Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA APOSTOLICA

SACRARUM EXPEDITIONUM

 AD EXC. MOS ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
INDONESIANAE REIPUBLICAE,
POST SACRUM IN EA REGIONE
CONSTITUTAM HIERARCHIAM

 

Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Sacrarum expeditionum inclita et sacrosancta causa iam a Summi Pontificatus Nostri primordiis menti occurrit omni qua pollet amplitudine, praestantia, gravitate et enixas sollicitudines universalis muneris Nostri ad se convertit.

Ut in primis Encyclicis Litteris, quibus initium «Ad Petri Cathedram », monuimus, nulla alia opera Deo est gratior quam inceptio arcte conexa communi, quo credentes tenentur, officio Christi regnum propalandi, secundum iniunctum Apostolis mandatum: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (1).

Quo autem maiores vires huiusmodi incepta exciperent, ea confirmantes omnia quae Decessores Nostri hac super re et docuerant et peregerant, quin etiam insistentes viam, quam ipsi strepue iniverunt, Nobis cordi fuit opportunis et maturis consiliis constituere Ecclesiasticam Hierarchiam omnibus in regionibus, in quibus pro adiunctis rerum licuit Episcopales sedes erigere et has, quantum fieri posset, Antistitibus, qui ibidem orti essent, attribuere. Summas itaque Deo agimus gratias, quod Pontificatus Nostri duos dumtaxat per annos concessit, ut diversis in orbis terrarum partibus, scilicet in Nyassalandia, Rhodesia Septentrionali, Congo, Rhuanda Urundi et Vietnamia, Episcopalem Hierarchiam constabiliremus. Quapropter admodum delectati sumus, cum mentis oculis contueremur Episcoporum et sacerdotum numero et virtute spectabilem cohortem, quam in latissimo evangelico arvo Dominus messis excitavit.

Mense Maio elapso anno vos, Venerabiles Fratres, ad quinquennalem celebrandum Indonesiae Ordinariorum Conventum in urbem Girisondam convocati, obsequii plenas Nobis litteras misistis id postulandi causa, ut in Indonesia quoque Episcopalis Hierarchia constitueretur. Ratio autem huiusmodi petitionis innitebatur in melius proficiscente atque eximia prorsus progressione, quam sacrae expeditiones in patria vestra assecutae sunt, ubi circiter 1.200.000 catholici censentur, cum catechumenorum studiosa multitudine, mille ferme sacerdotibus, quorum complures autochtones, et bene multi sacrorum alumnis.

Nobis hauds ane parvo solacio id cum animo considerantibus sponte subeunt verba, quae S. Franciscus Xaverius, Sacrarum Evangelii Missionum rite nuncupatus Apostolus, cum aliquantulum in vestris degeret insulis et nunquam alibi aeque istic se felicem esse profiteretur, prophetico quodam motus spiritu eas insulas divinae spei vocavit (2). Nos vero religioso obsequio Deo gratias persolventes, quod huiusmodi genero sa vota tanti Evangelii praeconis maturescunt, cum probe animadvertissemus Indonesianam nationem — institutis et moribus, historiae fastis, humanitatis cultu, civium multitudine, regionis loco et situ, qui maritimorum et aeriorum itinerum occursum celeberrimum praebet — inter gentes munus et partes maioris usque momenti agere, potestate Nostra Apostolica usi, Episcopalem Hierarchiam in patriae vestrae finibus condidimus.

Faustus hic eventus, in annalibus Catholicae Ecclesiae in Indonesia aureo inscriptus titulo, causa Nobis est, cur eum vobis valde gratulemur, cum S. Paulo Gentium Apostolo proloquentes: simul consolari in vobis per eam, quae invicem est, fidem vestram at que meam (3). Pariter id efficit, ut solidiore usque firmae spei fundamento prospiciamus etiam remota futura, quae quidem Catholicae Ecclesiae in Indonesia propitia et secunda fore confidimus: Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis (4). Quapropter hae Litterae indicium pignusque sunto singularis pa­ ternae benevolentiae et sollicitudinis, quibus vos prosequimur.

Missionalis structura et temperatio istius regionis, quae hactenus ex viginti Apostolicis Vicariatibus et septem Apostolicis Praefecturis constabat, ad gradum ac dignitatem Episcopalis Hierarchiae modo evecta est, sex Ecclesiasticis Provinciis creatis. Ex his duae Insulam Iavam ambitu suo comprehendunt, tertia insulam Sumatram, quarta Borneum Indonesianum, quinta insulas Celebesiam et Molucas, quae a S. Francisco Xaverio haud sine durabili honore alacrem apostolicam impulsionem exceperunt, sexta uberrimam insulam a Floribus nuncupatam, insulasque Sundae Minores, et quae proxima sunt territoria. Hisce in temporis adiunctis tres probatissimi istic nati Antistites ad metropolitanam dignitatem promoti sunt.

Plurimum cupimus, ut tantum bonae existimationis et securae exspectationis testimonium, quod Petri Sedes Praesulibus, sacerdotibus, christifidelibus, quin etiam universae Indonesianae nationi impertivit, auspicato adaugeat vobis, Venerabiles Fratres, fidei vigorem, apostolicae navitatis sollertiam, ad missionalia incepta incensum studium, christianae caritatis alacres et magnificentissimos impulsus.

Hoc in faustitatis eventu aequum esse putamus honorabili memoria recolere illos crebros insignesque Evangelii praecones, qui caritatem pro armis habentes, strenue et fidenter ad istam pulcherrimam latamque insularum coronam appulerunt. A vebant ii paciferam Christi crucem istic extollere et scaturiginem aperire fontis aquae salientis in vitam aeternam (5). Fortiter tolerarunt longas moras et in incipiendo ardua obstantia, cum sibi persuasum esset invictam patientiam et constantiam omnino exquiri, ut ager Dei tenaci labore exercitus pias messes ederet. Sunt religiosi sodales, sacrae virgines, catechistae, qui praevii vobis fuerunt: horum gesta in divino libro vitae et in Ecelesiae missionalis inelitis fastis inscripta sunt.

Ut par est, etsi istic Ecelesiastica Hierarchia constituta est, dioeceses vestrae adhuc egent auxiliis missionalium sodalium, in pastoralis vitae campo et finibus, praesertim ad animorum curam quod attinet, pro augescenti fidelium numero ac pro iis qui, ingens multitudo, Evangelii lucem exspectant. Ii adiutricem pergent impendere operam in instruendo educandoque autochthoni dero, quem vehementer optamus doctrina et virtute magis magisque praeditum ac divitem, ita ut potestatibus probe gerendis variis in muneribus par esse possit, iidemque in catholicis scholis bene conformatis et magna assecutis incrementa, elaborare pergent; in nosocomiis, orphanotrophiis, ambulatoriis valetudinariis, in inceptionibus christiano proximorum amore excitatis, quae Ecelesiam fulgenti gloriae serto circumdant et apud pernobilem Nationem vestramad maiorem prosperi tatem, ad civilem sincerae notae progressionem con­ ferunt, consilio et opera, prout in praesens faciunt, aderunt.

Dominus messis, quaesumus, tueatur et foveat in exemplum coalescentem concordiam, mutua consonae operae studia inter sacros Pastores et gregem, inter sacerdotes autochthones et missionales ab externis oris istuc profectos. Haec animorum operumque coniunctio, quemadmodum praesentis laeti et prosperi status causa fuit, ita spondet Regni Dei in posterum ampliores profectus; quin etiam patriae communitati validas afferet vires ut in re sociali et civili quidquid est salutare, profuturum, optabile incrementum capiat, in melius provehatur: nam ex officio naturaque rerum quam maxime prodest Civitati quisquis Christi religionem sincere profitetur et diligenti operae perfunctione assidue complet.

Haec imo e pectore ominati, vobis, Venerabiles Fratres, vestris sacerdotibus et christifidelibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Martii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII


(1) Mc. 16, 15.

(2) Epistulae S. Francisci Xaverii aliaque eius scripta: ed. G. Schurhammer et J. Wicki S. J., Romae 1944, Tomus I, pp. 379-380.

(3) Rom. 1, 12.

(4) 2 Cor. 7, 4.

(5) Cfr. Io. 4, 14

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana