Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDUARDO S.R.E. CARD. CASSIDY,
PRAESIDI EMERITO
PONTIFICII CONSILII
AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM

 

Venerabili Fratri Nostro
EDUARDO IDRIS S.R.E. Card. CASSIDY
Praesidi emerito Pontificii Consilii
ad Unitatem Christianorum fovendam

Gratulabundo afficiuntur animo christifideles ecclesialis communitatis Parramattensis in Australia, qui, christiana fide suffulti, restitutionem suae Cathedralis Ecclesiae Deo in honorem Sancti Patricii dicatae celebrare properant. Hic quidem sacer locus, septem ante annos igne consumptus, sociata complurium opera a cineribus extolli coeptus est et in praesens nova eius exstructio ad finem feliciter est adducta.

Nos sane summo cum gaudio accepimus Parramattensem urbem, quae sub umbra huius sacratissimae aedis nata est ibidemque suam christianam fidem nutrivit, in praesens ad hunc eventum sollemniter peragendum se parare. Agitur enim de celebritate cui magnum tribuendum est pondus, quoniam ipsa Ecclesia Christi appellatur et est «"tabernaculum Dei cum hominibus" (Ap 21, 3) et praesertim templum sanctum..., in lapideis sanctuariis repraesentatum...» (LG 6).

Quo magnificentius ac fructuosius hic restaurati templi ritus perageretur, Venerabilis Frater Coemgenus Manning, Episcopus Parramattensis, a Nobis postulavit ut sacrum Praesulem illuc mitteremus. Eius igitur piis concedentes petitionibus, mentem Nostram ad te vertimus, Venerabilis Frater Noster, quem peraptum ad hanc obeundam missionem arbitramur; quapropter, hasce per Litteras, te Nostrum constituimus MISSUM EXTRAORDINARIUM, ut in urbe quam diximus die XXIX proximi mensis Novembris Nostram sustineas personam.

Benignam illic christifidelibus significabis salutationem et Nostram per spiritum praesentiam, eosdem pariter docebis momentum templi visibilis eiusque necessitudinem cum spiritali Dei habitaculo, quos simul hortaberis ut ex venustate huius lapideae aedis ad ipsam christianam fidem roborandam transeant.

Noveris Nos missionem tuam precibus esse comitaturos, quam peculiarem in modum patrocinio Beatissimae Virginis Mariae iam nunc commendamus. Demum Apostolicam Benedictionem, propensae Nostrae voluntatis testem, peramanter tibi impertimus, quam cum omnibus sacris Praesulibus, presbyteris, religiosis viris et mulieribus omnibusque huius sacri ritus participibus largiter communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Octobris, anno MMIII, Pontificatus Nostri sexto et vigesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana