The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UNIVERSI DOMINICI GREGIS

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE
DEQUE ROMANI PONTIFICIS ELECTIONE

 

Benedictus PP. XVI

Litterae Apostolicae Motu Proprio datae:

Normas nonnullas, de nonnullis mutationibus in normis ad electionem Romani Pontificis attinentibus (die XXII m. Februarii, A.D. MMXIII)

De aliquibus mutationibus in normis de Electione Romani Pontificis (die 11 m. Iunii, A.D. 2007)

 

 

UNIVERSI DOMINICI GREGIS Pastor est Romanae Ecclesiae Episcopus, in qua Beatus Petrus Apostolus, divina disponente Providentia, Christo per martyrium extremum sanguinis testimonium reddidit. Plane igitur intellegitur legitimam apostolicam in hac Sede successionem, quacum propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam ,(1) usque peculiari diligentia esse observatam.

Hanc propter causam Summi Pontifices, saeculorum decursu, suum ipsorum esse officium aeque ac praecipuum ius existimaverunt opportunis normis Successoris electionem moderari. Sic, proximis superioribus temporibus, Decessores Nostri Sanctus Pius X (2), Pius XI (3), Pius XII (4), Ioannes XXIII (5) et novissime Paulus VI (6), pro peculiaribus temporum necessitatibus, providas congruentesque curaverunt regulas de hac quaestione ferendas, ut convenienter procederent apta praeparatio atque accurata evolutio consessus electorum cui, vacante Apostolica Sede, grave omninoque difficile demandatur officium Romani Pontificis eligendi.

Si quidem nunc et Ipsi hoc aggredimur negotium, id certe facimus haud parvi aestimantes normas illas quas e contrario penitus colimus quasque magna ex parte confirmandas censemus, saltem quod ad praecipua elementa et principia primaria attinet quae eas informarunt. Ad hoc suscipiendum movemur propterea quod Nobis sumus conscii mutatas esse condiciones in quibus hodie Ecclesia versatur, atque proinde esse necesse ut canonica lex, funditus retractata, prae oculis habeatur, quae feliciter, cunctis plaudentibus Episcopis, primum Codicis Iuris Canonici deinde Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium per editionem et promulgationem ad effectum est adducta. Huic retractationi, quam Concilium Vaticanum II suasit, Nobis deinceps fuit curae ut Romana Curia Constitutione Apostolica Pastor Bonus (7) accommodaretur. Ceterum id quod canon 335 Codicis Iuris Canonici statuit, quodque canon 47 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium confirmat, officium innuit ferendi atque ad praesentia accommodandi peculiares leges quae canonicam Romanae Sedis provisionem, quavis ratione vacantis, moderentur.

In nova constituenda disciplina, quamquam nostrae aetatis postulata respeximus, ne in re a via declinaremus sapientis et venerandae traditionis usque adhuc servatae curavimus.

Sine controversia illud videtur principium cuius vi Romanorum Pontificum est proprium modum definiendi, congruentem cum temporum mutatione, secundum quem persona designanda est, quae in Romana Sede ad Petri successionem vocatur. Id ante omnia personarum coetum respicit, cui officium concreditur Romani Pontificis eligendi: secundum millenariam consuetudinem, quam definitae canonicae leges sanxerunt quae expressa vigentis Codicis Iuris Canonici norma quoque confirmantur(8), ipse e Cardinalium Sanctae Romanae Ecclesiae Collegio constat. Si quidem doctrina est fidei Summi Pontificis potestatem ab ipso Christo oriri, cuius ipse in terris est Vicarius(9), illud etiam pro certo est habendum talem supremam in Ecclesia potestatem eidem tribui legitima electione ab ipso acceptata una cum episcopali consecratione seu ordinatione(10). Gravissimum ideo est officium coetus huic electioni deputati. Quapropter admodum certae perspicuaeque esse debent normae quae processum temperant, ut electio ipsa quam dignissime explicetur et ea consentanea sit officio summae auctoritatis, quam electus per divinam immissionem suo assensu suscipere debet.

Confirmantes idcirco vigentem Codicis Iuris Canonici regulam(11), in qua plane apparet millenarius Ecclesiae agendi mos, denuo iteramu electorum Summi Pontificis Collegium solummodo constitui ex Patribus S.R.E. Cardinalibus. In iis, quodam quasi mirabili compendio, duae rationes habentur quae figuram officiumque Romani Pontificis designant: scilicet Romani, quia idem est ac Episcopus Ecclesiae quae est Romae, ideoque inter Ipsum et huius Urbis Clerum, cuius personam ferunt Cardinales titulorum presbyteralium et diaconalium Romae nec non Cardinales Episcopos Sedium suburbicariarum, arta intercedit necessitudo; Pontificis Ecclesiae universalis, quoniam visibiliter ad sustinendas partes vocatur invisibilis Pastoris, qui ad vitae aeternae pascua ducit integrum gregem. Ecclesiae porro universalitas ipsa Patrum Cardinalium Collegii compositione demonstratur, quod singularum continentium Purpuratos amplectitur.

In hodiernis historicis adiunctis facies universalis Ecclesiae a Collegio centum et viginti Cardinalium electorum satis iam significari videtur, quod constat ex Purpuratis undique terrarum oriundis diversissimisque culturis. Hunc igitur absolutum Cardinalium electorum numerum confirmamus, dum interea plane dicimus minoris aestimationis argumentum illud videri non debere, servatum scilicet praescriptum a Decessore Nostro Paulo VI statutum, cuius vi electioni non intersunt ii qui ipso die inceptae vacationis Sedis Apostolicae octoginta vitae annos iam expleverunt(12). Huius namque legis ratio in illa tantum voluntate exquirenda est ne venerandae aetatis ponderi aliud addatur onus, quod secum fert responsalitas eum eligendi qui Christi gregem convenienter secundum temporum necessitates regere debeat. Id tamen non obstat quin Patres Cardinales, qui octoginta annos excesserunt, congressionibus Conclave praeeuntibus intersint, prout infra disponitur. Ab iis proinde peculiariter requiritur ut, Sede vacante ac potissimum Summi Pontificis electione eveniente, quasi duces Dei Populi facti in Patriarchalibus Urbis Basilicis coadunati perinde ac aliis un dioecesium ecclesiis ubique terrarum dispersis, plurima prece et Divino Spiritui supplicationibus electorum opus iuvent, pro eis necessarium lumen deprecantes, ut suum eligendi officium obeant Deum tantum ob oculos habentes et solummodo spectantes ad salutem animarum, quae in Ecclesia suprema semper lex esse debet (13).

Peculiari modo ad Conclavis antiquissimum institutum cogitationem Nostram intendimus: leges latas pariter ac de hac re usus sanxerunt et definierunt sollemnia complurium Decessorum Nostrorum quoque praecepta. Diligens autem historica inquisitio non modo opportunitatem confirmat, quae hoc institutum respicit, propter adiuncta in quibus tempore progrediente ipsum ortum est atque lege definitum, verum etiam eius constantem utilitatem ad eandem electionem ordinate, sollicite et composite agendam, temporibus potissimum occurrentibus contentionis et perturbationis.

Hac prorsus de causa, quamvis conscii Nobis simus de theologorum et omnium aetatum canonistarum iudicio, qui communi sententia hoc institutum putant non necessarium suapte natura ad validam Romani Pontificis electionem, hac Constitutione iubemus eius essentialem structuram manere, quibusdam additis immutationibus, ut eius disciplina hodiernis postulatis accommodetur. Praecipue opportunum esse iudicavimus ut, toto electionis tempore, Cardinalium electorum domicilia et illorum qui ad opera praestanda vocantur quibus electio ordinate evolvatur, in convenientibus locis Civitatis Vaticanae collocentur. Quamvis parva, Civitas Vaticana par est, aptis adhibitis quae infra significabuntur rationibus, ad segregationem illam et ideo meditationem intra ipsius moenia conciliandas, quas actus tanti ponderis cuncta pro Ecclesia ab electoribus postulat.

Spectata simul sacra actus indole ideoque etiam necessitate ut idem expleatur convenienti in sede, in qua hinc liturgicae actiones scite cum iuridicialibus formulis coniungantur, atque illinc ut electoribus facilius animos disponendi ad interiores Spiritus Sancti motus suscipiendos potestas detur, decernimus ut electio in Sacello Sixtino futurum in tempus etiam explicetur, ubi omnia Dei praesentiae conscientiam alere iuvant, in cuius conspectu quisque, ut iudicetur, comparere debebit.

Apostolica Nostra auctoritate confirmamus praeterea strictissimi officium secreti servandi de his omnibus quae recte obliquove ad electionis actus attinent: hac de re tamen simpliciores reddere normas volumus, praecipua tenentes, ut haesitationes dubitationesque atque conscientiae forte angustiae vitentur illorum qui electioni intersunt.

Formam tandem ipsam electionis censuimus renovandam, hodierna postulata ecclesialia ac sana recentioris hominum culturae proposita ob oculos etiam habentes. Sic visum est electionem per conclamationem factam quasi ex inspiratione non relinqui, quia non idoneam iudicamus ad mentes significandas electivi collegii iam sic numero amplificati et ortu distincti. Necessarium pariter putamus electionem per compromissum aboleri non modo quia difficile agitur, quemadmodum normarum cumulus inextricabilis demonstrat quae praeteritis temporibus hac de re latae sunt, sed etiam quia talis est natura, ut quandam electorum officii conscientiam imminutam secum ferat, quippe qui, hoc si ita evenit, ad sua suffragia ferenda non ipsi vocentur.

Re igitur mature perpensa, decrevimus unam esse formam, per scrutinium scilicet secretum, in qua electores sua suffragia significare possunt ad Summum Pontificem eligendum, quod secundum normas infra descriptas explicatur. Modus namque hic quam optimas praebet perspicuitatem, rectitudinem, simplicitatem, perspicientiam atque praesertim certam et constructivam omnium singulorumque Patrum Cardinalium participationem, qui ad conventum electivum Petri Successoris vocantur.

His quidem permoti animi sensibus, hanc Constitutionem Apostolicam promulgamus, in qua normae continentur quibus, Sede Romana quavis ratione causave vacante, stricte est parendum a Cardinalibus qui ius tenent officiumque Petri Successoris eligendi, qui est universae Ecclesiae visibile Caput atque Servus servorum Dei.

 

PARS PRIMA

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE

CAPUT I

DE POTESTATE CARDINALIUM COLLEGII SEDE APOSTOLICA VACANTE

1. Sede Apostolica vacante, Cardinalium Collegium nullam potestatem aut iurisdictionem habet in ea quae pertinebant ad Summum Pontificem dum vivebat vel muneribus officii sui fungebatur; ea omnia exclusive uni Pontifici futuro debent reservari. Quapropter invalidum et irritum esse decernimus quidquid potestatis aut iurisdictionis - ad Romanum Pontificem dum vivit pertinentes, vel ad perfunctionem officii ipsius - coetus ipse Cardinalium duxerit exercendum nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur.

2. Apostolica Sedes dum vacat, regimen Ecclesiae concreditur Cardinalium Collegio dumtaxat circa negotia ordinaria et ea quae differri nequeunt (cfr. infra, n. 6), et circa praeparationem earum omnium rerum quae ad novi Pontificis electionem necessariae sunt, servatis modis et limitibus huius Constitutionis. Omnino excludantur ideo negotia quae - sive lege sive consuetudine - tantum ad Romani Pontificis potestatem pertinent vel normas respiciunt de novo Pontifice eligendo secundum huius Constitutionis praescriptiones.

3. Praeterea statuimus, ne Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae ullo modo disponere valeat, nedum de iis sive directe sive indirecte quidquam detrahat, quamvis agatur de componendis discidiis aut de persequendis factis adversus eadem iura perpetratis, post Pontificis obitum vel validam renuntiationem.(14) Curae autem sit omnibus Cardinalibus haec iura tueri.

4. Sede Apostolica vacante, leges a Romanis Pontificibus latas non licet ullo modo corrigi vel immutari, neque quidquam detrahi iis sive addi vel dispensari circa partes earum, maxime eas, quae ad ordinandum negotium electionis Summi Pontificis pertinent. Si quid contra hoc praescriptum fieri vel attentari contigerit, id suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus.

5. Si quae autem dubia exoriantur de sensu praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, aut circa rationem qua ad usum deduci eae debeant, edicimus ac decernimus penes Cardinalium Collegium esse potestatem de his ferendi sententiam; propterea, eidem Cardinalium Collegio facultatem tribuimus interpretandi locos dubios vel in controversiam vocatos, statuentes, ut, si de eiusmodi vel similibus quaestionibus deliberati oporteat, excepto ipso electionis actu, satis sit maiorem congregatorum Cardinalium partem in eandem sententiam convenire.

6. Pariter, cum negotium est expediendum quod ex voto maioris congregatorum Cardinalium partis in aliud tempus nequeat differri, Cardinalium Collegium secundum maioris partis sententiam agat.


CAPUT II

DE CARDINALIUM CONGREGATIONIBUS
AD SUMMI PONTIFICIS APPARANDAM ELECTIONEM

7. Tempore Sedis vacantis agentur Cardinalium Congregationes duplicis generis: altera generalis, seu totius Collegii usque ad ineundam electionem, altera particularis. Congregationibus generalibus omnes Cardinales legitime non impediti interesse debent, simul atque de vacatione Apostolicae Sedis certiores facti sunt. Cardinalibus qui secundum n. 33 huius Constitutionis eligendi Pontificem munere non fruuntur, facultas datur non participandi Congregationes generales.

Congregatio particulares constat Cardinale Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario et tribus Cardinalium, uno ex quoque ordine, sorte ductis inter Cardinales electores qui Romae tunc adsunt. Horum trium Cardinalium, qui Assistentes appellantur, officium tertio iam die transacto omnino cessat, in eorumque locum, etiam sortitione, alii succedunt post initam quoque electionem, eodem temporis praestituto fine.

Tempore electionis res gravioris momenti, si casus fert, a conventu Cardinalium electorum decernuntur, negotia vero ordinaria a Congregatione particulari Cardinalium pergunt expediri. Cardinales in Congregationibus generalibus et particularibus, Sede vacante, suetam vestem talarem nigram cum torulo et zona rubri coloris deferant, addito galericulo, cruce pectorali atque anulo.

8. In Congregationibus particularibus levioris tantum momenti negotia, in dies seu passim occurrentia, tractentur. Si quid vero gravioris ponderis et altioris indaginis fuerit, id ad Congregationem generalem deferri debet. Praeterea, quae in una Congregatione particulari decreta, persoluta aut denegata fuerint, nequeunt in alia abrogari, mutari aut concedi; id faciendi ius est tantum penes Congregationem generalem, ac quidem per maiorem partem suffragiorum.

9. Cardinalium Congregationes generales in Aedibus Apostolicis Vaticanis habeantur aut, si rerum adiuncta id postulent, in alio opportuniore loco, iudicio ipsorum Cardinalium. His praeest Decanus Sacri Collegii aut, eo absente vel legitime impedito, Subdecanus. Quodsi alteruter vel uterque amplius non fruatur ad normam n. 33 huius Constitutionis iure eligendi Pontificem, Congregationibus Cardinalium electorum in Conclavi habendis praesidebit Cardinalis elector maximus natu secundum generalem ordinem praecedendi.

10. Suffragia in Cardinalium Congregationibus, cum de rebus maioris momenti agitur, non ore sed secreto ferantur.

11. Congregationes generales quae electionis initium praecedunt, ideoque praeparatoriae appellantur, cotidie celebrari debent, ac quidem a die quem Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius atque primus Cardinalis elector cuiusque ordinis statuerint, etiam diebus, quibus exsequiae Pontificis defuncti celebrantur. Quod eo consilio fit, ut Cardinalis Camerarius sententiam Sacri Collegii possit exquirere atque cum eo communicare illa quae necessaria vel opportuna iudicaverit, utque singulis Cardinalibus facultas praebeatur mentem suam circa negotia occurrentia aperiendi, de rebus dubiis explicationes petendi, resque proponendi.

12. Caveatur ut in primis Congregationibus generalibus huius Constitutionis exemplar quisque Cardinalis teneat, cuique pariter facultas praebeatur proponendi, si casus venerit, quaestiones de significatione deque exsecutione normarum, quae in ipsa continentur. Praeterea decet huius Constitutionis legatur pars quae ad Sedis Apostolicae vacationem pertinet. Interea omnes Cardinales, qui adsunt, ius iurandum dare debent de observandis praescriptionibus quae in illa continentur et de secreto servando. Hoc ius iurandum, quod praestandum est etiam a Cardinalibus qui, serius advenientes, eiusmodi Congregationibus postmodum intersunt, legatur ad hanc formulam a Cardinale Decano vel ab alio Collegii praeside, secundum normam statutam ad n. 9 huius Constitutionis, ceteris Cardinalibus astantibus:

Nos Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales ordinis Episcoporum, Presbyterorum et Diaconorum, promittimus, vovemus et iuramus nos universos et singulos ad amussim fideliterque observaturos esse cuncta, quae in Constitutione Apostolica Universi Dominici Gregis Summi Pontificis Ioannis Pauli II continentur atque secreto contecturos esse religiose omnia quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, vel ex eorum natura, Sede Apostolica vacante, idem secretum postulent.

Deinde singuli Cardinales dicent: Et ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo ac iuro. Et imponentes manum super Evangelium adiungent: Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango.

13. In una e proxime subsequentibus Congregationibus Cardinales, secundum ordinem rerum agendarum praestitutum, de iis decernere debent, quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt, id est:

a) constituant diem, horam et modum, quo corpus defuncti Pontificis in Basilicam Vaticanam feratur, ibi obsequio fidelium exponendum;

b) omnia paranda curent, quae necessaria sunt ad exsequias Pontificis defuncti, quae per novem dies continuos celebrentur; earumque initium praefiniant ita ut sepultura fiat, nisi ex peculiaribus rerum adiunctis aliter visum fuerit, inter quartum sextumque post mortem diem;

c) admoneant Commissionem quae constat ex Cardinale Camerario necnon iis Cardinalibus qui Officium Secretarii Status atque Praesidis Pontificiae Commissionis pro Statu Urbis Vaticanae explebant, ut tempestive tum loca disponant in aedibus Domus Sanctae Marthae quo convenienter Cardinales electores recipiantur tum etiam cubilia iis omnibus idonea qui huius Constitutionis n. 46 commemorantur, utque ea omnia simul parentur necessaria in Sacello Sixtino, unde singulae partes electionem attingentes expleri possint modo quidem facili, composito et maxima cum secreti custodia prout haec ipsa Constitutio decernit et edicit;

d) duobus solidae doctrinae, eximiae prudentiae moralisque auctoritatis ecclesiasticis viris munus concredant proferendi ante Cardinales ipsos perpensas meditationes duas de Ecclesiae ea ipsa aetate condicionibus deque novi Pontificis colluminata electione; caveant pariter - ratione habita de iis quae n. 52 huius Constitutionis disponuntur - ut dies et hora significentur qua prior meditatio tradatur;

e) comprobent - Sedis Apostolicae Administratione proponente vel, pro sua quidem dicione, Civitatis Vaticanae Praefectura - expensas incurrentes inde a Pontificis obitu ad successoris electionem;

f) perlegant, si quae sint, documenta a defuncto Pontifice Cardinalium Collegio relicta;

g) Anulum Piscatoris et Sigillum plumbeum, sub quibus Litterae Apostolicae expediuntur, curent delenda;

h) constituant ut datis sortibus cubicula electoribus Cardinalibus adsignentur;

i) constituant diem et horam cum incipient suffragii actus.

 

CAPUT III

DE NONNULLIS OFFICIIS, SEDE APOSTOLICA VACANTE

14. Ad mentem n. 6 Constitutionis Apostolicae cuius initium est Pastor Bonus (15), omnes Dicasteriis Romanae Curiae Praepositi, sive Cardinalis Secretarius Status sive Cardinales Praefecti sive Archiepiscopi Praesides sicut etiam eorundem Dicasteriorum Membra occurrente morte Pontificis, a munere suo cessant, exceptis Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario et Paenitentiario Maiore, qui ordinaria negotia pergunt expedire, ea Cardinalium Collegio proponentes quae ad Summum Pontificem essent referenda.

Eodem modo, convenienter cum Constitutione Apostolica Vicariae Potestatis (16), Cardinalis Vicarius Generalis dioecesis Romanae a munere suo non cessat Sede Apostolica vacante pariterque pro sua quidem dicione non cessat Basilicae Vaticanae Cardinalis Archipresbyter atque Generalis Vicarius pro Civitate Vaticana.

15. Quodsi munus Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarii vel Paenitentiarii Maioris, quo tempore Pontifex diem obiit supremum vel ante Successoris electionem, vacare contingat, Cardinalium Collegium quam primum eligere debet Cardinalem vel, si casus ferat, Cardinales, qui usque ad electionem novi Pontificis eiusmodi officia gerant. In singulis casibus memoratis, electio fit per secreta suffragia omnium Cardinalium electorum qui praesentes adsunt; suffragia feruntur ope schedularum, quas viri ecclesiastici a caeremoniis distribuant et colligant, nec non aperiant coram Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario ac tribus Cardinalibus Assistentibus, si eligendus est Paenitentiarius Maior; vel coram praedictis tribus Cardinalibus ac Collegii Cardinalium Secretario, si eligendus est Camerarius. Is autem electus habendus est, et ipso facto omnibus facultatibus ad munus pertinentibus praeditus, in quem maior pars votorum seu suffragiorum convenerit. Quodsi forsitan suffragia paria fuerint, ille deputatus habeatur qui fuerit ordine prior, aut, si eiusdem ordinis, qui prius in Sacrum Collegium adlectus. Donec Camerarius eligatur, eius partes gerit Collegii Decanus vel, eo absente aut legitime impedito, Subdecanus vel Cardinalis senior secundum priorum partium usitatum ordinem congruenter cum n. 9 huius Constitutionis, qui sine mora decernere potest prout rerum adiuncta suadeant.

16. Quodsi Vicarium Generalem dioecesis Romanae, Sede vacante, e vivis decedere contigerit, Vices Gerens tunc hoc in officio constitutus, etiam munus Vicarii Generalis exercebit praeter ordinariam iurisdictionem vicariam quae ad eum pertinet(17). Si vero etiam Vices Gerens deest, Episcopus Auxiliaris electione primus eiusmodi officia exsequetur.

17. Ad Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarium spectat, statim ac nuntium obitus Summi Pontificis acceperit, iure recognoscere Pontificis mortem, astantibus Magistro Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum, Praelatis Clericis, Secretario et Cancellario Camerae Apostolicae, qui authenticum mortis actum conficiat. Cardinalis Camerarii pariter erit privatis eiusdem Pontificis aedibus sigilla apponere atque statuere ut ministrantibus ex more commorantibusque in privata habitatione liceat permanere usque ad peractam Papae sepulturam, cum scilicet integrae pontificiae habitationi sigilla imponentur; ipsius obitum Cardinali in Urbe Vicario nuntiare, qui de re populum Romanum singulari edicto edocebit; pariter de eadem certiorem facere Cardinalem Basilicae Vaticanae Archipresbyterum; ad Apostolicum Palatium Vaticanum accedere ut huius possessionem capiat, nec non possessionem, sive per se sive per delegatum, utriusque Palatii ad Lateranum et ad Arcem Gandulfi, eorumque custodiam et regimen exercere; statuere, auditis Cardinalibus qui tribus ordinibus praesunt, ea omnia quae pertinent ad sepulturam Pontificis, nisi forte is, dum vivebat, suam hac de re voluntatem manifestavit; ea omnia, nomine et consensu Collegii, curare quae ad iura Apostolicae Sedis tuenda et ad huius administrationem recte gerendam rerum temporumque adiuncta suadebunt. Etenim Cardinali Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario, Sede Apostolica vacante, contingit cura et administratio bonorum et iurium temporalium ipsius Sanctae Sedis, auxiliantibus tribus Cardinalibus qui Assistentes appellantur, praehabita, semel circa leviora ac singulis in casibus circa graviora negotia suffragatione Cardinalium Collegii.

18. Cardinalis Paenitentiarius Maior, eiusque officiales, Sede vacante, ea agere et expedire valent, quae a Pio XI Decessore Nostro definita sunt per Constitutionem Apostolicam Quae Divinitus die 25 mensis Martii anno 1935 editam(18), atque a Nobismet Ipsis per Constitutionem Apostolicam Pastor Bonus (19).

19. Decani autem Cardinalium Collegii erit, ubi primum a Cardinale Camerario vel a Praefecto Domus Pontificiae de Pontificis morte fuerit edoctus, omnibus Cardinalibus hanc nuntiare, eosque convocare ad Congregationes Collegii agendas. Item Pontificis mortem is significabit Nationum Legatis seu Oratoribus ad Apostolicam Sedem publice missis, et iis qui in iisdem Nationibus supremam obtinent auctoritatem.

20. Sede Apostolica vacante Substitutus Secretariae Status sicut et Secretarius de rationibus cum Civitatibus et Secretarii Dicasteriorum Romanae Curiae pergunt in moderando proprio cuiusque Officio, de quo Cardinalium Collegio respondent.

21. Item non cessant Pontificiorum Legatorum munus et potestas.

22. Eleemosynarius quoque Sanctitatis Suae opera caritatis exercere pergit, et quidem eadem ratione qua, vivente Pontifice, solebat; est autem Cardinalium Collegio subiectus usque ad novi Pontificis electionem.

23. Sede Apostolica vacante, universa civilis potestas Summi Pontificis circa regimen Civitatis Vaticanae ad Cardinalium Collegium spectat; quod tamen decreta ferre non poterit, nisi urgente necessitate et pro tempore tantum vacationis Sanctae Sedis, in posterum autem valitura solummodo, si a novo Pontifice erunt confirmata.

 

CAPUT IV

DE DICASTERIORUM CURIAE ROMANAE FACULTATIBUS
SEDE APOSTOLICA VACANTE

24. Curiae Romanae Dicasteria, praeter illa de quibus dicitur n. 26 huius Constitutionis, Sede Apostolica vacante nullam potestatem habent in iis, quae Sede plena facere et expedire non possunt, nisi facto verbo cum SS. mo vel ex Audientia SS.mi, vel vigore specialium et extraordinariarum facultatum, quae a Romano Pontifice eorundem Dicasteriorum Praefectis, Praesidibus vel Secretariis solent concedi.

25. Facultates vero propriae cuiusque Dicasterii, occurrente morte Pontificis, non cessant; verumtamen statuimus, ut Dicasteria iis facultatibus solum ad gratias concedendas, quae minoris momenti sunt, utantur, negotia vero graviora vel in controversiam vocata, quae in aliud tempus possint differri, futuro Pontifici omnino reserventur; quae si nullam moram admittant (sicut ceterum, cum agitur de dispensationibus in articulo mortis, quas Summus Pontifex concedere solet), a Cardinalium Collegio committi poterunt Cardinali qui usque ad obitum Pontificis fuit Praefectus, vel Archiepiscopo ad id temporis Praesidi ceterisque Cardinalibus eiusdem Dicasterii, cui ea Summus Pontifex defunctus probabiliter examinanda mandavisset. Poterunt illi per modum provisionis, in eiusmodi rerum adiunctis, donec Pontifex eligatur, decernere ea, quae iuribus et traditionibus ecclesiasticis custodiendis ac tuendis aptiora magisque consentanea censuerint.

26. Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae et Tribunal Rotae Romanae, Sancta Sede vacante, negotia sua exsequi pergunt secundum leges sibi proprias, servatis tamen iis, quae art. 18, comm. 1 et 3 Constitutionis Apostolicae Pastor Bonus praescribuntur(20). 

 

CAPUT V

DE EXSEQUIIS ROMANI PONTIFICIS

27. Romano Pontifice demortuo, Cardinales exsequias pro eius anima per novem dies continuos celebrabunt, secundum Ordinem exsequiarum Romani Pontificis, cuius regulis prout etiam normis Ordinis rituum Conclavis, fideliter obsequentur.

28. Si tumulationem in Basilica Vaticana fieri contingit, authenticum eius instrumentum a Notario Capituli eiusdem Basilicae vel a Canonico tabularii praefecto conficitur. Postea vero delegatus a Cardinale Camerario atque delegatus a Praefecto Domus Pontificiae separatim documenta perscribant, quae peractae tumulationis fidem faciant; prior coram Camerae Apostolicae membris, alter coram Domus Pontificiae Praefecto.

29. Si Romanus Pontifex extra Urbem supremum obiit diem, Cardinalium Collegii est omnia disponere, quae necessaria sunt ad dignam ac decoram translationem exanimi corporis ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri.

30. Non cuiquam capere ullo instrumento licet Summi Pontificis imaginem sive lecto decumbentis sive iam mortui, neque eius voces quovis apparatu percipere unde postea repetantur. Si quis, Pontifice defuncto, eiusmodi imagines probationis vel testimonii causa, photographice efficere cupit, id a Cardinale Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario petere debet, qui tamen Summi Pontificis imaginem luce exprimi non sinet, nisi pontificiis vestibus induti.

31. Post Summi Pontificis sepulturam atque dum novi Pontificis electio habeatur, diaetae privatae Summi Pontificis nulla pars habitetur.

32. Si defunctus Summus Pontifex de rebus suis testamentum fecit litterasque ac tabulas privatas reliquit, atque sui testamenti curatorem designavit, huius est, pro potestate sibi a testatore facta, ea statuere et exsequi quae ad privata defuncti Pontificis bona et scripta pertinent. Qui curator de munere a se gesto uni novo Summo Pontifici rationem reddet.

 

PARS ALTERA

DE ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS

CAPUT I
DE ELECTORIBUS ROMANI PONTIFICIS

33. Ius eligendi Romanum Pontificem ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales exclusive pertinet, iis exceptis qui ante diem mortis Summi Pontificis vel ante diem quo Sedes Apostolica vacavit octogesimum aetatis annum iam confecerunt. Maximus autem Cardinalium electorum numerus centum viginti ne excedat. Prorsus ergo excluditur quodlibet electionis activae ius cuiuspiam alterius ecclesiasticae dignitatis aut laicae potestatis cuiusvis gradus et ordinis interventus.

34. Si quando contingit ut Sedes Apostolica vacet dum aliquod Concilium Oecumenicum aut Episcoporum Synodus sive Romae sive in alio quovis orbis terrarum loco celebrantur, electio novi Pontificis a Cardinalibus electoribus, qui supra sunt dicti, solum et exclusive fieri debet, minime vero ab ipsis Concilio aut Synodo Episcoporum. Quapropter acta, quae quomodocumque rationem electionis faciendae vel collegium electorum temerario consilio immutare audeant, invalida et irrita declaramus. Quin immo perstantibus confirmatis hac in re cann. 340 et 347 2 Codicis Iuris Canonici atque can. 53 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium, ipsum Concilium aut Synodus Episcoporum, in quovis statu exsistunt, statim ipso iure suspensa ab accepto certo nuntio Sanctae Sedis vacantis intellegi debent. Itaque, nulla prorsus interiecta mora, cessare statim debent a quibuslibet conventibus, congregationibus, sessionibus et a quibusvis decretis seu canonibus vel conficiendis vel apparandis vel etiam promulgandis etsi confirmatis, sub poena nullitatis eorum; neque ulterius Concilio vel Synodo progredi licet quamlibet ob causam, etsi gravissimam et speciali mentione dignam, donec novus Pontifex canonice electus illa iterum assumi et continuari iusserit.

35. Cardinalis elector nulla ratione vel causa a Summi Pontificis electione activa et passiva excludi potest, vigentibus tamen iis omnibus quae sub n. 40 huius Constitutionis statuuntur.

36. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, dummodo creatus renuntiatusque in Consistorio sit, hac ipsa de causa ius eligendi Pontificis possidet secundum huius Constitutionis praescriptum in n. 33, etiamsi nondum ipsi pileus est impositus neque anulus creditus neque ius iurandum is pronuntiavit. Non tamen hoc iure fruuntur Cardinales canonice depositi aut qui, consentiente Romano Pontifice, dignitati cardinalitiae renuntiaverunt. Praeterea non licet Cardinalium Collegio, Sede vacante, eos restituere.

37. Praecipimus praeterea ut, ex quo Apostolica Sedes legitime vacat, Cardinales electores praesentes exspectent absentes quindecim solidos dies, facta tamen Cardinalium Collegio potestate electionis initium adhuc proferendi per aliquot dies, si graves obstant causae; tamen viginti diebus ad summum elapsis ab initio Sedis vacantis, cuncti Cardinales electores praesentes ad electionis negotium procedant.

38. Omnes Cardinales electores, a Decano aut ab alio Cardinale illius nomine agente, ad novi Pontificis electionem advocati, obligatione tenentur, ex virtute sanctae oboedientiae, convocationis nuntio obtemperandi et ad locum sibi designatum pro electione se conferendi, nisi infirmitate vel alio gravi impedimento, a Cardinalium Collegio agnoscendo, detinentur.

39. Attamen Cardinales electores, si re integra supervenerint, id est antequam de Ecclesiae Pastore eligendo sit provisum, in electionis negotium eodem statu, quo ipsum invenerint, admittantur.

40. Si quis vero Cardinalis, ius suffragii habens, in Civitatem Vaticanam ingredi noluerit ut electionis negotia participet aut deinde postquam ea initium habuerunt, recusaverit permanere ut munere suo fungatur sine manifesta infirmitatis causa, iure iurando medicorum necnon a maiore parte electorum approbata, ipso minime exspectato neque in eiusdem electionis negotium iterum admisso, per ceteros ad eligendum Summum Pontificem libere procedatur. Quodsi, infirmitate superveniente, aliquis Cardinalis elector e Conclavi exire cogetur, poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi; sed si is ad Conclave, post sanitatem sibi restitutam aut etiam ante, redire voluerit, rursus admittatur.

Praeterea si quis Cardinalis quamlibet aliam ob gravem causam, a maiore parte electorum comprobatam, e Civitate Vaticana egressus fuerit, poterit reverti, ut electionem participet.

 

CAPUT II

DE ELECTIONIS SEDE, OFFICIALIBUS ATQUE MINISTRIS
ADMISSIS RATIONE HABITA EORUM MUNERIS

41. Conclave ad Summum Pontificem eligendum fiet in Civitate Vaticana, in partibus et aedibus descriptis, extraneis interdictis, ita ut accommodata collocatio atque permansio praebeantur Cardinalibus electoribus iisque quotquot legitimo iure advocantur ut operam dent ipsi electioni recte atque ordine explicandae.

42. Tempore ineundis negotiis electionis Summi Pontificis statuto oportet acceperint et adiverint omnes Cardinales electores opportunam collocationem in vulgo dictis aedibus Domus Sanctae Marthae recens exstructis in Civitate Vaticana.

Si infirmae valetudinis rationes, ante a statuta Cardinalium Congregatione comprobatae, suadeant ut aliquis Cardinalis elector adducat etiam electionis tempore aegrorum ministrum, caveatur ut ipsi quoque apta detur habitatio.

43. Ex quo initium negotiorum electionis statutum est ad peractae usque Summi Pontificis electionis publicum nuntium vel, utcumque, hoc iusserit novus Pontifex, aedes Domus Sanctae Marthae, pariterque Sacellum Sixtinum atque loci designati liturgicis celebrationibus obserari debebunt, sub auctoritate Cardinalis Camerarii externaque cooperatione Substituti Secretariae Status, omnibus licentia carentibus, prout statuitur in sequentibus numeris.

Integra regio Civitatis Vaticanae, atque etiam ordinaria industria Ministeriorum quorum sedes stat intra eius fines, ita moderandae erunt, hoc tempore, ut circumspectio in tuto collocetur nec non expedita explicatio actionum ad Summi Pontificis electionem pertinentium. Provideatur peculiariter ut Cardinales electores a nullo conveniantur, dum ab aedibus Domus Sanctae Maиthae ad Palatium Apostolicum Vaticanum transvehuntur.

44. Cardinales electores, ab initis electionis negotiis ad peractam publiceque nuntiatam electionem, se abstineant ab epistularum commercio, telephonii usu vel ab aliis instrumentis communicationis, cum iis qui extranei sunt explicationi eiusdem electionis, nisi hoc requirit confirmata atque urgens necessitas quam Coetus particularis, de quo diximus n. 7, rite agnoverit. Eidem Coetui tribuitur potestas probandi necessitatem et properantiam quas habent communicandi cum suo officio Cardinalis Paenitentiarius Maior, Cardinalis Vicarius pro dioecesi Romana, vel Cardinalis Archipresbyter Basilicae Vaticanae.

45. Ii omnes, qui subsequenti numero indicantur quique, quamvis in Civitate Vaticana iure sint, quemadmodum huius Constitutionis n. 43 sancit, forte electorem quempiam Cardinalem electionis tempore offenderint, qualibet forma, quovis instrumento atque quovis ratione, cum iisdem Cardinalibus sermocinari vetantur.

46. Ut personarum necessitatibus et officii, quae cum electionis cursu nectuntur, occurratur, praesto esse debent ideoque convenientibus locis recepti intra fines quorum in huius Constitutionis n. 43 fit mentio, Secretarius Cardinalium Collegii, qui conventus electivi Secretarii fungitur munere, Magister Celebrationum Liturgicarum Pontificiarum cum duobus Caeremoniariis et duobus Religiosis qui Sacrarium Pontificium curant, atque ecclesiasticus vir a Cardinale Decano electus vel a Cardinale vicem gerente, ut in munere explendo eum iuvet.

Nonnulli deinceps Religiosi in promptu sint variarum linguarum ad confessiones excipiendas necnon duo medici ad res inopinatas expediendas.

Tempestive caveatur ut personarum paratarum congruus numerus adsit ad mensas instruendas et munditias faciendas.

Omnes personae, quae hic recensentur, a Cardinale Camerario tribusque Assistentibus in antecessu comprobentur oportet.

47. Omnes personae quae n. 46 significantur huius Constitutionis, quae quavis ratione ac quovis tempore a quocumque resciscunt ea quae ad recte obliquove proprios electionis actus attinent, potissimum quae peracta ipsius electionis scrutinia contingunt, arto secreto tenentur cum qualibet persona ad Collegium Cardinalium electorum non pertinente; hac de causa, antequam incipiat electio, ius iurandum nuncupare debent, secundum modum et formulam, ut subsequens numerus indicabit.

48. Illi omnes, de quibus dicitur n. 46 huius Constitutionis, rite certiores facti circa significationem amplitudinemque iuris iurandi faciendi ante negotiorum electionis initium coram Cardinale Camerario vel alio Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinale ab eo delegato et coram duobus Caeremoniariis, tempore opportuno pronuntiabunt et subscribent ius iurandum secundum hanc formulam:

Ego N.N. promitto et iuro me inviolate servaturum esse secretum absolutum cum omnibus quotquot participes non sunt Collegii Cardinalium electorum, hoc quidem in perpetuum, nisi mihi datur expresse peculiaris facultas a novo Pontifice electo eiusve Successoribus, in omnibus quae directe vel indirecte respiciunt suffragia et scrutinia ad novum Pontificem eligendum.

Itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam aut ad imagines exprimendas quovis modo aptis de iis quae tempore electionis fiunt intra fines Civitatis Vaticanae, atque praecipue de iis quae quolibet modo directe vel indirecte attinent ad negotia coniuncta cum ipsa electione. Declaro me editurum esse ius iurandum utpote qui plane noverim quamlibet eius violationem adducturam esse me in spiritales illas canonicasque sanctiones quas futurus Summus Pontifex(21) opportunum duxerit ferre.

Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango.

 

CAPUT III

DE ELECTIONIS INAUGURANDAE ACTIBUS

49. Exsequiis defuncti Pontificis rite persolutis et apparatis iis quae requiruntur ad legitimam electionem exsequendam, die constituto - decimo quinto id est a Pontificis morte aut non ultra vicesimum diem, prout n. 37 huius Constitutionis decernitur - Cardinales electores convenient in Basilicam Vaticanam Sancti Petri, vel alium in locum pro temporis et loci opportunitate, ad participandam sollemnem Eucharisticam celebrationem cum Missa votiva pro eligendo Papa(22). Hoc congruenti tempore matutino persolvendum est, ita ut horis postmeridianis impleri possit quod praescribitur sequentibus numeris huius Constitutionis.

50. A Sacello Paulino Palatii Apostolici, ubi congruo pomeridiano tempore Cardinales electores adstiterint, chorali vestimento induti sollemni processione, cantu invocantes Veni, creator Spiritus Sancti assistentiam, se conferent in Cappellam Sixtinam Palatii Apostolici, locum et sedem electionis peragendae.

51. Elementa essentialia Conclavis servantes, mutantes tamen quasdam minoris momenti rationes, quae rerum mutatione nullius ponderis sunt ad illam rem cui antea proderant, per hanc Constitutionem statuimus et iubemus ut omnes electionis Summi Pontificis actus, secundum praescripta sequentium numerorum, persolvantur tantummodo in Palatii Apostolici Vaticani Cappella Sixtina, quae ideo locus manet omnino reservatus usque ad expletam electionem, ut absolutum servetur secretum de omnibus quae ibi explebuntur aut dicentur quacumque sub ratione directe aut indirecte circa electionem Summi Pontificis.

Quapropter Collegium Cardinalium, agens de auctoritate et officio Camerarii, quem adiuvabit Congregatio particularis de qua in numero 7 huius Constitutionis, curabit ut, intra praefatum Sacellum et in locis contiguis, omnia prius disponantur adiuvante quoque foris Substituto Secretariae Status, ita ut regularis electio eiusdemque secreta indoles in tuto ponantur.

Peculiarem in modum accuratae et rigidae recognitiones peragantur, opem quoque adhibentibus personis rectae fidei et probatae peritiae technicae, ne in praedictis locis subdole instrumenta audiovisifica collocentur ad negotia exscribenda et foras transmittenda.

52. Cum Cardinales electores ad Sacellum Sixtinum advenerint, secundum praescriptum n. 50, adhuc coram omnibus qui partes habuerunt sollemnis processionis, ius iurandum dabunt secundum formulam quae sequenti numero describitur.

Cardinalis Decanus aut Cardinalis primus ordine et aetate, servato quidem praescripto n. 9 huius Constitutionis statuto, elata voce formulam leget; post conclusionem vero quisque Cardinalium electorum, Sanctum Evangelium tangendo, leget et enuntiabit formulam, prout in sequenti numero praescribitur.

Iure iurando dato ab ultimo Cardinale electore, Magister Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum nuntiabit illud extra omnes atque ad Conclave non pertinentes Sacellum Sixtinum relinquere debebunt.

In ea manebunt tantum idem Magister Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum et ecclesiasticus vir, antea electus ad secundam meditationem habendam coram Cardinalium electoribus, de qua in numero 13/d, circa gravissimum onus illis impendens et ideo circa necessitatem ut recta intentione procedatur ad bonum Ecclesiae universae solum Deum prae oculis habendo.

53. Ratione habita eorum quae praescribuntur in superiore numero, Cardinalis Decanus aut Cardinalis ordine et aetate primus, sequentem iuris iurandi formulam recitabit:

Nos omnes et singuli in hac electione Summi Pontificis versantes Cardinales electores promittimus, vovemus et iuramus inviolate et ad unguem Nos esse fideliter et diligenter observaturos omnia quae continentur in Constitutione Apostolica Summi Pontificis Ioannis Pauli II, quae a verbis Universi Dominici Gregis incipit, data die xxii mensis Februarii anno MCMXCVI. Item promittimus, vovemus et iuramus, quicumque nostrum, Deo sic disponente, Romanus Pontifex erit electus, eum munus Petrinum Pastoris Ecclesiae universae fideliter exsecuturum esse atque spiritualia et temporalia iura libertatemque Sanctae Sedis integre ac strenue asserere atque tueri numquam esse destiturum. Praecipue autem promittimus et iuramus Nos religiosissime et quoad cunctos, sive clericos sive laicos, secretum esse servaturos de iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis, quae in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus; neque idem secretum quoquo modo violaturos sive perdurante novi Pontificis electione, sive etiam post, nisi expressa facultas ab eodem Pontifice tributa sit, itemque nulli consensioni, dissensioni, aliique cuilibet intercessioni, quibus auctoritates saeculares cuiuslibet ordinis et gradus, vel quivis hominum coetus vel personae singulae voluerint sese Pontificis electioni immiscere, auxilium vel favorem praestaturos.

Deinde singuli Cardinales electores, praecedentiae ordine servato, ius iurandum interponent sequenti formula:

Et ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo ac iuro, et imponendo manum super Evangelium, adiungant: Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango.

54. Peracta autem meditatione, qui eam protulit de Sacello Sixtino cum Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum Magistro egreditur. Cardinales autem electores, recitatis precibus secundum Ordinem peculiarem, Cardinalem Decanum audiant (aut illum qui eius vice fungitur) qui Collegio electorum subiciet in primis quaestionem utrum iam nunc procedere liceat ad incohandos actus electionis an adhuc necesse sit dubitationes dissolvere de normis et rationibus in hac Constitutione statutis, quin tamen liceat, non obstante electorum unanimitate, et hoc quidem sub poena nullitatis ipsius deliberationis, ut quaedam ex iis, quae respiciunt naturam actus ipsius electionis, mutari aut substitui possint.

Quodsi, de sententia maioris partis electorum, nihil obstat quominus incohentur actus electionis, statim ad ipsos procedendum est, servatis tamen normis in hac eadem Constitutione prolatis.

 

CAPUT IV

DE SECRETO SERVANDO IN OMNIBUS AD ELECTIONEM PERTINENTIBUS

55. Cardinalis Camerarius atque tres Cardinales pro tempore Assistentes obligatione tenentur ut vigilent diligenter, ne de omnibus in Sacello Sixtino peractis silentium ullo pacto violetur, ubi suffragia feruntur, nec non proximorum locorum, ante, inter et post electionis actus.

Peculiariter duorum technicorum fidei dignorum auxilio tale secretum tuebuntur, dum cavebunt ne ullum instrumentum exceptorium vel emissionis televisificae a quolibet in ante dicta loca, potissimum in Sacellum Sixtinum ubi electionis actus explicantur, inferatur.

Si quid tale contra hanc normam admissum fuerit, sciant auctores se gravibus poenis fore puniendos futuri Pontificis arbitrio.

56. Cum electionis actus peraguntur, Cardinales electores ab epistolarum commercio atque a colloquiis etiam per telephonium vel radiophonium se abstineant cum personis quae legitime officiis sibi servatis non destinantur.

Gravissimae dumtaxat et impellentes rationes, quas Cardinalium peculiaris Congregatio iudicabit, sicut in n. 7 decernitur, haec colloquia sinere possunt.

Quapropter videant Cardinales electores, antequam electionis actus incipiant, ut omnia suppeditent quae ipsius officii vel personarum necessitates requirunt, quae quidem differri sic non possunt, ut necesse non sit haec colloquia permittere.

57. Similiter se abstineant Cardinales a quibuslibet nuntiis accipiendis et mittendis extra Civitatem Vaticanam, dum, ut patet, prohibetur ne iidem nuntii per ullam personam ibidem legitime admissam transvehantur. Cardinales electores praesertim tempore ex quo electionis actus peraguntur, acta diurna vel ephemerides cuiuslibet naturae recipere aeque radiophonicas emissiones auscultare vel emissiones televisificas spectare vetantur.

58. Qui electioni quoquo modo, ad normam n. 46 huius Constitutionis, deserviunt, quique directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt - sive per verba, sive per scripta, per signa, aliasve per quasvis rationes - omnino violationem huiusmodi vitare debent, sub poena excommunicationis latae sententiae, Sedi Apostolicae reservatae.

59. Specialiter autem Cardinalibus electoribus interdicitur, ne ministris, quos forte secum adduxerint, aut aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciunt, itemque ea, quae de Pontificis electione acta vel decreta sunt in Cardinalium congressionibus sive ante electionem sive inter ipsam habitis. Obligatio haec Cardinales non electores quoque respicit, qui generalibus Congressionibus intersunt, ad huius Constitutionis normam n. 7.

60. Insuper praecipimus Cardinalibus electoribus, graviter onerata ipsorum conscientia, ut secretum huiusmodi servent etiam post peractam novi Pontificis electionem, memores id nullo modo violari licere, nisi ab eodem Pontifice peculiaris et expressa ad hoc facultas concessa fuerit.

61. Denique, ut Cardinales electores cavere possint ab aliorum imprudenta nec non ab insidiis, quas facultati suo ipsorum utendi iudicio et libertati decernendi fortasse parari contingat, omnino interdicimus, ne in illis locis in quibus electio peragitur introducantur, sub quolibet praetextu, nec, si ibi forte iam exstent, adhibeantur quaelibet genera instrumentorum vocibus vel imaginibus vel scriptionibus mechanice imprimendis, reddendis, transmittendis.

 

CAPUT V

DE ELECTIONIS EXPLICATIONE

62. Modis abrogatis electionis qui per acclamationem seu inspirationem et per compromissum dicuntur, electionis forma Romani Pontificis futuro de tempore erit tantum per scrutinium.

Decernimus igitur ut Summi Pontificis ad validam electionem duae ex tribus partes suffragiorum requirantur omnium electorum praesentium.

Si ideo Cardinalium numerus praesentium in tres aequales partes dividi non potest, ut valida sit electio Summi Pontificis uno plus requiritur suffragium.

63. Electio peragatur continuo post eas expletas res, quas n. 54 huius Constitutionis fieri iubet.

Si id iam accidit vespere primi diei, unum scrutinium erit; subsequentibus autem diebus, si electio primo die facta non erit, duo suffragia erunt ferenda, tum mane tum vespere, atque suffragia dantur illa hora, sive in praeviis Congressionibus ante statuta, sive dum ipsa agitur electio, secundum rationes tamen, quae in nn. 64 et subsequentibus significantur.

64. Tribus gradibus explicatur scrutinium, quorum primus, qui antescrutinium vocari potest, complectitur: 1) schedularum praeparationem et partitionem per Caeremoniarios, qui earundem saltem duas vel tres cuique Cardinali electori dabunt; 2) ex omnibus Cardinalibus electoribus sortitionem trium Scrutatorum, trium ad infirmorum excipienda suffragia qui destinantur, qui brevitatis gratia Infirmarii appellantur, et trium Recognitorum; sortes has publice iacit novissimus Cardinalis Diaconus, qui subinde novem nomina depromit illorum qui munia haec sustinere debent; 3) si in extractione Scrutatorum, Infirmariorum et Recognitorum ducta nomina exierint Cardinalium electorum qui, ob infirmitatem vel aliam ob causam impedientur quominus officia haec gerant, eorum loco alia nomina non impeditorum depromantur. Primi tres sorte educti erunt Scrutatores, alteri tres Infirmarii, ceteri vero Recognitores.

65. In hac scrutinii actione hae normae prae oculis habeantur: 1) forma schedulae debet esse rectiangula, in medio autem anterioris eius partis haec verba, si fieri potest typis impressa, contineat: Eligo in Summum Pontificem, in parte vero inferiore a medio liberum sit spatium, ubi electi nomen inscribatur; schedula ergo sic disposita est, ut ambae partes complicentur; 2) schedularum inscriptio secreto ab unoquoque Cardinale facienda est, qui perspicue, scribendi ratione utatur, quantum fieri potest, quae non revelet manum exarantem: cavebit pariter ne plura nomina scribat quoniam tum suffragium nullum est: demum plicabit et iterum complicabit schedulam; 3) dum suffragia feruntur, Cardinales electores soli in Sacello Sixtino esse debent; quocirca, statim postquam schedulae distributae sunt et antequam electores in iis scribere incipiant, Secretarius Collegii Cardinalium, Magister Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum et viri a caeremoniis ex aula exire debent. Quibus egressis, ultimus Cardinalis Diaconus ianuam claudat, quam aperiat iterumque claudat quoties necessarium est, veluti cum Infirmarii ad suffragia infirmorum colligenda exeunt ac deinde in sacellum revertuntur.

66. Secundus gradus, qui vere proprieque dicitur scrutinium, complectitur: 1) positionem schedularum in urnam; 2) schedularum mixtionem ac numerationem; 3) suffragiorum diribitionem. Unusquique Cardinalis elector, praecedendi ordine servato, schedulam, postquam eam scripsit et complicavit, elevata manu, ita ut videri possit, ad altare deferat, apud quod sunt Scrutatores et in quo est urna disco cooperta ad schedulas recipiendas. Postquam ibi pervenerit, Cardinalis elector elata voce iuret in hanc formam: Testor Christum Dominum, qui me iudicaturus est, me eum eligere, quem secundum Deum iudico eligi debere. Post haec schedulam in disco ponat et per hunc in urnam ingerat, quo facto ad altare inclinet et ad suum locum revertatur.

Si vero quis Cardinalis elector ex iis, qui in sacello praesentes adsunt, ad altare ob infirmam valetudinem pergere nequit, ultimus scrutator ad eum accedit; et elector ille, praedicto iure iurando dato, schedulam complicatam eidem scrutatori tradit, qui eam palam ad altare defert neque ullo iuramento pronuntiato in disco deponit, et per eum in urnam mittit.

67. Si autem aliqui Cardinales electores infirmi sunt in cellis suis, quorum in n. 41 et subsequentibus huius Constitutionis fit mentio, tres Infirmarii ad eos accedunt cum capsula, in cuius parte superiore sit foramen, per quod schedula complicata possit in eam immitti; quam capsulam antequam scrutatores Infirmariis tradant, palam aperiant, ut ceteri electores possint eam vacuam conspicere, deinde claudant et clavem super altare ponant. Hinc Infirmarii cum capsula clausa et congruenti numero schedularum in parvo disco collocatarum, ministris recto modo comitantibus, ad aedes Domus Sanctae Marthae apud unumquemque infirmum se recipiunt; qui acceptam schedulam secreto scribat, complicet et, dato antea iure iurando praedicto, in capsulam per foramen mittat. Quodsi quis infirmus scribere non valet, unus e tribus Infirmariis aut alius Cardinalis elector, ab infirmo deputatus, praestito de secreto servando in manibus ipsorum Infirmariorum iure iurando, praedicta faciat. Quibus peractis, Infirmarii capsulam in Sacellum reportant, quae a Scrutatoribus aperietur cum Cardinales adstantes suffragium suum deposuerint et schedulas, quae in ea continentur, numeraverint; et tot repertas, quot sunt infirmi, singillatim in disco ponant, et per hunc simul omnes in urnam immittant. Ne autem scrutinii actio nimis protrahatur, Infirmarii poterunt proprias schedulas statim post Cardinalium primum conficere et in urna ponere, deinde, dum ceteri electores suam schedulam ponunt, ad infirmos pergere ad accipienda eorum vota eo modo, qui supra est dictus.

68. Postquam omnes Cardinales electores schedulas suas in urnam immiserunt, primus Scrutator hanc semel iterumque agitet ut schedulae permisceantur; quo facto, ultimus Scrutator statim eas numeret, unamquamque schedulam singillatim ex urna palam sumens et in vase vacuo, ad hoc apparato, deponens. Quodsi schedularum numerus non respondet numero electorum, omnes comburendae sunt, et iterum, id est altera vice, ad suffragia ferenda procedatur; si vero schedularum numerus numero electorum respondet, subsequitur publicatio scrutinii, quae hoc modo fit.

69. Scrutatores ad mensam ante altare positam sedent: quorum primus unam schedulam accipit, explicat et, viso in ea electi nomine, eam secundo Scrutatori tradit, qui, pariter electi nomine perspecto, eandem schedulam tradit tertio, qui illam elata et intellegibili voce legit, ut omnes electores praesentes suffragium annotare possint in folio ad hoc apparato. Notat autem et ipse nomen e schedula recitatum. Quodsi in suffragiorum diribitione Scrutatores inveniant duas schedulas ita complicatas, ut ab uno tantum datas esse appareat, siquidem unus et idem in utraque electus fuerit, schedulae praedictae pro uno suffragio habeantur; si vero diversa ibi inscripta sint nomina, neutrum suffragium est validum; scrutinium tamen ipsum neutro in casu vitiatur.

Peracta schedularum diribitione, suffragia a Scrutatoribus secundum nomina illorum, qui ea obtinuerunt, in unam summam redigantur et in folio separato notentur. Ultimus vero Scrutator singulas schedulas, postquam eas perlegit, eo loco, ubi est verbum Eligo, acu cum filo perforat et in filo includit, quo cautius conserventur. Finita nominum lectione, fili capita nodo iunguntur et schedulae omnes, ita colligatae, in urna vacua vel in mensae parte ponuntur.

70. Sequitur tertia et postrema actio, quae post-scrutinium appellatur quaeque complectitur: 1) numerationem suffragiorum; 2) eorum recognitionem; 3) schedularum combustionem.

Scrutatores in unam summam redigunt suffragia, quae quilibet obtinuit, et si nemo ad duas partes suffragiorum pervenit, non est electus Papa in illo scrutinio; si quis vero duas partes ex tribus accepit, habetur electio Romani Pontificis et quidem canonice valida.

Recognitores, in utroque casu, scilicet sive electio secuta est, sive non, inspicere debent tam schedulas, quam suffragiorum annotationes factas per Scrutatores, ut constet an iidern accurate et fideliter muneri suo satisfecerint.

Statim post recognitionem antequam Cardinales electores e sacello discedant, omnes schedulae comburantur a Scrutatoribus dum adiuvant Secretarius Collegii et Viri a caeremoniis, interim arcessiti ab ultimo Cardinale Diacono. Si tamen secundum scrutinium statim est agendum, schedulae primi scrutinii solum in fine, una cum schedulis secundi scrutinii, comburantur.

71. Omnibus et singulis Cardinalibus electoribus praecipimus, ut, ad secretum tutius servandum, omnis generis scripturas, quas de exitu uniuscuiusque scrutinii apud se habent, Cardinali Camerario vel uni e tribus Cardinalibus Assistentibus una cum schedulis comburendas tradant.

Decernimus insuper ut, completa electione, Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius relationem exaret, etiam a tribus Cardinalibus Assistentibus approbandam, quae suffragiorum exitum declaret in singulis sessionibus latorum. Quae relatio Pontifici tradetur, in tabulario asservanda et clausa in involucro obsignato, quod a nullo resignari poterit, nisi Summus Pontifex id nominatim permiserit.

72. Confirmantes ea, quae Decessores Nostri S. Pius X(23), Pius XII(24) et Paulus VI(25) statuerunt, praescribimus ut - excepto ipso tempore postmeridiano ingressionis in Conclave - sive mane sive vespere, post completum scrutinium, si quidem in eo secuta non sit electio, Cardinales electores statim ad novum scrutinium peragendum procedant, in quo denuo suffragia ferant. Hoc in secundo scrutinio omnes ritus serventur sicut in primo, ita tamen ut electores non teneantur obligatione novum dandi ius iurandum neque novos eligendi Scrutatores, Infirmarios et Recognitores, cum quae in primo scrutinio hac de re praestita sunt sine renovatione valeant etiam pro secundo.

73. Haec omnia, quae de scrutinii ritibus sunt exposita, servanda erunt diligenter a Cardinalibus electoribus in omnibus scrutiniis, quae singulis diebus peragi debent mane et post meridiem, peractis sacris ritibus seu precationibus, quae memoratus Ordo rituum Conclavis statuit.

74. Quodsi contingit, ut Cardinales electores cum difficultate de persona eligendi concordia ineant consilia, tunc per tres dies scrutiniis secundum formam supra descriptam, nn. 62 et sequentibus, frustra peractis, scrutinia ipsa tempore summum unius diei intermittuntur, ut preces Deo admoveantur, electores inter se libere colloquantur fiatque per Cardinalem primum ex ordine Diaconorum brevis adhortatio spiritalis. Post quae, scrutinia secundum eandem formam exsequenda resumuntur; quae, si antequam electio interveniat sint septem, rursus intervallum interponitur, ut precationi, colloquio et adhortationi per Cardinalem primum ex ordine Presbyterorum faciendae sit locus. Demum septem, si casus fert, scrutinia secundum praedictam formam peraguntur; quae si ad irritum ceciderint, denuo orationes ad Deum fundantur, colloquia serantur, adhortatio a Cardinale primo ex ordine Episcoporum electoribus adhibeatur. Exinde scrutinia ad eandem formam rursus peragantur, quae, nisi electio interveniet, erunt septem.

75. Si autem scrutinia ad nihilum reciderint, his peractis rebus de quibus supra dictum est, Cardinales electores consulat Camerarius de modo procedendi, atque agetur prout eorum maior absoluta pars decreverit.

Ne recedatur tamen a ratione ut electio valida evadat aut maiore absoluta parte suffragiorum aut duo nomina tantum suffragando, quae in superiore scrutinio maiorem suffragiorum partem obtinuerunt, dum hoc quoque in casu sola maior absoluta pars poscatur.

76. Quodsi electio aliter celebrata fuerit, quam haec Constitutio statuit, aut non servatis condicionibus pariter hic praescriptis, electio eo ipso est nulla et invalida absque ulla declaratione, ideoque electo nullum ius tribuit.

77. Quae de actis electionem praecedentibus et de ipsa Romani Pontificis electione hactenus dicta sunt, ea omnia servanda esse declaramus, etiam si contingat vacationem Sedis Apostolicae per renuntiationem Summi Pontificis occurrere, secundum can. 332, 2 Codicis Iuris Canonici et can. 44, 2 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium .

 

CAPUT VI

DE IIS QUAE SERVANDA VEL VITANDA SUNT
IN ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS

78. Si in electione Romani Pontificis perpetretur - quod Deus avertat - crimen simoniae, deliberamus et declaramus omnes quotquot fuerint in culpa exstantes in excommunicationem latae sententiae esse incursos, nullitatem tamen vel eiusdem simoniacae provisionis irritationem tolli, ne hac de causa - prout a Decessoribus Nostris statutum est - validitas electionis Romani Pontificis impugnetur(26).

79. Item Decessorum praescripta confirmantes, prohibemus, ne quis, quavis Cardinalatus dignitate praeditus, vivente Romano Pontifice eoque inconsulto, deliberare audeat de ipsius Successoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, aut hac de causa, privatis conventiculis factis, quidquam decernere.

80. Item ea confirmata volumus, quae Decessores Nostri sanxerunt, ut omnis externus interventus in electionem Summi Pontificis removeretur. Quam ob rem, iterum ex virtute sanctae oboedientiae et sub poena excommunicationis latae sententiae, omnibus et singulis Cardinalibus electoribus, praesentibus et futuris, pariterque Secretario Collegii Cardinalium atque ceteris omnibus partem habentibus praeparationis et exsecutionis rerum quae ad electionem requiruntur, interdicimus, ne, quovis praetextu, a quavis civili potestate munus recipiant veto seu exclusivam, uti vocant, etiam sub forma simplicis desiderii, proponendi, neve hoc ipsum veto patefaciant sive universo electorum Collegio simul congregato, sive singulis electoribus, sive scripto sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique et per alios, sive ante electionis initium sive ipsa perdurante. Quam prohibitionem extendi volumus ad omnes interventus, intercessiones, optata, quibus auctoritates saeculares cuiuslibet ordinis et gradus, vel quivis hominum coetus vel personae singulae voluerint sese Pontificis electioni immiscere.

81. Cardinales electores praeterea abstineant ab omnibus pactionibus, conventionibus, promissionibus aliisque quibusvis obligationibus, quibus astringi possint ad suffragium cuidam vel quibusdam dandum aut recusandum. Quae omnia, si reapse intervenerint, etiam iure iurando adiecto, decernimus ea nulla et irrita esse, neque eadem observandi obligatione quemquam teneri; facientes contra iam nunc poena excommunicationis latae sententiae innodamus. Vetari tamen non intellegimus, ne per tempus Sedis vacantis de electione sententiae invicem communicentur.

82. Pariter Cardinalibus interdicimus, ne ante electionem capitula conficiant seu quaedam communi consensu statuant, ad quorum observantiam se astringant, si unus ex iis ad Pontificatum assumatur. Has item promissiones, si re vera intervenerint, etiam iure iurando adiecto, nullas et irritas declaramus.

83. Iisdem denique, quibus Decessores Nostri, vocibus Cardinales electores vehementer hortamur, ut in eligendo Pontifice, nulla propensione animi vel aversione ducantur, nullius gratia aut obsequio, non interventu personarum auctoritate gravium, vel coetuum impulsione quadam urgentium, vel suasione utentium instrumentis communicationis socialis, non vi vel metu vel aura populari. Sed unice Dei gloriam et Ecclesiae bonum prae oculis habentes, divino auxilio implorato, in eum, etiamsi extra Collegium Cardinalium versetur, suffragia conferant sua, quem universali Ecclesiae fructuose utiliterque regendae prae ceteris idoneum iudicaverint.

84. Tempore Sedis Vacantis at potissimum dum electio Successoris Petri celebratur, Ecclesia singulari prorsus modo cum sacris Pastoribus et praecipue cum Cardinalibus electoribus Summi Pontificis con iungitur, atque a Deo novum Papam veluti donum eius bonitatis et providentiae implorat. Perinde enim ac prima christianorum communitas, de qua in Actibus Apostolorum(27) agitur, ita universa Ecclesia, spiritualiter congregata cum Maria, Matre Iesu, unanimiter perseveret oportet in oratione; quo fit, ut electio novi Pontificis non sit quiddam disiunctum a populo Dei et ad solum electorum pertinens Collegium, sed quasi quaedam totius Ecclesiae actio. Quapropter statuimus, ut in omnibus urbibus ceterisque locis, saltem insignioribus, ubi primum nuntius vacationis Sedis Apostolicae ac praesertim obitus Pontificis pervenerit et postquam exsequiae sollemniter pro eo celebratae fuerint, humiles assiduaeque preces ad Dominum fundantur(28), ut ipse electorum animos illuminet et in eorum munere tam concordes efficiat, ut sollicitam, unanimam et frugiferam electionem, prout animarum salus et totius Populi Dei bonum requirit, fieri contingat.

85. Haec quidem vehementer et imo ex corde commendamus Venerabilibus Patribus Cardinalibus qui, attenta aetate, iure electionem Summi Pontificis participandi non amplius fruuntur. Ob specialissimum cum Apostolica Sede vinculum quod secum fert Cardinalium purpura, sese praebeant uti ductores Populi Dei, praecipue congregati sive in Patriarchalibus Basilicis Urbis sive in sacris etiam aedibus reliquarum particularium Ecclesiarum, ut assidua ferventique prece, maxime dum electio evolvitur, ab Omnipotenti Deo et a Spiritu assistentia obtineantur et lumen, quae Confratribus electoribus sunt necessaria; ita efficienter et vere gravissimum participabunt officium Ecclesiam universam novo donandi Pastore.

86. Eum vero, qui electus fuerit, rogamus, ne muneris gravitate deterritus, ab eodem subeundo se retrahat, sed potius divinae voluntatis consilio se humiliter subiciat. Deus enim, qui onus imponit, manum etiam supponit, ne ei ferendo sit impar; quippe qui sit oneris auctor, ipse est etiam administrationis adiutor; atque ne sub magnitudine muneris succumbat infirmus, virtutem dat, qui contulit dignitatem.

 

CAPUT VII

DE ACCEPTATIONE, PROCLAMATIONE
ET INITIO MINISTERII NOVI PONTIFICIS

87. Post electionem canonice factam, ultimus Cardinalis Diaconus vocat in aulam electionis Secretarium Collegii Cardinalium et Magistrum Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum, atque consensus electi per Cardinalem Decanum aut per Cardinalium primum ordine et aetate, nomine totius Collegii electorum, his verbis requiratur: Acceptasne electionem de te canonice factam in Summum Pontificem? Statimque, post consensum declaratum, electus interrogetur: Quo nomine vis vocari? Tunc per Magistrum Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum, munere notarii fungentem, testibus adhibitis duobus Viris a caeremoniis, qui tunc temporis vocabuntur, instrumentum de acceptatione novi Pontificis et de nomine ab eo assumpto conficitur.

88. Post acceptationem, electus qui episcopali ordinatione iam pollet est ilico Romanae Ecclesiae Episcopus simulque verus Papa, et Caput Collegii Episcopalis; idemque actu plenam et supremam potestatem in universam Ecclesiam acquirit atque exercere potest.

Quodsi electus charactere episcopali careat, statim ordinetur Episcopus.

89. Deinde, actis de more agendis, prout iubet Ordo rituum Conclavis, Cardinales electores, secundum statutas rationes, accedunt ut novo electo Summo Pontifici obsequium et oboedientiam exhibeant. Deinde gratiae Deo persolvuntur, ac demum populo exspectanti a primo Cardinalium Diaconorum, peracta electio novique Pontificis nomen nuntiantur, qui subinde ex podio Vaticanae Basilicae Apostolicam Benedictionem Urbi et Orbi impertit.

Si electus charactere episcopali careat, obsequium et oboedientia eidem praebentur et nuntius populo perfertur tantum postquam ipse sollemniter ordinatus est Episcopus.

90. Si autem electus extra Civitatem Vaticanam degit, normae sunt observandae, quas praedictus Ordo rituum Conclavis continet.

Episcopalis ordinatio Summi Pontificis electi, qui forsitan nondum sit Episcopus, de qua in nn. 88 et 89 huius Constitutionis mentio habetur, fit de Ecclesiae more a Decano Collegii Cardinalium aut, si hic abest, a Subdecano aut, si hic quoque impeditur, ab antiquiore Cardinale Episcopo.

91. Conclave absolvetur simul ac novus electus Summus Pontifex suae electioni consenserit, nisi quid aliter is statuerit. Et tunc temporis novum adire poterunt Pontificem Substitutus Secretariae Status, Secretarius sectionis de rationibus cum Civitatibus, Praefectus Domus Pontificiae atque quilibet alius, cui cum Pontifice electo est agendum de rebus eo temporis momento necessariis.

92. Pontifex, sollemnibus caeremoniis inaugurationis Pontificatus persolutis, intra congruum tempus Patriarchalis Archibasilicae Lateranensis possessionem ritu praescripto capiet.

 

PROMULGATIO

Has igitur normas, omnibus rebus graviter perpensis atque Decessorum Nostrorum exemplum secuti, statuimus et praescribimus, decernentes ut nemini hanc Constitutionem et quae in ea continentur qualibet de causa impugnare liceat. Ea quidem ab omnibus religiose servetur, contrariis quibusvis nihil obstantibus, etiam specialissima mentione dignis. Quam volumus plenam et integram vim suam sortiri et obtinere, ut subsidio sit omnibus quorum interest.

Item abrogatas declaramus, ut supra statutum est, omnes Constitutiones et Leges hac de re a Romanis Pontificibus editas, ac pariter declaramus omnino irrita esse quae, a quolibet, quacumque auctoritate praedito, scienter vel inscienter contra hanc Constitutionem fuerint excogitata.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Februarii, die festo Cathedrae sancti Petri Apostoli, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II


(1) S. IRЕNАЕI Adversus Haereses III, 3, 2: SCh 211, 33.

(2) Pii X Vacante Sede Apostolica, die 25 dec. 1904: Pii X Pontificis Maximi Acta, III (1908) 239-288.

(3) Pii XI Cum Proxime, die 1 mart. 1922: AAS 14 (1922) 145-146; EIUSDEM Quae Divinitus, die 25 mart. 1935: AAS 27 (1935) 97-113.

(4) Pii XII Vacantis Apostolicae Sedis, die 8 dec. 1945: AAS 38 (1946) 65-99.

(5) IOANNIS XXIII Summi Pontificis Electio, die 5 sept. 1962: AAS 54 (1962) 632-640.

(6) PAULI VI Regimini Ecclesiae Universae, 15 aug. 1967: AAS 59 (1967) 885-928; EIUSDEM Ingravescentem Aetatem, die 21 nov. 1970: AAS 62 (1970) 810-813; EIUSDEM Romano Pontifici eligendo, die 1 oct. 1975: AAS 67 (1975) 609-645.

(7) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus.

(8) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 349.

(9) Cfr. CONC. OECUM. VAT. I Pastor Aeternus, III; cfr. Lumen Gentium, 18.

(10) Codex Iuris Canonici, can. 332 1; Codex Caпonum Ecclesiarum Orientalium, can. 44 1.

(11) Codex Iuris Canonici, can. 349.

(12) Cfr. PAULI VI Ingravescentem Aetatem, II, 1, die 21 nov. 1970: AAS 62 (1970) 811; EIUSDEM Romano Pontifici eligendo, 33, die 1 oct. 1975: AAS 67 (1975) 622.

(13) Codex Iuris Canonici, can. 1752.

(14) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 332 2; Codex Caпonum Ecclesiarum Orientalium, can. 44 2.

(15) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, 6.

(16) Cfr. PAULI VI Vicariae Potestatis, 2 1, die 6 ian. 1977: AAS 69 (1977) 9-10.

(17) Cfr. PAULI VI Vicariae Potestatis, 2 4, die 6 ian. 1977: AAS 69 (1977) 10.

(18) Cfr. Pii XI Quae Divinitus, 12, die 25 mart. 1935: AAS 27 (1935) 112-113.

(19) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, 117.

(20) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Pastor Bonus, 18, 1 et 3.

(21) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 1399.

(22) Missale Romanum, Missa votiva Pro eligendo Papa , n. 4, p. 795.

(23) Cfr. S. Pii X Vacante Sede Apostolica, 76, die 25 dec. 1904: Pii X Pontificis Maximi Acta, III (1908) 280-281.

(24) Cfr. Pii XII Vacantis Apostolicae Sedis, 88, die 8 dec. 1945: AAS 38 (1946) 93.

(25) Cfr. PAULI VI Romano Pontifici eligendo, 74, die 1 oct. 1975: AAS 67 (1975) 639.

(26) Cfr. S.Pii X Vacante Sede Apostolica, 79, die 25 dec. 1904: Pii X Pontificis Maximi Acta III (1908) 282; Pii XII Vacantis Apostolicae Sedis, 92, die 8 dec. 1945: AAS 38 (1946) 94; PAULI VI Romano Pontifici eligendo, 79, 1 oct. 1975: AAS 67 (1975) 641.

(27) Cfr. Act. 1, 14.

(28) Cfr. Matth. 21, 22; Marc. 11, 24.

 

 

 

Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

     

 
top