Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET SI EXALTATUS

VENERABILI DEI SERVAE BIRGITTAE A IESU
MORELLO BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Et si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Io 12, 32)Birgitta Morello, a Christo cruci affixo flagranter a pueritia usque pellecta, totam suam vitam in mysterii paschalis amoris redemptionisque lumine exegit, inde inexstinguibile studium in Dei gloriam hominumque universalem salutem hauriendo. Eo quod ipsa religiosas Ursulinas Mariae Immaculatae Placentiae condidit, id praeoptatum fuit iter in quo eam perduxit Spiritus, ad vitam puellis colendis consecrandam, dum ipsa plane sibi conscia erat earum congruam institutionem, tam humanam quam christianam, magnopere familiae promovendae societatique ad Dei mentem profuturam. E familia eximiarum christianarum traditionum in oppido nata quod est S. Michele di Pagana, dioecesis Clavarensis, die xvii mensis Iunii anno MDCX, Birgitta mox vehementer a Deo allici sese percepit Eique se totam devovendam. Id singulos eiusdem exsistentiae gradus informabit. Deo disponente, varia ipsa in sua terrestri aetate experta est: videlicet matrimonium cum XXIII annum agebat, quod paulo post vidualis status subsecutus est, quem ea in laicatu consecrata egit, usque dum, ut fundatrix, religiosam optatam vitam attingere potuit. Hae sunt fere stationes augescentis ascensus in christianas apostolicasque virtutes, dum Birgitta spiritus moderatoribus prudenter regentibus fideliter obtemperat. Hoc modo Birgitta Morello, quae totam suam Christo donationem ostendere voluit, sese appellans, Teresiae Abulensis exemplo, « Birgittam a Iesu », in Ecclesiam se sanctitatis christianae exemplar exhibet, quod variis vitae condicionibus demonstratur, secundum Concilii Vaticani II sententiam: « In variis vitae generibus et officiis una sanctitas excolitur ab omnibus, qui a Spiritu Dei aguntur, atque voci Patris oboedientes Deumque Patrem in spiritu et veritate adorantes, Christum pauperem, humilem et crucem baiulantem sequuntur, ut gloriae Eius mereantur esse consortes » (Lumen gentium, 41).

Sic die XVII mensis Februarii anno MDCXLIX, ducissa Margarita de' Medici Farnese suadente, Communitatem, ut iuventus educaretur, Ursulinarum Mariae Immaculatae Placentiae Birgitta condidit, cum solidam fortemque vitae christianae experientiam adepta esset, ut clara esset magistra et adulescentularum tenera mater. Tum veluti fastigium conformationis ipsa attigit erga Christum cruci affixum, cum XXIV per annos arcanum aliquem morbum passa esset, medicis quoque ignotum, compluribus etiam donis mysticis comitantibus. Accidit tunc quod eiusdem cor, Christi caritate compulsum (cfr 2 Cor 5, 14), in missionalia studia universalis oecumenicaeque amplitudinis conversum est, ut sese pro hominum conversione nominatimque pro christianorum unitate devoveret. Apostolicum studium Sancti Francisci Xaverii persequens, quem peculiariter colebat, semen iecit missionarium, quod Institutum eius religiosarum Ursulinarum in longinqua loca perducet. Sanctitatis fama collustrata, Birgitta a Iesu de hoc mundo demigravit Placentiae die III mensis Septembris anno MDCLXXIX. Ranucio II Farnese duce impellente, statutum est ut Beatificationis causa ageretur. At serius tantum, historicas propter condiciones, Causa incohata est. Die XXIX mensis Aprilis anno MCMLXXX Nos Ipsi declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Die porro XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII Nobis coram super miraculum prodiit Decretum, intercessioni Venerabilis adscriptum, quod Placentiae anno MDCLXXXI accidisse perhibetur. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus Romae die XV mensis Martii anno MCMXCVIII celebraretur.

Hodie igitur in Petriano Foro inter sacra hanc elocuti sumus Beatificationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Petri Christov, Episcopi Nicopolitani, Luciani Monari, Episcopi Placentini-Bobiensis, et Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Eugenius Bossilkov, Birgitta a Iesu Morello et Maria a Monte Carmelo Sallés y Barangueras Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Eugenii Bossilkov die decima tertia Novembris; Birgittae a Iesu Morello die quarta Septembris; et Mariae a Monte Carmelo Sallés y Barangueras die sexta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem hic sunt statuta, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Martii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana