Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

NUNTIUS RADIOPHONICUS
CHRISTIFIDELIBUS CATHOLICI ORBIS,
CUM BEATISSIMUS PATER
RADIOPHONICAM « SANCTAE MARIAE GALERIAE »
STATIONEM INVISERET,
TRICESIMO EXPLETO ANNO
A STATIONE RADIOPHONICA VATICANA
CONSTITUTA
*

 

Dilecti filii,

Ad effectum tandem adductum est id quod diu erat in votis; et hic aliquandiu sistere summopere gaudemus. Ipsum enim nomen « Sanctae Mariae », quod huius loci appellationi « Galeriae » praeponitur, suaviter inmurmurans animo Nos saepius invitabat ad hunc invisendum locum, ubi radiophonica machinamenta posita Supremo Ecclesiae Pastori, in apostolico obeundo munere, utilitatem afferunt, cuius pondus et momentum iure meritoque pluris in dies ducitur.

Haud una ex causa consilium huc accedendi suscepimus.

Voluimus sane oculis Nostris hune agrum inspicere, ubi ingentes antemnae, praestantissima hodiernae artis instrumenta, Crucem Christi in summo vertice ad caelum attollentes — mira silva — consurgunt.

Cum vero a Statione Radiophonica Vaticana constituta tricesimus expleatur annus, honoris gratia hic in memoriam redigere cupimus Decessores Nostros Pium Undecimum et Pium Duodecimum, qui haec apostolatus subsidia, aetatis nostrae inventa novissima, provide et actuose paranda et amplificanda curarunt.

Alia quoque ratio est, quae ad agendum Nos impellit. Gratiam habemus sinceram, gratias agimus magnas egregiis operis huius adiutoribus, qui fuerunt et nunc sunt; imprimis dilectis filiis religiosis sodalibus e Societate Iesu, itemque viris rei technicae addictis : his omnibus, qui quasi « collaborant Evangelio » (1), eximium laudis praeconium est tribuendum, quod tot ac tantis meritis sibi compararunt.

Cum dextera nunc offeratur occasio, omnes, ad quos pertinet, cohortamur, ut hoc opus, feliciter iam et efficienter institutum, alacres persequantur, et ut ad eius amplificationem, si Divina Providentia dederit, numquam intermisso nisu sese componant. Huius enim operis absolutionem licet prospicere ob munificentiam omnium Christifidelium, qui in universo orbe terrarum sunt, et nuperrime ob bene collocatam munificam liberalitatem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Iosephi Frings, Archiepiscopi Coloniensis, Francisci Spellman, Archiepiscopi Neo-Eboracensis, Normanni Thomae Gilroy, Archiepiscopi Sydneyensis, ceterorumque Australiae et Novae Zelandiae sacrorum Pastorum, et Equitum a Christophoro Columbo nuncupatorum.

Novistis, quibusnam flagrantissimis votis teneamur, a Nobis in radiophonico nuntio, quem postremo anno Natali vertente Domini Nostri Iesu Christi edidimus, palam significatis : « Sit pax et veritas in diebus meis » (2). Quare vehementer optamus, ut per aetherias undas quocumque per terrarum orbem nuntius transmittatur, qui mentem Nostram continenter occupat, et qui in publicis documentis saepissime iam occursat; nuntium dicimus, qui suavis et luculentus hisce verbis proditur: « Pax et veritas; veritas et unitas; unitas et pax ».

Sunto Angeli Domini, quorum cras liturgicum festum agemus, amabiles praecones vocis Nostrae, quae quidem paterna, exhortativa, suasoria esse solet ; in singulas domos se inferentes significent, quam anxius sit animus Noster, quanta teneamur cura de stabilienda concordia civium, de morum integritate servanda, de caritate quam latissime exercenda, de iusta pace inter nationes concilianda. Excitent etiam aemula precum studia, ut Concilium Oecumenicum feliciter convocetur idque Ecclesiae et generi humano salutares utilitates cumulatissime progignat.

Mox toto catholico orbe Missionalis dies celebrabitur. Nihil Nobis antiquius est, quam ut sermo Dei currat et clarificetur (3), et parta a Christo salus ad omnes gentes pertineat. Quidquid sacris expeditionibus impenditur, Christo datur et pretiosum thesaurum in caelo tuto servandum constituit. In qua ope largienda, etiamsi non omnium sit aequalis facultas, par sit omnium pietas. Nam largitas fidelium non pondere aestimatur, sed benevolentiae penditur affectu. Praebeant igitur et pauperes tantae rei causa pro viribus munus, quod, animo non inferius, erit Deo hostia perquam accepta et suavis, ac supernae misericordiae conciliabit divitias.

Haec paterna voce cohortati, omnium rerum optabilium auspicium, Benedictionem Apostolicam vobis, hic adstantibus, et universis, qui per orbem terrarum Nos loquentes auditis, peramanter impertimus.

Benedictio, pax, Spiritus Sancti gaudium, haud defutura spes, caelestium bonorum copia sit vobis et in vobis perpetuo maneant.

 


* AAS 53 (1961) 682-683.

(1) Cfr. II Tim. 1, 8.

(2) Cfr. A. A. S. vol. LIII (1961), p. 15.

(3) Cfr. II Thess. III, 1.

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana