The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ECCLESIA IN URBE*

QUA VICARIATUS URBIS
NOVA RATIONE ORDINATUR

 

1. Ecclesia in Urbe ad munus prorsus singulare obeundum vocatur: eadem, quemadmodum edicit Synodi Liber: princeps est in magna Ecclesiae familia, in familia nempe Dioecesium sororum atque sociatur universali sollicitudini Episcopi sui: patet ipsa atque peculiarem in modum refertur ad unicae Ecclesiae universalitatem; hoc modo suam agere debet vitam Ecclesiae particularis.(1) Etenim Romae ab Apostolis Petro et Paulo est condita et constituta Ecclesia illaquacum ob pot[ent]iorem principalitatem necesse est convenire omnem Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique conservata est ea quae est ab Apostolis traditio:(2) ad ipsam spectant ceterae Ecclesiae veluti ad unam quae caritati praesidet.(3)

2. Hinc procedit vocatio ad exemplum praebendum Ecclesiae Romanae concredita, quam Synodi Liber suis in spiritalibus, ecclesialibus et pastoralibus rationibus clare definivit: de exemplo agitur fidelitatis erga Christum et erga vitalem cum Eo coniunctionem, quae amore, humilitate, conversione et servitio imbuitur quaeque ad Dei Patris gloriam penitus vergit atque eius gratiae dumtaxat confidit.(4)

3. Nova evangelizatio atque missionalis impetus a Synodo pastorali excitati Ecclesiae Romanae permanentem constituunt electionem, quae firmam poscit voluntatem ut in communione cum multiplicibus suis partibus progrediatur.

Ex communione namque necessitas oritur concordis illius pastoralis consensionis, quae peculiariter a Romana Dioecesi postulatur, quatenus ipsa singulari multiplicitate ac varietate formarum et inceptorum ecclesialium distinguitur. Reapse Romana Dioecesis ut veluti exemplar sit commpellitur, motionis principium atque comparationis regiminis Ecclesiae universalis, quae a Christo Petro commissa est eiusque Successoribus. Etenim Romani Episcopi interest primum ecclesiologicum iudicium honorare, ad quod quisque Episcopus, bene suam regens Ecclesiam ut Populi Dei particulam, ad bonum totius mystici Corporis, quod est Ecclesia, efficaciter confert.(5)

4. Synodi Dioecesani Romani optatum amplectentes,(6) iussimus ut Constitutio apostolica Vicariae Potestatis(7) recognosceretur, quae structuram et Vicariatus Urbis perfunctionem moderatur quaeque a Decessore Nostro Paulo VI, recolendae memoriae, die VI mensis Ianuarii anno MCMLXXVII evulgata est, quo ipsa novi Codicis Iuris Canonici normis magis reddatur consentanea nec non synodalibus consiliis in Synodi Libro significatis, quem Nos die XXIV mensis Iunii anno MCMXCIII edidimus. Quapropter haec Constitutio ecclesiologiam communionis atque missionale propositum sustentare vult, in quae Ecclesiam Romanam reapse direxit Synodus, per aptiorem definitionem et ordinationem propriorum munerum Vicariatus, qui, hac sub ratione, penitus dioecesana Curia est habendus, secundum can. 469 C.I.C. definitionem. Certis indiciis acceptis, quae in Synodi Libro continentur, haec Vicariae Potestatis recognitio compluria elementa ob oculos habuit tum praeterita tum nova quibus urbis Romae implicata condicio significatur, in qua Clerus et Populus Romanus, cum Pastore suo coniuncti, testimonium fidei suae et caritatis vivendo exhibent.

5. Ad Romanam Ecclesiam proprio nomine pertinent Collegii Cardinalium sodales, quibus, ad normam iuris, munus est Romanum Episcopum eligendi. Hic insuper collocata sunt Curiae Romanae Dicasteria, quibus ad sua universalia munera exsequenda utitur Apostolica Sedes. Praeterea inveniuntur hic sedes gubernationis plurimorum Institutorum Vitae consecratae et Societatum Vitae apostolicae, tum etiam praestantiora instituta litterarum ac studiorum Ecclesiae nec non principalia officia societatum catholicarum quae in pluribus Nationibus operantur. Roma est pariter sedes Primatis Italiae atque sedes Conferentiae Episcopalis eiusdem Nationis sicut et variorum eius institutorum apostolicorum.

Quam ob rem Urbem Aeternam incolunt permulti sacerdotes et religiosi et laici advenae ex variis orbis partibus, quorum vita et opera - si scite componitur - ditat ac locupletat christianum Romae consortium multiplicibus formis et experimentis vitae spiritualis.

6. Roma in se ostendit omnes qualitates ac proprietates capitis urbis Status huius temporis, ubi videlicet quaestiones et difficultates totius Nationis tamquam in speculo cernuntur. Cum autem ipsa sit sedes praecipuorum ministeriorum Nationis ac domicilium cultus humani, rei socialis et politicae, quod sane maximo momento est praeditum, suo quoque modo importat ipsis incolis et civibus propriis peculiares necessitates.

7. Augescentes propter oeconomicas ac sociales difficultates Urbis innumerae personae familiaeque in angustias sunt adductae, atque peculiari cura indigent, ut earum spiritus et corporis necessitatibus in primis subveniatur: migratio adeo multorum hominum est res omnino implicata, sed ipsa compellit quoque ad testificandum animum acceptionis et solidarietatis, quem saeculorum decursu Romana Ecclesia habuit. Civilis quoque urbis moderaminis dispertitio requirit ut christiani sua in regione praesentes agant proprias partes acri cum officii conscientia.

8. Singularis historia Romam constituit metam tot iter facientium qui saepius peregrinationem sacram suscipiunt, permoti memoria Apostolorum et Martyrum et Sanctorum, non autem minus ipsa praesentia Vicarii Christi. Huiusmodi nimirum viatoribus occasio singularis offertur sumendae institutionis religiosae omnino peculiaris, quae eo spectat, ut quasi ante oculos ponatur perennis novitas Evangelii, quod Apostoli Petrus et Paulus hic nuntiaverunt, quod illi aliique Martyres suo sanguine hic aluerunt, quod innumerabiles Sancti et Sanctae exemplo vitae suae hic testificati sunt.

9. Eandem propter singularem vocationem necessario Ecclesiae Romanae peculiariter cordi est oecumenicum propositum, quod non ex fortuitis inceptis oritur, sed ex ipsa Christi voluntate, ex fide in Eum et a Baptismo, quae christianos consociant. Plenae unitatis conquisitio, quam mutua cognitio, alterna caritas atque fraterna cum fratribus sororibusque aliarum Ecclesiarum et christianarum confessionum cooperatio alunt, primarium est Dioecesis munus pro evangelizationis testimonio in urbe et in mundo.

10. Dialogum etiam interreligiosum cum Hebraeorum communitate Ecclesia Romana, adhortationi obsequens Concilii Oecumenici Vaticani II, continuare vult.

11. Pro Muslimis atque aliarum religionum cultoribus, qui Romae sunt, opus explicandum est ipsos suscipiendi eosdemque sociali solidarietate sustinendi, una cum dialogo et sociata actuositate, ut luculenta eis reddatur fidei vitaeque christianae testificatio.

12. Vivida missionariorum recordatio, qui saeculorum decursu ex Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Ecclesia profecti sunt ut Evangelium in omnibus terrarum orbis locis nuntiarent, totam Dioecesim singulosque Romanos fideles incitat ad missionem ad gentes, ut universalem caritatem testificentur, quae apostolicam missionem vivificat proprii Episcopi, Pastoris Universalis Ecclesiae.

13. His consideratis rebus, peropportum est nonnulla perpendere officia quae maxime eminent et premunt Ecclesiam Romanam quaeque summam pastoralem Vicariatus singularumque dioecesanarum partium curam iure sibi vindicant: nova evangelizatio et missionale opus in unumquemque urbis incolam atque in singula loca collatum; iuvenum familiaeque pastoralis actio; sollicitudo de cultura et communicationibus; socialis navitas et caritatis testificatio erga vetera novaque paupertatis genera, quibus complures personae et familiae urbis vexantur; vocationes ad sacerdotale ministerium diversasque vitae consecratae formas; catechistarum ac pastoralium laicorum cooperatorum institutio; oecumenica congressio et interreligiosus dialogus; novarum paroeciarum aedificatio, in suburbiis potissimum.

14. Ut Vicariatus - hoc est Curia diocesana Urbis - fiat instrumentum aptum renovationis ac progressionis pastoralis Romae, quem ad modum documenta post Concilium edita de singulis curiis dioecesanis praecipiunt atque praesertim novus Iuris Canonici Codex nec non pastoralis Synodus Romae, principia ac monita quae sequuntur, quaeque normas ad hoc tempus exstantes substituunt, considerari debebunt, derogando, prout necesse erit, omnibus praescriptis generalibus atque particularibus documentorum antea editorum.

Titulus I

PRINCIPIA DIRECTORIA

Art. 1

Quodlibet opus vel inceptum intra Vicariatus Urbis ambitum initum, quovis in ordine aut gradu auctoritatis, semper suapte natura pastorale est: nempe eo spectat, ut ad effectum deducatur mysterium salutis pro Ecclesia Christi quae Romae est, atque sic procurat illud debitum exemplum, quod particularis haec Ecclesia originis apostolicae universae catholicae Ecclesiae omnibusque per orbem homines exhibere debet.(8)

Art. 2

Omnis opera a Vicariatus Urbis officiis expleta illuc pertinet ut sustineatur et promoveatur nova evangelizatio, consilia et rerum agendarum ordinem in pastorali actione dioecesana persequendo et omnibus membris ecclesialibusque causis inserviendo, in paroeciis potissimum, ut - per assiduam institutionis et actionis sociatae industriam - earum communio pastoralisque unitas augeantur, pro efficaciore atque duraturo missionali ministerio in urbe et in mundo.

Art. 3

Accepta quidem distinctione et propria auctoritate officiorum cuiusque, omnes qui quovis titulo operam navant in ministeriis Vicariatus Urbis quique eliguntur tum secundum pietatem et peritiam tum secundum studium et navitatem suam pastoralem, praestabunt sociam operam cum animo vere serviendi, respicientes diaconiam Christi, qui venit ut ministraret non ut ministraretur ei.(9)

Art. 4

Etiamsi officia singula proprios persequuntur fines, tamen inter se conspirent oportet coniunganturque similibus rationibus, consiliis atque inceptis ut organica evadat eorum temperatio et frugifera simul actio pastoralis secundum directorias normas pastoralis dioecesani consilii.(10)

Art. 5

Actuosa navitas officiorum confirmanda pariter est per mutuum aliquod complementum atque, ubi fieri potuerit, etiam per consentaneam moderatorum ipsorum commutationem. Quo efficaciora reddant vincula cum communitatibus ecclesialibus, adiutricem suam operam conferent etiam per intervalla tantum ac secundum definitam cuiusque peritiam, sacerdotes, diaconi, religiosi, religiosae, laici ex diversis rei pastoralis campis.(11)

Art. 6

Omnes autem officio se astringi noverint sedulitatem constanter servandi, se ipsos progressione quadam renovandi nec non sese vere inserendi in vitam actionemque pastoralemdioecesanam; quod si sacerdotes sunt, etiam curam animarum actuose participent.(12)

Art. 7

In novis normis de Vicariatus Urbis ministris,(13) quae Nobis comprobandae erunt, agendi rationes enuntiabuntur de functione et opera ministrorum qui eundem apud Vicariatum famulantur, sub respectu moderationis, disciplinae rerumque oeconomicarum.

Titulus II

CENTRALIS STRUCTURA VICARIATUS

Art. 8

Vicariatus Urbis, Sanctae Sedis institutum quod personalitate iuridica et administratione propria pollet, dioecesanae Curiae munera gerit,(14) quae tamen collustratur peculiari natura Dioecesis Romanae. Quapropter, ratione quadam subsidiaria, communis iuris normae in eo usurpantur, prout consentaneae sunt illius indoli et functioni.

Art. 9

Intra Romanae Dioecesis fines, fideles qui in territorio Civitatis Vaticanae inveniuntur iurisdictioni Archipresbyteri pro tempore Basilicae Vaticanae sunt obnoxii, qui est Noster Vicarius Generalis pro Civitate Vaticana.(15)

Art. 10

Cardinalis Vicarius, nomine et mandato Nostro, obit episcopale ministerium magisterii, sanctificationis et regiminis pastoralis pro Dioecesi Romana potestate ordinaria vicaria intra terminos a Nobis signatos. Habet idcirco ille altam veramque Vicariatus moderationem, atque iudex ordinarius stat Dioecesis Romanae.(16)

Art. 11

Cardinalis Vicarius statis temporibus atque quotiens ei visum fuerit de opere pastorali ac vita ipsa Dioecesis ad Nos referat. Nominatim ne quidquam grave agat, nisi antea Nobis significaverit.(17)

Art. 12

Cardinalis Vicarius legitimus est curator negotiorum Dioecesis Romanae nec non Vicariatus Urbis.

Art. 13

Cardinalis Vicarius non cessat ab officio Apostolica Sede vacante.(18)

Art. 14

Cardinalis Vicarius adiuvatur a Vices Gerente et ab Episcopis Auxiliaribus a Nobis nominatis.(19)

Art. 15

§ 1 – Vices Gerens, qui Archiepiscopi titulo honestatur, exercet iurisdictionem ordinariam vicariam intra limites statutos, arta servata coniunctione et communione cum Cardinale Vicario, ipseque curam dabit ut Cardinalis Vicarii normae directoriae observentur atque sinceram communionis voluntatem inter omnes Curiae dioecesanae partes promovebit.(20)

§ 2 – Munera quoque sustinet Cardinalis Vicarii propria, eo impedito vel absente aut eius officio vacante.(21)

Art. 16

Vices Gerentis officium non cessat, vacante Sede Apostolica.(22)

Art. 17

§ 1 – Auxiliares Episcopi potestate fruuntur Vicariorum Episcopalium atque ministerium pastorale gerunt in certa quadam regione vel in pastoralis operis provincia cui sunt destinati, vel in utraque.(23)

§ 2 – In tota Dioecesi ipsi facultate ordinaria pollent sacramenta sacramentaliaque ministrandi nec non matrimoniorum celebrationi assistendi. Omnes insuper habent facultates, quas Cardinalis Vicarius eis suo decreto tribuerit. Quod ad Sacras pertinet Ordinationes normis subiciuntur cann. 1015-1017 C.I.C.(24)

§ 3 – Quoad facultates, quae in superiore paragrapho sunt enuntiatae, can. 409 § 2 C.I.C adhibetur.

Art. 18

Praelatus Secretarius, a Nobis designatus Cardinali Vicario exhibente, munus sustinet moderandi Vicariatus Officia. Eius est Cardinalem Vicarium et Vices Gerentem in negotiis agendis adiuvare nec non res componere quae cum actis administrativis nectuntur atque curare ut reliqui Vicariatus ministri fideliter sua officia gerant.(25)

Titulus III

COETUS CONSILIARIORUM VICARIATUS

Art. 19

Consilio episcopali praesidet Cardinalis Vicarius, atque constat Vices Gerente, Auxiliaribus Episcopis(26) ac Praelato Secretario.

Art. 20

Cardinalis Vicarius iudicio Consilii Parochorum Praefectorum utitur, ad pastoralia dioecesana proposita componenda et comprobanda utque directoria proximae pastoralis actionis lineamenta designentur.(27)

Art. 21

Cardinalis Vicarius iudicio quoque utitur aliorum consiliorum dioecesanorum:(28) Collegio videlicet consultorum,(29) Consilio presbyterali(30) atque Consilio pastorali,(31) quae propriis constitutionibus ab eo comprobatis reguntur.

Art. 22

§ 1 – Consilium dioecesanum a rebus oeconomicis,(32) cui praesidet Cardinalis Vicarius vel Vices Gerens, singulis annis debet subducere praeviam computationem procurationis oeconomicarum rerum atque introituum et exituum summariam rationem quae pro universo dioecesis regimine praevidentur nec non rationem accepti et expensi probare.

§ 2 – Cardinalis Vicarius de negotiis maioris momenti Consilium sententiam rogat.

Titulus IV

VICARIATUS OFFICIA

Art. 23

Vicariatus, seu Curia dioecesana Romana, officiis rei pastoralis atque rei administrativae constat nec non tribunalibus.(33)

Art. 24

Ut opem ferat Cardinali Vicario propria negotia agenti, Vices Gerenti, Auxiliaribus Episcopis et Praelato Secretario generali secretariae Officium constituitur.

Art. 25

§ 1 – Singula Officia praeter Moderatorem habere possunt Alterum a moderatore et unum pluresve Ministros.

§ 2 – Omnium Officiorum Moderatores, sicut etiam Dioecesis Romanae Parochi, a Cardinale Vicario nominantur, Nobis antea comprobantibus; Alteri autem a moderatoribus ceterique ministri a Cardinale Vicario nominantur.

Art. 26

Cancellarius facultatibus fruitur, quas Codex Iuris Canonici(34) eidem tribuit, atque cancellariae Officium dirigit.

Art. 27

§ 1 – Oeconomus facultatibus fruitur quas Codex Iuris Canonici tribuit ei atque administrationis Officium dirigit.

§ 2 – Oeconomus dioecesanus ad quinquennium(35) designatur, qui tamen ad continuata ulteriora etiam mandata confirmari potest.

Art. 28

Ut Dioecesis necessitatibus occurratur, secundum principia et normas quae supra sunt significata, haec in Vicariatu officia conduntur, videlicet sedes et ministeria, quae, etsi variis appellantur nominibus, tamen inter se gradu non differunt:

pastoralis indolis

– Officium catecheticum et Ministerium pro catechumenatu

– Officium pastoralis curae scholarum et religiosae institutionis

– Officium pro catholicis scholis

– Officium liturgicum

– Officium cleri

– Ministerium pro clericorum continuata institutione

– Officium de vita consecrata

– Ministerium pro vocationibus

– Officium pro laicorum sodaliciis et confraternitatibus

– Institutum de communi inter Ecclesias missionali opera

– Officium ad oecumenismum adiuvandum nec non dialogum inter religiones et novos cultus

– « Caritas » dioecesana

– Officium de pastorali migrantium cura

– Sedes pro apostolatu intra familias

– Ministerium pastorale pro iuvenibus

– Officium apostolatus pro Studiorum Universitatum alumnis

– Institutum pro valetudinis curatoribus

– Ministerium de socialibus operibus

– Sedes intrumentorum socialis communicationis

– Pastorale officium de liberis temporibus, de itineribus faciendis et ludicris exercitiis

administrativi generis

– Officium cancellariae

– Ministerium pro matrimoniis

– Tabularium generale

– Tabularium historicum dioecesanum

– Officium administrationis

– Officium de rebus iuridicialibus

– Officium pro sacris aedificiis

– Sedes notionibus et numeris digerendis

Art. 29

Apud Vicariatum Urbis est constitutum, Cardinale Vicario praeside, Opus Romanum Peregrinationum quod, ut sua proposita assequatur, propria constitutione ac ordinatione regitur, ab ipso Cardinale Vicario comprobatis.

Art. 30

§ 1 – Cardinalis Vicarius - Nobis antea comprobantibus - potestatem habet nova Officia pastoralia condendi et immutandi aut exstinguendi exsistentia, liberiore quodam iudicio quod progrediens ad pastorales necessitates poscit accommodatio.

§ 2 – Cardinalis Vicarius commissiones dioecesanas naturae consultoriae constituere potest, quae in negotiis gerendis ad legitima Officia referuntur.

Titulus V

TRIBUNALIA

Art. 31

Apud Vicariatum Romanum tria diversa sunt Tribunalia, videlicet:

– Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis.(36)

– Tribunal Regionale Latii primae instantiae pro causis nullitatis Matrimonii.(37)

– Tribunal Appellationis.(38)

Art. 32

§ 1 – Cardinalis Vicarius, pro ordinaria potestate vicaria quam Summi Pontificis nomine sustinet, iudex est ordinarius(39) Dioecesis Romanae ac Tribunalium Moderator.(40)

§ 2 – Romae Vices Gerens in Tribunalia propriam Cardinalis Vicarii potestatem exercet eo absente vel impedito, aut ipsius officio vacante.(41)

Art. 33

Singula Tribunalia consistunt ex Vicario Iudiciali, aequo numero Vice-Officialium additorum, ex Iudicibus, Promotoribus Iustitiae ac Defensoribus Vinculi, ex Cancellario, congruo numero Notariorum(42) et ministris auxiliaribus.

Art. 34

§ 1 – Vicarii Iudiciales Tribunalium quae supramemoravimus ad quinquennium a Nobis nominantur,(43) qui ad continuata ulteriora etiam mandata confirmari possunt. Ad Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis designatio fiet proponente Cardinale Vicario; ad Tribunal Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii atque ad Tribunal Appellationis nominationes fiant proponente Cardinale Vicario, consentiente Conferentia Episcopali Latii.

§ 2 – Vicarii Iudiciales additicii atque Iudices a Cardinale Vicario ad quinquennium destinantur,(44) Nobis antea comprobantibus, qui ad continuata ulteriora mandata etiam confirmari possunt. Cum agitur de nominationibus pro Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii(45) et pro Tribunali Appellationis,(46) Cardinalis Vicarius, Conferentia Episcopali Latii audita, officium tribuet.

§ 3 – Promotores Iustitiae, Defensores Vinculi, Cancellarii, Notarii ceterique ministri cuncti a Cardinale Vicario designantur. Quod autem attinet ad nominationem Promotorum Iustitiae ac Defensorum Vinculi pro Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii nec non pro Tribunali Appellationis, Cardinalis Vicarius munus concredet audita Conferentia Episcopali Latii.

Art. 35

§ 1 – Praescripto salvo can. 1490 C.I.C. in supradictis Tribunalibus gerunt personas Patronorum et Procuratorum partium pro causis matrimonialibus ii qui, in Albo Procuratorum et Advocatorum Tribunalis Romanae Rotae iam inscripti, a Cardinale Vicario comprobantur.

§ 2 – Alii Patroni et Procuratores, iis non exceptis qui in indicibus continentur ceterorum Tribunalium ecclesiasticorum, patrocinium suscipere possunt dumtaxat si in singulis casibus a Cardinale Vicario comprobantur.(47)

§ 3 – Peritorum agere partes possunt ii qui a Cardinale Vicario per ipsius decretum admittuntur.

Art. 36

§ 1 – Vicarius Iudicialis administrativam, disciplinarem et oeconomicam sui Tribunalis auctoritatem exercet atque Moderatori rationem reddere debet.(48)

§ 2 – Singula Tribunalia propriam administrationem habent.(49)

§ 3 – Tribunalia, prout eorum iuridica condicio patitur, mandata servabunt quae dabit Conferentia Episcopalis Italiae tam de regimine administrativo quam de normis ad opus patronorum temperandum.

Art. 37

Vicarius Iudicialis cuiusque Tribunalis interiores regulas sui Tribunalis Cardinali Vicario exhibet ab eo per decretum comprobandas, Conferentia Episcopali Latii audita si agitur de regulis ad Tribunal Primae Instantiae spectantibus pro causis nullitatis matrimonii, itemque de Tribunali Appellationis. Hae regulae, quae adduntur iis, quas iam decernunt Codex Iuris Canonici et praescripta Conferentiae Episcopalis Italiae, prout superiore articulo sunt memorata, rationes definire debent ad administrativum, disciplinare et oeconomicum Tribunalis opus gubernandum.(50)

Art. 38

§ 1 – Tribunal Ordinarium Dioecesis Romanae, quod cann. 1419-1437 C.I.C. regitur, munus in causis explet quas Codex committit Tribunali dioecesano primi gradus, exceptis causis nullitatis matrimonii.

§ 2 – Tribunal Ordinarium agitat causas quoque Sanctorum, secundum peculiaria mandata quae Apostolica Sedes edixit, causas solutionis super rato et non consummato, causas solutionis vinculi in favorem fidei.

§ 3 – Ad eius Vicarium Iudicialem pertinet exquirere elementa, quae ad definiendum forum competens can. 1673 nn. 3-4 C.I.C. poscit, itemque suum dare congruum consensum.(51)

§ 4 – Ab hoc Tribunali appellatur ad Tribunal Appellationis Vicariatus Romani vel ad Tribunal Romanae Rotae.(52)

Art. 39

§ 1 – Tribunal Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii potestatem habet, haud secus quam statuitur Litteris Apostolicis motu proprio datis, quarum titulus Qua Cura, tractandi causas nullitatis matrimonii Latii.(53)

§ 2 – Ab hoc Tribunali ad Tribunal Appellationis Vicariatus Romani vel ad Tribunal Romanae Rotae appellatur.

Art. 40

§ 1 – Tribunal Appellationis causas excutit quae in primo gradu sunt definitae:

– a Tribunali Ordinario Dioecesis Romanae;

– a Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii Regionis Latii;

– a Tribunalibus Regionalibus Campano ac Sardiniensi pro causis nullitatis matrimonii;

– a Tribunalibus Dioecesanis Dioecesium Latii;

– a Tribunali Ordinariatus Militaris pro Italia;(54)

– a Tribunali Praelaturae Personalis Sanctae Crucis et Operis Dei;(55)

§ 2 – Ab hoc Tribunali ad Rotae Romanae Tribunal appellatur.(56)

Hae leges normaeque volumus nunc et futuro de tempore plenam vim habeant initio ducto a die I mensis Maii, anno MCMXCVIII, minime obstantibus quibuslibet rebus contrariis, etiam Constitutionibus et Apostolicis Ordinationibus, quas Nos Decessoresque Nostri statuimus, aliisque praescriptis, vel peculiarissima mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Ianuarii, in Sollemnitate Sanctae Dei Genetricis Mariae, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.


(1) Cfr Synodi Liber Romanae Dioecesis. Secunda Synodus Dioecesana Ioanne Paulo II praeside celebrata, Romae 1993, n. 11.

(2) 3 S. Irenaeus, Adversus haereses III,3,2: SCh 211,33.

(3) Cfr S. Ignatius antiochenus, Epistula ad Romanos, Incr. Patres Apostolici I, ed. F. X. Funk, Romae 1901, p. 253.

(4) Synodi Liber, n. 11.

(5) Ibid.

(6) Cfr Ibid., Indicia Pastoralia 1,10.

(7) Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977): AAS 69 (1977), 5-18.

(8) Cfr Ibid., 1 § 1: l.m. 8.

(9) Cfr Ibid., 1 § 2, l.m.

(10) Cfr Ibid., 1 § 3, l.m. 9.

(11) Cfr Ibid., 1 § 4, l.m.

(12) Cfr Ibid., 1 § 5, l.m.

(13) Cfr Ibid., Regulae Vicariatus, 24: l.m. 18.

(14) Cfr Ibid., Principia directoria, 1: l.m. 8.

(15) Cfr Ibid., Normae 2 § 2: l.m. 10; Ioannes Paulus II, Chirographum Dopo la costituzione (14 Ianuarii 1991): AAS 83 (1991), 147-148.

(16) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 2 § 1; 3 § 2: AAS 69 (1977), 9-10; 12.

(17) Cfr Ibid., 2 §§ 10-11: l.m. 11-12.

(18) Cfr Ibid., 2 § 1: l.m. 10-11; Ioannes Paulus II, Const. Ap. Universi Dominici Gregis (22 Februarii 1996), 14: AAS 88 (1996), 305-343.

(19) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 2 § 3: AAS 69 (1977), 10.

(20) Cfr Ibid., 2 § 4; 3 § 3: l.m. 10; 12.

(21) Cfr Ibid., 2 § 4: l.m. 10.

(22) Cfr Ibid.

(23) Cfr Ibid., 2 § 5: l.m. 12.

(24) Cfr Ibid.

(25) Cfr Ibid., 3 § 4; 4, l.m. 12-13.

(26) Cfr Ibid., 2 § 6; 3 § 4, l.m. 11-12.

(27) Cfr Ibid., 2 § 8, l.m. 11.

(28) Cfr Ibid., 2 § 7, l.m.

(29) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 502.

(30) Cfr Ibid., can. 495 ss.

(31) Cfr Ibid., can. 511 ss.

(32) Cfr Ibid., can. 492 ss.

(33) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 3 § 1: AAS 69 (1977), 12; art. 8 praesentis Constitutionis et – prout congruit – Codex Iuris Canonici, cann. 469-494.

(34) Cfr cann. 474 et 482-488, prout congruunt.

(35) Codex Iuris Canonici, can. 494.

(36) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 12 § 1: AAS 69 (1977), 15; Codex Iuris Canonici, can. 1419 § 1.

(37) Cfr Pius XI, Litt. Ap. Qua cura (8 Decembris 1938): AAS 30 (1938), 410-413; Codex Iuris Canonici, can. 1423.

(38) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987): AAS 80 (1988), 121-124; Codex Iuris Canonici, can. 1439.

(39) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1419.

(40) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 12 § 2: AAS 69 (1977), 15; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « b »: AAS 80 (1988), 123.

(41) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 12 § 2: AAS 69 (1977), 15.

(42) Cfr Ibid., 13, l.m.; can. Codex Iuris Canonici, can. 1420-1437.

(43) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1422; Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 14: AAS 69 (1977), 15.

(44) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1422.

(45) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 14: AAS 69 (1977), 15.

(46) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « c »: AAS 80 (1988), 123.

(47) Cfr Conferentia Episcopalis Italiae, Norme circa il regime amministrativo dei Tribunali Ecclesiastici Regionali italiani e l'attivitą di patrocinio svolta presso gli stessi, 5 § 1: Notiziario della C.E.I, n. 2, 26 Martii 1997.

(48) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 15: AAS 69 (1977), 15-16.

(49) Cfr ibid., 13: l.m. 15; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « d »: AAS 80 (1988), 123.

(50) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 16-17: AAS 69 (1977), 16.

(51) Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici Authentice Interpretando, Responsio diei 28 Februarii 1986: AAS 78 (1986), 1323.

(52) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « a »: AAS 80 (1988), 123.

(53) Cfr sub I.: AAS 30 (1938), 412; Codex Iuris Canonici, can. 1423 § 2.

(54) Cfr Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae, Decretum prot. 442088 SAT., diei 22 Septembris 1988.

(55) Cfr ID., Decretum prot. 4419196 SAT., diei 15 Ianuarii 1996.

(56) Codex Iuris Canonici, can. 1444.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 3, pp. 177-193

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top