei vocanti, non potuisse clare videntur ipsius intellegere dicta invitique illum in doloris et contumeliae via sectabantur. Postmodum tamen ipsos transfiguraturus erat Spiritus in fortes Christi testes necnon illuminatos eius Verbi nuntiatores: Spiritus nempe erat eos per asperas novasque missionis vias perducturus.

Hodie haud minus difficilis exsistit et implexa missio, quam prioribus aetatibus, eandemque poscit fortitudinem lucemque Spiritus: crebro enim subimus primae communitatis christianae sollicitudinem coram qua increduli et hostiles homines “convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius” (Act. 4, 26). Sicut illo tempore, hodie item precandum est ut audaciam nobis Deus concedat qua Evangelium proclamemus; opus est arcanas Spiritus perscrutari vias ac permittere ut in omnem nos deducat veritatem (Cfr. Io. 16, 13).

Mysterium vivere “Christi missi”

88. Necessaria proprietas missionalis spiritualitatis est intima cum Christo communio: comprehendi non potest nec vivendo impleri missio, si non ad Christum refertur uti missum evangelizandi ergo. Eius sic Paulus adfectus explanat: “Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesuqui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis” (Phil. 2, 5-8).

Incarnationis his redemptionisque depingitur mysterium, tamquam plena sui ipsius exinanitio, quae Christum adducit ut pro humana condicione plane vivat ad extremumque usque Patris adhaereat consilio. De exinanitione agitur, quae tamen amore pervaditur et aperit amorem. Eandem ideo hanc viam missio percurrit metamque suam sub Cruce attingit.

A missionario petitur ut velit “renuntiare sibi et omnibus quae hucusque sua habuit, et omnibus omnia sese facere” (Ad Gentes, 24): in paupertate, quae liberum eum reddit pro Evangelio, in abalienatione ab hominibus bonisque sui loci ut fratrem se praebeat iis ipsis, ad quos est missus, quibus scilicet Christum portet salvatorem. Huc denique dirigitur spiritualitas missionarii“factus sum infirmis infirmus . . .; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. Omnia autem facio propter evangelium” (1 Cor. 9, 22-23).

Idcirco plane quod est “missus”, consolantem experitur missionarius Christi praesentiam qui omni vitae ipsius momento ei comitatur“Noli timere . . ., quia ego sum tecum” (Act. 18, 9-10) eique in hominis cuiusque corde praestolatur.

Ecclesiam hominesque diligere sicut eos dilexit Christus

89. Missionaria spiritualitas similiter apostolica caritate distinguitur, Christi nempe illa propria, qui venit “ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum” (Io. 11, 52). Boni Pastoris suas qui oves cognoscit easque conquirit et pro iis vitam tradit suam (Cfr. Io. 10). Cuicumque missionalis est adfectio, Christi percipit ardens animarum studium et Christi more amat Ecclesiam.

“Zelo animarum” impellitur missionarius, qui ex ipsa Christi caritate oritur quae consistit ex attenta consideratione et teneritate, ex misericordia et benignitate, ex alacritate et curatione difficultatum hominum. Altissimus est Christi amor: is enim qui “sciebat quid esset in homine” (Ibid. 2, 25), omnes diligebat, quibus redemptionem offerebat, atque dolebat cum ea reiciebatur.

Homo caritatis est missionarius: singulis ut fratribus nuntiare possit - eos a Deo amari posseque Deum eos vicissim amare -, erga omnes testari caritatem debet vita pro proximis profundenda. Est missionarius “frater universalis”; Ecclesiae in se gerit animum eiusque mentem apertam ac studium universis de populis cunctisque de hominibus, praesertim parvis et egenis. Qua talis fines excedit divisionesque stirpium et ordinum socialium et opinionum: signum Dei est amoris in mundo, qui amor ipse est sine ulla exclusione aut studio.

Postremo, quem ad modum Christus, Ecclesiam oportet ille diligat“Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea” (Eph. 5, 25). Amor ille, qui etiam ad animam propellitur fundendam, missionario est caput ad quod reliqua referantur. Solus in Ecclesiam amor magnus fervorem missionarii valet fulcire; instantia eius cotidiana - uti ait Sanctus Paulus - est “sollicitudo omnium ecclesiarum” (2 Cor. 11, 28). A quovis missionario “fidelitas . . . erga Christum a fidelitate erga Ecclesiam suam seiungi nequit” (Presbyterorum Ordinis, 14).

Sanctus verus est missionarius

90. Vocatio ad missionem suapte natura ex ipsa ad sanctitatem vocatione promanat. Quisque missionarius revera talis est modo si viae sese commendat sanctimoniae: “Sanctitas essentiale praesuppositum dici debet et insubstituibilis condicio ad missionem salutis in Ecclesia complendam” (IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 17).

Nexu igitur stricto adligatur universalis ad sanctitatem vocatio cum vocatione ad missionem universali: destinatur quippe christifidelis omnis ad sanctimoniam missionemque. Hoc fervidum est Concilii desiderium, cum vehementer exoptat “omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminari, omni creaturae Evangelium annuntiando (Cfr. Marc. 16, 15)” (Lumen Gentium, 1). Iter quoddam ad sanctitatem missionalis est Ecclesiae spiritualitas.

Novus hic impulsus in missionem ad gentes sanctos requirit missionarios. Haud enim rationes pastorales renovare sufficit nec ordinare et componere melius ecclesiales copias neque accuratius fundamenta fidei biblica et theologica scrutari: opus potius est novum excitare “sanctitatis ardorem” inter missionarios totaque in christiana communitate, maxime vero inter eos qui propiores sunt missionariorum adiutores (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad episcopos Consilii Episcopalis Latini Americani in urbe Portu Principis habita, die 9 mar. 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 1 (1983) 690 ss.; EIUSDEM Homilia ineunte novenario promoto a Consilio Episcopali Latino Americano Dominicopoli, die 12 oct. 1984: l.c., VII, 2 (1984) 885 ss.).

Fratres ac Sorores carissimi, missionale studium primarum communitatum christianarum nobiscum animo revolvamus! Quamquam paucissima illo tempore reperiebantur vecturae commerciique vehicula et instrumenta, brevi tamen evangelicus nuntius ad extremos pertigit orbis fines. Et erat religionis nuntius de Homine in cruce emortuo, quem praedicabant, “Iudaeis quidem scandalo, gentibus autem stultitia” (1 Cor. 1, 23)! Suberat quidem huic concitatae virtuti missionali primorum christianorum sanctitas et primarum communitatum.

91. Hanc ob rem compellamus baptizatos et baptizatas iuniorum communitatum et Ecclesiarum. Vos his diebus spem prae vobis fertis nostrae huius Ecclesiae, quae duo milia iam vivit annorum: cum fide iuvenes sitis, primos imitari debetis christianos et circum vos fervorem diffundere et magnanimitatem in alacri quadam donatione Deo facta atque proximo; brevi, in viam dare vos oportet sanctitatis. Hoc uno dumtaxat modo signum Dei in mundo esse poteritis ac vestris in Nationibus missionalem renovare splendorem priscae Ecclesiae. Simul vero studii missionalis fermentum senioribus Ecclesiis adferetis.

Ipsi dein missionarii officium sanctimoniae perpendant, quam vocationis donum ab iis deposcit, singulos in dies redintegrantes se animo suamque etiam institutionem doctrinalem ac pastoralem ad tempora recentissima accommodantes. Sit quidem missionarius necesse est “contemplativus in actione”. Quaestionibus variis responsionem detegit sub Verbi Dei lumine atque in sua ipsius communitatisque precatione. Congressio illa, quam habuimus Nos cum legatis et interpretibus spiritualium traditionum non christianarum, potissimum Asiae, confirmavit Nobis futurum missionis plurimum ex ipsa contemplatione pendere. Si enim missionarius non est contemplativus, Christum credibili modo nuntiare nequit. Dei namque experientiae ipse testis est, qui etiam cum Apostolis dicere posse vicissim debet: “Quod perspeximus . . . de verbo vitae . . . annuntiamus et vobis” (1 Io. 1, 1-3).

Missionarius homo beatitudinum est. Prius enim quam ad evangelizandum mittat eos Iesus, Duodecim instituit, quibus missionis explicat rationes: paupertatem et mansuetudinem, dolorum vexationumque patientiam, pacis cupidinem et iustitiae, caritatem, id est ipsas Beatitudines in apostolicam deductas vitam (Cfr. Matth. 5, 1-12). Etenim exsequens ipse Beatitudines experitur missionarius reque vera comprobat Regnum Dei iam advenisse illudque sese iam recepisse. Cuiuslibet verae missionalis vitae proprietas interior laetitia est ex fide proficiscens. In mundo enim sollicitato totque difficultatibus gravato, qui ad pessimam rerum interpretationem propendet, nuntiatorem “boni nuntii” hominem esse decet, qui in Christo spem invenerit solidam.

Conclusio

92. Numquam ita, ut hodie contingit, tanta fuit Ecclesiae opportunitas et occasio per testimonium ac verbum universos deferendi ad homines populosque Evangelium. Illucescentem iam novam conspicamur missionalem aetatem, quae splendida fiet dies fructibusque referta, si christiani cuncti, ac missionarii ipsi potissimum iuvenesque Ecclesiae, cum magnanimitate et sanctitate appellationibus responderint et provocationibus nostri temporis huius.

Perinde ac post Christi ascensionem Apostoli, debet se in Cenaculo Ecclesia colligere cum “Maria matre Iesu” (Act. 1, 14), ut Spiritum obsecret impetretque fortitudinem et constantiam missionale ad munus complendum necessariam. Nos quoque, multo magis quam Apostoli, transfigurandi Spiritui ac ducendi sumus.

In hoc veluti pervigilio tertii mille annorum spatii rogatur Ecclesia ut altius iam vivendo impleat Christi mysterium adlaborans grato animo ipsi salutis operi. Illud facit ea cum Maria et sicut Maria, mater atque exemplar: amoris namque materni Maria exemplum est, quo moveri eos oportet omnes, qui intra apostolicam Ecclesiae missionem hominibus regenerandis adiutricem praestent operam. Quapropter, “Ecclesia, praesentia Christi confirmata (Cfr. Matth. 28, 20). ambulat in tempore, consummationem saeculorum versus, et obviam Domino procedit, qui est venturus; sed in hac via . . . progreditur iter persequens a Virgine Maria confectum” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 2).

Efficacitati proinde “Mariae intercessionis, quae vertitur tota in Christum tenditque ad illius aperiendam salutiferam virtutem” (Ibid. 22) Ecclesiam concredimus nominatimque omnes qui hodierno in mundo mandato se dedunt missionali perficiendo. Quem ad modum Christus suos misit apostolos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita profecto idem nos renovantes mandatum singulis impertimur vobis in eiusdem Trinitatis Sanctissimae nomine Apostolicam Benedictionem. Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Decembris - vicesimo quinto die anniversario editi conciliaris Decreti “Ad Gentes” - anno mcmxc, Pontificatus Nostri tertio decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1990 © Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana